■ -T^iti^ ktCt^tt/Sl DE ECOLESIA CHRISTI De Ecclesia Christi. liUuuf^ /J- 6^%^J^^-v^, TRACTATUS DE ECCLESIA CHRISTI SIVE COrriNUATlO THEOLOGIAE DE VERBO INCARNATO AUCTORE LUDOVICO BILLOT S. J. TOMUS PRIOR De credibilitate Ecclesiae, et de intima ejus constitutione EDITIO TERTIA PEATI EX OFFICINA LIBRARIA GIACHETTI, FILII ET SOC. 1909 ACI -3 3 »39 115 1» PROOEMIUM Nihil sane magis consuetum apud Sacros Scripto- res, quam ut saeculum praesens sub similitudine vasti et procellosi maris exhibeant, in quo post Adae prae- varicationem tanquam in profunda et tenebrosa per- ditionis abysso humanum genus immergitur. Unde Verbum supernum adveniens ut nos e gurgite ere- ptos ad terram viventium retraheret, apostolos quos operis sui vicarios destinabat, inter piscatores maris Gahlaeae expresso consilio elegit dicens : Venite post me^ faciam vos fieri piscatores hominitm. Insuper, Ec- clesiam suam quam vehit universale sahitis medium instituebat, figuratam esse voluit in ea piscatoria na- vicula qua assidue usus est, imo in qua habuit quasi domiciHum, dum praedicans Evangelium, perlustra- ret villas et oppida Uttoris lacus Genesareth. Factum est autem, cum turhae irruerent in eum ut audirent verhum Dei, et ipse stahat secus stagnum Ge- nesareth. Et vidit ditas naves stantes secus stagnitm ; piscatores autem descenderant^ et lavabant retia. Ascen- dens autem in itnam navim quae erat SimoniSy roga- vit eum a terra reducere pusillum, et sedens docehat de navicula titrhas. Ut cessavit autem loquiy dixit ad Si- monem: Duc in altum, et lctxate retia vestra in ca- ptitram. Et respondens Simon dixit illi: Fraecepor, 6 PROOEMIITM per totam noctem lahorantes nihil cepimm, in verbo auteni tuo laxaho rete. Et cum hoc fecissent, concliise- runtpiscium Tnultitudinem copiosani ; rumpehatur au- tem rete eorum. Et annuerunt sociis qui erantin alia navi, ut venirent et adiuvarent eos. Et venerunt et im- pleverunt amhas naviculas, ita ut pene mergerentur. Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad gemia lesu dicens : Exi a me, quia homo peccator sum, Do- mine. Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant. Si- militer autem lacohum et loannem fllios Zehedaei qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem lesus: Noli timere, ex hoc iam homines eris capiens. Id est: Sicut mirando prodigio liodie implesti retia tua tanta mul- titudine piscium. ita postmodum in virtute eiusdem potentiae. et miraculo maiori. extrahes animas homi- num e profundis abyssis saeculi. easque in naviculam tuamadduces. exinde transmittendas ad httus quietis sempiternae (1). Quibus verbis ipseDominus dignatus est exponere magnum prodigiosae capturae sacra- mentum, ut in integro huius facti ordine appareret quid in Ecclesia gerendum sit. usquedum veniattem- poris consummatio. Duae naves intersunt. una Petri, altera filiorum Zebedaei. idque propter duos populos circumcisionis et Gentium, equorum utroque congre- gantur ad Ecclesiam. At vero propter unitatis myste- rium. in unam Petri naviculam ascendit Dominus, unum Petrum iubet ducere in altum et retia laxare in capturam ; sub Petro denique loannes et lacobus qui erant eius socii, ministerium suum impendunt, acde eius benedictione atqueabundantiaparticipant. (1) Lnc. V, 1-10. PROOEMIUM 7 Bene etiam tanta tunc fuit piscium multitudo ut rete rumperetur, quia ad fidei confessionem promiscue cum bonis intrant et mali qui rete apostolicum dila- cerent. Ideo sagena illa ex omni genere piscium con- gregans nondum trahitur ad littus, ut omnes ibi pi- scesindiscriminatimreserventur, sedtam bonis quam malis implentur naviculae in quibus praesentis tem- poris Ecclesia signatur. Postmodum autem veniet quando secus littus sedentes eligent bonos in vasa, malos autem mittent foras ; quod erit in consumma- tione saeculi. Ast adhuc consistendum in consideratione Eccle- siae quae nunc est. Eius fatum, si fas est dicere, pul- chre monstravit eadem illa navicula e qua docebat lesus turbas, privilegio eam exornans coHigendi in retibus suis incolas abyssi. Non enim tranquillo mari destinabatur, sed saevis potius tempestatibus ma- nebat obnoxia, non obstante benefica lesu praesentia: quod etiam a proposita nobis allegoria minime dis- sidet. Quomodo enim abyssus frustra sibi eripi prae- das pateretur? quomodo sileret? quomodo omnes non adhiberet conatus ut fragilem illam j)iscatoris sca- pham a qua tantuni timet excidium, conterat et de- voret? « Qui descendunt mare in navibus facientes « operationem in aquis multis, ipsi viderunt opera Do- « mini et mirabilia eius in profundo. Dixit, et stetit « spiritus procellae, et exaltati sunt fluctus eius. « Ascendunt usque ad coelos et descendunt usque ad « abyssos ; anima eorum in malis tabescebat. Turbati « sunt et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia « eorum devorata est. Et clamaverunt ad Dominum « cumtribularentur,etde necessitatibus eorum eduxit 8 PROOEMIUM « eos. Et statuit procellam eius in auram. et siluerunt « fluctus eius. et laetati sunt quia siluerunt, et deduxit « eos in portum voluntatis eorum » (1). Sane vero omnia haec magis ad litteram verificata sunt in pi- scatoria Christi navicula, quam in maximis navi- giis quae unquam pertransierunt Oceanum usque ad Ophir. Et cum venisset lesus^ inquit (2), in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et fehricitantem. Et tetigit manum eius^ etdimisiteam fehris. Vespere autem facto, iussit ire trans fretum. Et ascendente eo in navi- culamy secuti sunt eum discipidi eius. Et ecce motns magnus factus est in mari, et descendit pi^ocella venti in stagnumy et complehantur et periclitahantur. Et erat ipse in puppi super cervical dormiens. Et accesserunt ad eum discipuli eius, et suscitaverunt eum dicentes : Bomine, salva nos, perimus. Et dicit eis lesus: Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Iterum ergo navicula Petri, nam e Petri domo egrediens ius- serat Christus transfretare. Iterum imago Ecclesiae in hoc mundo fluctuantis et cum coelesti merce ad portum properantis, quam nunc continuo submer- gendam crederes, crebrescente undique immundorum spirituum vel pravorum hominum impetu. lam in eo est ut conteratur, iam pereunt omnia, et quod cuhnen malorum est, inter aequoris fremitus videtur lesus oblitus periculi suorum. Sed statuto tempore susci- tatur e somno, et manu indicit procellae silentium ; tunc aspectus eius super fluctus irradiat non secus ac sol; tunc aquarum superficies leviter mota et quasi (1) Psalm. CVI, 23-30. (2) Matth. VIII, 14-26; Marc. IV, 35-39; Lnc. VIII, 22-24. PROOEMIDM 9 laetitia exsultans resplendet luce inundante, dum mollis aura velis navigii dulciter blanditur. Verum- tamen, sedata una procella, succeditmox altera; quin imo, quanto magis appropinquat mundi finis, tanto magis crescunt errores, crescunt terrores, crescit ini- quitas, crescit iniidelitas. Et ideo in alia circumstantia tota nocte usque ad quartam vigiliam, periclitatam videmus naviculam: dum scilicet lesus solus esset in monte, quasi intra velum coelestis altitudinis mo- rans, discipuli autem laborarent in mari, quod vento magno flante exsurgebat. Et stathn, inquit (1), coegit discipulos siios ascendere navim^ ut praecederent eum trans fretmn ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret po- pulum. Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. Et cum sero esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra. Et vidit eos taborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis. Hic rursus. ut ait Beda superMarcum, labordiscipulorum inremigando et contrarius eis ventus labores sanctae Ecclesiae va- rios designat, quae inter undas saeculi adversantis ad quietem patriae coelestis quasi ad fidam littoris stationem pervenire conatur. Et bene dicitur quod navis erat in medio mari, et ipse solus in terra, quia nonnunquam Ecclesia tantis gentilium pressuris non solum afflicta, sed et foedata est, ut si iieri posset, redemptor ipsius eam prorsus deseruisse ad tempus videretur. Unde est illa vox eius inter undas procel- lasque tentationum depreliensae, atque auxilium pro- tectionis illius gemebundo clamore quaerentis: JJt quid, Domine^ recessisti longe^ despicis in opportuni- tatibus, in tribulatione? Quae pariter vocem inimici (1) Marc. VI, 45-51 ; Matth. XIV, 22-32 ; loan. VI, 16 21. 10 PROOEMIUM persequentis exponit subiiciens: Dixit enim in corde suo: Ohlitus est DeuSy avertit faciem suam ne videat in pnem (1). Verum ille non obliviscitur orationis pauperum, neque avertit faciem suam a sperantibus in se. Unde hic quoque aperte dicitur quia vidit eos laborantes in remigando. Vidit quippe Dominus labo- rantes in mari, quamvis ipse positus in terra, quia etsi ad horam difterre videatur auxilium tribulatis im- pendere, nihilominus eos ne in tribulationibus defi- ciant. suae respectu pietatis corroborat. et ahquando etiam manifesto adiutorio. victis adversitatibus quasi calcatis sedatisque fluctuum vohiminibus Hberat. si- cut hic quoque subsequenter insinuatui' cum dicitur : Quarta auteni vigiJia noctis venit ad eos amhulans su- per mare. Et videntes eum super mare amhutantem tur- hatisimt dicentes, q^iia phantasma est, et prae timore clamaverunt. Statimque lesus tocutus est eis dicens: Hahete fiduciam^ ego sum, notite timere. Respondens autem Petrus dixit: Domine^ si tu es, iuhe me venire ad te super aquas. At ipseait: Veni. Et descendens Petrus de navicula amhutahat super aquam ut veniret ad lesuni. Videns vero ventum validum tiniuit, etcum coepisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac. Et continuo lesus extendens manum apprehendit eum, etait ilti: Modicae fidei, quare duhitasti f Et cum ascendissent in navicutam, cessavit ventus. Quarta vi- giUa noctis est ultima noctis pars. Laborant ergo toto noctis opacae tempore, sed dihiculo appropinquante, et soHs dieique aeterni exortum Lucifero promit- tente, venit Dominus ambulans super tumores maris, quamvis nondum procellae finis. Imo crescere vi- (1) Psalni. IX, 22-32. PROOEMIUM 11 detur, dum Dominus adveniens non agnoscitur, dum phantasma esse putatur. dum Petrus e navicula quasi e sua sede exturbatus super aquas ambulare et ipse cogitur, dum denique vento valido iam superandus apparet. At Christus porrigit ei manum ne mergatur in profundum, et cum ambo, lesus scilicet et Petrus. naviculam repetunt, statim ventus concidit, et iuxta id quod loannes narrat. statim navis fiiit ad terram ad quain ibant. Hic imaginem vides apostolicae naviculae ad littus terrae viventium tandem aliquando pervenientis in saeculi fine. Quid igitur in felicissimo isto naviga- tionis exitu, transacta nocte et mane facto gerendum sit, restabat praefigurandum. Continetur autem haec figura in piscatione miraculosa quae contigit post Christi resurrectionem. Postea, inquit, manifestavit se iteriun lesns discipidis ad mare Tiberiadis. Manife- stavitauteinsic. Erant simul Simo)i Petrus, et Thomas qui dicitur Didymus, et Xatlianael qui erat a Cana Galilaeae^ et fllii Zebedaei, et alii e.r discipidis eius duo. Diciteis Simon Petrus: Vado p>iscari. Dicunt ei: Venimus et nrjs tecum. Et exierunt et ascenderunt in navim, et illa nocte nihit prendiderunt. Mane autem facto stetit lesus in littore, non tamen cognoverunt di- scipuli quia lesus est. Dixit ergo eis lesus : Pueri num- quid puhnentarium habetis .^ Responderunt ei. Non. Dicit eis: Mittite in dexteram navigiirete, et invenietis. Miserunt ergo. et iam non mlehaid illud trahere prae multitudine piscimn. Dixit ergo discipulus ille quem diligebat lesus, Petro : Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus esty tunica succinxit se, et misit se in mare. Alii autem discipidi navigio ve- 12 PROOEMIUM nerunt trahentes rete pisciiim. Utergo descenderunt in terraniy viderunt prunas positas et piscern superposi- tiim, et panem. Dicit eis lesus : Afferte de piscibus quos prendidistis nunc. Ascendit Simon Petrus. et tra- xit rete in terram plenum magnis piscihus centum qua- draginta trihus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. Quae omnia et temporum finem et beatam con- summationem insinuant laborum Ecclesiae. « Ad hoc « pertinet quod mane facto lesus stetit in littore^ quia « etiam littus finis est maris, et ideo finem significat « saeculi. Eumdem finem saeculi ostendit et quod Pe- « trus i'ete extraxit in terram, lioc est, in littus : quod « ipse Dominus aperuit, ubi alio loco de sagena in « mare missa similitudinem dedit, et eam trahunt, in- « quit, ad littus. Quo littus quid esset exponens ait: « Sic erit in consummatione saeculi. Sed illa verbi est, « non rei gesta parabola. Re autem gesta, sicut hoc « loco qualiter in saeculi fine futura sit, ita Dominus « aha priori piscatione significavit Ecclesiam qualiter « nunc sit. Quod autem ilhid fecit initio praedicatio- « nis suae, hoc vero post resurrectionem suam. hinc « ostendit illam capturam piscium bonos et malos si, « gnificare quos nunc habet Ecclesia, istam vero tan- « tummodo bonos quos habebit in aeternum, com- « pleta in fine huius saeculi resurrectione mortuo- « ram. Denique ibi (in prima piscatione) Dominus « non sicut hic in httore stabat quando iussit pisces « capi, sed ascendens in unam navem quae erat Si- « monis, dixit ad Simonem: Duc in altum, el laxate « retia vestra in capturam. Et illic quod captum est « piscium in navicuUs fuit, non sicut hic, rete traxe- « runt in terram. His signis, et si qua alia potuerint PROOEMIUM 13 « reperiri. ibi Ecclesia in hoc saeculo, hic vero in line « saeculi figurata est ; ideo illud ante, hoc autem post « resurrectionem Domini factum est, quia ibi nos « Christus significavit vocatos, hic resuscitatos. Ibi « retia non mittuntur in dexteram, ne solos signifi- « cent bonos, nec in sinistram, ne solos malos, sed in- « difierenter : Laxate, inquit, retia vestra in captu- « ram, ut permixtos intelligamus bonos et malos. Hic « autem : Mittite, inquit, in dexteram navigii rete, ut « significaret eos qui stabunt ad dexteram solos bo- « nos. Ibi rete propter significanda schismata rum- « pebatur ; hic vero. quoniam tunc iam in illa summa « pace sanctorum nulla erunt schismata, pertinuit « ad evangelistam dicere : Et cum tanti essent, id est, « tam magni, non est scissum rete, tanquam illud re- « spiceret ubi scissum est, et in illius mali compara- « tione commendaret hoc bonum. Ibi capta est mul- « titudo piscium tanta ut impleta duo navigia mer- « gerentur, id est, in submersionem premerentur : non « enim mersa sunt, sed tamen periclitata. Unde enim « exsistunt in Ecclesia tanta quae gemimus, nisi cum « tantae multitudini obsisti non potest, quae ad sub- « mergendam propemodum discipKnam intrat cum « moribus suis a sanctorum itinere penitus alienis ? « Hic autem miserunt rete in dexteram partem, et « iam non valehant illud trahere prae multitudine pi- « scium. Quid est, et non valebant illud trahere, nisi « quia illi qui pertinent ad resurrectionem vitae, id ilitate et evicleiitia ere€lil>ilitatis. CredibiUtas in praesenti dicit extrinsecam illam obiecti cu- iuspiam seu doctrinae conditionem, ex qua habet ut possit terminare prudentem actum credendi. Et si haec ipsa conditio evidenter menti appareat, tunc adest credihilitatis evidentia quam signat S. Thomas cum dicit: « Ea quae sunt fidei con- « siderari possunt sub communi ratione credibilis, et sic sunt « visa ab eo qui credit. Non enim crederet, nisi videret ea « esse credenda, vel propter evidentiam signorum, vel pro- « pter aUquid eiusmodi » (l). — Haec evidentia distinguitur (1) S. Thom. 2-2, Quaest. 1, a. 4 ad 2. 44 INTRODTJCTIO primo ah evidenfia veritatis, dummodo veritas nunc sumatur, non sensu transcendentali et universalissimo (quippe et ipsa credibilitas quaedam veritas estj, sed sensu restricto pro ve- ritate rei in seipsa. Si enim dicam Trinitatem evidentem evi- dentia credibilitatis, absit ut ipsimet propositioni qua emm- tiatur Deus trinus in personis, evidentiam attribuam, sed solum illi alii qua Trinitas asseritur posse prudenter credi fide divina. — Item distinguitur ah evidentia in attestante, quae non est forma-liter de obiecto prout esse potest terminus prudentis mei assensus, sed prout fuit ab alio attestatum attestatione nulli obnoxia errori, nulli etiam fallaciae. At contra, evidentia credibilitatis tota quanta est versatur circa aifirmabilitatem alicuius enuntiati propter auctoritatis motivum, ut supra, et pendet ex duobus: Si certa sit personae auctoritas oh quam credendum est, si insuper certa sit attestatio per quam aucto- ritas iUa ad determinatum ohiectum appUcatur. Certam porro dico, saltem ad exclusionem omnis dubii quo vir prudens mo- veri possit. Non enim ad perfectam evidentiam de qua in praesenti, necessario requiritur perfecta etiam evidentia de auctoritatis aut attestationis exsistentia. Et ratio statim ap- parebit vel ex sola consideratione terminorum. Credibilitas namque iiihil plus ponit quam requisita ad prudentiam ad- haesionis fidei, adhaesionis scilicet quae sit ex motivo et se- cundum pondus auctoritatis Dei revelantis, Atqui notum est in terminis, adeoque evidens evidentia omnirrioda, quod tunc potest esse prudens eiusmodi adhaesio, quando ipsa auctoritas et attestatio sic constat, ut omni rationabili haesitationi locus praeckidatur. Hic tamen nota diligenter quod si ad rationabilem et pru- dentem fidem minime praeiequiritur perfecta de Dei auctori- tate vel attestatione evidentia, non ideo obstare existimanda est. Et hoc dico propter quosdam qui attendentes essentialem obscuritatem iidei, putaverunt fidem ipsam de qua nunc lo- quimur, non esse amplius possibilem, quando id quod est fidei motivum omnino evidenter intellectui aifulget. Sed in hoc, nescio an in magna aequivocatione non versentur. Cum enim dici solet quod actus fidei est essentialiter obscurus, sensus est quod motivum seu auctoritas nullo modo facit apparere veritatem eius de quo est fides, scilicet veritatem obiecti ma- terialis, sed profecto sensus non est quod ipsa auctoritas lo- INTRODUCTIO 45 quentis propter quam assentirnur, debeat esse non apparens, aut saltem non perfecte apparens. Unde S. Thomas ubique dicit quod obiectum iidei nostrae est ipsa prima Veritas non visa, utique intuitive. Nusquam vero dicit quod sit auctoritas Dei loquentis non perspecta, eo scilicet modo quo Dei attri- buta et operationes in statu viae perspicere valemus. Et re quidem vera, semper intellectus videre debet id propter quod assentitur, etiam quando assentitur sub motione voluntatis. Imo vero, quanto clarius videt dignitatem Dei, quanto evi- dentius scit Deum esse locutum, tanto etiam magis apparet fidei obligatio. — Nec iterum obstat libertas actus iidei quam' alii periclitari putant, ubi perfecta evidentia est tum de au- ctoritate tum de attestatione : nam ibi etiam aequivocatio latet. Sane vero, si perfecte evidens sit Dei auctoritas et at- testatio, concomitanter etiam adest evidentia in attestante, ac per hoc necessitatur homo ad eam fidem quae huic evidentiae innititur, iuxta superius praemissa. At longe alterius rationis est fides habens pro motivo auctoritatem sub formali ratione auctoritatis cui mens acquiescit, et eius discrimen a fide primo modo dicta satis expositum est in § 2. Sed et hic modus fidei, si sermo sit de obiecto attestato et non evidenter viso, semper est in libero credentis arbitrio reposita, quia semper liberum mihi est assentiri per moduni fidentis verbo alterius, captivando intellectum in obsequium eius. — Itaque concludere oportet quod fidei de qua nunc loquimur, rflinime obstaret perfectissima etiam evidentia tam de auctoritate quam de locutione attestantis, quamvis ad evidentiam credibilitatis satis sit si quoad utrumque ratio prudenter dubitandi aufe- ratur. Porro, cum de Deo agitur, auctoritas seu dignitas qua di- gnus est ut sibi loquenti adhibeatur fides, in specialem con- troversiam venire non potest, quia satis evidenter omni ho- mini ratione utenti innotescit. Et re quidem vera, sicut humana ratio ex ordine mundi et adspectabilis huius universi con- sideratione statim assurgit in cognitionem saltem confusam exsistentiae primae causae, seu entis supremi a qao in esse dependemus, ita et per eamdem viam spontaneo quodam ra- tiocinio quod omnem syllogizandi artem antecedit, pervenit in notitiam perfectionis illius, puta sapientiae et veracitatis, secundum quod constituunt summam quamdam auctoritatem. 46 INTRODUOTIO cui si aliquid revelet hominibus, fidere iustum est. Neque in hoc unquam intervenire habet humanum magisterium velut praebens fundamentum istius iudicii: digmos est Deus cui lo- quenti credatur, sed solum ut applicans mentem ad conside- rationem talis veritatis, vel etiam ut coadiuvans eam ad perfectiorem eius penetrationem, quatenus magis explicite incipiat innotescere quod prius confuse tenebatur. Caeterum, nemo est tam rudis, si modo rationis usu polleat quantum requiritur ad moralis vitae exercitium, cui eo ipso auctoritas Dei evidenter non affulgeat, ea saltem sufficienti evidentia de qua mox diximus. Sola igitur superest quaestio de facto revelationis. In quo quidem omnino abstrahendum censeo a quaestione disputata, utrum revelatio seu locutio Dei pertineat ad intrinsecum con- stitutivum formalis obiecti fidei, an potius se habeat tantum per modum conditionis applicantis. Eiusmodi enim contro- versia in praesenti nihil admodum refert, et quaecumque so- lutio adhibeatur, semper eodem modo verum est quod credi- bilitatis evidentia exigit certam de exsistentia divinae revela- tionis notitiam, et quod in ordine divinae iidei illud omne et solum evidenter credibile dicendum est, de quo constat quod fuit a Deo attestatum. — Sed nunc, qua via, quave ra- tione id constare debeat, merito percontaberis, et non occurrit nisi una ex his tribus : vel per viam auctoritatis divinae, vel per viam auctoritatis humanae, vel denique per viam rationalis demonstrationis. Atqui non per viam auctoritatis divinae. quia haec ipsa auctoritas est, de cuius interventu (an sit) inqui- ritur. Auctoritas quoque humana, puta parentum, magistro- rum, vel quorumcumque institutorum, relativam tantum cre- dibilitatis evidentiam nata est creare, videlicet in pueris vel rudibus, quibus rectum prudentiae dictamen monstrat sequen- dos esse eos quos sibi eruditores natura providit. Et hi quidem iure meritoque fide humana accipientes divinae re- velationis notitiam, certum sibi iudicium efformant quo iudi- caht christianam doctrinam fide divina prudenter esse credibilem et credendam (1;. Yerum haec humanae auctoritatis via non (1) Nec contra rationabilitateiii tidei horum hominuni opponi potest quod quandoque rationes absurdas pro motivis suae credulitatis assignent, vel etiam per easdem videntur nonnunquam convinci de necessitate cre- INTRODUCTIO 47 sufficit nisi per accidens, et ratione infirmitatis seu defectus in cultura rationis. Eelinquitur ergo ut absolute et per se lo- quendo, divina locutio seu revelatio debeat innotescere per rationalem demonstrationem. At rursus, demonstratio ista po- test esse adhuc rudimentalis et satis indistincta, prout est in mente multorum plus minusve confuse percipientium, vel mi- raculosa signa quibus tanquam testimonialibus suae legatio- nis litterisCatholicaEcclesia undique resplendet, vel perfectam huiusmet ecclesiae conformitatem ad normam in evangelio traditam a Christo, cuius divina auctoritas multiplici ratio- num genere eis manifestatur. Ne tamen ab eis exspectes ut has rationes satis enucleate exponant, multoque minus ut scientifica methodo ordinent processum quo ad sequentem conclusionem deveniant : ergo de religione christiana, seu de Ecclesia catholica tanquam de vera ecclesia exsistit Dei te- stificatio. Quapropter, eiusmodi confusa demonstratio potest quidem sufficere simplici fideli ad suae vitae directionem, non autem theologo cui competit alios instruere, necnon et con- vincere aut certe refellere fidei adversarios. Ergo tandem, ut ea habeatur credibilitatis evidentia quae omnibus causae exigentiis satisfaciat^ instituenda est scientifica demonstratio exsistentiae revelationis circa credendum obie- ctum. Demonstrationem dico scientificam, quanquam non sit in ea quaerendum idem evidentiae genus quod in mathema- ticis, vel etiam in primis conclusionibus metaphysicae haberi solet. Et causa quidem huius disparitatis non est debilitas ra- tionum quibus sacrosancta revelatio munitur, sed est potius debilitas intellectus nostri, una cum natura rei de qua agitur. Nam in mathematicis v. g., medium demonstrationis est unum, homogeneum, invariabile, ac prorsus immobile. Est etiam in- tellectui nostro maxime proportionatum, cum in eo amice con- currant phantasia et ratio. Conchisiones quoque non habent dendi. Eiusmodi euiui ratioues uou suut directa et propria motiva quibus apud eos iudicium credibilitatis iunititur, sed solum faciuut ad remo- vendas inanes difficultates quae alias eos detiuerent. Quod autem absurda difficultas per aliam absurdam ratiouem in mente alicuius destruatur, aut imprudens dubium per inane quoddam argumentum, nihil omnino refert, sed tunc simile simili curatur, et vacuum phantasma per aliam inanem umbram excluditur. 48 INTRODUCTIO nec habere possunt quamlibet oppositionem etiam apparen- tem, aut cum factis experientiae. aut cum principiis a priori, atque idcirco non occurrunt ab extrinseco diificultates quae legitimitatem consequentiarum vel minimum obfuscent; Hic vero sumuntur argumentandi principia ex multis mediis, et ex aestimatione plurimarum circumstantiarum, tum in testi- moniis exponendis, tum in ponderandis factis prout naturae facultatem superantibus. Quae quidem testimonia vel facta quanto magis perspicua sunt oculis sensus communis, tanto magis ansam praebent iniinitis dubiis plus minusve coloratis, ubi ad subtilem et minutam discussionem descenditur. Prae- terea, revelationis exsistentia de iis rebus est quae secundum se transcendunt experientiam et ea quae nobis familiaria sunt, ut interim omittam quod revelatio christiana ea continet, circa quae valde obmurmurat sensuaKtas hominis propter praece ptorum rectitudinem, et valde stupet ratio propter myste- riorum altitudinem. Denique habes colluviem congestorum sophismatum, cloacam dico nunc praesertim undequaque exun- dantem, cum a multis abhinc saeculis pessimorum quorumque hominum ingenia in hoc unum collineaverint, ut in christia- nam revelationem tenebras offunderent. Hinc igitur accidit ut non obstante vere et proprie dicta demonstratione exsi- stentiae revelationis de Ecclesia catholica, eaque satis obvia homini gerenti animum liberum a praeiudiciis, vix possit con- vinci ille qui convinci non vult. sed rationes studiose quaerit ut se obfirmet contra obligationem suseipiendi fidem. Neque putandum est hoc fuisse casu dispositum, imo potius alto di- vinae Providentiae consilio provisum. Sic enim verificatur illud Scripturae dicentis : Exortum est in tenehris lumen rectis, et iterum: Orta est redis corde Jaetitia, et iterum: Illuminans tu mirabiUter a montibus aeternis, turbati sunt omnes insipientes corde. Ex dictis igitur apparet quid sibi velit ConciHum Vatica- num, cum dicit quod « recta ratio fidei fundamenta demon- strat » (1); nimirum demonstrat evidenter tum summam Dei auctoritatem, tum factum locutionis eius, ac per hoc, revelati obiecti credibiUtatem. Item apparet quo sensu dicatur dogma fidei demonstrari, videlicet non quoad se, sed quoad exsisten- (1) Conc. Yatic. Sess. 3, cap. 4. INTRODUCTIO 49 tiam revelationis qiia a Deo fuit nobis attestatum. Denique, applicando hanc distinctionem ad materiam praesentis tracta- tus, facile perspicies qua ratione circa Ecclesiam possit esse simul demonstratio et fides; de quo sit capitulum sequens. § 4. Qiioiiioclo Eeclesia^ cleiiioiistretiii*, et ciiioiiioclo ei*ecla.tiir. Primum omnium, quid hoc nomine Ecdesia, tam in sym- bolo fidei quam in lingua omnium christianorum importetur adverte. Et certo quidem certius, nomine Ecclesiae non intelligitur societas religiosa qualiscumque, externis quibusvis confessio- nis et communionis vinculis sub aliquo regimine adunata. Etenim secundum has rationes communissimas Ecclesia con- venit cum omnibus religiosis societatibus seu veris seu falsis, et sic non potest esse fidei obiectum, eo vel magis quod hoc modo cadit sub immediata experientia sensuum etiam exter- norum. - — Rursus nomine Ecclesiae non 'miQ\\\g\i\xr praecislve societas religiosa a Deo fundata: tum quia esse fundatum a Deo non signat nisi causam extrinsecam efiicientem, minime vero determinat rationes rei intrinsecas : tum quia iterum, haec nota potest esse et est communis, quandoquidem antiquam etiam Synagogam a Deo fundatam fatemur, quam vis in omnium christianorum fide Ecclesia a Synagoga sit apprime distincta. Hinc, etiamsi nos ex iis quae sunt Ecclesiae propria, puta ex miraculosa eius unitate, invicta stabilitate, aliisque eiusmodi, innitendo soli principio causalitatis, videre valeremus chara- cterem divinae institutionis cum evidentia omnimoda, adhuc minime sequeretur Ecclesiam non esse, et quidem per se, di- vinae fidei obiectum (1). Nondum enim fieret rationi pervia intima Ecclesiae ratio. (1) Nota quod ad fideni j^er sc pertiiiet id tantum quod absolute et simpliciter transceudit rationem naturalem. « Dicendnm, inquit S. Tho- « mas in III, Dist. 24, Quaest. 1, a. 2, quod fides comparatur ad aliquid « dupliciter, scilicet yer se, et j^e>' accidens. Et quod per se pertinet ad « fidem, pertinet ad eam semper et ubique. Ideo quod pertinet ad fidem « ratione liuius vel illius, non est fidoi per se, sed per accidens. Sic ergo, De Ecclesia Christi. 4 50 INTRODrCTIO Considerandum itaque quod nomine Ecclesiae intelligitur societas quae a Deo non utcumque est, sed ut ordinata ad finem supernaturalis illius beatitudinis quam nobis sanguis lesu Christi promeruit : Societas habens in se omnia media ad praedictum finem efficaciter conducentia, in qua proinde est vera remissio peccatorum et interioris gratiae elargitio per ritus illos externos quos vocamus sacramenta; societas quo- que indefectibilis, sive infallibilitate doctrinae, sive consecu- tione finis, sive immobilitate formae quam ei lesus Christus indidit ; societas demum quae sit a cunctis hominibus sub poena amittendae salutis ineunda. Haec sunt quae intelligi- mus, cum Ecclesiam cogitamus; haec sunt quae menti obver- santur, cum circa eam fidei actum elicimus. Credimus enim esse in mundo aliquam societatem supernaturalem, indefectibilem, necessariam, in qua sola est via vitae aeternae, et hanc societa- tem eam esse quae catholica Romana appellatur. — Atqui nihii horum demonstranda suscipimus, ea scilicet demonstratione quae faciat intrinsecam veritatis evidentiam. Sunt enim de non apparentibus, et in impenetrabili caligine recondita donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus nostris. Quippe supernaturalis beatitudo in visione Dei consistens est mj^ste- rium proprie dictum, ut nunc suppono ex aliis theologiae locis. Si autem finis est undequaque rationi impervius, tam quoad exsistentiam quam quoad possibilitatem, necesse profecto est ut eamdem invisibilitatem habeat exsistentia medii sub ra- tione veri medii ad talem finem. Non ergo intendimus natu- ralibus argumentis demonstrare quod sit Ecclesia, sive su- pernaturalis illa societas mox descripta, multoque minus ubi sit; sed solima quod facta est divina revelatio, omnes praedi- « qnod simpliciter hiimannm intellectum excedit ad Denm pertinens no- « bis divinitus revelatnm, per se ad fidem pertiuet. Quod autem excedit « intellectum hnius vel illins, et non omnis hominis, non per se, sed per « accidens ad fidem pertinet. Ea autem quae omnem humanum intelle- « ctum excedunt, non possnnt per demonstrationem probari, et ideo huius- « modi non possnnt esse scita. Sed quaedam quae sunt praecedentia ad « fidem, qnorum non est fides nisi per accidens, in quautnm scilicet exce- « dunt intellectnm illins hominis, et non hominis simpliciter, possunt « demonstrari et sciri, sicut hoc qnod est Deura esse, quod quidem est « creditum quantum ad eum cuius intellectns ad demonstrationem non « attingit ». tNTRODUCTlO 51 ctas invisibiles Ecclesiae rationes nobis credendas proponens, et quidem de hoc determinato ac visibili coetu cui Romanus praeest episcopus. Uno verbo, proprium demonstrationis obiectum intra dis- cussionem sequentium dubiorum continetur : An revelavit Deus exsistentiam Ecclesiae, id est, supernaturalis societatis ut su- pra, et quatenus affirmative, cuinam coetui haec revelatio ap- plicatur. Sicut si de Trinitate loquens dicerem : demonstran- dum assumo adesse testimonium divinum de veritateTrinitatis, et hoc testimonium non convenire Trinitati quam posuit Plato vel Trismegistus, sed illi soli quam praedicant christiani. In quo quidem, demonstratio nihil phis faceret quam evidentiam credibiHtatis, evidentiam scilicet praeambulam ad fidem et fidei conservativam, ut in superioribus ostensum est, nedum sit cum fide incompossibilis. Et sic etiam contingit in praesenti ; ac per hoc, Ecclesia catholica demonstratur quantum ad te- stimonium quod de ea dedit Veritas prima Deus^ creditur vero quantum ad rationes intrinsecas quae sunt de conceptu Ecclesiae verae. Superest tandem ut norma instituendae demonstrationis paucis declaretur. §6. De inoclo et iiiediis iustitiieiiclae cleiiioiistratioiiis. Difficultas initio huius introductionis iam declarata, in eo est quod adversarii aiunt vitiosum esse processum demonstra- tionis catholicae, tum quia postulamus ut principium id ipsum quod in quaestione est, puta divinam evangelii auctoritatem, tum quia in circulo versamur demonstrantes Ecclesiam per Scripturam, cum tamen Scriptura secundum nos non inno- tescat nisi per Ecclesiam prius cognitam, a qua et habet re- gulam suae interpretationis. Primum opponunt rationalistae, alterum protestantes. Sed hae oppositiones laborant falso sup- posito, necnon et defectu distinctionis diversarum formali- tatum quae in libris Novi Testamenti accurate sunt discer- nendae. In primis falso supponitur, nullum aHud adesse demon- strationis instrumentum praeter Novi Testamenti libros. Est 52 INTRODUCTIO enim mium argumentormii genus, per se quidem sufficien- tissimum, quod nulli nititur auctoritati seu divinae seu hu- manae, sed ea tantum assumit quae nostrae subiacent expe- rientiae. Coniicitur autem eodem processu et ordine, quo in superiori tomo usi sumus ad ostendendam credibilitatem in- carnationis. Et ibi certe processus talis erat: Christus in ter- ris degens seipsum verum Deum asseruit. Insuper hanc eius attestationem sigillaverunt signa quae a solo Deo esse pos- sunt, puta miracula quae ipse Christus fecit, vel prophetiae quae in eo mirabiliter sunt adimpletae. Ergo de vera Christi divinitate divina testificatio est. Et simili quoque modo, ultro se in praesenti offert sequens argumentandi modus : Ecclesia catholica Romana attestatur se societatem supernatu- ralem, infallibilem fidei magistram, necessariumque salutis aeternae medium. Praeterea hanc eius attestatio- nem tanquam ab ore Dei descendentem sigillant mira- culosae notae quae in ea sunt, puta catholica unitas, invicta stabilitas, et alia similia naturae facultatem et vires prorsus superantia. Ergo de Ecclesia catholica Romana, tanquam de vera ecclesia, testimonium divi- num est. In quo quidem processu sumitur argumentandi prin- cipium ex solis factis omnium oculis expositis, et totius ope- rositas demonstrationis in ipsorum factorum interpretatione sita est : ut scilicet ratione ostendatur qualiter facta illa quae instar proprietatum catholicam Ecclesiam afficiunt.non habent in viribus naturalibus causam sibi proportionatam, sed sponte sua et suapte indole produnt Dei institutoris interventum, ac per hoc, divinam originem testimonii Ecclesiae de seipsa. Et haec est demonstrationis ratio quam indicat Yaticanum Con- cilium, Sess. 3, cap. 3, ubi ait: « Quin etiam Ecclesia per se « ipsa, ob suam nempe admirabilem propagationem, eximiam « sanctitatem et inexhaustam in omnibus bonis fecunditatem, « ob catholicam unitatem invictamque stabilitatem, magnum « quoddam et perpetuum est motivum credibilitatis, et di- « vinae suae legationis testimonium irref ragabile » . Haec etiam est demonstrationis ratio, cuius accuratam pro modulo nostro expositionem minime praetermittemus : in qua profecto, nul- lum vel specie tenus locum inveniet, aut vitiosi circuli, aut gratuiti postulati criminatio. INTRODUOTIO 53 Nunc, si sermo sit de eo genere argumentoriim, utique longioris expositionis et praecipui usus, quae ex testimoniis librorum Novi Testamenti procedunt, id ante omnia praeob- servandum: formalitatem inspirationis minime excludere ab evangeliis formalitatem pure historicam, quae est prior quoad nos, et ab alia independens, et eodem prorsus modo inno- tescens quo historicus valor commentariorum Caesaris, vel annalium Taciti, vel alius cuiusvis operis eiusmodi. Sane vero, evangelia quando conscripta sunt, legenda et examinanda erant etiam ab hominibus nondum credentibus, quoram re- spectii auctores nulhim ahum titulum habere poterant, nisi quod historici forent probi, referentes de visu, aut saltem se- cundum acceptam ab iis qui viderant traditionem, ea quae fecit et dixit inter nos Dominus lesus. Insuper, in eorum fato erat ut omnibus experimentis subiicerentur quae posset humanum ingenium invenire, ut conferrentur cum omni ge- nere documentorum, geographicorum, physicorum, historico- rum, philologicorum, ac demum totius criticae impetum sus- tinerent. Inquisitio facienda de unoquoque scriptore: cuius temporis, cuiusve regionis? quibus mediis uti potuit ad co- gnoscendam veritatem? cuius linguae, idiomatis? quis scopus, quodnam interesse? Et re quidem vera, homines invitati ad renuntiandum iis omnibus quae natura corrupta concupiscit ac diligit, idque sub fide factorum naturam superantium, non ita animo comparati supponendi erant, ut se iugo Christi su- biicerent, solum quia homines e ludaea profecti se inspiratos iactitabant. Imo vero infallibiliter futurum erat ut circa haec facta humanam quaererent evidentiam, et quidem cum ea se- veritate ab iis adhiberi solita, qui naturaliter submissioni re- pugnantes, nonnisi causa funditus cognita, manus victas dare decreverunt. Hinc loannes: Qiiod audivimus, quod vidimus oculis nostris^ quod perspeximus et manus nostrae contrectave- runt de Verbo vitae.... testamur et annuntiamus vohis (1). Et iterum: Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de liis et scripsit haec, et scimus quia verum est testimonium eius (2). Et iterum: Et qui vidit, testimonium perhihuit, et verum est (1) 1 loan. I, 1-2. (2) loan. XXI, 24. 54 INTBODUCTIO fe-stimonhim eius (1). Et rursiis Lucas : Sicut tradiderunt nohis qui ah initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis. visum est et mihi assecuto omnia a principio diligenter ex ordine tihi scrihere^ optime Theophile (2j. Yere ergo evangelia sunt docu- mentum in toto rigore historicum. Quin imo fidenter asseres nuUum aliud esse monumentum historiae quod severioris cri- ticae experimenta ita vincat, et tam evidentia authenticitatis et fidelitatis habeat argumenta, sive externum criterium con- sideretur, sive internum. Xunc autem, utrum in eis sit altior etiam auctoritas, quatenus scilicet naturali factorum cogni- tioni et expositioni accesserit suggestio dictantis Spiritus Sancti, alia omnino quaestio est. Et quidquid sit de modo quo horum librorum innotescere potest inspiratio, certo sal- tem certius a divino Ecclesiae magisterio minime dependet, etiam secundum nos, certitudo historici valoris eorumdem. Sed haec notitia de iis cognitionibus est, quae fidem antece- dunt, et in ambitu naturalis scientiae undequaque comprehen- duntur. Sub hac igitur formalitate mere historica sumebantur evangelia in ea parte tractatus de Verbo incarnato, in qua credibilitas incarnationis fuit demonstrata. Ibi enim quaereba- tur an historice constet, tum de attestatione qualesus Christus se asseruit Deum, tum de factis miraculosis attestationem hanc sigillantibus. Et hoc etiam modo accipientur in praesenti, ut post probatam in superiori tomo Christi divinitatem, sciatur ulterius quid ipse Christus dixerit vel revelaverit de Ecclesia, quibusve characteribus insignitam eam ostenderit. In quem finem licebit nunc evangeliis adiicere caetera scripta aposto- lica, rursus non ut inspirata seu dictante Deo exarata, sed pure et simpliciter ut referentia genuinam mentem Christi, et explicantia revelationem eius circa Ecclesiam. Quippe, si Christus verus Deus venit in mundum ad Ecclesiam fundan- dam, omnino esse non potuit ut apostolos a se missos errare permitteret in exsecutione operis, sineretque eos a norma praestituta deviare. Ex quo etiam fit ut ad sensum revela- tionis Christi melius ac melius declarandum, recte et conve- nienter adduci quoque possint antiquiores Patres, nimirum ut simplices apostolicae doctrinae depositarii, iique tantomagis (1) loan. XIX, H5. (2) Luc. I, 2-3. INTRODUCTIO 55 receptibiles, quanto propius ad fontem noscuntur accessisse. Vides igitur quomodo demonstratio quae procedit ex te- stimoniis librorum Novi testamenti, omnino praescindat ab eorumdem inspiratione, id est, ab ea formalitate sub qua sola dici possent praesupponere quoad nos cognitionem verae Ec- clesiae et infallibilis eius aUctoritatis. Argumenti enim com- pendium in hoc est : Historicum monumentum revelatio- nis quam nobis attulit lesus Christus^ (cuius divinitas et missio iam fuit inconcussis rationibus demonstrata), proponit certam ecclesiam ab eo fundatam, in qua una redem- ptionis fructum oonsequeremur, et ad beatum vitae aeternae finem perveniremus. Insuper, huic ecclesiae tales characteres et notas assignat, quae in sola catho- lica Ecclesia de facto reperiuntur. Ergo de Ecclesia catholica Romana, tanquam de sola ecclesia vera, di- vina adest testificatio. Nihil certe ibi, in quo circuli carlu- mnia vel apparentem praetextum invenire possit (1). Addo tandem fuisse hucusque declaratam normam et ra- tionem instituendae demonstrationis, prout absohite valet con- tra quosvis adversarios, et omni homini in quacumque hy- pothesi credibiHtatem cathoHcae Ecclesiae nata est ostendere. Verum, si solam cum protestantibus ahisque haereticis vel schismaticis controversiam attendamus, tunc nihil prohibet quominus utamur instrumento Scripturae etiam ut Scriptura est divinitus inspirata, cum dogma inspirationis sacrorum h- brorum nobis et ilUs commune sit, nihilque magis legitimum quam ut per unum articulum fidei nostrae in quo cum eis (1) Non ceuseo liic iramorandiim in refntando id quod quandoqne op- ponunt protestantes : Scripturam iuxta nos esse iuterpretandam per Ec- clesiam, adeoque nihil iuvare si in deraonstratione catholica Scripturam N. T. accipiamus iu ratione monumenti pure historici adventus et prae- dicationis lesu Christi, siquidem independenter ab Ecclesia iam coguita, sensum saltem huius documenti assequi non valemus, stando principiis uostris. Haec quippe ex falso supposito rursus procedunt. Cum enira di- cimus Ecclesiam iudicem controversiarum circa sensum Scripturae, mi- nime somniamus sensum hunc nunquam posse certo coustare indepen- denter ab ecclesiasticis definitionibus, praesertim in locis per se claris- simis, cuiusmodi illa sunt quae visibiles notas et characteres audiendao a nobis Ecclesiae assignant, ut suo loco videbimus, 56 INTRODrCTIO convenimus, demonstremus veritatem alterius articuli in quo a nobis ipsi dissentiunt. Sic enim fit argumentum ad homi- nem, in hunc fere modum : Inspiratas a Deo Novi Testa- menti Scripturas nobiscum confitemini; quin imo, sacrorum libronmi auctoritati unice vos fidere dicitis, atque ex ea omnem controversiam terminari vultis. Porro illae ipsae inspiratae Scripturae sunt, quae Catholicam Ecclesiam tanquam solam veram attestantur. Reliquum est ergo ut verbo Dei scripto inhaerentes, Catholicam nobiscum credatis, audiatis, et te- neatis. Hactenus introductio de demonstrationis obiecto et modo procedendi. QUAESTIO I. DE INSTITUTIONE VI8IBILIS ECCLESIAE CHRISTI EXTRA QUAM NON EST SALUS Haec quaestio versatur circa ipsum originale factum quod supra (1), in ordine ad demonstrationem catholicam prout ex monumentis historiae perficiendam, fundamenti instar est as- signatum. Nisi enim per prius constaret lesum Christum ad sui operis perennitatem, aut potius ad iugem dispensationem suae redemptionis, visibilem ecclesiam necessitate medii ab omnibus ineundam, ac per hoc, ab omnibus dignoscibilem instituisse, frustra de notis quibus eam discernibilem tradidit, disputatio fieret. Quare, adhuc quidem maneret demonstra- tionis modus primo loco indicatus (2), videlicet ex miracu- losis signis quibus Ecclesia Catholica undequaque resplendet, minime vero ille alius qui assumit in instrumentum historiam Novi Testamenti, quique cum facile praeemineat, sin minus veritatis evidentia, at certe adaptatione ad praesentes contro- versiae exigentias, hac de causa maiori studio et cura est ex- ponendus. Historica igitur veritas revelationis et fundationis visibilis Ecclesiae Christi sese in primis vindicanda oiFert, et quia plures iam in ipso limine occurrunt adversarii, prius- quam veniatur ad argumenta, oportet paucis referre quid a diversis dicatur, ut statu totius quaestionis rite intellecto, fa- cilius perspiciatur demonstratio. Primo itaque exponendum quid sentiant catholici, tum secundo, quae sit positio eorum qui nobis in hac parte adversantur; sunt autem potissimum protestantes et rationalistae. Sententia catholicorum circa successionem religionis inde ab initio mundi, in lege patriarchali, mosaica, et evan- gelica, hisce capitibus continetur. Totius religionis centrum in statu naturae lapsae est me- diator Dei et hominum homo Christus lesus. Non enim fuit unquam a praevaricatione Adae in alio aliquo sahis, non per (1) Pag. 55. (2) Pag. 52. 58 QTJAESTIO I. aliquem alium accessus ad Deum. non ab aliquo alio spes vitae aeternae et gratiae derivatio. Sed cum Christus in medio tem- porum venerit. antiqui comparabantur ad eum ut ad redem- ptorem promissum. nos autem comparamur ad eumdem ut ad redemptorem iam missum. Atque liinc sequuntur omnes dif- ferentiae inter praeteritum et praesentem statum religionis, cuius mira unitas per saeculorum decursum continuata^, eo illustrior ipsa varietate apparet. quod non in materiali quadam uniformitate perhibetur consistere, sed in constanti habitudine ad unmn caput nunc demum exsistens, prius vero expecta- tum, prophetizatum, et praefiguratum. Et vere, etsi Salvatoris adventus certae epochae a divina Sapientia praestitutae fuerit alligatus, incarnati tamen Verbi mysterium cuncta implet tem- pora, quia ubi nondum erat Christus veritate praesentiae, ibi iam fuit per promissionem, desiderium. exspectationem, et tj- pos multiplices, ut merito exclamet Tertullianus (li: O Chri- •stum et in novis veterem ! Id est, quam vettis est Christus in novitate Evangelii! Qtiippe. novum est quod honoramus, quia Christus in persona non ab initio adfuit : antiquum pariter, qtiia promissio, spes. et figura a primis temporibus praecessit. Statim ergo post lapsum promissus est Salvator. Genes. 111-15, et instituta in protoparentibus propaganda inter po- steros societas verae religionis, qtiae eatenus christiana iam dici potuit, quatenus principaliter in ea attendebatur fides in Christum venturum. ex ctiius praevisis meritis conferebanttir tunc a Deo interna sanctiticationis dona. Erat autem haec so- cietas visibilis, externa professione fidei. exterioribusque sacri- ficiis et sacramentis colligata sub regimine patriarcharum (seu capitum familiarum). quos praecones itistitiae Scriptura vo- cat (2). De hac mentio est in Genesi. ubi commemorantur filii Dei. distincti et religione separati a /iUi.s homimim (3) ; hanc Augustinus in libris de civitate, usque ad dihivitim ar- camque deducit ; eam demum in filiis Xoe per eortmi bene- dictionesperseverasse ostendit. et praesertimin posteritate Sem. Yerumtamen Ecclesiae unitas visibilis adhuc laxior et inchoata erat, prout conveniebat his initiis. Quippe. in dispensatione (1) Tertiill. 1. 4 adv. Marc. c. 21. (2) 2 Petr. II, 5. (3) Genes. VI, 2. DE INSTITUTIONE VISrBFLIS ECCLESIAE CHRISTI 59 revelationis et correspondente religionis forma, sapientissimo consilio Deus hoc volnit observari, iit iuxta humanae conditio- nis congruentiam, usque ad plenitudinem temporis ab imperfe- ctioribus ad perfectiora fieret processus. Incrementum itaque perfectionis in foedere mosaico accepit antiquae ecclesiae con- stitutio; quo tamen foedere non fuit abolita aut restricta, sed solum in uno populo electo specialius conservata, et distinctius explicata promissio in Adam toti generi humano a Deo facta. Perseverante namque et semper vigente pro caeteris gentibus priori religionis patriarchalis oeconomia, instituta est in Israel Synagoga, in qua sicut prophetica revelatio in dies clarior, ratio typorum manifestior, ita forma ecclesiae esset expres- sior. At nondum in mosaica lege hnis. imo nihil nisi prae- paratio ad testamentum novum, umbra praecedens corpus, et custodia in eam fidem quae revelanda erat. Quapropter ultima ac definitiva religiosae societatis constitutio pertinebat ad Christum de quo visio et prophetia. Qui tandem adve- niens, et universum testamentum vetus, non reprobando, sed adimplendo abrogans, instituit ecclesiam suam: ecclesiam qui- dem a Synagoga plane distinctam, (quamvis ad eam se ha- beat ut antitypus ad typum et figuratum ad figuram), eccle- siamvisibilem et universalem ab omnibus iam hominibus usque in mundi finem ineundam, quae manens regniim immohile^ ut dicifur Heb. XII-28, non aliam exspectat consummationem sui status, quam a fide ad visionem in ecclesia coelesti (1). Ecclesia igitur in quam totius religionis terminatur suc- cessio, utpote quae non amplius habeat umbrani futurorum bonorum, sed ipsam imaginem rerum, asseritur esse a Christo vere et immediate fundata, asseritur ex: sui fundatoris insti- tuto essentialiter visibilis, asseritur medium ex eiusdem lege omnibus necessarium ad salutem consequendam. Primo, inquam, asseritur a Christo fundata, ita ut specia- lissimo modo dicatur Ecclesia Christi. Ubi sciendum est quod vocabulo ecclesiae ad litteram significatur collectio aliquorum qui evocati, convenerunt in aliquam unitatem. Et quia ad supernaturalia nonnisi divina vocatione pervenitur, ideo in usu Scripturae N. T., Ecclesia generatim dicit societatem su- pernaturalem, cuius caput Christus. Cum autem societatem (1) Ita fere Card. Franzelin^ cle Ecclesia, Thes. 3, passim. 60 QUAESTIO I. supernaturalem audis, intellige societatem quae supernatura- lem habet finem, et media ad eiusmodi finem conducentia, videlicet ad interiorem sanctificationem gratiae, eiusque ulti- mam consummationem vitam aeternam. Porro antiquae fide- lium congregationes sive intra sive extra Synagogam, vero quodam sensu iam erant Ecclesia, et Ecclesia Christi, ita ut non dubitaverit S. Thomas dicere : « Sancti patres non in- sistebant sacramentis legalibus tanquam quibusdam rebus, sed sicut imaginibus et umbris futurorum. Idem autem est motus in imaginem in quantum est imago, et in rem. Et ideo antiqui patres servando legalia sacramenta. ferebantur in Christum per fidem et dilectionem eamdem qua et nos in ipsum ferimur, et ita patres antiqui pertinebant ad idem corpus Ecclesiae ad quod nos pertinemus » (1). Verumta- men nomen Ecclesiae vel Ecclesiae Christi nonnisi imperfe- cte et ex parte eis competebat, quia cum Christus per quem gratia et veritas facta est, nondum re adesset, socialis orga- nismus nec ab eo erat institutus, nec ab eo trahebat virtutis efficaciam, sed eum respiciebat tantummodo ut terminum seu obiectum, propter cuius bonitatem praevisam refluebat a Deo anticipata iustificationis dispensatio. At nunc, illius ecclesiae exsistentia adstruitur, quae simpliciter et adaequate Ecclesia Christi dicitur et est, utpote ad Christum comparata, non amplius ut ad obiectum desideratum et promissum, sed ut ad fundatorem et caput active influens, quatenus ex eius insti- tutione habet suam formam, suam hierarchiam, sua sacra- menta, et quidquid ad socialis corporis constitutionem perti- net. Item quatenus ab eo iugiter gubernatur tanquam a summo rectore, cuius ministri et instrumenta sunt quicumque apud eam principatum gerunt vel sacris praeficiuntur. Asseritur praeterea haec Ecclesia ex instituto Christi visihiUs. Hic nota quod nomen visionis « primo impositum est ad si- « gnificandum actum sensus visus, sed propter dignitatem et « certitudinem huius sensus extensum est hoc nomen secun- « dum usum loquentium ad omnem cognitionem aliorum sen- « suum, (dicimus enim, vide quomodo sapit, vel quomodo « olet, vel quomodo est calidum), et ulterius etiam ad co- « gnitionem intellectus, secundum illud Matth. V-8 : Beati (1) S. Thorn. 3a Part. Quaest. 8, a. 3 ad 3um. DE mSTITUTIONE VlSIBILtS EGCLESIAE CHRISTI Gl « mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt » (1). At quia in praesenti vita omnis nostra cognitio incipit a sensu, nihil quoad nos visibile dicitur nisi id quod aliqua ratione sub sensu cadit, vel certe ex sensibilibus quibus afficitur notis, in- tellectui innotescere potest. Pluribus ergo modis visibilitas de aliquo praedicatur. Certe alio modo visibilia sunt accidentia corporea ad quae exterioris sensus cognitio per se terminatur, et alio modo substantiae corporales quae sub sensu non cadunt nisi ratione suarum proprietatum. Alio item modo dicitur homo secundum animam intellectivam visibilis, propter exteriores operationes quae suapte natura iniluxum principii intellectivi produnt ; et alio modo diceretur visibilis praesentia Christi sub hostia in qua miraculosa effigies carnis vel sanguinis appa- reret, nimirum visibilis tantum quoad esse attestatum a Deo, (quod non faceret phis quam visibihtatem credibiHtatis), at- que ita porro. Nunc ergo, cum de Ecclesia agitur, distinctione opus est, nam ipsa dupHci modo considerari potest et debet : Primo ut societas reHgiosa simpHciter, tum secmido, ut vera societas credentium in qua vere sitnt principia supernaturaHs vitae aeternaeque sahitis via. Et sub dupHci hac formaHtate duplex visibiHtatis modus ei attribuitur. Si consideretur ut so- cietas reHgiosa simpHciter, sic cathoHci iHam dicunt ex in- stituto Christi visibilem quoad ipsum suum esse intrinsecum, quatenus sociaHs eius forma in iis reponitur quae sub sensu cadunt, aut mediantibus sensibus externis possunt attingi ; puta in deputatione ad cultum christianum per sacramentum ba- ptismatis, una cum coHigante vinculo externae professionis unius fidei uniusque communionis, sub dependentia determi- natae ac designatae hierarchiae, cui munus docendi, regendi, et sacramenta ministrandi commissum est. Si autem conside- retur ut vera societas supernaturaHs, sic dicunt iHam ex in- stituto Christi visibilem soHnn in esse revelato seu divinitus attestato, quatenus ipsum Ecclesiae corpus de quo supra, ex hierarchia regente et muHitudine gubernata constans, iis ex- ternis notis insignitur, quibus innotescit ut revelata iHa socie- tas cui verbum Dei attribuit promissiones regni caelorum et vitae aeternae claves. Posterior ergo iHe visibiHtatis modus (1) S. Tbora. la Part. Quaest. 67, a. 1. 62 QUAESTIO I. qui primum necessario praerequirit, nihil demum aliud circa Ecclesiam ponit nisi visibilem credibilitatem. Tandem liaec ipsa visibilis Ecclesia Christi asseritur me- dium ex divina lege omnihus necessarium ad salufem consequen- dam, non tamen necessarium determinate in re. sed vel in re vel in voto, ita ut ii omnes qui invincibili ignorantia ab eius corpore sunt separati, non ideo extra salutis viam versari credantur. dummodo ad dictum corpus voto pertineant : voto, inquam. saltem implicito in voluntate serviendi Deo secun- dum modum ei placentem eique acceptabilem. Et de insti- tutione quidem Ecclesiae sub lege evangelica haec sentiunt catholici. Ex adverso sunt variae opiniones positioni praece- denti vel ex parte vel ex toto contradicentes, quae ta- men, ut eas sohun commemorem quae hodiedum vigent, ad duas reducuntur. Prima et celebrior illa est quam asseruerunt Eeformatores saecuH XVI, visibilitatem Ecclesiae Christi de medio tollen- tes. Quae quidem opinio ab Hussitis in Constantiensi Con- cilio damnatis iam praeformata (1), et postmodmn apud lan- senistas magno in favore habita (2), semper placuit iis qui sub specie christianismi auctoritatis iugum excutere ardent. Caeterum impossibile esset placita protestantium in praesenti ad unum certum doctrinae corpus redigere, quia quod ad Ecclesiam attinet, plurimum variaverunt, in maxima semper confusione versati. Imo usi sunt contradictoriis et ad se in- vicem pugnantibus principiis, secundum quod requirebat ne- cessitas vel polemica adversus cathoHcos. vel politica adver- sus sectas ex proprio sinu pulkilantes, reformationisque do- ctrinas ad extremum usque perducere tentantes. Seposita quippe auctoritate et regimine Ecclesiae visibiHs, pronus erat ad quasHbet divisiones descensus, et ideo Lutherus et post (1) « Unica est sancta nniversalis Ecclesia, quae est praedestinatorura « universitas. — Praesciti non suut partes Ecclesiae, cum nulla pars eius « tinaliter excidat ab ea, eo quod praedestinationis charitas quae ipsara « ligat, non excidit ». Iiiter articulos loannis Huss daranatos a Concilio Constantiensi. ^%. S^tf (2) Cf. propositionem 15am Pistoriensium, danmatam a Pio YI in buUa Auctorem fidei. 2?.^ /^ DE INSTITUTIONE VISIBILIS ECCLESIAE CHRISTI 63 eum Calvinus, dum ad principia de invisibili Ecclesia appel- labant ut sese expedirent ab interrogationibus catliolicorum quaerentium ubi esset Christi Ecclesia ante Reformationem, simul visibilem Ecclesiam cum vera auctoritate et legitimo ministerio adstruebant ut suos sequaces compescerent, et na- scentibus novis sectis sese opponerent (1). Frustra ergo ali- quid fixum sibique constans in Protestantismi doctrina requi- reres, et ideo satis erit referre oapita fundamentalia utcumque inter se colligata, in quibus sat communiter nunc conveniunt, duplicem ecclesiam asserentes, unam visibilem quae cum di- vinae institutionis non sit, variabilis est et diversa pro tem- porum et locorum circumstantiis, alteram invisibilem quae in priori latet, et est sola vera ac genuina Ecclesia Cliristi. Palmare quippe principium Protestantismi est, singulos ho- mines sahitem suam habere immediata sua relatione ad Chri- stum, singulos habere in se principium salvificum, singulos esse sibi ipsis sacerdotes, et opus suae iustificationis perficere cum solo Deo, ope solius internae fidei qua unusquisque credit peccata sibi propter merita Christi non amplius imputari. Hinc vera Christi Ecclesia nihil aliud est quam collectio eo- rum qui propter fiduciam intus conceptam de remissione suo- (1) Cf. Bellarminum, de Conc. et Eccl. 1. 3, c. 2. — Moeheler, la Sym- bolique, 1. 1, c. 5, ^ 48-51. — Nota etiara quod ab initio sic dictae Re- formationis nunquam defueruut qui Reformationem reformarent, eiusque principia contra primos eius parentes et magistros urgerent. In quorum sectis maxime conspicuus apparuit protestanticae doctrinae fructus, vi- delicet illuminismus et fanatismus. Fatale enira eist ut homines qui re- licta auctoritatis et naturalis rationis regula, ratum habent se esse sub immediata inspiratione Spiritus Sancti, semperque inhiant superuis il- lapsibus, in hallucinationem et vesanum etiam furorem vertantur. In his sectis specialem merentur mentionem : Primo, Anabaptistae, sic dicti a rebaptizando ; initium habuerunt duce Muncer, anno 1522. Secnndo, Re- monstrantes seu Arminiani, sic dicti ab Arminio doctore Batavo, vel a remonstrando, anno 1560. Tertio, Quakeri, sic dicti a voce anglica to quake, quod est tremere ; horura initiator fuit Georgius Fox natus in Anglia, anno 1624. Qliarto, Pietistae sic dicti a pietate (collegia pieta- tis), quorum parens fuit Spencer natus in Germania anno 1635. Quinto, Methodistae seu Wesleiani sic dicti ab auctore Wesley natione Anglo (1729), vel etiam a methodo, quia profitebantur se per rigorosam metho- dum in ascetismo proficere. 64 QUAESTIO I. rum peccatorum, imputatam sibi a Deo habent iustitiam Chri- sti, et pro tanto ad vitam praeordinantur aeternam. Et haec Ecclesia soli Deo nota, sola est Ecclesia quam promissionum dicunt, cui scilicet promisit Christus se aftuturum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. — At quia veri credentes a Spiritu Sancto instituti possunt suam fidem ma- nifestare exterius, proprios sensus communicare, imo externis sacramentorum symbolis ad fidei excitationem uti: ideo ori- ginem dant ecclesiae visibili, quae tamen ecclesia non est a Christo instituta, nec ulli necessaria ad sakitem, imo habet varias formas secundum adiunctorum varietatem, denique phi- rimis semper admiscetur hypocritis, in quorum massa semper latet Ecclesia vera prorsus indiscernibilis. — Quod si his op- ponas vanam tunc esse disputationem de Ecclesia, ^et frustra traduci Catholicam ut Synagogam Satanae et Antichristi re- gnum, respondebunt : Omnes quidem visibiles ecclesiae for- mas esse institutionis mere humanae, sed aliquas fundari in principiis sinceritati evangeHi prorsus |contrariis, alias vero esse in harmonia cmn doctrina Christi. Et hoc demum sensu, uni visibili formae prae alia dicunt competere legitimitatem et verae Ecclesiae nomen, assignantes pro notis distinctivis puram praedicationem verbi Dei et legitimum sacramentorum usum (1). (1) Omueiii origiueui et geuesim buius doctriuae sic praeclare expouit Card. Frauzeliu, de Ecclesia, Sect. IV, Praeuotio liistorica : « Priraum « nempe Reformatores toti eraut in destrueuda Ecclesia, affirmantes eam « ex multis iam saeculis corrupisse veram fidem lesu Christi, et pro fide « divina induxisse in orbe terrarum multos errores bumanos, totamque «baerereiu idololatria, Romauum Pontificem esse Auticbristum, episco- « pos catbolicos, sacerdotes ac uionacbos esse ipsius Auticbristi apostolos « seusu proprio quo iu Scripturis Anticbristus praenuutiatus reperitnr. — « At vero si baec ita essent, Ecclesia a lesu Cbristo fundata eiusque « sanguine redempta ex multis iam saeculis tota periisset. Nibil ergo « remansisset reformaudum, sed iustituenda fuisset omuino nova ecclesia, « qu?-e boc ipso non lesu Cbristi fuisset, sed alia ecclesia uovi institu- « toris, opus proinde meri bomiuis. Ex altera parte Cbristus Deus suam « a se fundatam Ecclesiam evideuter promisit indefeotibilem^ et boc ipso « n fide ac doctrina infallibilem fore sub sua ipsius tutela omnibus « diebus usque ad consummationem saeculi. His angustiis pressi aposta- « tae illi, ue, id quod evidens erat, faterentur se ab Ecclesia lesu Cbristi DE INSTITCTIOXE VISIBILIS ECCLESIAE CHRISTI 65 Veriim facile apparebit quomodo in hoc dicendi modo, re ipsa destruitur id quod verbis asseritur. Ecclesiam enim Chri- sti a Christo fundatam dicunt, ne scilicet negetur id quod « indefectibili ac proinde adhuc tiim exsisteute defecisse, cogebantur « comminisci novani doctrinam de ipsa natura Ecclesiae, seu potius ne- « gare rem ipsam retento solo nomine Ecclesiae, fictione non minns qui- « dem evidenter contraria Scriptnris, sed interim tamen sufficienti ad « speciem aliquam pro vulgi iguorantia impiae rebellioni obducendam. — « Ecclesia prornissionum, aiebant, quae sola est vera Ecclesia Christi ex eius <' promissis indefectibilis, sancta et universalis,* non constat nisi solis '- membris sanctis (iuxta Lutheranos), vel praedestiuatis (iuxta Calvinia- << nos). Sola fide speciali singuli Christiani apprehendunt merita Christi « et iustitiam qua ipse iustus est, per eamque sibi imputatam ipsi singuli « iusti non sunt, sed coram Deo habentur velut iusti. Isti igitur sunt « sancti, atque ex horum omnium et solorum numero vera Ecclesia pro- .< missionum constituitur. jSTon potestate aliqua vel ministerio divinitus « instituto formantur ab Ecclesia et generautur, sed ipsi formant et ge- « nerant Ecclesiam ; singulique sibi ipsis sunt sacerdotes, non per mi- « nisterium Ecclesiae, sed per suam quique fidem specialem immediate « conceptam virtute Spiritus Sancti quae verbo inhaeret, Christi meritum « apprehendentes, et ita Christo capiti uniti tanquam sola vera eius mem- « bra. — Secundum istam igitur theoriam homines quidem sunt utique X visibiles, sensibilis est etiam Scriptura et verbi praedicatio, et sensi- v< bilia sunt verhi adminicula , sacramenta. At ista sunt signa externa dun- « taxat, et quatenus visibilia, non sunt propria attributa verae Eccle- « siae, sed communia etiam massae damnatae quae solo nomine, uon re « ipsa, non ex veritate, sed per dissimulationem veritatis dicitur Ecclesia « Christi. Nam illa omnia quibus homines uniuntur Christo atque ita '< ingredinntur numerum componentium veram Ecclesiam... soli Deo com-» « perta sunt, hominibus vero occulta ac prorsus invisibilia, hocque ipso « invisibilis est Ecclesia vera, cum haec non sit aiiud quam numerus « computatus omnium sanctorum aut praedestinatorum. Cum itaque au- « ctores rebellionis furiosam suam praedicationem qua debacchabantur in « totam per orbem terrarum Ecclesiam tanquam Christo inimicam et syna- « gogam Antichristi, necesse haberent conciliare cum institutione et pro- « missis Christi, quibus certi reddimur ipsum omnibus diebus futurum « cum sua per hanc ipsam institutionem ac praeseutiam indefectibili Ec- « clesia, atque adeo cum oporteret ostendere aut aliquid saltem dicere, « ubinam sit et per tot saecula faerit vera illa Ecclesia promissionum : « respondebant Deum sibi semper conservasse aliquos sanctos, sed oc- « cultos et in medio nationis pravae latentes, horumque numerum per De Ecclesia Christi. 5 66 QUAESTIO I. nimis aperte nimisqiie evidenter Seripturae docent. Aliimde vero institutmn Christi reducunt ad ecclesiam invisibilem, cui ne apparenter quidem convenit quoad rem ecclesiae nomen « orbem terrariim dittusum fuisse et esse veram Ecclesiam. — Huic suo « dogmati cum caeteris connexis de verbo Dei claro et non iiidigo inter- « pretationis, insistebant primo in stadio, quando ad avertendos populos « ab Ecclesia omnibiis viribus contendebant. At vero, cum rerum omniuni « perturbatio, sectarum diversarum infinita colluvies, et fanaticarum mul- « titudinum cruentae rebelliones ex illis ipsis principiis exortae mox ma- « nifesturu redderent, in istis fundamentis nullam societatem religiosan), « nullum ne ad speciem quidem ordinem ecclesiasticum posse constitui, « resque civiles ipsas in ruinam trahi : tum demum de ministerio eccle- « siastico eiusque auctoritate, ac proinde de Ecclesia visibili et de Ec- « clesiae constitutione nova substituenda antiquae, solliciti esse coepe- « runt. Sed hoc opus, hic labor, ut evideuter contradictoria simul con- « ciliarentur ! Nimis absurdum est quod aliquando conarentur, et pauci « illi adhuc superstites qui se Protestantes orthodoxos dicunt, usque ad « haec tempora conantur, in pugna quidem adversus catjiolicos retinere « notionem Ecclesiae invisibilis in ipsis principiis fundamentalibus to- « tius haereseos expressam, simul autem ad suam religiosam societatem « continendam et adversus alias eiusdem originis sectas defendendam, « asserere et serio vindicare sibi Ecclesiam visibilem et indefectibilem «a Christo institutara, atque inde ab Apostolis permanentem usque ad « ipsos hos orthodoxos perductam. Hac enim catholica notione visibilis « Ecclesiae promissionum constituta, ex ipsa Reformationis origine et « historia evidens est etiam caecis, totam defectionem saeculi XVI, ac « proinde sectas istas omnes, inclusa orthodoxa, non esse nisi synagogas « rebelles adversus veram indefectibilem Ecclesiam lesu Christi. Vt hanc « evidentem consequentiam quam in primis amoliri eis ratum et fixum « est, quomododemuracumque eflfugiant, plerique integrura conservant « principium fundamentale ex quo velut ex matrice suam trahunt origi- « nem, Ecclesiam promissionum a Christo institutam fuisse et esse invi - « sibilem. Tum vero ab hac vera Ecclesia sanctorum seu praedestinato- « rum distinguunt massam ecclesiasticam quae est utique visibilis. Ad « hanc massam visibilem in qua vera Ecclesia latet invisibilis, aliqua « disciplina ac politia continendam, requiruntur ministeria quaedam et « instituta ecclesiastica quibus componitur constitntio Ecclesiae. Sed haec « constitutio humanae est originis, et ideo mutabilis, pro diversis tem- « poribus et locis diversa. Hoc posito, ratio sane nuUa erat, hanc Ec- « clesiam visibilem cum sua constitutione humana distinguendi velut sui « iuris, diversam a civitate terrena ac regimine politico. Unde necessario « sequebatur id quod in Protestantismo ubique factum esse videmus, ut DE INSTITUTIONE VISIBILIS EGCLESIAE CHRISTI 67 et ratio, cum ipsa iiihil plus sit quam numerus individuorum a se invicem prorsus independentium et sibi invicem plane incognitorum. Atqui in eiusmodi numero unitatum, impossi- bile est invenire socialis corporis structuram et coagmenta- tionem quae est evidenter de conceptu Ecclesiae. Quare me- lioris in hac parte conditionis sunt puri rationalistae^ quos radicalis negatio omnis ecclesiae a Christo institutae fecit saltem ab incohaerentia protestantica immunes. Hi ergo de medio tollunt omnem supernaturalem communicationem Dei ad homines et hominum ad Deum, asseruntque solum ratio- nabilem cultum esse eum qui expeditus ab omni dogmate po- sitivo, intus in sola cogitatione redditur Deo. Christum vero ideo laudant, quia huius spiritualis cultus primus fuit aut certe praecipuus initiator. Caeterum^ idem ipse Christus nusquam cogitavit de abrogando cultu ludaico ut ei novam exteriorem religionis formam substitueret, imo ad mortem usque, ut tem- poribus se accommodaret, mosaicae legis observantias im- plevit. Sed post passionem eius, ex aemulatione apostolorum Petri et Pauli factum est ut prodiret Ecclesia a Synagoga distincta, et mixtione duplicis elementi eflPormata : elementi quidem iudaici cuius assertor fuit Petrus, et elementi spiri- tualis quod attulit Paulus, prout levibus sane indiciis ex Acti- bus apostolorum et ipsius Pauli epistolis, praesertim ad Ga- latas, docti illi viri persuadere vohmt. Hactenus ergo simplex status quaestionis expositio. Huic iam succedere debet sententiae catholicae demonstratio, quae duabus sequentibus propositionibus perficietur. « reges seu principes politici sub uomiue ab Ecclesia catholica mutuato « supremi episcopi, uoii minus et eodem iure sic dictam Ecclesiara na- « tionalem gubernent, sicut sub nomiue principis regunt alias res poli- « ticas ac civiles. Quod vero dicunt, principem non regia potestate, sed « velut membrum praecipuura Ecclesiae fungi supremo illo episcopatu, « patet hanc fictionem ad illudendum plebibus excogitatam, quoad rem « ipsam nullius esse pretii_, praesertim cura ex principiis Protestantismi « paulo ante expositis, de nullo siv^e rege sive magistratu constare possit « ipsum esse membrum verae Ecclesiae. Si autem eura dicunt solummodo « mcmbrura praecipuum massae illius quae non est vera Ecclesia, evi- « denter totura hoc negotium sujiremi episcopatus politicum esb, funda- « tum in i)otestate regia et civili, nequaquam vero in praerogativa raembri « Ecclesiae ». Hactenus Card. Franzelin, statum quaestionis apud Prote- stantes fideliter referens. 68 QUAESTIO 1. THESIS I. Cliri!s$tiijs iii teri>is aclveiiieiis Mosaieste i*eli^-ic>iii liiieiii cleclit^ Eeelesiaiiic|iie siia.111 iit acliiiii)letioiii&» oeeoiioiiiiaiii iii ciiiaiii traiisiret A^etiis Testaiiieiitiiiu. |>riiiiiiiii c|iiiclc>iii l>i*aeclieaiiclo aiiiiuiitiavit^ tuiii iii i>raei>ai*atioiie pro- xiiiia aiiteciiiaiii pateretur clisposiiit, cleuiciiie a iiiortuis resur^eus iii actu ultiiiio fuiiclavit. Qiiae etiaiii statiiii l>ost eliristiaiiaiu Peuteeosteu, taiic|uaiii perfeeta atciiie clistiueta a Sxuag-og-a soeietas, vitaiu ag-ere propriaiu, et sese per iiiiiucliiiu expauclere eoepit. Haec directe simt ad destruendiim commentmii eorum ra- tionalistaruni. quibus iuxta superius declarata asserere placet, Christum nunquam constituendae societati religiosae. prae- sertim a Spiagoga distinctae, intendisse ; sed unice atque exclusive fuisse in tradendo morum regulas, puta in docendo mansuetudinem, charitatem, pietatemque erga Deum et pro- ximimi. Xam licet ista contra omnem verosimilitudinem et historiae fidem dicantur, tamen inveniunt favorem apud eos quos in ordine ad excutiendum exosum religionis iugum, nulla non movet rationum inanitas. Eemovendum ergo commen- tum huiusmodi, considerando fundationem Ecclesiae in fieri et in facto esse. In fieri quidem. secmidum liistoriam evan- gelicam narrantem quid dixerit et fecerit inter nos Dominus lesus a baptismate loannis usque ad ascensionis diem: tum praeterea in facto esse, iuxta ea quae de initiis christianae societatis in Actibus apostolorum referuntur. § 1. Prae jmmis. quod attinet ad collatam a Christo operam in suae Ecclesiae aedificatione, tres veluti gradus facile distin- gumitur. Primus fuit annuntiatio novae oeconomiae religio- nis quae iamiam abrogando Veteri Testamento succederet. Secundus fuit praeparativa eius actuatio arite consummatam passionem crucis. Tertius, definitiva constitutio post resurre- ctionem, id est, per illos quadraginta dies quibus praebuit DE mSTITUTIONE VISIBILIS ECCLESIAE CHRISTI 69 seipsum vivum, apparens eis et loquens de regno Dei^ ut di- citur Act. I. Singula ergo per ordinem percurrenda. Annuntiatio novae oeconomiae religionis. — Praevia annuntiatio instantis iam mutationis quam futuram vates prae- dixerant, pertinuit ad Praecursorem. Ipse enim limes antiqui et novi Testamenti, ipse prophetarum ultimus necnon et ma- ximus, per quem prophetia vetus ad terminum perducta fuit, demonstrato atque indigitato eo in quo suam adimpletionem esset habitura. Ipse demum totius praecedentis oeconomiae consummator, cuius ministerio Lex protestata est finem sui advenisse, homines remittendo ad etini cid^ ut moriens lacob praedixerat, erat repositum sceptrum. Propterea, testantibus evangelistis, venit loannes in omnem regionem lordanis di- cens : Poenitentiani agite, appropinquavit enim regnum coelo- rum (1). Propterea suum baptismum ex familiari Spiritus Sancti instinctu legitur instituisse, utique per modum pro- fessionis poenitentiae in ordine ad susceptionem legis mes- sianicae mox publicandae. Propterea accessit et Christus hunc baptismum suscepturus, ut turbae eorum qui ad ripas lorda- nis convenerant immixtus, signo columbae super eum descen- dentis et indicio vocis de coelo emissae, manifestaretur tan- quam ipse Messias cuius exspectabatur regnum. Abhinc ergo sumenda est solemnis introductio lesu Christi apud popuhim Israel. Verumtamen publica eius praedicatio proprie non incepit nisi duobus circiter post mensibus, quando ad incarceratio- nem loannis cessavit ministerium hominis missi a Deo ut testimonium perhiberet de lumine, et pararet viam ante Sal- vatorem. Nam, cum audisset lesus qiiod loannes traditus esset, e terra ludaeae ubi erat baptizans ("2) secessit in Gcdilaeam, et exinde coepit praedicare et dicere: Poenilentiam agite, appro- pinquavit enim regnum coelorum (3). Et iam in ipso itinere Galilaeam versus, cum transiret per Samariam, habuerat cum muliere celebre colloquium in quo ineundae praedicationis principale argumentum de integro continebatur. Interrogatus enim circa obiectum controversiae inter Samaritanos et lu- (1) Matth. III, 2. (2) loan. III, 22. (3) Matth. IV, 12-17. 70 QrAESTIO I. daeos exsistentis de loco in quo adorare/ id est sacrificare oporteret. responderat: MuUer^ crede mihi, quia venit hora quando neque in monte hoc, neque in lerosolymis adorabitis Pa- trem. Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus, quia salus e.v ludaeis est. Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adoralmnt Patrem in spiritu et veritate^ nam et Pater tales quaerit qui adorent eum. Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in .^piritu et veritate oportet adorare. Quibus verbis tria fecerat Christus. Primo quidem docuerat venire horam quando otiosa atque superilua evaderet mulieris inter- rogatio. eo quod nova religionis oeconomia esset subroganda, in qua ab ortu solis usque ad occasum adoraretur Pater, oeco- nomiam scilicet cultus christiani qui non amplius uni loco sicut cultus mosaicus alligatur. manifeste designans. At se- cundo. ne videretur aequiparasse ludaeos cum Samaritanis. declaraverat iuxta prophetiam lacob cui evidens aUusio fie- bat, veram religionem hactenus permansisse apud ludaeos. non vero apud Samaritanos qui suo schismate ab unitate po- puli Dei defecerant. Ultimo, novum cultum mox introducen- dum opposuerat, timi cultui Samaritano qui nequidem erat in veritate, utpote falsus et a Deo reprobatus. titm etiam cultui ludaico qui etsi verus et legitimus, non tamen erat in spiritu, quatenus propter carnalitatem gentis tot materialibus condi- tionibus debuerat onerari. ut elementum eius praedominans videri potuisset magis esse corporalis exercitatio quam inte- rior devotio. Ex quo intelligere dederat. rem e converso se habituram in nova oeconomia in qua erat adorandus Pater. Uno demum verbo annimtiaverat Christus « cessationem ado- « rationis tam secandimi ritimi ludaeorum adorantium in le- « rusalem. quam etiam secundum ritum Samaritanorum ado- « rantimn in monte Garizim. Uterque enim ritus cessavit ve- « niente spirituali Evangelii veritate secundimi quam in omni « loco Deo sacrificattir. ut dicitur Malach. 1 » ili. Sed quod in privato colloquio mtilieri edixerat, omnibus iam modis ptiblicare parabat sive per se, sive per disciptilos. Exinde coepit praedicare et dicere : Poenitentiam agite, appro- pinquavit enim regnnm coeJorum (Matth. IV, 17). Venit prae- dicans evangelium regni Dei, et dicens: Quoniatn impJetnm est a\ S. Thom. 2-2, Quaest. 84, a. 3, ad lum. DE INSTITUTIONE VISIBILIS ECCLESIAE CHRISTI 71 tempus, et appropinquavit regnum Dei, poenitemini et credite Evangelio (Marc. I, 15). Circuibat totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni (Matth. IV, 23). Duodecim misit lesus praecipiens eis: Euntes praedicate, di- centes: Quia appropinquavit regnum coelorum (Matth. X, 5-7), et alibi frequenter. Quid ergo nomine regni coelorum hic ve- niat, accurate inspiciendum est. Porro regnum coelorum evidenter est regnum messianicum seu ordinatio hominum sub Messia legislatore et rege, in or- dine ad finem sempiternae beatitudinis. Istud est regnum de quo Christus ad Pilatum : Eegnum meum non est de Jioc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum^ ministri mei utique decertarent ut non traderer hidaeis, nunc autem regnum meum non est hinc. Et hic nota quid sit, regnum Messiae non esse ex hoc mundo. Videlicet, non habet originem ex causis mun- danis et factis humanis, quia nec etiam habet finem terreno- rum seu mundanorum regnorum, quae et a natura oriuntur, et ad bonum naturale imo temporale sunt ordinata. Nam du- plex est finis respectu cuius dari potest hominum coordinatio sub supremo duce et imperante : finis politicus temporalis quem significat Apostolus 1 Tim. II, quando orandum esse dicit pro omnibus qui in sublimitate sunt constituti, ut quie- tam et tranquillam vitam agamus; tum finis simpliciter ulti- mus qui est beatitudo aeterna, eaque in praesenti providentia supernaturalis seu transcendens omnes naturae exigentias. Itaque, sicut potestas regalis, ita et regnum dividitur gene- raliter in temporale et spirituale. Non quod spirituale constet invisibilibus personis aut mediis, sed quia a fine sibi proprio suam accipit denominationem, quae omnino aequivalet evan- gelicae appellationi regni Me.ssiae, vel regni Dei, vel regni coelorum. — Nunc autem, hoc idem regnum coelorum in du- pHci statu consideratur. « Nomen regni^ inquit S. Thomas in « IV, D. 49, Quaest. 1, a. 2, a regnando est sumptum. Regere « autem providentiae actus est. Unde secundum hoc aliquis « regnum habere dicitur, quod alios sub sua providentia habet, « et ideo secundum hoc homines in regno Dei esse dicuntur, « quod eius providentiae perfecte subduntur. Providentiae « autem est ordinare in finem ; in finem autem ordinantur et « ea quae distant a hne secundum quod perducuntur ad finem, « et ea quae iam assecuta sunt finem secundum quod in fine 72 QUAESTIO I. « conservantur. Et ciun regula providentiae sit finis, illa per- « fecte providentiae subsunt, quae iam in ipso fine collocantur, « et ideo in eis nihil potest esse ab ordine providentiae alie- « nuni. In aliis autem quae a fine distant, secundum hoc magis « vel minus divinae providentiae subsunt, secundum quod « magis et minus a fine elongantur. Propinquissimi sunt fini. « qui sunt in via ad finem ; via autem perveniendi ad finem « est fides per dilectionem operans. Unde et regnum Dei quasi « antonomastice dupliciter dicitur. Quandoque congregatio « eorum qui per fidem ambulant, et sic Ecclesia militans re- « gnum Dei dicitur. Quandoque autem illorum coliegium qui « iam in fine stabiliti sunt. et sic ipsa Ecclesia triumphans « regTLum Dei dicitur. et hoc modo esse in regno Dei idem » est ac esse in beatitudine ». Quapropter in praedicatione etiam Christi manifesta apparet distinctio inter regnum coe- lorum seu regnum messianiciun, de quo statim in terra con- stituendo aiebat: Quoniam impletum est tempus, appropinqua- vit regnum Dei^ poenitemini et credite evangelio^ et regnum coe- lorum in fine temporum solemniter dedicandum, cum venerit Filius Jiominis in maiestate sua, et omnes angeli cum eo, et con- gregahuntur ante eum omnes gentes^ et separabit eos ah invicem sicut pastor segregat oves ah hoedis, et dicet rex his qui a de- xtris eius erunt : Venite henedicti^ possidete paratum vohis re- gnum a constitutione mundi. — Insignis inter alia est locus apud Lucam, XYII, 20 et seq.^ ubi regnum Dei in eadem periodo secundum utramque acceptionem invenitur a Christo successive adhibitum. Interrogabant enim Pharisaei, quando venit regnum Dei^ puta regnum Messiae in gloria. quod sohim a ludaeis ut iam imminens expectabatur, sed in Evangelio non ad primiun. bene vero ad secundum Christi adventum constantissime refertur. Respondit autem lesus : Non venit regnum Dei cum ohservcttione, neque dicent : ecce hic aiit ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos es-t. Quo in loco sumitur primo regnum Dei in eo sensu quem ferebat inter- rogatio, videlicet pro regno gloriae ; in posteriori autem inciso, pro regno quod tunc in terris per Messiam erat constituendum. Et sensus est : Hoc regnum Dei quod vos cogitatis, non venit cum observatione, quia minime praesciri poterit quando venturum sit : veniet enim ut fur et tanquam laqueus in omnes qui sedent super faciem omnis terrae. Nec DE INSTITUTIONE VISIBILIS ECCLESIAE CHRISTI 73 cum probabilitate ulla dicere poterunt : ecce hic aut ecce illic, quia non solum proprium eius erit ex improviso reve- lari, verum etiam cum tanta evidentia tantaque claritate in toto mundo manifestari, ut cum vere aderit, non amplius futurum sit obiectum coniecturarum aut discordantium inter homines opinionum. Quippe, sicut fulgur coruscans de sub ' coelo, in ea quae sub coelo sunt fulget, ita erit Filius ho- minis in die sua. Non ergo cum observatione venit regnum istud, sed nec necesse est ut sic veniat, ecce enim regmim Del intra vos est, videlicet regnum Dei praesens quod est futuri praeparatio et via ad ipsum. Hoc, inquam, regnum est in medio vestri et in vestra potestate, quia vobis iam adest Christus ad se vos vocans, et ideo de hoc regno suscipiendo omnis cura est impendenda, quin de tempore alterius ulla sit admittenda sollicitudo. Itaque regnum de quo dicebat : Poenitentiam agite, appro- pinqiiavit enim regnum coeloruni, et alia superius relata, erat sine dubio regnum messianicum inter homines viatores iam tunc instituendum, ut permaneret usque ad regnum gloriae quod in secundo adventu revelabitur. Hoc est regnum (utique in hoc mundo exsistens, quamvis non ex hoc mundo), ad quod pertinent parabolae omnes in capite XIII Matthaei relatae. Parabola quidem seminantis describens praedicationem fidei, per quam vocantur homines ad regem qui venit testimonium perhibere veritati (1) : parabolae de thesauro et margarita osten- dentes quanti pretii facienda sit ista vocatio : parabolae grani sinapis et fermenti, in quibus ipsius regni initia, progressus, et modus evokitionis praenuntiantur ; parabola quoque sagenae piscium monstrans bonos et malos in eo permixtos donec ve- niat illa saeculi consummatio in qua exibunt angeli separantes malos de medio iustorum. Hoc denique regnum est quod alias exhibet Christus sub typo ovilis in quo non iam unius gentis, sed omnis nationis homines erunt. Et aJias^ inquit, oves haheo quae non siint ex hoc ovili, scilicet ex gente ludaica, et iUas oportet me addticere, et fiet ununi ovile et unus pastor. Sed et eodem hoc regno certam significari religionis oeconomiam, a ritu mosaico plane distinctam, et iam antiquatae legi mosaicae subrogandam (eo prorsus pacto quo adveniens veritas subro- (1) loan. XVIII, 37. 74 QUAESTIO I. gatur nmbraticis praefigurationibiis),'omnes omnino Evangelii paginae protestantur. Sane vero. vel ipsa nomina regni Dei et regni coelorum pro- prium religionis finem important. adeoque sponte sua signant oeconbmiam respicientem ea quae sunt ad Deum, sive deter- minatam rationem religationis ad ipsum. Insuper, eiusmodi rationem religionis esse omnino distinctam ab ea quae per ministerium Moysis fuerat introducta. evidentius apparet quam ut indigeat pluribus demonstrari. Expresse enim ei op- ponitur ut quae debeat ei succedere : Lex ef prophetae. inquit, iisque ad loannem^ ex eo regnum Dei evangelizatur (1). In tan- tum etiam ei antefertur. ut quamvis maior proplieta inter natos mulierimi loanne Baptista nemo sit. tamen qui minor est in regno coelorum, maior sit illo (2i: in quo quidem non fit comparatio quoad personalem sanctitatem. uti evidenter constat, sed quoad conditionem status. Cum enim tota vetus oeconomia se habeat ad regnmn Christi sicut quoddam eius vestibulmn, eodem sensu maior loanne edicitur ille qui in regno coelorimi minimus est, quo sensu minimum filiormn domus diceres digniorem praestantissimo etiam eorum qui atrii sive vestibuli servitio sunt addicti. Rursus ad rem faciimt haec verba directa ad Pharisaeos: A diehus loannis Baptistae re- gnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt iUud (3). A diebus loannis Baptistae. inquit. id est a prima eius annimtiatione. Yim patitur, et quare? profecto quia non potest suscipi quin multae trmicentur necessitudines. et inveterata abiiciantur praeiudicia. inter quae iUud praecipimm : penes ludaeos fore semper religionis principatum. patriumque ritum nusquam abolendum. Ad idem etiam referuntur loca omnia in quibus a regno coelorum exckidendi praedicuntur Iudaei(4i: exchi- dendi autem, non propter repudiatum ab eis ritum mosaicum, sed imo propter rationem e diametro oppositam. Et aha in- numera sunt in eamdem omnino collineantia sententiam, quae tamen commemorare nunc non vacat, quia iam certissime con- chidere hcet. annuntiationem regni coelorum in praedicatione (1) Luc. XVI, 16. (2) Matth. XI, 11. (3) Ibid XI, 12. (4) Matth. XXI, 43, XXIII, 38, etc. DE mSTITUTIONE VISIBILIS ECCLESIAE CHRISTI 75 Christi niliil aliud fiiisse nisi proclamationem adventantis finis ludaismi et initii novae oeconomiae religionis, pro quanto nova dici potuit ea per quam non solvebatur Lex, sed potius adim- plebatur. Ast hactenus nihil plus quam annuntiatio, quae quo- modo transierit in actum, nunc videndum est. Proxima Ecclesiae praeparatio ante consummatam passionem crucis. — Proximam dixi praeparationem, quia usque ad mortem Christi viguit oeconomia vetus, et omnes eius observantiae manserunt obligatoriae. In sanguine enim aeternae redemptionis dedicatum est testamentum novum, dicente Apostolo : Testamenfum in moHuis confirmatum, est, alioquin nondum valet dum vicit qui testatus est (1). Hinc est quod ante passionem, ea quae spectant fundationem Ecclesiae et collationem potestatis ei propriae ubique enuntiantur in fu- turo : Aedificabo Ecclesiam meatn^ tihi daho claves regni coelorum (Matth. XVI-18) ; quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata in coelo (Matth. XVIII-18). Post resurrectionem vero, omnia sunt de praesenti : Sicut misit me Pater, et ego mitto vos (loan. XX-21) ; pasce agnos meos, pasce oves meas (loann. XXI-17); euntes docete omnes gentes, haptizantes...,docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vohis (Matth. XXVIII-19). Ideoque, per tres annos praedicationis et apostolatus lesu Christi, praeformatam tantum videmus Ecclesiam, quamvis ita praeformatam ut iam in actu primo proximo appareat constituta, cui scilicet nihil deerat nisi ultimae impositio formae. Sane vero, vel a principio institutum est et ministratum baptisma Novae Legis, per quod aggregavit sibi Dominus pri- mos fideles velut initium aliquod regni sui. Legitur enim apud loannem statim post relatum colloquium cuni Nicodemo (quod in primo exordio vitae pubUcae indubitanter ponendum est) : Post haec venit lesus et discipuU eius in terram ludaeam, et illic demorahatur cum eis, et haptizahat (2). Et infra: Ut ergo cogno- vit lesus quia audierunt Pharisaei quod lesus plures discipulos facit et haptizat quam loannes, reliquit ludaeam et ahiit iterum in Galilaeam (3), ubi iuxta ea quae superius praemissa sunt, (1) Heb. IX, 17. (2) loan. III, 22. (3) loan. IV, 1. 7(j QUAESTIO 1. adventiim regni caelorimi incepit praedicare. Atqiii liaec certo certius intelligimtur de baptismo distincto a baptismo loannis. id est, de baptismo illo qiiem ipse loannes annuntiaverat di- cens : Qui post me venhints esf^ ipse vos haptizahit in Spiritn Sancto. Illum dico baptismum paulo supra revelatum Nico- demo (cum sermo esset de renascentia et ingressu regni Dei), quem postea Christus, Matth. XVIII-19, ad omnes gentes man- davit deferendum. Hic igitur prima habes initia communitatis christianae. Porro publicatio evangelii per vicos et castella Galilaeae vix inceperat, cum in hac fidelium communitate distinctio or- dinum instituitur. Et primo quidem quando Luc. 71-12, vo- cavit Dominus discipulos suos, eligens duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit, eosque constituens in unum speciale collegium multis praerogativis supra caeteros cunctos decora- tum (1). Tum postea quando Luc. X-1, designavit et alios se- ptuaginta duos quasi ministros secundi gradus, quibus etiam participationem contulit suae propriae auctoritatis in praedi- cando, ita scilicet ut ex parte eorimi ad quos mittebantur, obedientia fidei deberet respondere [2). Verum ea quae spe- ctant summum collegium apostolicum, specialem omnino me- rentur considerationem. Apposite notat Card. Franzelin quod quamdiu ipse Dominus et magister cum apostolis visibiliter versatus est, alii visibili capiti aut centro unitatis nec locus (1) « Memoratu digiiissinuim est, quod inde iam uomine coUegiali eis « projirio, ut uuum corpus morale eoustanter appellantur illi duodecim « cum articulo, ol dojdEua (Matt. X-1, XI-1, XX-17; Marc. 111-14, etc.)... « lam hos duodecim excellentiori munere ab aliis omnibus discretos « fuisse, clarum est ex ipso facto et modo electionis; ex nomine iudito « apostolorum seu legatorum Christi in eius regno ; ex locutionibus hoc « distlnctum collegium comparantibus cum aliis Christi discipulis et fide- « libus (Luc. XXIV, 9-33); ex modo quo diserte munus apostolorum ad « testificationem authenticam, etiam ante adventum Spiritus Sancti om- « nino distinguitur, iu oppositione ad testes quosvis alios quanturavis « fide et scientia idoneos (Act. 1-21 et seq.). Verum his omnibus opus « non est. Tota enim Cbristi oeconomia luculenter demonstrat specialem « relationera quam habent apostoli in regno Dei, tum ad Dominum a quo « mittuntur, tum ad alios discipulos universos sive unitos sive uniendos, « pro quibus mittuntur ». Franzelin, de Eccles. Thes. 8. (2) Luc. X, 16. BE INSTITUTIONE VISIBILIS ECCLESIAE CIIRISTI 77 nec opiis fuit. Sed de tempore futuro post suum discessum sese sollicitum ostendebat Christus, et ideo omni oblata oc- casione monebat et praenuntiabat, aliquem ex ipsis et super ipsos constituendum esse maiorem, primum, praecessorem, in regno Dei super terram (1). Quis autem ille ex duodecim fo- ret, verbis insinuabat et factis (2); tum vertente tertio suae (1) « Ubi seruionem habet de suo abitu ab apostolis^ fere seniper cou- « iungitur quaestio inter ipsos^ quis eorum videretur esse maior f Nullum « ergo adhuc noverant iam tunc maiorem inter ipsos, aliquem tameu « futurum pro tempore constituti regni Christi in terris, omnino certum « habebant. In respousionibus Domini ad has eorum quaestiones, expli- « cite vel implicite haec tria solent contineri : NuUum adhuc esse con- « stitutum inter ipsos maiorem, seque solum esse eis ducem ac magistrum ; « esse tameu sui loco non amplius cum eius visibiliter versaturi, aliquem « ex ipsis constituendum maiorem ac praecessorem ; hoc ab eo impertien- « dum ministerium in exerccnda potestate, longe diversum esse ab am- « bitiosa dominatione principum inter gentes, ita ut praecessor licct po- « testate maior, humilitate tameu seutiat se omnium ministrum, ad exem- « plum ipsius Domini ac Magistri, videlicet exercendo potestatem maioris, « non ad suum commodum et ambitionem, sed ad fructum et salutem « comrauuem in regno Dei. Luc. XXII, 24, Marc. IX, 34, Matth. XXIII, « 11, etc. » Franzelin, ubi supra. (2) « Praeparatio (primatus in Petro) iam continetur in prima statim « Simonis vocatione : Intuitvs eum lesus dixit, tu es Simon Jilius lona, tu « vocahcris Cephas, quod intcrpretatur Petrus. In electione et iterum in « missione duodecim apostolorum, hoc uomen Petrus expressius notatur, « et ratione huius nominis et rei signincatae, non solum ordine ubique « primus pouitur, sed etiam diserte primus inter apostolos esse decla- « ratur (Luc. VI, 14, Matth. X, 2, Marc. III, 16). Factis ipsis eum Do- « minus tanquam praecessorem a reliquis discrevit. Non solum inter eos « quos ad peculiarem confidentiam admisit, ubique primus notatur Pe- « trus, sed fere cum ipso solo prae aliis divinus Magister agere videtur. « In transfiguratione assumpsit Petrum et lacohum et loannem... Petrus vero « et qui cum illo erant gravati erant somno, et evigilantes viderunt maiestatem « eius... Ait Petrus ad lesum, praeceptor honum est nos hic esse. Ad agoniam « in monte Oliveti, assumpsit Pelrum et lacohum et loannem secum..., et « venit et invenit eos dormientes, et ait Petro : Simon, dormis, non potuisti « una hora vigilare mecum ? lubet Petrum laxare retia ad capturam pi- « scium, et cum ad prodigium stupor circumdederat eum et omnes qui « cum illo erant, similiter autem et lacobum et loannem..., ait ad Si- « monem lesus : Noli timere, ex hoc iam homines eris capiens. Cum apostoli « videntes lesum super mare ambulantcm turbati dicunt quia phautasma 78 QUAESTIO I. praedicationis aimo. explicite etiam declarabat, annimtiando simul proximam siiam passionem ac mortem ^1) • denique eumdem rursus diserte designabat in supremae nocte coenae, dum suum condebat testamentum. et ultimum vale in hac mortali vita dicebat suis (2). Huic igitur uni plenam potestatem supremamque in suo regno promittebat auctoritatem, prout multis argumentis contra adversariorum cavillationes infra ostendetur, interim vero ex obvio et naturali verborum sensu absque ampliori discussione affirmare licet. Verumtamen non sic uni Petro claves regni coelorum asserebat esse repositas, ut apostolici collegii auferretur praerogativa. Unde paulo post celebrem illam declarationem factam in partibus Caesareae Philippi, regendi auctoritas omnibus apostolis, salva interim subordinatione ad caput cuius manet immobile privilegium, committenda annuntiabatur his verbis: Si aidem Ecdesiani non audierit, j^if tihi sicut ethnicus et publicanus ; amen amen dico cohis, quaecumque alligaveritis super terram^ eriint ligata et in coelo, et quaecumque solverifis super terram, erunf soluta et in coelo (3). Et sic apparet praeparata in actu primo proximo distinctio membrorum Ecclesiae, prout sunt iuribus et officiis inaequalia : eorum scilicet qui reguntur et habent debitum obe- diendi, tum eorum qui regunt et sub Christo principantur se- cundum ordinem hierarchicum in suis essentialibus constitu- tivis iam ex timc praedeterminatum. Quin et quoad universalitatem seu omnimodam catholici- tatem, in eadem periodo vitae mortalis lesu Christi praefor- « est, respondens Petriis dixit: Domine, si tu es, juhe me renire ad te super « aquas, et ipse ait : reni,.., et continuo lesus extendens manum, apprthendif ersuadere poterit, Cephaui hunc, si ut Chrysostoiuus refert quosdam dicere, fuisset uuus quispiam ex multis, auuumerari cuui his quos Paulus columnas Ecclesiae appellat? [acohuSf iuquit, et Cephas ct loannes qni videhantur cohimnae esse, oi boKovvTEg Ovkoi Eiifai, phrasi (luidem usitata apud Graecos, qua non significautur ii fpii apparent cssc id (juod revera uon sunt, sed ii qui vore luagua auctoritato fuuguutur, et ideo suut in existimationo {oi douovureg f^e- Xf^ii^, primores i»opuli, ot jioov/sli^ boKOVVTEg, qui summa rcrum ])otiun- tur, ctc). Deinde quis sibi persuadere poterit, Cepham hunc cuius uulla uieiitio exstat iii historia, suo agcndi niodo potuisse trahere multos, ipsuni- (lue I5;iruabauif Denique, qua taiidem ratioue adeo iusisterct PjiuIus in reprehensione uuius iguoti et nullius auctoritatis viri, quando vult pro- bare siuceritatem suae doctriuae, et ostendere se nihil aliud praedicare (]uaiu quod caeteri praedicabant apostoli f Fuit etiam alia opinio quam hite exponit Chrysostomus, et quondani acriter defendit Hieronyraus contra Augustinum. Viilt totura factum Pe- tri seso a mensis Gentiliura subtrahentis, tum Pauli Petrum repreheu- dcntis, fuisse simulatiim, quatouiis ex pacto inter arabos inito, et materia reprehensiouis posita cst, et reprehensio ipsa. Videlicet, Petriis et Paulus iu eo cousentiebant, ut iam a christianis omnibus tara ex gentilitate quam ex ludaismo conversis removerentur legalos observantiae. At([ni Petro, De Ecclcsia Chrisli. 7 98 QUAESTIO 1. Caeterum. uppositionem inter Petrum et Paulum tanquam inter praecones duorum contrariorum systematum religionis, meram fabulam esse, omni etiam apparenti fundamento desti- tutam, ex hactenus dictis satis superque constat. Addo demum quod perpetuae concordiae duorum apostolorum testis authen- ticus est Petrus, qui in epistola quam testamenti loco Eccle- siae reliquit, concludit dicens : Propfer quod^ chavissinii, Tiaec expectante.s satagite innnacuJati et invioJati ei inveniri in pace^ et Doniini nostri Jonganimitatetn saJntem arJntreniini, sicnt et cha- risrsimn.s frater noster PanJns .secundnnt datani .siJ)i sapientiani scripsit vohi.s^ .sicut et in onniiJm.s epi.stoJi.s^ Joquens in eis cJe his in quibus sunt quaedant difpciJia inteJJectu^ quae indocti et instahiJes depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad .suani ipso- runi perditioneni (2 Petr. III-14). Testis etiam Pauhis ipsemet in epistola quam ad Romanos dedit (eo tempore quo a Roma aberat Petrus, ut declarat Baronius, ad annum Christi 58). Quid est enim quod tantopere desiderabat Ecclesiam Eoma- nam invisere, prout ab initio protestatur his verbis : Sine in- termis.sione memoriam ve.stri facio .semper in orationiJms meis, ob.secrans si quomodo tandem aJiquando prosperum iter halmim utpote speciali apostolo circmucisiouis, speciali opus erat cuudesceudeutia erga fideles ludaeos. Opportunani ergo uacti occasiouem cum Autiochiaui adveueruut lerosolymitae, ambo couveueruut ut Petrus iudaizaret et a Paulo publice reprehenderetur, Petro uon rcluctante, imo sileutio suo reprehensiouem approbante, sicque minus odiosa fieret ludaeis exactio. Nam hoc modo « ueque Petrus illam seuteutiam introducebat, verum ab « alio se coargiii, id est a Paulo, permittebat, et silebat ut doctrina faci- « lius posset admitti ». Simili quodam uiodo, in parlameutis nostris miui- ster quispiam se ex coudicto iuterpellari curat, ut res facilius compoual vel etiam resarciat, si opus sit. — At vero, ntrum sic dimiuuatur diflScul- tas, aunon potius augeatur, iudicet prudens aestimator. Praeterea, conveu- tionis et pacti nullum ue levissimum quidem in narratioue Panli apparet vestigium. Denique, qua fronte diceret Apostolus : //* faciem ei restiti, qiiia reprehensibilis erat, et iterum : Ciim vidissem qiiod non recte amhnla- rent ad veritatem Evangelii, si ipsemet in eam actionem quam reprehen- sibilem dicit, consensisset f Haec sane excogitata fueruut ut responderetur adversariis tidei chri- stianae hoc loco abutentibus. Sed uou indiget veritas gratuita negatione eius quod maguo rationum pondere lirmatur, et generatim loquendo, pe- riculosius est concedenda negare, quam neganda concedere. DE iNSTrruTioN^: visiBir.is ecclesjai: christi 99 in voJnnfate Dei ceniendi ad cos ; desidero enim videre vos (Rom. 1-9). Et iterum iu fiiie: JSic auteni pmedicavi Evange- lifun lioc, non ubi nominatus ed Christus^ ne super aHennm fnndamentum aedificare^n, sed siciit scriptum est : Quibns non est annuntiatnni de eo^ videbunt. Propte)' cpiod et impediebar plurimnm venire ad vos. Xunc vero ulterius locum non habens in his regionibns, cnpiditatem antem habens veniendi ad vos ex multis iam praecedentibus anni-s, cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod praeteriens videam vos (Rom. XV-20). Et rursus : Obsecro ergo vos, fratres, per D. N. I. C, ut adiuvetis me in orationibns vestris pro me ad Deum,nt liberer ab infide- libus qni sunt in Indaea, ut veniam ad vos in gaudio per vo- luntatem Dei, et refrigerer vobiscuni (Ihid.^)). Quid est, inquam, quod nunc contra morem suum non timet super alienum fun- damentum aedificare, id est, praedicare evangelium apud eos quibus iam ab alio fuerat annuntiatum, sed ardet desiderio aliquid impertiendi gratiae spiritualis, iis quos instituerat Petrus? An forte ut opus Petri reformaret? Utquid ergo tantis encomiis celebraret florentissimum statum et potentiorem principalitatem illius Ecclesiae, cuius fides, sicut ipse ait, annuntiabatur in universo mundo? Sed sciebat se a Deo de- stinari Petri coadiutorem in Ecclesiae Romanae fundatione, praesentiebatque extraordinariam commissionem apostoli gen- tium ibi esse desituram, ubi apostolicae cathedrae vigebat principatus, ut merito in finem usque saeculorum de Petro et Paulo diceretur : Gloriosi principes terrae, qnomodo in vita sua dile.mrunt se, ita et in morte non snnt .separatif — Reli- quum est ut quae ad tertium primaevae Ecclesiae stadium pertinent, paucis attingamus. Tertium nascentis Ecclesiae stadium. — A temporibus Concilii lerosolymitani incepit maxima diffusio Ecclesiae inter gentes, tam intra quam extra fines imperii Romani, ita ut paucis post annis, de apostolis loquens Paulus dicere potuerit : Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Rom. X-18). Ubique autem, unius coliaerentis ac distinctae societatis forma, ad normam a Christo in evangelio traditam, exhibetur. Exhibetur enim societas colligata vinculo unius fidei. Nam. 1 Cor. IY-17, praedicatio apostolica una est ubique in omni Ecclesia. Et Coloss. 1-6, evangelium unum in universo mundo 100 QUAESTIO I. est ef fnicHficat et cre.scit. Et 1 Tliess. 1-8, fides Tlie.s.saloni- censium eadem est cum fide omnium credentium, non sohini in Macedonia et in Achaia, .sed et in omni loco. Et Eom. 1-8, fides Romanorum annnntiatiir in iinirerso mundo. — Exhibe- tur societas colligata participatione eiusdem sacrificii, eorum- demque sacramentorum. Xam. Heb. XIII-10: Hahemus altare de quo edere non habent potestatem qui tahernaculo deserriunt. Et Eph. IV-4: Unus Dominus, una fides, unum haptisma. Et 1 Cor. XII-r2: In uno spiritu omnes nos in unum corpus ha- ptizati sumus, sive ludaei, sive Gentiles, etc. Et supra : Panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? Quo- niam unus panis, umim corpus midti sunnis, omnes qui de uno pane participamus. — Exhibetur societas in qua cunctae per orbem ecclesiae inter se invicem communicant tanquam unius eiusdemque regni partes. « Ecclesia Corinthi constat sanctifi- « catis et vocatis in una societate cum omnihus qui invocant « nomen Domini lesu Christi in omni loco (1 Cor. 1-2). Chri- « stiani ubicumque terrarum reperiantur, sunt et dicuntur fra- « ternitas quae in mundo est [1 Petr. V-9j. In diversis ec- « clesiis particularibus sunt omnes fratres et membra unius « societatis, Ecclesiae nempe universalis. Romanos quorum « ohedientia fidei in omnem locum divulgata est^ salutant omnes « ecclesiae Christi; iisdem commendantur christiani ex aliis ec- « clesiis, ut eos suscipiant in Domino digne sanctis ; iis qui « Paulum adiuverant. gratias agunt cunctae ecclesiae gentiunf « (Rom. XVI, 2-19).... Communio haec est omnium fidelium « inter se, cum apostolis, cum Christo capite et cum Deo : « Ut et vos sociefatem haheatis nohiscum, et sociefas nosfra sif « cum Pafre et Filio eius lesu Chrisfo (1 loan. 1-3). Ecclesia « constat vocatis sanctis, et vocati sunt in societafem FiliiDei, « adeoque Ecclesia est societas Filii Dei (1 Cor. I. 2-9) ». — Denique exhibetur societas quae distinctis hominum gradibus ordinibusque diversis coalescat (1 Cor. XII, 14-29) ; quae coe- litus datis pastoribus, dispensatoribus mysteriorum Dei et pro Christo legatione fungentibus, gubernetur (x4.ct. XX-28: 1 et 2 Tim. passim, etc. j : in qua etiam apostolica potestas vigeat, non modo legifera et iudiciaria, verum etiam coactiva (1 Cor. V, 3-5 : 1 Tim. V-19 : Tit. 1-13). Ita fere Card. Franzelin, de Eccl. Thes. 14. Et haec quidem Ecclesiae nascentis ratio non proponitur DE INSTlTUriONE VlSlBILlS ECCLESIAE CHRISTI 101 ut ab apostolis primum inventa, sed tanquam in aeternum a Christo constifcuta. Nam, « ipse (Christusj dedit quosdam qui- « dem apostolos, alios autem pastores et doctores ad consum- « mationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem « corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei « et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram « aetatis plenitudinis Christi ». Ergo tandem de facto funda- tionis Ecclesiae a Christo nullus remanet ambigendi locus. Reliquum est ut, antequam ad disputationem de notis eius veniatur, ipsiusmet Ecclesiae generales rationes paulo distin- ctius investigemus. Ad hoc pertinet sequens propositio. THESIS II. Keelesin Clii*isti, ex eiiis«icleiii Clifisti i*evelatioiie et iiij^titiito est esssentialitei^ vi!iiii>ilis, et i|»«ii»ilii« liIeeleMia essit KeeleNia. |>roiiii$«5!$ioiiiiiii : iiereiiiiij^ ^eilieet at«|iie iiiclefeetiliilis^ iii «|iia et pei* «iiiaiii lioiiiiiiejii «liaii- etitateiii et «naliiteiii eoiise4|iiiiiitiii% aii «iiiaiii lieiiiiiiie «iii (|iiiM re vel voto iioii pei^tiiiiiei^it^ ««alviiN ejsij^e iioii |io- terit. Hic intendimus excludere fundamentalem protestantium errorem de Ecclesia invisibili, destruendo simul dualismum ([uem ad necessitatem suae causae adinvenerunt, cum distin- guentes inter ecclesiam promissionum et ecclesiam quae ex- terno organismo seu exteriori societatis forma instruitur, hanc posteriorem asserunt non esse de institutione Christi, sed re- sultare ex factis hinnanis contingentibus et variabilibus pro locorum ac temporum diversitate, consequenterque dicunt ni- hil per se referre ad sahitem, an huius vel illius vel etiam nullius visibilis ecclesiae membrum quis exsistat(l).Nos igitur eiusmodi commentum explodimus. Non quod omnia ad Ec- clesiae rationem pertinentia dicamus esse in se visibilia, absit. Nam iuxta analogiam humani compositi, in Ecclesia a Christo fundata distinguimus corpus et animam : corpus quod est sociaJis organismns' sive exterior menihrorum compa- ges referens simUitudinem corporis j^hi/sici organici, tum animam (1) Vide siipra, iu Qn:iest. ])raeanibiilo. 102 QUAESTIO I. quae consistit in interiorihus habihialis grafiae sive s-iipema- tnralis vitae donis. Vemm. sicnt corpus et anima non faciunt in hnmano composito homines duos. ita nec in praesenti ec- clesias duas, sed unam. Unam dico ecclesiam in qua anima coniungitur corpori, sic tamen ut corpus ordine naturae prae- supponatur animae, et non vice versa, ac per hoc, nemo pos- sit participare de animae vita, quin per prius ad unitatem corporis aliquo saltem modo pertineat. Qua in re adhuc iu- vamur analogia desumpta ex physicis, ubi corpus est prius anima in via generationis, et quidquid ab anima viviticatur. non vivificatur nisi pars corporis vel exsistat vel fiat. Itaque visibilem asserimus Ecclesiam propter corpus cui anima unita est. Ipsi autem corpori, sicut in praeliminio quaestionis iam fuit declaratum, duplicem visibilitatem ex Christi instituto inesse profitemur. Primo visibilitatem quoad esse intrin- secum, quatenus est quaedam socialis structura quae median- tibus sensibus externis attingi potest in sua propria indivi- dualitate, in distinctione ordinum quibus constat, in hierarchia penes quam est regimen. et multitudine ei obnoxia. Secundo visibilitatem quoad esse revelatum, quatenus hoc distin- ctum et individuum corpus religiosum, ex perspicuis quibus adornatur notis innotescit. ut cui revelatio divina attribuit in proprium media supernaturalis vitae, simul cum promis- sionibus perpetuae assistentiae in ordine ad vitae aeternae finem. Et ista quidem corporis visibilitas talis est, quae visi- bilem faciat et animam. visibilitate scilicet credibilitatis. Porro ambos visibilitatis modos, quorum prior se habet ut necessa- rium posterioris praesuppositum, uno brevi verbo compre- hensos esse vohimus, ubicumque in posterum visibilis aut discernibiHs dicetur Ecclesia, quin necesse futurum sit toties ([uoties ad explicationem descendere, quae semel pro semper data supponitur. His itaque rite et ut par est praemissis, ad singulorum de- clarationem descendimus, demonstrantes in primis, Christum instituisse Ecclesiam determinate ut visibilem. Tum deinde. hanc visibilem Ecclesiam esse omnibus hominibus medium sahitis, et quidem necessarium. Attamen necessitatem hanc inteUigendam esse sub disiunctione, vel in re vel in voto. prout de sacramentis Baptismi et Poenitentiae iam alias ex- plicatum est. DE iNSfrTUfroKE VrStBlLIS PlCClLT^.SIAE CttRISTl lOB i^ 1. Prior assertio nimis evid.eiiter continetur in praedemon- stratis. Et re quidem vera, ut a generalioribus exordiar, vel nullam omnino e(3clesiam fundavit Christus, vel si aliquam fundavit, talem profecto fundavit qualem necessario exigit natura hominum inter quos instituebatur, adeoque visibilem. Visibilem dico visibilitat^ primum constitutionis, quia non est societas si se mutuo socii non agnoscant, et non est unde homines se ut socios agnoscant, si socialis structura per sensus externos attingi non potest. Visibilem etiam visibilitate di- scernibilitatis a non genuinis ecclesiis, quia ideo sane fundata est, ut ad eam evocati homines se aggregent. Si ergo non esset discernibilis, frustra et inutiliter fuisset a suo auctore instituta, quod de Christo cogitare nefas. Unde iam ab initio notatum est, protestantes non posse cum qualibet verosimi- litudinis specie suam tueri opinionem, nisi penitus destruendo ipsum fundamentalem Ecclesiae conceptum, seu verius, ne- gando omnem divinitus institutam ecclesiam in sensu biblico vocabuli (1). Nam certe in Scriptura N. T., Ecclesiae nomine non venit numerus individuorum dispersorum et in massa humana profunde latentium, sed totum aliquod organice uni- tum, cuius partes sibi invicem iis nexibus adhaereant qui inter homines esse non possunt nisi visibiles: Aeclfficafio comtmda, inc[uit Apostohis, crescens hi femphnn sancfnm in Dornino (Eph. 11-21), et iterum : Corjms contpacfnni ef conne.rnm per omnem inncfuram snhminisfrafionis (Ibid. IV-IH). Quod si nunc specialiter conferas abnormem illam conce- ptionem Ecclesiae ponentis tenebras latibuhim suum, cum omnibus et singulis quae de institutione Christi in superiori propositione relata sunt, ubique videbis oppositionem adeo radicalem ut nulla maior excogitari possit. Et primo quidem manifestum est Christum fecisse baptismum ianuam Ecclesiae suae, quatenus nemo Ecclesiam ingreditur nisi baptismo ini- tiatus. Id demonstrat factum Christi in evangelio, ubi colli- gens discipulos ad Ecclesiae inchoationem, primum eos bapti- zasse legitur (loan. III-22, at IV-1); demonstrat iussio qua post V(l) Cnrd. Franzelin, de Ecclesia, Thes. 21. l04 QtAESTIO t. resiirrectionem iubentur apostoli clocere omnes gentes. hapti- zantes eos (Matth. XXYIII-19) : clemonstrat promulgatio Xovae Legis facta in die Pentecostes : Qnid faciemus^ ciri fratres? Petriis vero ad iUos: Poenitentiam agite, et haptizetur tinusqni- sque vestrum in nomine I. C... Qui ergo receperunt sermonem eins, haptizati snnt, et appositae sunt in die iUa animae circiter tria miUia (Act. II, 37-41). Et alia innumera sunt in N. T. eiusdem sensus eiusdemque tenoris, quae propter summam rei evidentiam commemorare non opus est. Xunc autem, si ingressum Ecclesiae in visibili sacramento constituit Christus, eo ipso visibilem ecclesiam instituisse dicendus est, Cjuia ab- surdum sane foret si ad invisibilem societatem visibiHs ini- tiatio essentialiter requireretur. Praeterea, potestas ligandi et solvendi C|uae Matth. XYI Petro promittitur. est potestas propria illiusmet regni coelo- rum quod Christus in terra fundavit. Ait enim: Super hanc petram aedifical>o Ecclesiam meam, et tihi daho claves regni coelorum, et qnodcumque solveris snper terram erit soJutnm et in coeVis, etc. Xon igitur potestas est pertinens ad aliquam ecclesiae formam C|uae ex humanis factis derivaret, sed ad ipsum proprium ac verum regnum Christi apucl nos. At vero, quomodo in ecclesia invisibili in qua omnia membra |sibi invicem sunt penitus ignota, locus esset exercitio huiusmodi potestatisPNam quidc\uid tandem debeat determinate intelligi per sohitionem et alligationem de qua in praesenti, id saltem undec|uac|ue perspicuum: solvendi et ligandi ministerium in regno coelorum esse quamdam gubernandi rationem. cpiae quidem in ridiculam desinit chimaeram, ubi nec gubernator cognoscere potest gubernandos.necgubernandi gubernatorem. Adhuc, Matth.XYIII-15 et seq., dicit Dominus: Si peccaverit in te frater tuus. vade et corripe eum inter te et ipsum .sohim.... Si autem te non audierit, adhihe tecum adhuc umim vel duos.... Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae. Si autem Ecclesiam non audierit, sit tihi sicut ethnicus et puhlicanus. Amen dico vohis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo, etc. Quo in loco non sumitur Ecclesia pro omni chri- stianorum multitudine : id enim perabsurdum, tum quia omni multitudini dici non potest, timi cpiia si posset, nihil iuvaret. Quae enim emendatio sequeretur ex confusae multitudinis correptione ? Deinde, illi procul dubio ecclesiae dicendum DE mSTITUTIONE VISIBILIS EOi^LESI \E CHRISTI 105 est, de qua statim snbiungitur : Qnaecumque alligarerifis^ etc. qnod non ad omnem multitudinem, sed ad solum collegium apostolicum ex toto orationis contextu noscitur pertinere. Sed iieque necessario de integro pastorum corpore accipienda liic est Ecclesia, prout ex subiecta materia satis constat. Unde ecclesia nunc vocatur etiam unus particularis praelatus. Sic enim et magistratus qui Rempublicam gerunt sive in toto sive in parte, Respublica vocantur, ut recte adnotavit Mal- donatus, et quod ab illis fit, a Republica factum esse dicitur. Itaque : dic Ecclesiae, hoc est, denuntia ecclesiasticae aucto- ritati (1), et si contra hanc auctoritatem contumax exsistat, •svV fibi sicuf eflinicus ef publicanus. Haec, inquam, est obvia et maxime naturalis huius loci expositio, quamvis non omnia ibi contenta ad praesentem demonstrationem necessaria sint. Quacumque enim ratione ecclesiam interpretatus fueris, vel de integra multitudine, vel sohim de iis qui potestatem in ea gerunt, profecto non aliam ecclesiam- accipias necesse est^ quam quae in superiori evangehi capitulo prima vice nomi- nata fuit, cum dictum est : aedificabo Ecclesiani ineani ; non aham nisi eam quae sola proponitur in omni Scriptura N. T., videlicet veram et genuinam Ecclesiam Christi. Atqui si in- visibiKs est ista Ecclesia, quomodo locum habebit ilhid : dic Ecclesiae? Si latet, si soli Deo est nota, quomodo poterit ad eam causa deferri, quomodo is qui eam non audierit, reus erit tanti delicti ut pro ethnico et publicano sit habendus? Rursus, per quadraginta dies post resurrectionem cum suis apostoHs conversatus est Christus loquens de regno Dei, ut dicit Lucas, Act. 1-3; de regno Dei, id est de Ecclesia sua t[uae iuxta superius praemissa, nomine regni Dei vel regni coelorum in evangeUo insignitur. Porro, ad huius regni Dei institutionem pertinetne vel non, quod dictum est Petro in apparitione lacus Genesareth : Pasce agnos meos^ pasce ores nieas? Et sermo ad omnes apostolos directus, primo quidem in coenaculo : Accipife Spirifum Sancfum, quorum remiserifis peccafa^ remiffunfur eis, et quoruni refinuerifis, refenfa sunf, tum deinde in monte Galilaeae : Eunfes docefe omnes gentes.... ef ecce ego robiscum su/n omnibus diebus usque ad consumma- fionem saeculi? At si in Ecclesia est pastor et pascendus grex, (1) Cf. Chrysost. ITom. fiO in MatMi. n. 2. 100 QUAESTIO I. si hierarchia docens et miiiistrans sacra. si legati potestate fiingentes quos existimare debet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei, quid, quaeso, quo eviden- tius excludatur protestantica fictio Ecclesiae invisibilis ? Adhuc, ecclesia quam apostoli plantaverunt. fuitne ipsis- sima Ecclesia a Christo fundata, vel alia? Si aliam dicis. ergo apostoli non erant apostoli, scilicet missi ad exsequendum id quod in domini sui vohmtate erat. aut certe suo muneri defuerunt. et exconsequenti non habuerunt de facto promissam sibi a Christo assistentiam. Sin autem ipsissimam confitearis, ergo Christi institutum de visibili Ecclesia est, nam procul dubio visibilis erat ecclesia illa in Actibus descripta. primum ex solis ludaeis constans, deinde sinum suum aperiens et Gentibus, et a primo suo ortu, participatione sacrorum, com- munione socialis vitae. proprioque et autonomo regimine ab omni alio coetu discreta. Sed quid phira '? Nonne in ipsis evangehi exordiis ad discipulos suos loquens Christus aiebat : Vos esfis Ju.v uuindi. Xon pofest cirifas- ah.scondi snpra monfem po.sifa, neque accendunf /ucernam ef ponunf eam suh modio. sed snper candeJahmm, nf Jnceaf omniJms qui in domo snnf? Quasi dixisset: Vos estis civitas elevata in vertice montis, quae a conspectu hominum subtrahi nequit, cum a quacumque ho- rizontis parte illi adveniant, sive ab Austro sive ab Aquilone sive ab Oriente sive ab Occidente, ultro se videndam offerat. Vos estis lucerna illa indefectibilis quam ego hix aeterna accendam, et sicut hicerna non accenditur ut abscondatur, sed ut loco eminenti posita fulgore suo omnes qui intrant domum inuminet, ita vos non in latebris ponemini, sed in medio totius orbis theatro. ut ad vestrae cathedrae fulgorem ii qui inhabitant mundum veritatem edoceantur. Haec Chri- stus in evangeho. Sed vide nunc utrum excogitabile sit ali- quid e diametro contradicens magis, quam inventio latentis, occultae. ac prorsus indiscernibilis ecclesiae, de numero eorum operum quae opifex ad hicem proferre non audet, timens reprehendi. Vide an Ecclesiae visibilitas potuisset sub vivi- dioribus describi coloribus : visibiHtas, inquam, ([uae competit ei non sohnn prout quaedam societas est, verum etiam prout vera Dei Ecclesia est, cuius cathedra tot et tantis signis foret decoranda, ut ad omnem linminnm conscientiam proderetur DE INSTITUTIONE VISIBlLIS ECCLESlAE CHRISTI 1()7 taiiquam coelitns instituta acl erudieiidiim humanum genus circa ultimum aeternae beatitudinis finem. Nunc, si primaevae traditionis testimonia requiras, non laboriosa opus est inquisitione, quandoquidem verae Christi Ecclesiae visibilitas est ipsum praesuppositum omnis fere quaestionis primis temporibus agitatae. Dico autem praesup- positum non sohnn universali consensu firmatum, sed etiam a jeo ratum fixumque, ut ne a longe quidem, vel cogitationem contrarii menti antiquorum obvenisse hiculenter appareat. Sume ad exemphmi celeberrimam illam controversiam quae saeculo tertio exarsit de baptismate ab haereticis collato. Sane vero, quando Cyprianus considerans sacramenta esse proprium bonum soHus verae Ecclesiae Christi, nec satis distinguens inter legitimam et mere vahdam sacramentorum seu confe- ctionem seu susceptionem, asserebat nulHtatem baptismi extra verae Ecclesiae communionem accepti, ita ut rebaptizari vel- let eos qui veniebant ab haereticorum sectis : procul dubio genuinae Christi Ecclesiae (iUius sciHcet quae Christi sponsa est, et possidet in proprium omnia sponsi bona ac promissio- nes), visibiles terminos esse supponebat. Supponebat omnino discerni, quinam a legitima matre accepissent baptismatis sacramentum, (piinam vero non. Supponebat proinde visibi- lem per omnem modum esse Ecclesiam promissionum, vide- Hcet tam materiaHter quam formaHter. Et non sohmi suppo- nebat, sed signate etiam adstruebat : « Manifestum est, inquit. « ubi et per (luos remissa peccatorum dari possit, c|uae in « baptismo sciHcet datur. Nam Petro primum Dominus, super « quem aedificavit Ecclesiam, et unde unitatis originem insti- « tuit et ostendit, potestatem istam dedit ut id solveretur in « coeHs (|uod iHe solvisset in terris. Et post resurrectionem « quoque ad apostolos loquitur dicens : Sicuti tnisit me Pater. « et ego mitto ros. Hoc cum dixiH.sefy inspiravit et ait ////.ancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi 1'ohis (1). — Alterum quoque testimonium extra quaestionem est. Nam primo, regnum quod non cenit cum ohservatione, minime convertitur cum regno invisibili, sed est regnum de quo praesciri nequit quando venturum sit. Imo vero, idem istud regnum de quo non dicent : ecce hic, aut ecce iUic, est regnum in tanta visibilitate atcjue claritate manifestandum, ut cum advenerit, altercantium hinc et inde opinionum obie- ctum esse non possit. Sed hic sermo est de ultimo adventu, ut iam ostendimus. Quod autem attinet ad alia verba: Ecce enim regnum Dei intra vos est, in quibus ipsa propositionis forma regnum Dei praesens cogit intelligere, dicendum in primis quod etiamsi interpretaremur intra vos est, videlicet. in cordihus vestris est, adhuc nihil sequeretur, quia nusquam negant catholici nobilissima charismata regni Dei esse inte- riora, quamvis dicant illa esse connexa cum mediis externis et visibilibus a Ohristo institutis, quae sicut per hanc aucto- ritatem non afdrmantur, ita nec negantur. Yerum, omnino alius videtur esse huius loci sensus, tum quia verba allata (1) Hiuc etiam sequitiir quod oiuuia loca, iu quibus gratia et uuctio interna celebratur, sicut cum dicitur 1 loau. II, 27 : Unctio eius docet i'os de omnihus, intelligenda sunt de ipsa interiori Spiritus Sancti illu- stratioue, supposito et non excluso exteriori magisterio ac ministerio Ecclesiae. De qua re plura dicemus infra; interim vero cf. Card. Fran- zelin, de Traditione, Thes. 12. 112 QUAESTIO 1. dirigimtur ad Pharisaeos qui expresse (vers. 22) contradistin- guuntur ab iis qui in regno Dei iam erant. tum quia ante- cedentia et consequentia sermonis ostendunt intentionem Christi fuisse ut curiositatem de tempore adventus gloriae removeret. omnem curam revocando ad susceptioaem regni Dei quod est Ecclesia praesens. De quo quidem regno dicebat : int)'a vos e.sf. scilicet. in niedio ve.sfri esf, et a vobis cum magna sollicitudine suscipi debet. si vultis regni Dei in gioria ven- tura fieri participes ' 1 1. — Ex his igitur nulla conclusio. Porro ex Novo Testamento nihil aliud proferunt quod ad praedicta non reducatur. nisi forte alicui persuaderi posset. mulierem illam Apocalypsis (XII-14 . cui dafae sunf aJae duae aquiJae magnae uf roJaref in deserfum in Jocum suum, uJn aJifur per fempora ef fempora ef dimidium fempori.'^ a facie .' avTov). In foedere autem*novo dictum est apo- « stolis : Docefe omnes genfes. lis ergo verbis Prophetae. non « docehif amplius vir proximum suum, non excluditur magi- « sterium et ministerium extrinsecum, sed limitatio doctrinae « seu magisterii ad unam nationem : quae limitatio eo signi- « ficabatur, quod iussi tantum essent Israelitae docere con- « civem et fratrem suum. Unde haec ratio subditur : omne.s- « enim cognoscent me. Haec autem optime componuntur cum « visibilitate societatis quacum foedus ineatur a De'o » (1). (1) P.iliiiitTi. 7(Professio fidei Wal- densibus imposita), non solnni pagani, sed nec luchiei atif hae- refici afqite schismafici aeternae vifae feyi possinf participes (De- cret. pro lacobitis in Concilio Florentino){ Argumentum porro generale est, quia ad salutem necesse est esse in regno Christi, iuxta ilhid Act. VI-12: Ef non esf in aJiqtio aJio saJus, nec enim aJiud nomen est sid^ coeJo dafum hominiJms in quo oporteat nos saJvos fieri. Insuper haec neces- sitas non est simplicis praecepti, sed est etiam medii, cum versetur circa positivarii sahitis viam, qua deficiente. nulla alia reHnquitur conducens ad iustificationem et beatitudinem ae- ternam (1). Nunc autem, ut ex praedemonstratis liquet, re- gnum Christi in Novo Testamento nihil aHud est quam vi- sibiUs et universalis Ecclesia ab eo fundata. Ergo haec ipsa visibiHs Ecclesia est pro omnibus necessarium sahitis medium. Et confirmatur primo, quia necessitate medii necessaria est subordinatio ad caput Christum, a quo solo esse potest sahitis infiuxus. Ergo ex consequenti, eadem necessitate ne- cessarius est subordinationis modus quem ipse praefixit. Sed modus subordinationis ab eo praefixus consistit in subiectione ad illam visibilemhierarchiam, perenniter atqueindefectibiHter omnibus diebus usque ad consummationem saeculi perman- suram, quam instituit ipse in ratione capitis mini.steriaJis, quan- do suos apostolos misit sicut ipse missus fuerat a Patre (2), quando contuHt eis promissam potestatem, eamque universa- Hssimam. ligandi et solvendi in regno coelorum (3), ([uando (1) De notioue necessitatis raedii et siniplicis praecepti, vide Ae Ec- clesiae nacramenlis, Toni. 1, Thes. 22. (2) loan. XX - 21. (8) Matth. XVI - 19, ot XVIII - 18. DK INSTITUTIONE VISIBILIS ECCLESIAE CHKISTI 117 eos fecit dispensatores sacramentomm suorum (Ij, quando deputavit ut gentes omnes docerent, baptismo initiarent, at- que in observatione omnium quae mandaverat instituerent (2), quando demum uni eorum in quo hierarchiae unitas servaretur, commisit officium pascendi oves et agnos (3). Ergo necessa- rium medium salutis est, adhaerere et subiici huic visibili hie- rarchiae, mediante qua perhcitur subiectio ad Christum ipsum. Sed hoc nihil aliud est quam pertinere ad visibilem Ecclesiam. Ergo a primo ad ultimum, pertinere ad visibilem Christi Ec- clesiam, necessarium est ad salutem necessitate medii. Con- lirmatur secundo, quia necessarius est baptismus, et eo qui- dem tenore quo dictum est : Nin quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sando, non potest introire in regnuni Dei. Sed bap- tismus non potest esse necessitate medii necessarius, nisi ra- tione eius quod per .se consequitur ad baptismum. Per se au- tem consequitur ad baptismum incorporatio in visibili regno Christi, quia ex quo baptismus fuit institutus tanquam huius regni ianua, ipsum incorporationis effectum necessario habet, nisi aliquo vitio ex parte suscipientis contrarietur propria et nativa vis characteris in sacramento accepti. Unde semper se- quitur eadem conclusio ac supra. Hinc comparatio illa adeo celebrata apud antiquos Patres, inter Ecclesiam et arcam Noe. « Quisquis, inquit Cyprianus (4), « ab Ecclesia segregatus^ adulterae iungitur, a promissis Ec- « clesiae separatur. Alienus est, profanus est, hostis est. Ha- « bere iam non potest Deum patrem, qui Ecclesiam non habet « matrem. Si potuit evadere quisquam qui extra arcam Noe « fuit, et qui extra Ecclesiam foris fuerit, evadit ». Et Gau- dentius Brixiensis (5) : « Periisse autem constat in illo dihivio « omnes ipsius temporis homines, praeter eos qui intra arcam, « quae typum gerebat Ecclesiae, reperiri meruerunt. Nam si- « militer etiam nunc, omnino salvi esse non poterunt qui al:) « apostolica fide et ab Ecciesia catholica fuerint alieni » . Et (1) Luc. XXII - 19, loan. XX - 23. (2) Matth. XXVIII - 19, seq. (3) loau. XXI - 15, seq. (4) Cypiianus, 1. Ue Uuitatc Ecclcsiae, n. 6. (5) Gaudeutius Brixiensis, Serm. 8, dc Evangclii lcctionc priuius. 118 QUAESTIO I. Hieroiwmus [1} : « Quicumque extra lianc domum (Ecclesiam; « agmim comederit, profanus est. Si quis in Noe arca non « fuerit, peribit regnante diluvio ». Et Augustinus (2): « Arca « Noe, qua nemo nostrum dubitat Ecclesiam esse praefigu- « ratam». Et nota quod in his oportet procul dubio intelli- gere vi.b-ihilem Ecdeslam Christi. Primo, quia nullam aliam agnoscunt Patres, ut iam ostensum est. Secundo quia Cypria- nus diserte loquitur de Ecclesia quam regit cathedra Petri (3i : Hieronymus, de Ecclesia quae Damasi communione constabat. Gaudentius vero, cum ad suos neophytos loquens Ecclesiam catholicam nominabat, quam aliam tibi videtur insinuasse au- ditoribus, nisi eam quae usque nunc toto orbe diifusa et ubi- que conspicua. catholicae nomen tanquam proprium aj)ud omnes sibi retinuit? Denique. visibilem Ecclesiam adstruit ipsa comparatio, quae alias absurda evaderet et omni ex parte inepta. Etenim, vel nulla est vera analogia. vel certe arca hgu- rat commune qiioddam salutis medium, sicut familia Noe figurat eos qui per hoc commune medium ad sahitem promo- ventur. Et huic figurae bene respondet Ecclesia visibilis in qua stnit media sociaha, ptita j^tiblicttm magisterittm, ptibli- cttmqtte ministerittm et regimen ad formationem fidelittm, qui idcirco recte dicuntur salvari (attt posse salvari) in arca et per arcam. id est. in Ecclesia et per Ecclesiam. Nunc autem. tibi- nam invenies vel longinqttam arcae salutis similittidinem in occtilto illo nttmero sanctorum a se invicem independentittm. quorum singuli sttnt sibi ipsis sacerdotes. totidemqtte consti- tuttnt unitates disgregatas ? Certe, si aptam comparationem invenire oporteret, rectius diceres eos esse natantes in gtir- gite vasto, aut ambttlantes sttper aquas, aut invisibili manu Dei portatos, aut si quid aliud eiusmodi. Ipsos atttem conti- neri in arca in qua et per quam salventur, nonnisi ineptis- sime dices. Haec igitur et alia innimiera quae addi possent, ostendunt quod vulgattim axioma, extra Ecdesiam nulla salus, de visibiU corpore Ecclesiae est intelligendum. (1) Hierouyiiuis, epist. 15 iid Daiuasum Papani. (2) Aiigustinus, Euarrat. in Psaliu. 103, Serm. 3, u. 2. (3) Cyprianus, ubi supra, n. 4. DE INSTlTUTlONl!: VISIBILIS ECOLESIAE CHRISTI 119 §3. Sed cnm dicimiis necessarium necessitate salutis, pertinere ad visibile corpus verae Ecclesiae Christi, omnino sic intelli- gendum est, ut in iis qui huius verae religionis invincibih' ignorantia laborant, defectus actuahs coniunctionis in re sup pleri possit per spiritualem coniunctionem in voto. Votum au- tem dico inchisum in ea animi praeparatione et voluntate qua quis vult colere Deum secundum modum ei placentem, eique acceptabilem. Commune enim est omnibus mediis externis et positivae institutionis, quod ubi "in facto desunt, adhuc suam vim exserunt in ordine ad necessitatem salutis aeter- nae, prout existentia in desideHo covdis^ omnia intelHgendo se- cundum ea quae declarata sunt in tractatu de Sacramentis (1). Eadem quippe ratione necessarium sahitis medium est ba- ptismi sacramentum, qua coniunctio cum visibih corpore Ec- clesiae. Et ideo, sicut semper fuit in doctrina cathohca di- stinctio inter baptismum in re et baptismum in voto vel ex- phcito vel imphcito, ita et distinctio duphcis modi pertinendi ad arcam quae est Ecclesia Christi. Non ergo impedit salutem, quod quis ignoranter ad quam- cumque falsam sectam adhaereat, dummodo sit in ea animi dispositione de qua mox dictum est, et ahunde a iustihcationis via unicuique praeparata sese non avertat. Nonne huic veri- tati attestatur, quod etiam extra Ecclesiae fines, ut cum A\\- gustino loquar, sacramenta largiter emanant? Et id quidem ex positiva Dei vohmtate qui ad ipsorum sacramentorum va- hditatem potuisset eam conditionem apponere, ut nonnisi a legitimis ministris conficerentur. Nunc autem, si extra Ecclesiae fines sacramenta emanant, nonne ea intentione ut prosint iis qui in bona fide versantes, ab ipsius Ecclesiae visibih commu- nione sunt de facto separati? Et non solum sacramenta, sed doctrina quoque et praedicatio undequaque foras erumpit, ut sit Ecclesia sal terrae et hix mundi, etiam respectu eorum qui magisterium eius non agnoscunt, sed eius infiuxum variis et (1) Cf. (Ic Ecclesiae sacraiucntis, Tom. 1, Tlies. 22 et 24 ; itcni Toiii. 2, nbi dc perfecta ccmtritione. 120 QUAESTIO I. miris modis, L[uamvis uon adverteutes, recipiunt. Ac per hoc. ab alto cathedrae ecclesiasticae, directe vel indirecte, sive per intentiouem sive per occasionem, descendit et spargitur veri- tatis himeu, perveuitque ad muUos etiam extraueos uotitia divinae revelatiouis, sahem quautum ad fundamentales articu- los qui uecessario debent esse expJicife crediti, ad hoc ut pos- sit homo per charitatem perfectam se ad Deum convertere. et sic ad iustificationis gratiam extra sacramentimi pervenire. Quamquam nec indigeat Deus humauo quocumque ministerio, ut fidem quae iustificatiouis est initium et radix, iuspiret homini sese per gratiae auxiHum omnibus oblatum disponenti. Qua de re notissima extant S. Thomae verba: « Nou sequitur « iuconveuieus posito quod quilibet teneatur ahquid expHcite « credere, si in sylvis vel inter bruta animalia uutriatur. Hoc « enim ad diviuam providentiam pertinet ut cuihbet provi- « deat de necessariis ad sahitem. dummodo ex parte eius uon « impediatur. Si enim ahquis tahter uutritus, ductum natu- « rahs ratiouis sequeretur in appetitu boni et fuga mah, cer- « tissime est tenendum quod ei Deus, t-el pet' internam impi- « rationem revehiret ea qnae sunt ad credendiim necessaria, vel « ahquem fidei praedicatorem ad eum dirigeret, sicut misit « Petrum ad Cornehum » (1). Quapropter cahimniantur nos quicumque axionia nostrum : extra Ecclesiam nulla salus, sic iuterpretari alFectant, quasi diceremus damnari de facto eos omnes qui de facto extra visibilem communiouem corporis Ecclesiae moriuntur. « Er- « rorem aUerum ahquas cathohci orbis partes occupasse non « sine moerore novimus, animisque iusedisse plerumque ca- « thohcorum, qui bene speraudum de aeterna illorum omuium « salute putaut. qui iu vera Christi Ecclesia nequaquam ver- « sautur.... Absit, Venerabiles Fratres, ut misericordiae divinae « quae infinita est, terminos audeamus apponere ; absit ut per- « scrutari celimus arcana consilia et iudicia Dei quae sunt abyssus « multa, uec humaua queunt cogitatioue penetrari. Quod vero « apostohci uostri muneris est, episcopalem vestram et soUi- « citudiuem et vigilantiam excitatam volumus, ut opiuio- « nem illam impiam aeque ac fuuestam ab hominum meute (1) S. Tliomas, dc Veiit. C^uuest. \i, a. U ad 1^'^. DE INSTITUTIONE VISIBILIS ECCLESIAE CHRISTI 121 « propulsetis, nimirum quavis iii religione reperiri posse « aeternae salutis viam.... Tenendum quippe ex fid.e est, extra « Apostolicam Romanam Ecclesiam salvuni fieri neminem « posse, hanc esse unicam salutis arcam, hanc qui non fuerit « ingressus, dihivio periturum. Sed tamen pro certo pcwite)' « hahenchon ed, qui revae reJiyionis ignorantia lahorent, bi ea « .sit invincihHiSy mdla ip-sos ahstriniji hiiiusce rei cidpa ante « ocidos Doniini » [1). Et aHbi : « Notum nobis vobisque est, « eos qui invincihili circa sanctissiniani nostrani religionem igno- « rantia lahorant, quique naturaleni legeni eiusque praecepta in « oinnium cordihus a Deo inscuJpta sedulo servantes, ac Deo « ohedire parati honestatn rectanique ritanf agunt, posse, di- « vinae lucis et gratiae operante virtute, aeternani consequi vi- « tani etc. » (2). Haec Pius IX. constantem catholicorum sen- tentiam paucis resumens atque proponens. Nihil ergo ibi continetur quod e conspectu rationis iure meritoque impugnari possit ac reprehendi. Caeterum, irra- tionabiliter per omnem modum agunt qui in suis de vera religione inquisitionibus, haerent in percontando quomodo iis omnibus providerit Deus, utique tot ac tantis, quos in re- troactis saecuHs usque nunc, longe a centro luminis revelati positos esse scimus. Huic enim quaestioni, donec veniat iu- dicii dies, nulla patet solutionis possibilitas quia de solis mediis generaHbus atque communibus facta est nobis reve- latio, non auteni de modis diversissimis et in secreto Provi- dentiae alte reconditis, quibus ad singulos quosque adultos provenit salutis possibiHtas. « Quoniam, inquit Augustinus. « de vera ReHgione, c. 25, divina Providentia non solum « singulis hominibus quasi privatim, sed universo generi « humano tanquam pubHce consuHt: quid cum singulis « agatur, Deus qui agit, atque ipsi cum quibus agitur, « sciunt; quid autem agatur cum genere humano, per « historiam commendari voluit et per prophetiam ». Ergo inscrutabiHa reHnquentes, ad ea quae in conspectu sunt. animum convertamus. Unam visibilem atque discernibilem (1) Pius IX, Alloc. 1) Dcccnib. 1854. (2) 1(1. Eiicyclica ad Caidiualcs, Archiepiscopos, et Episcopos Italiae, lO Auo. 1863. 122 QUAE8TIO 1. Ecclesiam instituit Deiis, veluti arcam extra quam non est salus. Et quamvis possibile sit ad eam solo voto pertinere, hoc tamen possibile non est nisi quoad eos qui in ignorantia ^versantur invincibili, praeterquam quod eorum conditio longe deterior semper dicenda sit, propter carentiam tot et tantorum auxiliorum quae extra realem Ecclesiae communionem non liabentur. Ergo summopere interest discernere, quaenam sit vera illa Ecclesia, et ad hoc ponitur sequens disputatio. QUAESTIO II. DE NOTIS ECCLESIAli IN COMMUNI Notae liic sumuntur pro certis proprietatibus sive attributis propositis in signum, ad discernendum genuinam Ecclesiam Christi a sectis adulterinis, vel etiam, quod in idem reincidit, ad cognoscendum in concreto Ecclesiam de qua tanquam de vera salutis arca, facta est divina revelatio. Sunt autem vel negativae vel positivae. Positiva nota ea est, quae per suam praesentiam sufficienter monstrat veritatem ecclesiae in qua invenitur. Negativa vero illa, quae solum tollit argumentum falsitatis quod ex eius absentia sequeretur. — Porro notae mere negativae possunt in infinitum multiplicari. Quidquid enim boni retinet unaquaeque religio, puta quod doceat non esse occidendum, non esse adulterandum, honorandos esse parentes, et si quid aliud eiusmodi, quidquid etiam de insti- tutis Christi utcumque apud se servat in usu baptizandi vel conficiendi Eucharistiam, aliisque similibus, potest ad notam negativam referri. Nam ubi ista desunt, eo ipso et indepen- denter ab aliis rationibus, statim apparet veram ibi religionem christianam non esse. In summa, cum nota pure negativa sit ilkid omne cuius carentia seu defectus cedit in positivum fal- sitatis argumentum, cum insuper in genere defectuum latis- simus campus excogitari queat, ipsis negativis notis certus fixusque limes assignatus non est. — Aliter autem sentiendum de positivis, quae etiam, sii»minus materiali distinctione, at certe formali consideratione,dupliciter attenduntur. Commune quidem omnibus et singulis notis positivis esse debet ut con- sistant in allqna msibiU proprletate^ quae experimentaU hominum cognitioni per se mhiaceaty et cum legitimitate Ecclesiae certam atque infaUihilem habeat connexionem. Verum haec connexio innotescere potest, vel ex natura rei, vel ex praecognita insti- tutione ac revelatione Christi. Ex natura quidem rei, si dicta proprietas naturali rationi sese prodat ut supra naturae vires, id est, ut verum morale miracukim arguens specialem inter- ventum Dei, ac per hoc, ultro manifestans divinam originem 124 QUAE8T10 11. ecclesiae quam coiidecorat. necnon et genuinitatem dogmatum eius. Ex praecognita institutione ac revelatione Christi, si for- maliter sumatur ut character de facto assignatus a Christo et apostolis. tanquam a vera Ecclesia inseparabilis. et ei soli proprius. Dixi characterem inseparabilem. id est, propositum ut quo Ecclesia vera non potest carere. et sic constituit iio- tam saltem negativam. Dixi praeterea characterem proprium. id est, propositum ut quo sola Ecclesia vera foret decoranda. et sic constituit notam undequaque positivam. Haec sunt quae de notis generatim sumptis dictat ipse sensus communis. quaeque ex infra dicendis, ubi ad applica- tionem ventum fuerit. maiorem habebunt evidentiam. sed iam possunt multum illustrari, si consideremus in quo peccant notae assignari solitae sive a Protestantibus sive a Moscovitis. >^ 1. duod male a Protestantibus notae Ecclesiae assi- gnantur. — Principio observa quod non nostrum est. varia capita doctrinae protestanticae ad concordiam redigere. Re- vera, pro iis qui invisibilem adstruunt Ecclesiam. videretur prorsus superfiuus notarum usus, quia frustra certis quibus- dani discerniculis tentares aflficere id quod a nobis nec cogno- scitur nec cognosci potest. Nihilominus, cum protestantes iuxta superius praemissa (l), ab ecclesia visibili non omnino se expedire queant, quaedam posuerunt criteria, quorum ope discerni debeat quaenam sit illa exterior ecclesiae forma, do- ctrinae et instituto Christi consentanea, in qua potissimum latet verum ac directum ipsius^^opus. videlicet invisibilis Ec- clesia cui se affuturum promisit omnibus diebus usque ad coii- summationem saeculi. Quare, ut bene Bellarminus advertit (^2), per has notas, secundum protestantes. pothfs cUscimus nhi la- teat Ecdesia^ quani quae sit. Sed hoc interim transmittamus. quia nunc solum quaeritur an recte et rationabiliter assignent notas, quocumque tandem modo intelligant veritatern Eccle- siae quae per eas debet notificari. Porro usque in hodiernum (1) Siipia, iii })raeainbnl() Q. 1. (2) Bellarmiuus, dc Coucrliisj et Kcclcsia, l. 4, c. 2. DE KOTIS ECCLES[AE IN COMMUNI 1*25 diem, loco notariim communiter ponunt pmedkationem Min- ceram verhi Dei, et legitimum mcramentorum iisum (1): quo nihil ineptius dici potest. Et ratio est quia deest prima et maxime fundamentalis conditio notae, ut scilicet. sit aliquid per sese dignoscibile, et notius quam res cuius est nota. Insuper, nedum sit in pura praedicatione verbi Dei et legi- timo sacramentorum usu signum manuducens ad cognoscendum veramEcclesiam, oportet potius contrario prorsus ordine, prae- cognoscere in concreto veram Ecclesiam, antequam sciri possit ubi est sincera praedicatio verbi et sacramentorum usus le- gitimus. Sane vero, id quod ex essentiali sua ratione est criterium dignoscendi aliud, non potest indigere alio criterio ad hoc ut dignoscatur ipsummet, quia si eo indigeat, tantum abest quin nota notificans exsistat, ut potius sit res per notam notificanda. Atqui profecto puritas praedicationis verbi Dei indiget criterio ad hoc ut sciatur an sit et ubi sit, quia neque consistit in facto quod cadat sub experientia sensuum externorum, neque in aliqua praedicationis proprietate quae seipsa menti aifulgeat. Denique, donec veniatur ad signa specialia, omnes sectae. etiam maxime inter se dissidentes, eodem iure praetendunt se habere puram verbi Dei praedicationem. sicut volunt apud se esse veram Ecclesiam. Praeterea, ad notam positivam sine dubio requiritur aliquid quod sit proprium attributum solius Ecclesiae verae, ut supra iam dictum est, et evidens ratio plane ostendit. Porro, pro- prium Ecclesiae verae attributum non est nisi praedicatio verbi Dei de integro pura, quia praedicatio partim pura et partim impura, in qua scilicet falsitas veritati admiscetur. potest esse in qualibet falsa secta, et eo facilius quod in hoc etiam genere vix ac ne vix quidem accidit ut bonum seu verum (1) « Onmes quotquot vidi auctores protestantici Anglici, ir» his dua- « bus notis affirmandis conveniunt..., quod secandum quosdani insinua- « tur articulo 19 Ecclesiae Constitutae: Ecclesia Christi visihilis est coetiis « fidelium in qno verhum Dei punim praedicatnr, et sncramenla qnoad ea « qnae necessario exignvtnr, inxia Christi institntnm recie administrantnr... « Alii has duas notas solas admittunt, alii alias eis adiungunt, sed om- « nes in illis saltem affirmandis unanimes sunt: omnes dico qni de hac « materia scripserunt; longe plures enim eam omnino pr.netermittnnt ». Murray, de Ecclesia, Tom. 3, Disp. 21, n. 2.5. 126 QUAESTIO 11. totaliter atqiie absoliite connimpatur. Xunc ergo. imum cle diiobus : Vel positive scis praedicationem esse ptiram ex in- tegra catisa, vel solum scis illam esse conformem veritati re- velatae quanttim ad quosdam articulos. Si sectmdtim. adlmc nihil. Si primum. ergo iam praesupponitur cognita Ecclesia vera. qtiia praedicatio est etiam. imo maxime. de Ecclesia. et qtiidem in concreto. Et nisi eam prius cognoveris. quomodo scies an ptn^a sit necne. praedicatio qtia liaec communio sibi attribuit authenticitatem. communionemque adversamexplodit velut s^magogam Antichristi? Xam si ad discernendtmi in hac parte praedicationem puram ab impttra. sohun afferas spiritum privatum, gustum experimentalem. et interiorem unctionem. perinde erit ac si propriam mihi phantasiam ut regulam as- signares. Non est igitur unde dignoscas ptiram praedicatio- nem. si nondmn tibi nottim sit. veram esse eam ecclesiam quam praedicatio commendat. falsas vero sectas quas ut tales denuntiat. Et qttale tandem genus notae ilhid erit. qtiod notae conditiones obtinere nequaquam potest. nisi praecognito eo quod per ipsum est notificandum? Praeterea. insipienter assignatur ut nota ad cognoscendttm unam veritatem. id quod comprehendit complextmi totius veritatis revelatae. Sed sic est de ptira verbi Dei praedica- tione. Dicent fortasse. praedicationem hanc prottt nota Eccle- siae est. non esse accipiendam qttoad omnia omnino revelata, sed quoad sola fttndamentaha. At contra est primo. qtiod distinctio illa inter fundamentaUa et non fttndamentalia sensu protestantico intellecta, evertit ftmdittis naturam fidei divinae, tit in hac ipsa disptitatione evidenter ostendetttr. Contra est praesertim. quod oportet nunc recttrrere ad alittd criterium quo fttndamentalia a non fundamentahbtts secernerentur. Certe, id quod protestantes ttt fttndamentale habent, videlicet, iustificationem fieri per solam manum fidei (id est. per fidtt- ciam meriti Christi tit extrinsecus im^Dutati), et Dettm non intueri hominem qualis in se est, sed fictione quadam iuris reputare hominem iustum quin etmi propria inhaerente ittstitia iustum faciat, nos non solttm non reptttamus fundamentale, verttm etiam habemus pro sttilta persuasione, et dogmate absurdo atque impio. Qtiid ergo, qtiaeso, discernet inter nos? Xon ipsa, pttto. praedicatio prout asseritur pura vel impura, nisi veHs erigere in notam discretivam iuris. ipsissimam itiris DE NOTIS ECCLESIAE IN COMMUNI 127 affirmationem ah alterutra e contendentibus partibus in medio positam : in quo quidem nihil aliud esset quam cumuhis con- tradictionum. Porro iisdem omnino vitiis laborat nota altera de legitimo sacramentorum usu. Vel enim per hoc intelHgunt usum con- sentaneum rectae praedicationi de sacramentis, et tunc redu- citur haec nota ad praecedentem. Vel intelligunt usum in quo servantur omnes exteriores vaKditatis conditiones a Christo determinatae, et tunc non est ibi nota discernens Ecclesiam veram a falsa, cum sit communis, et non soH Ecclesiae verae propria, ut ipsimet fatebuntur protestantes. Vel intelhgunt usum sacramentorum sanctum et fructuosum, et tunc ille usus qui non potest esse cognitus nisi in effectibus virtutum ac bonorum operum, pertinet ad notam sanctitatis quam assignant cathoHci. Vel denique inteHigunt ministrationem et susceptio- nem quae sit a legitimis ministris. et sic profecto prius est noscere qui sint ministri legitimi, adeoque ubi sit legitima Ecclesia, quam scire ubi sit legitimus sacramentorum usus. Quare Augustinus contra Donatistas pugnans,non ideo dicebat non esse apud eos veram Christi Ecclesiam quia carebant legi- timo sacramentorum usu, sed prorsus e converso, ideo asse- rebat nulHmi esse apud eos legitimum sacramentorum usum. quia non pertinebant ad veram Ecclesiam. Recole dicta in propositione superiori. Et hanc Ecclesiam veram aHis omnino notis conspicuam cielebrabant Patres, atque etiam caecutien- tibus indigitabant, ut videbimus. Omnibus ergo modis nuHitate afHciuntur notae a prote- stantibus propositae^ qtiia non in vmhili fado consisfentes, qnia ohsmriores re notipcanda, quia omnmm praetentione comnwnes, et ita quideni commtines^ nt impossihUe sit dignoscere cuinam e contendentihus partihiis iure meritoquesint adscrihendae^ nisi iam sohda quaestione ad cuius solutionem proponuntur. — Sed iam videndum est an meHus, aut certe, an sufficienter assignentur notae a theologis Ecclesiae Orthodoxae, iHius dico Ecclesiae quae seipsam Orthodoxam appeHat. Est autem numerosissima ea communio quae in partibus immensi imperii Russorum invalescit. 128 QUAESTIO 11. § 2. Quod nec a Moscovitis notae Ecclesiae recte assi- gnantur. — Equidem pauci admodum auctores protestantes de notis tractant. Hanc quaestionem. ait Murray ubi supra, longe plures omnino praetermittunt : et non sine causa, cum niliil ab eis in hac parte dici possit quod vel speciem veri prae se ferat, ut ex praemissis liquet. Porro, si ad ecclesias Photianas (nescio enim quo alio nomine eas appellemi. te conferas, adhuc multo minorem copiam auctorum invenies. quia non sohim fere desunt qui hanc specialem quaestionem attigerint, sed etiam vix sunt absohite qui scripserint. Nihilo- minus, paucis abhinc annis prodiit summa Theologiae Ortho- doxae, ad instar nostrorum Cursuum ehicubrata, quae in se- minariis totius imperii vim textus et normae studiorum di- rectivae obtinuit. In hac igitur Summa, ubi ad quaestionem praesentem devenitur, reiectis prius notis protestanticis, tunl postea iis quae a catholicis solent assignari, statuitur notam verae Ecclesiae esse conservafiotiem ahsque variafione, docfrinae infalJihiJis anfiquae EccJesiae oecumenicae, in unanimi consensn Pafnim, ef decrefis sepfem pviorum ConciJiornm genevaJium con- fenfae. « Yera Ecclesia. inquit(l\ea est quae conservat rea- « liter et sine variatione, infalUbilem doctrinam antiquae Ec- « clesiae oecumenicae; quae quidem doctrina invenitur in « professionibus fidei oecumenicorum Conciliorum, et unanimi « consensu Patrum. Hoc principium est clarum et determi- «natum: est fundamentale pro Christianis ; est securum in « appHcatione, quia sic non pronuntiant partes interessatae, « .W ipsa anfiqna EccJesia per sepfeni priora ConciJia oecume- « nica » (2). Tum citantur ConciUum II, can. i. ConciUum III, (1) Introduction a la Tbeologie Orthodoxe de Macaire, traduite par un Rnsse, 2^me Partie, Sect. 3 vn 144. Paris, loel Clierbuliez, 1857. (2) Quaereret forsitan quispiani cur septeni tantuin oecumenica Con- cilia admittant, cura taraen Concilium VIII (Constantinopolitanum IV) in Oriente etiam celebratum fuerit, non secus ac praecedentin, multo .inte separationem snb Michaele Caernlario consummatam, et contra Ico- noclastas confirmaverit dogma tum Graecis tum Russis usquo nunc ap- prime charum. Porro buius arbitr.ariae exclusiouis nullam aliam rationem DE NOTIS ECCLESIAE IN COMMUNI 129 caii. 7, Concilium VI, can. 1 et 2. Et secundum hanc notam concluditurEcclesiamOrthodoxam esse veram, Ecclesiam vero Romanam esse falsam : primo quia non obstante prohibitione Conciliorum adiiciendi quidquam symbolo Constantinopoli- tano, addidit FUioqiie^ et secundo quia duo nova dogmata in- vexit, videlicet de Primatu Papae et de processione Spiritus Sancti a Filio.- Verum huius notae insulficientia. quidquid nunc sit de ap- plicatione, vel prima fronte evidenter apparet. Non enim est absolute proprietas verae ecclesiae in quantum huiusmodi, sed ad summum conditio, eaque respectiva ad haec nostra hodierna tempora, cuiusdam alius proprietatis quae in vera ecclesia esse debuit ab initio, et in qua sola esse posset aliqua vis demonstrativa. Quippe proprietas verae ecclesiae qua talis, est conservatio absque variatione, doctrinae quam tradi- dit Christus et praedicaverunt eius apostoli. Nunc autem, cum haec proprietas non potuerit perseverare usque ad nos nisi per continuationem cum vera Ecclesia quae nos intervallo temporum separat ab apostolis, sequitur utique quod vera Ecclesia hodierna debet conservare absque variatione doctri- nam verae Ecclesiae antiquae ; sed ubinam vera Ecclesia an- tiqua fuerit, adhuc in vi notae assignatae prorsus ignoratur. Uno demum verbo, si quid nota ista nata esset ostendere, nihil aliud certe, nisi quod haec designata communio conti- inveuics, uisi quod cuiiones hnins Concilii contineut expressam coudem- natiouem Photii, et explicitaui de Romaui Pontiticis primatu professio- nem. « Defiuimus, ueminem prorsus muudi poteutum quemquam eorum « qui patriarchalibus sedibus praesunt inhonorare aut movere a proprio « throuo teutare, praecipne qnidem sanctissininvi Papam senioris Eo)aae... « Quisquis autem tanta iactantia et audacia usus fuerit, ut secundum 'A Photium vel Dioscorum, iu scriptis vel sine scriptis iuiurias quasdam « contra Sedem Petri apostolornm principis moveat, aequalem et eamdem « quam illi coudemnatiouem recipiat. Si vero quis aliqua saeculi pote- « state fruens iiellere tentaverit praefatum Apostolicae Cathedrae Papam, v« aut aliorum patriarcharum quemquam, anathema sit. Porro si synodus <.<■ uuiversalis fuerit cougregata, et facta fuerit etiam de sancta Romano- « rum ecclesia quaevis ambiguitas et controversia, oj)ortet venerabiliter « et cum conveuienti revereutia de proposita quaestione sciscitari et so- v< lutionem accipere.,., non tamen audacter sententiam dicere contra Summoa « senioris Eomae Pontifices ». It&. Synodus VIII can. 21. De Ecclesia Chrisli. 9 130 QUAESTIO II. nuatiir iii morali identitate cum illa veteri in i[ua tuerunt ce- lebrata septem Concilia, a Nicaeno I anno 325. usque ad Ni- caenum II anno 787. Atqui eiusmodi continuatio nonduni monstrat veram Ecclesiam. nisi aliunde supponas veram fuisse hanc ipsam Ecclesiam veterem in i^ua memorata Concilia ce- lebrata sunt, et de qua proinde redit integra cpiaestio. Hinc ergo ulterius procedo et dico : Putasne Ecclesiam non indi- guisse notis antec|uain essent septem Concilia illa. c|Uorum pri- rnum non est antiquius saeculo quarto, ultimum vero nos ducit usque ad iinem saeculi octavi? Aut dices forsitan, alias fuisse tunc verae ecclesiae notas, et alias nunc? Quod si eaedem tunc et nunc, ergo iam causa cadis, quia tunc. puta saeculo tertio, nota verae ecclesiae non fuit conservatio absque va- riatione, doctrinae infallibilis contentae in professionibus fidei septem priorum Conciliorum oecumenicorum quae nondum exsistebant. Proinde, ut verbis adversariorum utar, principium clarum et determinatum. principium fundamentale pro Chri- stianis et in applicatione securum. in hoc unice est: Q.uod ec- clesia vera debet usque nuiic innotescere iisdem omnino cha- racteribus quibus ab initio refulsit. et ab initio etiam eminuit supra omnes conventus Catharorum, Paulianistarum, Ebioni- tarum, Montanistarurn, Novatianorum, Sabellianorum, Mani- chaeorum. Arianorum. Macedonianorum. Apollinaristarum. Donatistarum. Nestorianorum. Eutychianorum, et aliorum sexcentorum quorum ignota iam nomina extant apud Epipha- nium. Assignandi igitur hi visibiles et perpetui veritatis cha- racteres, et prout inventi in hac vel illa Ecclesia hodiedum existente. non solum absoliite ostendent eius legitimitatem. sed etiam indivisim commonstrabunt certissimam eius conti- nuationem cum antiqua Ecclesia oecumenica quae iisdem notis resplendebat, et per eas ad omnem hominum conscientiam commendabatur. Praeterea, etiamsi praesupponeretur aliunde cognita veri- tas antiquae Ecclesiae cuius fuerunt septem priora Concilia generalia, adhuc invariata illa doctrinae conservatio quam in notam erigunt adversarii. aut ita explicatur ut nulla verosimi- litudine dici possit necessarium verae ecclesiae attributum, ac per hoc, nequidem notae negativae vim obtinere valet ; aut si accipitur eo modo quo debet accipi ut constituat in- separabilem eius proprietatem, talis proprietas, utpote in facto DE N0TI8 ECCLESIAE IN COMMUNl 131 visibili. obvio. et omniiim oculis proposito iieqnaqiiam coii- sistens, perperam omnino td nota positua^ prae.sertim unka^ assignatur. Utrumque horum paucis declaremus. Primo igitur sumi potest invariatio in doctrina modo pure materiali. quatenus scilicet symbolum fidei iisdem omnino to- tidemque verbis. nec plus nec minus, nunc constaret, quibus ab antiquis Conciliis, puta Nicaeno et Constantinopolitano, conditum fuit et expressum. Et revera sic videntur intelligere theologi Russi, dum vohmt Ecclesiam suam esse veram vel solo hoc nomine, quia in Symbolo eius non invenitur additio FUioque^ quam posterioribus temporibus admisit Ecclesia Ro- mana. Fatendum porro, quod si hoc modo sumeretur inva- riatio doctrinae, saltem non careret conditione claritatis quae in nota exigitur: sed pace omnium dixerim. ne verosimiliter quidem ad necessarias Ecclesiae dotes est referenda. Et si in re tantae evidentiae ad argumenta descendere oporteret, su- ficerent vel solae auctoritates in quibus nos provocant adver- sarii. Nam canon primus ConciHi II sic habet : Fideni non ciolandani Patruni trecentorum decem et octo, qui apud Nicaeam Bithyniae convenerunt. sed manere eam firmam et stcdnlem. Quo tamen non obstante, ipsimet Patres Concilii II addiderunt symblo Nicaeno ea quae de divinitate Spiritu-s Sancti contra novam Macedonianorum haeresim expresse declaranda iudi- carunt. Ergo unum de duobus : Vel non omnis additio ad Sym- bolum est violatio fidei a maioribus acceptae, vel contra suum proprium decretum Patres ConstantinopoUtani violaverunt fidem Nicaenam. Et quidni usi essent fautores Macedonii ad trahendum ad se veram ecclesiam. ea ipsa nota qua nunc utuntur theologi Ecclesiae Orthodoxae, asserendo se conser- vare absque variatione doctrinam infallibilem praecedentis ecclesiae oecumenicae, in professione fidei magnae Synodi Nicaenae repositam? Imo vero, quidni eadem usi fuissent et Ariani contra ipsos Nicaenos Patres, qui (quod longe maius piaculum esse videtur) addiderant symbolo ab apostoHs tra- dito, et usque nunc sub nomine symboli apostolorum ubique pervulgato ? Quod si reponas, additionem Filioque non esse eiusdem rationis cum additionibus praedictis, quae solum ponebant in explicito id quod iam implicite in praecedentibus formulis continebatur : primo quidem dicendum esset hanc disparitatem 132 QUAESTIO IJ. gratis omnino asseri : evidens enim non est. Imo vide qnam bonam et saltem plausibilem rationem liabeamus. Nam Patres Constantinopolitani de Spiritu Sancto dixerant: Qiii a Patre procedit. Nunc autem, cum iuxta evangelicam veritatem (loan. XVII-10), quaecumque sunt Patris sint etiam Filii, excepta solum paternitate qua Pater relative Filio opponitur et in ratione personae distinctae constituitur, sequitur plane quod ratio principii Spiritus Sancti in Patre esse non potest, quin sit et in Filio, ac per hoc, quisquis dixerit Spiritum Sanctum a Patre procedere, iam implicite dixit, a Patre Filioque. Ve- rum ista praeter quaestionem sunt. Cum enim adversarii in vi notae ab eis assignatae, ex duobus distinctis capitibus falsam esse Ecclesiam Romanam contendant, videlicet quia addidit Symbolo, et insuper quia novum dogma de proces- sione Spiritus Sancti a Filio invexit : iam reponunt rationem notae vel in solo et nudo facto absentiae additionis. indepen- denter etiam a quaestione de intrinseca eius seu falsitate seu veritate. Et hoc est quod in praesenti pro absurdo denuntia- mus. tum quia haec materialis invariatio nihil prae se fert quod ad Ecclesiae dotes pertineat, tum quia retorqueretur contra ipsam antiquam ecclesiam oecumenicam, cuius sunt septem priora Concilia generalia. Caeterum nihil etiam proficerent adversarii, si forte inten- "derent munire se aliqua prohibitione iuris mere ecclesiastici, qua ab antiquis Cdnciliis vetitum fuisset ne quovis modo adderetur unquam Symbolo Constantinopolitano. Sciant enim elementare esse principimn, quod legislator non ligat seipsum, et quod suprema potestas nusquam limitatur per decreta emanata ab iis qui in temporibus anterioribus eamdem ipsam potestatem exercuerunt, cum omnes sive antecessores sive successores unam semper iuridicam personam constituant. Quidquid ergo nunc sit de exsistentia supradictae prohibi- tionis (cuius tamen nullum quod sciam apparet vestigium), ex natura rei solos inferiores respexisset, minime vero eos qui usque in mundi finem suprema in Ecclesia auctoritate potirentur. Et hoc quidem adeo obvium et perspicuum est, ut pudeat in ea re magis declaranda oleum perdere simul et operam. Itaque, quocumque modo rem aspicias, evidens est quod invariatio in doctrina, ad hoc ut necessariam verae Ecclesiae DE NOTIS ECCLESfAE IN COMMUXI 133 proprietatem constituat, siimi debet formaliter, id est, non secundum immobilitatem litterae mortuae, seu nudam mate- rialitatem formularum, (qua ratione in musaeis etiam antiqui- tatum doctrina invariata conservatur), sed omnino secundum veritates ipsas quas continet depositum revelationis ab apo- stolis olim concreditum. Et tunc, si liaec proprietas in notam positivam assumitur, redeunt fere rationes quae valent contra notam protestanticam purae et sincerae praedicationis verbi Dei. Considerandum namque est quod etsi ad convincendum de falsitate sectam quamlibet, sufficiat ostendere variationem vel circa unum tantum particulare dogma, certo tamen cer- tius ad positivum veritatis Ecclesiae argumentum, per se re- quireretur ostensio invariationis quoad totum complexum doctrinae revelatae, iuxta tritum axioma: Bonum ex integra causa, malum ex quocumque defectu. Nunc autem invariatio circa integrum revelationis depositum, praesertim ut mani- festanda (secundum quod adversarii volunt) per decreta Con- ciliorum oecumenicorum et unanimem consensum Patrum, nullam omnino habet e conditionibus quae in Ecclesiae pro- prietate desiderantur, ad hoc ut transire possit in notam. Iterum namque observabis quod etsi omnis nota sit proprie- tas, non tamen e converso omnis proprietas est nota. In primis proprietas illa non consistit in facto obvio, omnium oculis proposito, et per sese discernibili. Si enim non innotescit nisi per professiones fidei veterum Synodorum et Patrum unanimem sententiam, ergo prius erit Conciliorum decreta et Patrum ingentes libros pervolvisse, quam scire ubinam sit ista in dogmate a maioribus accepto invariatio, veram Ec^clesiam notificans. Sed proh dii immortales ! quis unquam Isaiae legens oraculum: Et erit m nofissimis diebus praeparatus mons domiis Domini in vertice montium, et eleva- hitur super coUes, et flnent ad eum omnes gentes, et ilnint popuJi multi et dicent: Venite et ascendamus ad monteni Domini et ad domum Dei lacoh. et docehit nos vias siias et amhulahimus in semitis eius, imaginari potuit populos certatim accurrentes cum collectione Conciliorum et voluminibus integrae Patro- logiae? Quis mirabilem hanc domum in cacuminibus montium elevatam somniavit visibilem kice sohmi accepta e latebris bibUothecarum? Sane vero fateberis ultro, non esse ibi modum perveniendi ad cognitionem verae rehgionis, c[ui ad vulgi 134 QUAESTIO II. capacitatem sit undeqiiaque accommodatus, si tamen viris etiam in theologica scientia versatissimis post longa et ardua studia adliuc impar non appareat. Xec ad removendam de vulgo soUicitudinem. satis erit si dicas. vulgus liominum a doctis esse instruendum. Xam id saltem mihi concedas ne- cesse est : Christum scilicet sat inique res disposuisse si verae Ecclesiae notam in eo collocasset. in quo docti. aut facile faUuntur. aut certo certius pro studio partium indoctos fa- cillime falhmt. Nunc autem. ita se rem habere in adversario- rum sententia, non aHmide demonstratum esse volo. quam argumentis ab ipsismet in actu exercito suppeditatis. Et exempli quidem gratia. dum intendunt ostendere inva- riationem dogmatis penes se esse. abesse vero ab Ecclesia Romana propter dogma de primatu Papae post septem priora Concilia oecumenica noviter introductum, appellant ad cano- nem 28^°^ Concilii IV. et ad 36^^"^ Concihi YI. Atqui testatur historia. canones illos qui ab eis dicuntur Concilii VI. non esse nisi Concilii in TruUo, quod ipsi Graeci Qiilnlsexhim vocant, quodque ab oecumenico Concilio ^'I apprime distin- guitur il). Item testatur. tres ultimos canones Concihi Chal- cedonensis, a 28 ad 30. eos esse contra quos furtim intro- ductos ilHco reclamaverunt legati Sedis ApostoHcae (2). et (1) Cf. Hardiiin, Tom. 3, post acta Synocli VI, Concilium in TruUo pa- laiii imperaiorii, admoniiio ad leciorem (Edit. Paris. 1714, pag. 1646, seq.). (2) « Paschasius vicariiis Sedis Apostolicae dixit :... Hesterna die post- « qnam potestas vestra surrexit, et humilitas nostra vestigia vestra se- « cuta est, quaedam gesta facta dicuntnr. quae nos et praeter canones « ecclesiasticos et disciplinam aestimamus effecta. Poscimus ergo ut Ve- « stra Magniticentia relegi haec praecipiat, ut omnis frateruitas iuspi- « ciat, utrum iusta an iniusta siut ea quae gesta sunt ». Agebatur au- tcm dc inre Constantinopolitanae Sedi attribuendo, contirmandi et ordi- uandi metropolitas in Asiana et Pontica et Thracia dioec^sibns. Et cum ab incepto nou desisterent Concilii Patres, Lucentius alter Sedis Aposto- licae legatus dixit : « Sedes Apostolica nobis praesentibus hurailiari non « debet, et ideo quaecumque in praeiudicium canonum vel regularnm << hcsterna die gesta suut uobis absentibus, Sublimitatem Vestram peti- « mus ut circunuluci iubeatis. Sin alias, contradictio nostra his gestis « iuhaereat, ut noverimus quid Apostolico viro universalis Ecelesiae « Papae referre debeamus, ut ipse aut de snae Sedis iniuria aut de ca- « nouun» eversionc possit ferre seutentiam » (Acta Conc. Chalced., Act. XIV, apud irarduin, Tom. 2, pag. 62G-643). DK NOTIS ECCLESIAE IN COMMtlNI 135 qiiorum confirmationem, licet aPatribus Concilii expetitam(l), S. Leo concedere noluit (2). Unde et carent regulari subscri- ptione quae post canonem 27 immediate ponitur, et desunt non solum in omnibus manuscriptis latinis, verum etiam in Nomocanone loannis Antioch. Patr. Cp., et apud Theodorum Lectorem, et in paraphrasi Arabica (3). Quod non ideo dixe- rim, quasi in praedicto canone 28 Concilii IV, si intelligatur ad mentem suorum auctorum, tum in Actione XVI, tum in epistola ad S. Leonem directa declaratam, aliquid sit quod dogmaficae verHatl primatus Romani r-ontrarietur, sed sohim (1) Coufirmationeiii cauoimm qni legatorum piotestatioues provocave- rnnt, a S. Leone his verbis petuut Patres Chalcedoneuses : « Coufirraa- « vimus autem et InO sauctorum Patrum regnlam, qni iu Coustautino- « poli congregati snnt snb piae memoriae maiore Theodosio; quae prae- « cepit, post vestram sancfissimam et Jpostolicam Sedem, houorem habere « Constautiuopolitauam, quae secunda est ordiuata : confideutes qnia In- « cente apud vos apostolico radio, et usqne ad Coustantinopolitauornm « ccclesiam consuete gnberDando, illnm spargeutes, hunc saepius expau- « ditis, eo quod absqne invidia consneveritis vestrornm bouornra parti- « cipatioue ditare domesticos. (^nae igitnr ad interemptionem totins confn- « siovis defiinvimns, liaec... dignare complectl, Sanctissime et Beatissime Pater. « Qni enim locum Vestrae Sauctitatis obtinent, sanctissimi ejnscopi Pa- « schasinns et Lucentius^ et qni cnm eis est reverendissiraus presbytcr « Houifacius, his ita coustitntis vehemeuter resistere teutavernnt, procnl « dnhio a vestra providentia inchoari et hoc honnm volentes, nt sicut fidei, « sic honae ordinationis vohis dtputetnr cfectns ». Epistola Concilii Chalce- doneusis ad S. Leouem, apnd Hardniu, \. c. pag. 656. (2) « Ne per maliguos interpretes dnbitabile videatnr, ntrum qnae in « Synodo Chalcedonensi per nuauimitatem vestram de fide statuta sunt, « approbem : haec ad oraues fratres et coepiscopos nostros qni praedicto « concilio iuterfuernut, scripta direxi..., ut et fraterna nniversitas et « oiuninm fidclinm corda coguoscaut, me uou solnm per fratres qni vicem « nieam exsecuti sunt, sed etiam per approbationem gestornm synoda- « linra, propriam vobiscnm iniisse seuteutiam, in sola videlicet fidei causa « fqnod saepe dicendnm est), propter qnam generalc Conciliutn, et ex praecepfo « Ch ristianorum principnm , et ex consensn ApostoUcae Sedis placuit congre- « (jari, damuatis haereticis qui si corrigi volnissent, unlla penitns resi- « deret de vera Domini Nostri lesn Christi incaruatioue dnbitatio ». Epi- stola Leonis Papae ad episcopos qni iu saucta Synodo Chalcedonensi con- gregati fnernnt. Apnd Hardnin, 1. c. pag. 685. (3) ?Tardnin, ibid. pag. 609. 136 QUAESTIO li. ad ostendendum qnam absnrde poneretnr nota verae Eccle-' siae dependens a qnaestionibns de anthenticitate nnins vel alterins canonis conciliaris, in qnibns vnlgns hominnm est adeo peregrinnm, nt fallaciis decipientinm absqne defensione nlideqnaqne pateat. At non satis, qnia in hoc campo non tantum ex iis qnae aifernntnr facillima fallacia est, vernm etiam et maxime ex iis qnae silentio praetermittnntnr. Qnod rnrsus exemplo adversa- rionnn confirmatnm velim. Dum enim pro causa sua adducunt, vel supposititios oecumenicorum Conciliorum canones, vel alios qui ad rem nonnisi specie tenus faciunt^, omittunt interim ea Romani primatus argumenta quibus plena sunt acta Syno- dornm quae fuerunt in Oriente celebratae. Ignorant ergo le- gatos Romanae Sedis semper in his Conciliis praefuisse, puta Hosium Cordubensem in Nicaeno vice S. Sylvestri, CyriUum Alexandrinum in Ephesino vice S. Caelestini, Paschasinum et Lucentinm in Chalcedonensi vice S. Leonis, et simplicei^ etiam presbyteros imo et diaconos decretis subscripsisse ante omnes patriarchas, non alia sane de cansa nisi quia pro Pon- tifice Romano legatione fungebantur. Non legernnt confirma- tionem Concilii I a S. Sylvestro in Concilio Romano factam : Quidquid in Xicaea Bifhyniae constitutum est, ad rohur sanctae matris Ecclesiae cafholicae et apostoVicae, a sanctis sacerdotibus trecentis decem et octo, nostro ore conformiter confirmamns (1). Nihil sciunt de sententia depositionis Nestorii in Ephesino pronuntiata: Coacti per sacros canones et episfolam sancfissimi Patris nosfri ef Comministri Caelesfini Romanae ecclesiae epi- scopi, ad lugiihrem contra eiim (Nestorium) sentenfiam neces- sario venimns (2). Eos fugit, qualiter in eodem Ephesino Con- cilio, legati Roma missi, cum propter adversam tempestatem tardins advenissent, voluerunt secundum instructiones a Cae- lestino Papa acceptas, totaque consentiente Synodo, ut quae in eorum absentia Actione I gesta fuerant, suae approbationi subiicerentur: Philippus preshyter et Aposfolicae Sedis lefjatus dixit: Gratias agimus sanctae venerandaeque Si/nodo quod lit- teris sancti heatique Papae nostri vohis recifatis..., sancfis vesiris exclamationibus vos adiunxeritis. Xon enim ignorat vesfra hm- (1) Hardnin, Toni. 1, post Acta Concilii Nicaeni, pag. 527. (2) Ibid. Acta Concilii Epbesini, Act. 1, png. 1422. DE NOTIS KCCLESIAE IN COMMUNI 137 titndo, totlns fidei vel etiam apostolorum caput esse beatnm apo- stolum Petrnm. Proinde cum nostra mediocritas mnJtis tempe- sfatihns iactata et vexata serius accesserit, rogamns nt ea nohis pafeperi mandetis, qnae ante adventnm nostrnm in sancta hac Si/nodo acta sunt, qno inxta heati Papae nostri, praesentisqne hnius sancti coetus sententiam, nos qnoque conprmemns confor- miter eorum depositioni (1). De acclamationibus Patrum Chal- cedonensium, post lectas litteras synodicas S.Leonis, nusquani audierunt : Haec apostolorum fides. Anathema ei qui ita non credit. Petrus per Leonem ita locutus est (2). Volunt ignorare, dogmaticum decretum Concili VI (Constantinopolitani III) de verbo ad verbum fuisse transcriptum ex praeformata de- finitione Agathonis Papae in litteris ad Imperatorem Constan- tinum missis (3), decretumque ipsum sic incipere : Hancta et nniversalis Sijnodus pdeJiter suscipiens et e.rpansis maniJms ampJectens .mggestionem qnae a .sanctissimo ac beati.ssimo Aga- thone Papa antiquae Romae facta est ad Constantinnm fideJis- simum nostrum Imperatorem, etc. (4). Omitto nunc sexcenta alia quae in eumdem scopum notari possent, et unam tantum conclusionem in tuto esse volo. Nam si quoad unum sohim dogma natura sua planum minimeque reconditum, tam facihs fahacia est in nota ab adversariis assignata, quanto magis si per consensum Patrum et oecumenicorum Concihorum de- creta innotescere deberet invariatio doctrinahs quoad totum complexum veritatis revelatae ! Non ergo ibi quaerendum id quo hominum multitudo distinguere possit veram ecclesiam a sectis aduherinis, non id quo Ecclesia ipsa, ut Patres dicunt, est hice perfusa, super omnes conventus eminens, phis quam sol splendescens, in sole posita, hoc est. in manifestatione nota, conspicua, gloriosa, ornata, hicida, ita ut vanus sit et caecus qui tam magnum montem non videt, et contra hicer- nam in candelabro positam oculos claudit. Accedit quod conservatio absque variatione doctrinae infal- hbihs (ut supra), non est ahquid notius re notificanda, adeo- (1) Hardnin, Acta Concilii Ephesini, Act. 2, png. 1471, seq. (2) Ibid. Tom. 2, Acta Concilii Clialceaouensis, Act. 2, pag. 306. (3) Ibid. Tom. 3, Acta Concilii Constantinopolitani III, Act. 4, pag. 1074 et seq. (4) Ibid. Toni. 3, Acta Concilii TI, Art. 18, pag. 1398. 138 QUAESTIO II. qne etiam quoad doctos. absiirde in notam erigitur. In quo iterum. opportunum argumentum suppeditabunt Orthodoxi nostri. Xam in applicatione suae notae. imponunt nobis va- riationem, sibique adscribunt invariationem. circa dogma pro- cessionis Spiritus Sancti. Cum autem nos firmiter teneamus rem praecise e converso se habere. ergo medium agnoscendi veram ecclesiam erit in praevia sohitione quaestionis ad al- tissimum Trinitatis mysterimn pertinentis. quae intinitis di- sputationibus metaphysicis iam ab antiquo ansam praebuit, quatenus per prius innotescat quid intenderint veteres Patres Graeci, cum dixerunt Spiritum Sanctmn non j^rocedere ex Filio, sed ex Patre per Filimnl Yerumenimvero. quid. quaeso. ex his duobus notius esse debet, an ecclesia vera. an divi- narum processionum ratio? Aut forte per cognitionem reve- latae veritatis de Trinitate perveniendum est ad cognitionem ecclesiae verae, potius quam per cognitionem ecclesiae ve- rae ad cognitionem veri dogmatis de Trinitate ? (Jniversim quippe loquendo, cum Ecclesiam suam instituerit Christus, ut per quam instruerentur homines de mysteriis credendis ad sahitem. iuxta ilhid : Praedkafe ecangeJhim omiu creahirae, necesse habuit ponere signa Ecclesiae demonstrativa in plena independentia ab eorumdem reconditorum notitia mysterio- rum. ut iam cum veritate dicant popuU : Venite, ascemJanuts- ad monfem Domini ef ad domum Dei lacob. ef docehif nos vias siuis. non autem e converso: Docuit nos vias suas. ascenda- mus ergo ad domum eius. Itaque omnibus modis deiiciens invenitur nota a Moscovitis proposita. § 3. Quod notae recte reponuntur in quatuor proprieta- tibus a Patribus Constantinopolitanis symbolo inscri- ptis : « Et unam, sanctam, catholicam, et apostolicam « Ecclesiam ». — Hic observa, nondum esse propositum intentionis nostrae descendere ad specialem declarationem necnon et demonstrationem singularum notarum, cum id ad sequentium quaestionum obiectum pertineat. sed sohim gene- rahter et quasi summatim in praefationis modum ostendere, quam bonam idoneitatem habeant haec quatuor ad notae of- DE XOTIS ECCLESIAE IN COMMtJNI 139 ficium, ut facilior postea de unoquoque in particulari insti- tuatur disputatio. Et re quidem vera, in charactere notificante veram eccle- siam seu religionem, duo requiruntur. Primo, ut consideratus in abstracto seu quoad ius, facile appareat velut necessarium ac proprium ipsius verae religionis de qua inquiritur attribu- tum. Secundo, ut consideratus in concreto, hoc est, in suae realitatis exercitio, per sese visibilis ac discernibilis exsistat quatenus ad sciendum an sit et ubi sit, non oporteat ad alia recondita recurrere, non abstrusas agitare quaestiones, non metaphysicorum problematum praemittere solutionem, multo- que minus praesupponere cognitionem veritatum de quibus per ipsius verae ecclesiae magisterium homines sunt regula- riter instruendi ; sed sohim attendere ad facta quae usque nunc experimentali nostrae cognitioni subsunt, aut certe in celebra- tissimis et maxime conspicuis historiae documentis continen- tur. Atqui ambae conditiones omnino verificatae inveniuntur in quatuor supradictis Symboli ConstantinopoUtani. Verificatur prima conditio, (piia omnia et singula facile innotescunt tanquam necessaria ac speciaHa Christi Ecclesiae attributa, idque tum ex claris et notissimis testimoniis evan- gelii quae in sequentibus afferentur, tum etiam ex hoc quod hominum animis pene naturaliter insitum est, unitatem esse propriam tesseram religionis a Deo institutae, et mnctifatem tam necessario in ea adesse, quam necessario abest ab omni religione humanitus constructa ; catholicitatem quoque iure haberi ut aUquid divinum quod in vera Christi Ecclesia con- sequi debuit universaUtatem redemptionis ; denique apostolici- tatem seu directam derivationem ab iis qui de coelo missionem acceperunt, ita esse supernaturali religioni essentialem, ut ex natura rei in nulla falsa secta possit reperiri. Haec, inquam, omnia mentibus etiam simplicium ac rudium, sin minus in forma scientifica, at certe in confuso pro uniuscuiusque men- sura et captu, sponte sua se insinuant. Unde nihil omnino desideratur de priori conditione notae, quae respicit ius in abstracto. Sed nec desideratur conditio altera, in qua potissimum pec- cant notae praecedenter reiectae; conditionem dico dignosci- biUtatis, c[uae exigit ut id quod in notam assumitur sit notius re notihcanda, et ope experientiae attingi valeat in sua con- 140 QtJAESTIO li. creta realitate. Et sane, imitas religiosa, etiaiii ciiiri oiiinibus circnmstantiis qiiae ad notaiil positivam requinmtur, visibi- libus publicisque factis sese prodit ubi est, sicut publicis fa- ctis noscitur abesse ubi non est ; idemque dic de sanctitate, catholicitate, et apostolicitate. Nam quod adversarii dicunt, characteres istos praesupponere alios anteriores, vel in rebus facti experimentalis minime esse repositos, quasi sanctitas catholicitas et apostolicitas de qua loquimur, in nullo alio consisteret quam in conservatione doctrinae sanctae, catholi- cae, et apostolicae (1), non est usquequaque verum. In tantum enim nunc ecclesiam aliquam dicimus sanctam, in quantum factis et efPectibus inclarescit ut propria sedes sanctitatis apud homines ; in tantum catholicam, in quantmTi per totum orbem et inter omnes gentes est diiiusa; in tantum apostolicam, in quantum in suis antistitibus et summis rectoribuS notoriam habet ab apostolis sine interpolatione successionem : quae omnia ex infra dicendis evidentius apparebunt. Caeterum, notas praefatas esse eas ipsas quibus ab initio utebantur Patres ad discernendam veram Ecclesiam, facile constat. Certe illas omnes simul colligit Augustinus in refu- tatione epistolae Manichaei quam vocant fundamenti. « In « catholica, inquit (2), Ecclesia, ut omittam sincerissimam « sapientiam, ad cuius cognitionem pauci spirituales in hac « vita perveniunt..., multa sunt alia quae in eius gremio me « iustissime teneant. Tenet consensio populorum atque gentium « funitas). Tenet auctoritas miracuKs inchoata, spe nutrita, « charitate aucta (sancfifasj. Tenet ab ipsa sede Petri apostoli. « cui pascendas oves suas post resurrectionem Dominus con- « mendavit, usque ad praesentem episcopatum successio sa- « cerdotum {aposfolicitas). Tenet postremo ipsum Catholicae « nomen, quod non sine causa inter tam multas haereses sic « ista Ecclesia sola obtinuit, ut cum haeretici se catholicos « dici velint, quaerenti tamen peregrino alicui, ubi ad Catho- « licam conveniatur, nunus haereticorum vel basilicam suam « vel domum audeat ostendere (cafhoJicifas) ». Specialiter vero notam unitatis late exponit C^^prianus (3) (1) Introduction <) la theologie Orthodoxe de Macoire, nbi snprn, vS 14.3. ^^ (2) Angn.stinns, contra epistolani fnndanienti, c. 4. &^ Ur,^iyi^T. /^'f ^i ^f'^' (3) Cyprianns, de Unitate Ecclesiae, per totnin et specialiter, n. 4. /v. i*^*>* DE NOTIS ECCLESIAE IN COMMUNI 141 occasione schismatis Novatiani, ostendens tractatu longo atque argumentis opus non esse, ut quis Ecclesiam veram ab adul- terinis sectis discernat. « Probatio est ad fidem facilis com- « pendio veritatis. Loquitur Dominus ad Petrum : Ego tihi « dico, inquit, quia hi es Petnis, et super hanc petram aedificaho « Ecclesiam meam. et portae inferorum non vincent eam. Et tihi « daho claves regni caelorum^ et quae Jigaveris super terram^ « emnt ligata et in caelis, et quaecu mque solveris super terram, « erunt soluta et in caelis. Super illum unum aedificat Eccle- « siam suam, et illi pascendas mandat oves suas. Et quamvis « apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potesta- « tem tribuat et dicat : Sicut misit me Pater^ et ego mitto vos ; « accipite Spiritum Sanctum ; si cuius remiseritis peccata, remit- « tentur iUi, si cuius tenueritis, tenehuntur, tamen, ut unitatem « manifestaret, unam cathedram constituit, unitatis eiusdem « originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit. Hoc « erant utique et caeteri apostoli quod fuit Petrus, pari con- « sortio praediti et honoris et potestatis, sed exordium ab uni- « tate proficiscitur, et primatus Petro datur, ut una Christi « Ecclesia et cathedra una monstretur. Et pastores sunt omnes « et grex unus ostenditur, qui ab apostolis omnibus unanimi « consensione pascatur, ut Ecclesia Christi una monstretur. « Hanc Ecclesiae unitatem qui non tenet, tenere se fidem « credit ? Qui Ecclesiae renititur et resistit, qui cathedram « Petri super quem fundata est Ecclesia, deserit, in Ecclesia « se esse confidit ? quando et beatus apostolus Pauhis hoc « idem doceat, et sacramentum unitatis ostendat dicens : Unum « corpus et unus spiritus, una spes vocationis vestrae, unus Do- « minus^ una fides^ unum haptisma, unus Deusy>. Notam quoque sanctitatis multis prosequitur Epiphanius in fine operis quod conscripsit adversus haereses, sese com- parans viatori qui post emensa maria tempestuosa atque hor- renda deserta, pkiribus incommodis et maximis iniuriis con- fiictatus, terrestrique et maritimo itinere confectus, taiidem respirat in prospectti civitatis. Est autem haec civitas sancta lerusalem, Christi virgo et sponsa, basis et petra solidissima, quam alloqtiens exclamat: « Paradise summi artificis, sancti « regis civitas, ptiri iUibatiqtte Christi sponsa, castissima « virgo, tmi ac singulari viro desponsa per fidem, splendida « et diluculi instar emergens, pulchra ut luna, electa ut sol, 142 (iUAESTIO IT. « terribilis ut ca^trorum acies ordinata. c^uae ascendis e de- « serto, splendidissimo candore coUucens et innixa patrueli, « quae unguentorum fragrantiam redoles, quae ascendis e « deserto tanquam virgula fumi ex myrrhae thurisque suffitu. « atque ex aromatarii pulvisculo qui suavissimum odorem « exhalavit. Quae ad dexteram regis assistis, fimbriatis induta « vestibus. et intextis rwyo. variisque perpolita. Quae nigrore « quondam infecta. pulchra nunc es et candida, ut cum ad « te pervenerimus^ a tristissimis illis haeresum molestiis quas « hactenus obivimus, aliquando cessemus, et a tempestatum « decumanormnqUe qui illic sunt fluctuum iactatione conquie- « scentes, in te, Sancta mater Ecclesia, et in sancta doctrina « tua, ac sancta pariter solaque Dei iide et veritate respire- « mus ». Tum, multis interpositis de fidei expositione, incipit Epiphanius exponere ea quae ad sanctitatem legum et insti- tutorum Ecclesiae pertinent, necnon et ad eximios sanctitatis fructus qui in ipsa conspiciuntur. ac demum in hunc modum concludit: « Hic est character et nota istius sanctae Ecclesiae... « Haec est, inquam, Ecclesiae nota ex lege. prophetis, apo- « stolis, et evangelistis conilata... Haec est venerandae Christi « sponsae nota peculiaris ac descriptio, haec ilhus dos et « haereditatis testamentum » (1). Quod si nunc specialem usum notae catholicitatis requiras. confer inter alios Augustinum in infinitis pene locis suorum operum adversus Donatistas. Attende praesertim ad ea quae habet in libro de vera religione, n. 12 : « Tenenda est nobis « christiana religio, et eius Ecclesiae communicatio quae ca- « tholica est, et catholica nominatur, non solum a suis_, verum « etiam ab omnibus inimicis. Velint nolint enim, ipsi quoque « haeretici et schismatum akimni, quando non cum suis, sed « cum extraneis loquuntur, Catholicam nihil aliud quam Ca- « tholicam vocant. Xon enim possunt intelligi nisi hoc eam « nomine discernant, quo ab universo orbe nuncupatur». Apostolicitatem denique esse tesseram et characterem ad quem frequentius appellant Tertullianus, Irenaeus, Optatus, Hieronymus, et alii sine numero, adeo notum est ut nequa- quam opus sit transcribere nunc testimonia quae infra. in speciali quaestione. opportuniorem locum invenient. (l) Epipbauius, adversus iiaeres. 1. 3, tom. 2, Expositio ticlei. DE NOTIS ECCLESIAE IN COMMUNI 143 Qiiid si dicerem, ipsos quoque paganos ope eorumdem criteriorum discrevisse, et a caeteris quibusvis sectis distin- xisse veterem illam martyrum Ecclesiam, in cuius veritate agnoscenda Protestantes et Orientales omnes nobiscum sine dubio consentient? Sane vero, Celsus qui suas christianis in- testinas dissensiones exprobrabat propter tot scliismata quae videbat undiciue consurgere, unam adhuc Ecclesiam distin- guebat ab aliis omnibus facile dignoscibilem^ et cathoUcitate praevalentem: quam hac de causa magnam Eccledam vocat. « Ergo, inquit (1), idem Deus ludaeorum et istorum (chri- « stianorum scilicet). Quippe id magna Ecclesia aperte confi- « tetur, quae etiam admittit ut vera, quae ludaei commemo- « rant de mundi creatione, de sex diebus, etc. ». Ubi vides argumentum Celsi ad hoc pene reduci : Dico eumdem esse Deum christianorum, qui et iudaeorum. Nec obstat quod sa- cros iudaeorum libros christiani quidam (puta Marcionitaej non recipiunt. Suificit enim confessio Ecclesiae magnae (com- munionis catholicae), in qua non secta, sed truncus ipse chri- stianismi esse noscitur. — Similiter in commotione quam excitavit Pauhis Samosatenus, imperator Aurelianus sine dif- ficultate agnovit veram Ecclesiam christianam ad quam per- tinebat aedificium sive templum, illudque adiudicavit iis qui erant in conimunione cum episcopo Romae, ut refert Eusebius, Hist. eccles. 1. 7, c. 30. Hanc enim commuiiionem mccessione apostolica conspicuam, habebant et exteri ut ipsam radicem et arborem semper vivacem, quae cum ramis ab ea praecisis confundi omnino non poterat. — Adhuc, cum Constantius imperator incepit vexare Ecclesiam, ad Arianas partes defle- ctendo, Ammianus Marcellinus, tametsi paganus, non potuit non observare imperatorem hunc a recta via declinasse, quia declinaverat a religione christiana ahsoluta et simplice (2). Sed quid, quaeso, est religio christiana absoluta et simplex, nisi ea quae principio unitatis constat, et non potest deseri quin statim ad interminabiles dissensiones, disputationes, et logo- machias pateat descensus? Ergo ipsi auctori pagano norma discernendi sinceram a non sincera christianitate, in tessera unitatis qua magnam Ecclesiam notatam cernebat, reposita vi- {1) Apud Origenem, coiitra Celsuui, 1. 5, c. 29, (2) Ammiauus Marcelliuus^ 1. 21, c. 16. 144 qUAESTIO II. debatur. — Quid est etiam, quod paganorum impugnatione sectae semper caruerunt V Quippe nulli haeretici, teste Ori- gene (1), pro iide pati habuerunt. Sed et lustinus in Apolo- gia (2) observat persecutionem pepercisse Marcionitis et aliis. Porro, aut vehementer fallor, aut explicatio tam singularis facti quaerenda est ex hoc quod rabies inferni in eam solam Ecclesiam sese exercuit, quae nota sa nct it at is tsinqusim inferni antagonistam palam se prodebat: de caeteris vero, a quibus nihil haberet timendum, mundus iustitiae Dei per omnia in- fensus omnino non curavit. Tales igitur sunt perpetui cha- racteres quibus ab initio vera Christi Ecclesia omnibus vi- sibilem sese exhibuit. Verumtamen omnia hactenus dicta, simplicis praeambuli loco accipias velim. Quod enim Ecclesia cui Romanus prae- est Episcopus, per quatuor notas Symboli et per singulas ea- rum, vehit unice vera evidenter signetur, quatuor sequentes disputationes ahsohite demonstrabunt. Statim autem incipien- dimi a nota unitatis. (1) « Quod a iiobis niiiiio, ut ita lo(iuar, pietatis studio. tit, cuin aci- « licet nos omni inortis generi crucisque supplicio expouiiiius, id illis « (haereticis") tribuit (Celsus), (jui uihil siinile peiferunt ». Origenes, c. Celsum, 1. 7, u. 40. (2) « At eos (Sinionis Magi et Marcionis se^iuaccs) a vobis ncc vexari « nec occidi, salteiu ob ipsorum opiuiones, novimus». lustiuus, Apologia prima pro Christianis ad Antoniuum imperatorem, u. 26. QUAESTIO Iir. DE NOTA TINITATIS Omnis societas aliqua unitate constat, quia societas gene- ratim dicit liominum multitudinem vinculo cuiusdam commu- nitatis colligatam, in ordine ad prosecutionem iinis qui alias a disgregatis individuis aut nullo modo aut nonnisi aegre et imperfecte posset obtineri. Multitudo ergo se liabet ut materia, vinculum vero colligans ut forma, et hoc vinculum nihil aliud est quam id quo primo adstruitur unitas ad socialem actio- nem praerequisita. Porro ad socialem actionem semper et necessario praerequiritur subordinatio multitudinis ad unum regimen a quo sit impulsus, et socialium virium gubernatio. Praerequiritur etiam aliqua coadunatio intellectuum in cogni- tione finis prosequendi et mediorum ad finem conducentium, tum certa unio voluntatum (|ua multitudinis individua ad in- vicem se habeant sicut partes eiusdem totius et membra eiusdem corporis, utique per respectum ad finem a quo est specificatio societatis, et omnium ad ipsam pertinentium men- sura ac determinatio. Sed- iam notandum est discrimen inter societatem tempo- ralem et societatem ecclesiasticam, quae in tantum superna- turalis dicitur et est, in quantum pro fine proprio habet, non quidem bonum pacificae et tranquillae vitae huius mundi, sed bonum futurae beatitudinis de quo i^postohis : Ocidus non vidit, nec atiris (mdicit, nec in cor hominis ascendit, quae prae- paravit Deus iis qui diligtint illum (1). Etenim, quod ad te^npo- ralem societatem attinet, principia coadunationis mtellectuum et voluntatum iam praeexsistunt in natura, cum natura quae eadem est in omnibus, sufficienter nos instruat de fine et me- diis, suoque instinctu sulficienter inclinet in bonum praesentis vitae prout communi actione et collatis viribus prosequendum. Satis est igitur ut naturalis inclinatio suam habeat applica- tionem in determinato quodam socialis activitatis centro, et (1) 1 Cor. II, 9. I)e Ecclesia Christi. 10 146 (iUAESTio ni. ideo nihil aliud iii imitate civili considerare est praeter sub- ordinationem multitudinis ad unum regimen autonomum. per primitivum aliquod aggregationis factum initiatam. — At vero, aliter omnino sentiendum est de societate ecclesiastica, quia per ordinem ad prosecutionem finis supernaturalis, principia coadunationis intellectuum et voluntatum non sunt nobis na- turaliter indita. sed aliunde accedere debent. Quare subordi- natio multitudinis ad sociale regimen iam non sufficienter lia- betur per nudum et simplex factum initiationis in societatem. Quin imo potissimum consistit, primo quidem in communi professione eius fidei quam docet sociale magisterium. (aliter enim non erit consensio intellectuum circa finem et media) : tmn secundo in positivo et perseverante omnium animo com- municandi inter se ut partes illius corporis quod a sociali capite pendet, fnam alias deficeret radicalis illa voluntatum cohaesio. sine qua non intelligitur unificatio creaturarum in- tellectualium in ordine ad operandum). Atque hinc demum sequitur quod propria societatis ecclesiasticae unitas compre- hendit triplicem unitatem regiminis, fidei, et communionis, quanquam unitas haec triplex, ut ex dictis iam apparet, non sit accipienda vehiti in eadem linea existens, nam revera uni- tas regiminis est principium generativum et conservativum aliarum duarum, quarum altera respicit intellectits, et altera vohmtates (1). Haec de unitate ecclesiastica generatim. Sed ut notio eius (l) Pnlchre Concilinm Vatieanum in Constitntione Pasior aciennis, lins tres nuitates simnl complectitur dicens : « Pastor aeternns et episcopns « animarnm nostrarnm, ut salutifernm redemptionis snae opus perenne « redileret, sanctam aedificare Ecclesiam decrevit, in qua veluti in domo « Dei viventes fideles omnes uuius fidei et chariiaiis (id est communionis) « vlnculo continerentnr. Qnapropter prinsquam clarificaretnr, rogavit Pa- « trem non pro apostolis tantnm, sed et pro eis qni creditnri erant per « verbnm eorum in ipsnm, nt omnes unum esseut, sicnt ipse Filius et « Pater nnum sunt. Qnemadmodnm igitnr apostolos quos sibi de mnndo « elegerat misit sicut ipse missus erat a Patre, ita in Ecclesia sna pa- « stores et doctores usqne ad consummationem saecnli esse volnit. Ui « rero episcoj^aius ipse unus et indirisus esset, ei per cohaerentes sihi itiricevi « sacerdoies credtuiium multifudo unirersa in fidei et communionis unitate « conscrraretur, heatum Petrum caeteris aposiolis praeponens, in ipso instituit « perpetuum ntriusque unitatis principinm ac risihile fundameninm ». DE NOTA UNITATLS 147 siifficienter compleatur, oportet nunc specialiter descendere ad singula. Et prinio quidemunitas regiminis quatn dicimus a Christo in Ecclesia institutam, sumi debet in vero et proprio sensu verborum, adeoque secundum quod di(;it regimen individuum, id est, iii fractiones independentes atque autonomas minime divisum aut divisibile. Nam si iingas plura gubernia numero distincta, et a se invicem independentia, adhuc quidem ha- beri forsitan poterit unitas confoederationis, minime vero unitas regiminis nisi prorsus abusive. Et ratio est quia plura non possunt esse unum in eo ipso ordine in quo sunt plura. Non enim plures homines erunt unquam unus homo, tametsi possint esse una familia, et plures familiae nunquam erunt familia una, quamvis esse possint una civitas, et phires ci- vitates nunquam erunt civitas una, quamvis esse possint unum regnum. Et simiU prorsus modo, etsi phira gubernia possint esse una guberniorum confoederatio, non tamen unum gu- bernium seu unum regimen. Caeterum generatim loquendo, ipsius regiminis unitas absohite compossibiHs est cum quahbet gubernii forma, sive monarchica, sive aristocratica, si etiam democratica. CJbi tamen sermo est de Ecclesia, forma demo- cratica nequidem in quaestionem venire potest, post tot et tam evidentia documenta in Quaestione prima proposita atque declarata. Non enim multitudini, sed apostohs auctoritatem contuHt Christus in suo regno, uti attestatur tota de integro historia fundationis, ab initio usque ad finem. Quare si quid dubii adhuc superesset, nonnisi de forma aristocratica vel monarchica, quanquam phirima illa argumenta quae de pri- matu Petri hactenus occurrerunt, sufficientissimum iam prae- berent fundamentum asserendi summum imperium iuxta Christi institutum esse penes unum, ac per hoc, regiminis ecclesiastici formam ad ahquod monarchiae genus esse redu- cendam. Verum ab his in praesenti possumus praescindere, ut nihil ahud nunc consideretur nisi indivisio gubernii, quo- cumque tandem modo habeatur, sive per hoc quod suprema auctoritas a qua dependent omnes inferiores potestates residet apud unum solum antistitem, sive per hoc quod in sohdum ab optimatum collegio retinetur. lam cum unitate regiminis cohaeret unitas communionis, quae eodem fere modo expUcari debet. Quippe, sicut unitas re- 148 QUAESTIO III. giminis excludit pluralitatem guberniorum. quantumvis amico foedere inter sese coniunctorum, ita unitas communionis ex- cludit pluralitatem ecclesiarum quae se haberent veluti totidem tota seorsum in seipsis consistentia. A fortiori excludit mon- struosum illud commentum Puse^^tarum qui Ecclesiam univer- salem coniiant ex communionibus non modo independentibus, sed etiam inter se pugnantibus, Romana scilicet, Graeca, et Anglicana. Denique positive consistit in cohaesione omnium tam individuorum quam coetuum particularium ad invicem sub eodem capite supremo (1), per modum compactarum par- tium unius individui corporis moralis, cuius sunt communia bona, sacrificium, sacramenta, et sufiPragia (2). Sed unitas communionis in societate credentium praesup- ponit unitatem fidei, quae utpote ad praesentem notam ma- xime pertinens, paulo ampliorem postulat declarationem, et hac de causa ultimo loco fuit reservata. In primis haec unitas consideratur, non secus ac praecedentes, ut in facto visibili consistens, videlicet in exteriori professione, quae quidem per se et ut in pluribus cum ipsa fide interna necessario coniun- gitur, tametsi per accidens et ut in paucioribus possit esse sine illa. Deinde unitas de qua nunc sermo, est unitas non fortuita, non casualis, sed stabilis, principium habens pro- portionatum ac perpetuiun, adeoque non facti tantum, verum etiam iuris. Et quia in omni societate principium unificans penes socialem auctoritatem residere dicendum est, iam ap- paret stabilem hanc fidei unitatem dependere ex natura rei a (1) Nota duplicem conditiouem hic assignatam cum dicitur : cobaesio ouiuium ad invicem sub uno capite supremo. Non euim sufficit absolute loquondo subordiuatio ad unum caput, ut habeatur unitas communionis, qnia sub uuo capite vel rege plures esse possunt, quin unam efficiant societatem. Et ideo subordinationi ad unum caput, addi debet coordinafio ad invicem ; quae coordinatio in hoc posita est, quod siuguli tideles vel particulares coetus sint alter alterius membrum, ut dicitur Rom. XII - 5, minime vero se geraut ut totum ab aliis separatum. Hinc S. Thomas 2-2, Qnaest. 39, a. 1 docet quod schisma incurritnr dupliciter, vel quia renuit quis subesse Summo Poutifici, vel quia membris Ecclcsiae ei subiectis couimunicare recusat. Sed de hoc, alias. (2) De hac communitate bonorum vide Tractatum de Sacramentis, Tom. 2, ubi do excommunicationo. DE NOTA UNITATIS 149 magisterio eormii qui missi sunt ad docendum omnes gentes, ad praedicandum evangelium omni creaturae, uno verbo, ad regendum et administrandum regnum Dei super terram. Tertio unitas de qua loquimur est eiusmodi ut versetur circa totum omnino complexum credibilium, quamvis aliter et aliter, pro diversa conditione obiectorum quae in proxima fidei regula iam sufficienter proposita supponuntur, vel secus. Et sane unitas fidei conditionem fidei ipsius sequatur oportet. Porro ad essentialem tidei tlieologicae rationem pertinet ut credat indiscriminatim omnia et singula a Deo revelata, quia mo- tivum quod est divina auctoritas omnibus et singulis aequa- liter applicatur. Et ideo si reiicitur (juoad quodlibet e revelatis, ipso facto reiicitur quoad reliqua, nec est possibile ut vere credas Deo revelanti se esse imum et trinimi, si forte non credas ei cum revelat Abraham duos habuisse filios, et sic de aliis. At vero, evidentissimum etiam omnibus erit, non posse eodem modo ferri actum fidei, tum in ea quae iam sunt explicite proposita ut in ambitu revelatorum comprehensa, tum in ea quae etsi obiective ad revelationis depositum per- tinentia, nondum tamen ut talia nobis innotuerunt. Nam priora sunt obiectum fidei determinatum tam quoad se quam quoad nos ; quo fit ut determinate etiam in ipsa ferri debeat fides nostra. Posteriora vero sunt determinata quidem quoad :se, sed nondum quoad nos ; et ideo nequaquam esse possunt (obiectum fidei explicitae, nisi tantum in voto et in praepa- ratione animi, ubi scilicet facta fuerit de iis sufficiens propo- sitio. Haec. inquam, omnia ex essentiali ratione fidei divinae aperte fiuunt; quibus consentanea sint necesse est quaecumque de unitate dicuntur, cum haec unitas nihil aliud sit quam proprietas fidei ipsius prout in multitudine societatis creden- tium consideratae. Nunc ergo si bene teneas id quod supra notatum est, et evidenti etiam ratione suadetur, nimirum. propositionem revelatorum quae ad communem in societate fidem sufficiat, non posse descendere nisi a sociali auctoritate, facile videbis ipsam fidei unitatem de qua nunc sermo, id demum et nihil aliud importare : Ut scilicet omnes consen- tiant in determinata confessione omnium articulorum iam propositorum ab auctoritate magisterii, paratosque se prodant ad unanimem confessionem, eamque pariter determinatam 150 QUAESTIO III. atque explicitam, circa alia quaecumque revelata, statim ac continget ipsa explicite proponi ac definiri per praedictum magisterium, cui in rebus fidei cuncti se subiectos profitentur. Hactenus simplex declaratio eorum quae sunt de conceptu socialis unitatis fidei. Ubi non praesupponimus eius exsisten- tiam vel necessitatem ex instituto Christi ; nam haec manet postmodum demonstranda. Neque etiam praesupponimus in- fallibilitatem magisterii ad quod pertinet propositio credendo- rum; nam eiusmodi infallibilitas se habet potius quoad nos ut logica consequentia supradictae unitatis, si forte fuit alicubi a Deo vere instituta, et sub obligatione hominibus imposita. Nihil ergo horum praesupponitur, sed tantum in abstracto declaratur qtiid importet fidei unitas in aliqua societate seu ec- clesia. Et ex dictis constat primo, importari unitatem quae a publico magisterio tanquam a proprio principio dependeat, quia hoc fert natura unitatis socialis. Constat secundo, im- portari unitatem quae vigeat quoad omnia credibilia, et non quoad solos quosdam (ut aiunt) fundamentales articulos, exsi- stentibus interim contradictoriis et inter se pugnantibus professionibus quoad caeteros non fundamentales, quia hoc respuit natura fidei de qua unitas praedicatur. Quod autem attinet ad hanc ipsam distinctionem articu- lorum fundamentalium et non fundamentalium, diligenter ad- verte posse illam dupliciter intelligi. Primo ex parte solius materiae. quatenus scilicet inter obiecta revelata, quaedam sunt quae implicite continent alia, vel de quibus oportet unum- quemque fidelem diserte instrui, eo quod non sufficit ut cre- dantur fide illa confusa qua quis credit in generali quidquid revelavit Deus, sed debent in se distincte cognosci necessitate vel medii vel saltem praecepti. Quaedam vero alia, quorum cognitio explicita non est simpliciter necessaria ad salutem, quaeque ideo absque praeiudicio spiritualis vitae possunt igno- rari, modo animus sit paratus ad credendum etiam explicite, facta sufficienti propositione. Et hoc sensu memorata distin- ctio rationabiliter admittitur, eo vel magis quod impossibile est ut omnia a Deo revelata distincte cognoscantur, praesertim ab omnibus et singulis fidelibus. Hoc sensu funjdamentalia dici possent ea quae continentur in symbolo, et multo magis illa duo quae recenset Apostolus ad Heb. XT-6, quoniam in DE NOTA UNITATIS 151 eis tota fidei doctrina quodammodo incardinatur (1). Sed alio prorsus sensii distinctio fundamentalium et non fundamenta- lium a Protestantibus est inventa, videlicet ex parte aucto- ritatis vel obligationis credendi, quasi in revelatis essent quae- dam indifferentia, de quibus liberum foret unicuique quidlibet sentire, ita nimirum ut contradictoriae confessiones veritati fidei eiusque unitati minime officerent. Et lioc modo distinctio est manifeste impia et absurda, quia funditus evertit auctori- tatem Dei et erigit in principium legitimitatem liaereseos, quae nihil aliud est quam eclectismus in materia doctrinae revelatae. His adhuc addi possent plurimae aliae considera- tioiies, quae tamen opportuniorem locum habebunt in sequen- tibus. Nunc enim, praemissis (ut parest) notionibusnecessariis, veniendum est ad positiones spectantes notam unitatis, quarum prima est ut sequitur. ' THESIS ni. Keelesisi ex «iii fiiii4l»toi*is iiiiiititiito vHt esiseiitiniitei* iiiin^ iiiiitate i^egiiiiiiiifii, litlei, et eoiiiiniiiiioiii$!i. ilime !■*!• plex iiiiit»ii» |»i*oiit vivii^ »e |>ei* si»e eoiisi^teiis, iiit» politiene) si»iil>oi*4liii»t», e( a.eeessoi*ii iiis$t»i* aiiiiex», l>i*0|>»iiitiii* iii Kvaii^elio ve- iiit iiot» vei*ae Eeelesiftie i>o$i$itivst* I*oi*im>, iii vi liiiiiiifii iiot»e, Ceelesi» eoiiiiiiiiiiioiiis^ Koiii»ii»e iiiiiea. vei*» et le^itiiii» Clirissti spoiiN» es»e osteii4litiii*. Vides integram assertionem ad duo principalia puncta re- duci. Primum est quod unitas, sub triplici aspectu praece- denter declarato, est iuxta Christi institutum proprietas Ec- clesiae simul et nota positiva. Alterum est quod de facto non (1) « Ouines articuli implicite contiueutur iu aliquibus primis credi- « bilibus^ scilicet ut credatur Dens esse, et providentiani habere circa « hominum salutem, secundum illud Heb. XI - 6 : Accedentem ad Deum « oporiet credere quia est, et qnod inqnirentibns se remnnerator sit. lu cssc « euim divino includuntur omnia quae credimus in Deo aeternaliter « existcre, in quibus uostra beatitudo consistit. In tide autem providen- « tiae includuntur ouiuia quae temporaliter dispensantur a Deo ad homi- « uum sulutem, quae sunt via iu beatitudinem ». S. Thomas 2-2, Q. I, a. 7. 152 QUAESTIO 111. invenitur nisi in coromunione Romana, quam eo ipso signat ut solam veram Ecclesiam extra quam non est salus. Singula per ordinem demonstrancla. ^ 1. Principalis lociis, ad quem aliae auctoritates N. T. facile reduci possunt, est apud loannem in illa sublimi oratione quam post coenam, iam pergens ad crucem, pro Ecclesia sua fudit Dominus ad Patrem: « Haec locutus est lesus, et sub- « levatis oculis in coelum dixit : Pater, venit hora, clarifica « Filiiun tuum, ut Filius tuus clarificet te....Manifestavi nomen « tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et « mihi eos dedisti.... Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, « sed pro his quos dedisti mihi, quia tui sunt, et mea omnia « tua sunt, et tua mea sunt. et clarificatus sum in eis. Et « iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad « te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti « mihi, tif ■sint tinum siaif ef nos. Cum essem cum eis, ego ser- « vabam eos in nomine tuo.... Non rogo ut tollas eos de mundo, « sed ut serves eos a makj. Sanctifica eos in veritate, sermo « tuus veritas est. Sicut tu me misisti in miuidum, et ego « misi eos in mundum. Et pro eis sanctifico meipsum. ut sint « et ipsi sanctificati in veritate. Non pro eis autem rogo tan- « tum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbtim eorum « in me, uf omnes iinum sinf, sicut tu, Pater, in me et ego « in te, uf ef ipsi in noJm U7ium sinf. ut credat mundus quia « tu me misti. Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, «2«^ sint unum sicut ef nos iinum sumus. Ego in eis et tu in « me, iit sinf consummafi in unum, et cognoscat mundtis qtiia « tu me misisti, et dilexisti eos sicut et me dilexisti ». Haec sane oratib, utpote ihterpres absohttae voluntatis Christi, debuit in omnibtis infallibiHter adimpleri. Sciendum enim est quod aliqtia petiit Christus a Patre, non absohite et quoad eventtis efficaciam, sed sohim conditionate et qttoad mediorum sufftcientiam, cttiusmodi ea stint qttae generaHter spectant salutem omnium et singulorttm hominttm, pro qui- bus omnibus et singttlis mortuus est, pretium stii sanguinis ofPerendo. Aliqua vero aUa petiit etiam absolute, ita sciUcet tit petitio ferretur super consectitionem rei in seipsa, et non DE NOTA UNirATIS 153 taiitum super cunsecutionis meclia, defectibili liominum ar- bitrio oblata et commissa. Porro quidquid absolute petiit. absolute voluit, absolute etiam obtinuit, quia semper et in omnibus exauditus est pro sua reverentia (1). Nunc autem. absolutam fuisse petitionem illam quae loan. XVII continetur, apparet ex omnibus circumstantiis imo et terminis orationis. Prius enim, ut Maldonatus adnotat. pro se oraverat Christus ut a Patre clarificaretur, et rationes multas adduxerat cur exaudiri ab eo deberet: quod ipse eum clarificasset, quod opus eius perfecisset, quod nomen eius hominibus manifestasset, quod non sine fructu ofiicio defunctus esset. Et nunc orat eodem tenore pro discipulis, causasque multas item afFert quamobrem pro illis rogans exaudiri debeat, non secus ac pro se (2). Atqui sine dubio absohita fuit petitio qua pro se petiit clarificationem, in resurrectione a mortuis, ascensione in coehim, et sessione ad dexteram Patris demuni obtentam. Ergo absohita pariter illa alia quae sequitur. Praeterea, utquid diceret: non pro nmndo rogo^ nisi hic attendi deberet specia- hssima quaedam exauditionis vohmtas, spectans rem petitam consideratam in infalhbih eventu, et non tantum in causis quae effectu suo ex deficientia hominum carere possunt? Denique constat obiectum huius orationis esse ipsam perennitatem operis pro quo Pater miserat Fihum in mundum. quodque Pater absohita vohmtate volebat, tametsi dependenter a Christi merito et oratione adimplendum. Omnia ergo infrustrabilem petitionem inculcant, adeoque haec ipsa petitio habenda est instar legis constitutivae, in qua necessariae proponuntur dotes quibus vera Christi Ecclesia foret decoranda; nec quod sciam, uha unquam in hac parte prodiit adversariorum oppositio. His igitur praesuppositis, videndum nunc per ordinem, pro quibus roget Christus, quid roget, et ad quid ordinetur id quod rogat. In primis rogat pro toto Ecclesiae corpore, videhcet pro integra hierarchia apostohca usque in saecuh finem perman- iJiira, necnon et pro omni multitudine credentium eidem hierarchiae per decursum temporum aggreganda. Incipit ab apostohs qui praesentes aderant, quique coena facta. secuti (1) De oratioue Chcisti cf. tractatum de Verho incfirnato, Quaest. 21.. (2) Maldonatus, i)i b. 1. 154 QUAESTIO III. fuerant eum versus hortuni Gethsemani properantem (Marc. XW, 17-26: Luc. XXII. 14-39j. lam enim abiturus commendat eos Patri: Qiiia tiii sunt^ inquit, et mea omnia tua mnt, et tua mea sunt, et chwificatus sum in eis^ duas proponens rationes validissimas ob quas commendationis suae exspectat effectum. Una est quod discipuli sui Patris sint, debeat autem quisque suorum habere curam. Altera est quod in illis ipse fuerit cla- rificatus, quasi dicat aequum esse ut Pater iis quibus Filius obstrictus est, mercedem solvat. Et iam non sitm in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio, quae tertia est ratio duabus praecedentibus superveniens. Ipse enim Christus qui apostolos hactenus tanquam pater iilios protegebat, de mundo discedebat, et ideo deberet illos orphanos desertosque relin- quere nisi illis nunc adesset Pater. Et hanc ipsam rationem magis magisque more humano confirmans, (nam ut homo inter homines loquebatur): Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi.... Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, id est, cum ego in mundo cum illis eram, ego tuebar, ego protegebam eos, nunc autem discedente me, tuo illis auxilio opus est, ergo ne deseras illos. Et prosequitur dicens: Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio hahuit. quia non sunt de mando, sicut et ego non sum de mundo, ubi quartam aflPert rationem qua Patrem monet ut discipulis in mundo manentibus opem ferat : c[Uod scilicet ipsius Patris causa mundus eos odio habeat et persequatur, iustumque sit ut cuius causa patiuntur, ab eo adiuventur. Non rogo ut toUas eos de mundo. hoc enim non expedit, cum per eos EvangeHum sit ubique terrarum praedicandum, sed ut serves eos a maJo, hoc est, volo ut in mundo necessario manentes a mundo serventur. Et iam alludens ad caeremonias et ritus quibus veteris foe- deris sacerdotes initiati fuerant, dicit venisse tempus solemnis inaugurationis novi sacerdotii Novi Testamenti: Sanctifica eos in veritate.... et pro eis sanctifico meipsum, iit sint et ipsi sanctificati in veritate. Nam, ut ipse Eosenmuller in hunc locum adnotavit, verbum sancti ficandi frequentatur de sacerdotibus inauguratis (Exod. XXIX-1 et seq., Levit. YIII-11 et seq., XXI-15, etc), pariterque adhibetur pro victimis quae ad sa- cerdotum initiationem in sacrificium offerebantur (Exod. XXIX-26, et aHbi frequenter). Et utroque modo sumitur hoc verbum in praesenti, ut sit sensus: Consecra apostolos meos DE NOTA UNITATIS 155 in idoneos Novi Testamenti ministros, illius scilicet testa- menti quod iam non umbra est, sed veritas. Nam et pro eis me in cruce ofFero, ut haec mea hostia sit loco umbratilium hostiarum quae in mosaicorum sanctificatione sacerdotum mactari solebant (1). Tum demum causam afFerens cur opor- teat eos sic sanctificari et consecrari: Sicut tu me misidi^ inquit, in mundum, et ego misi eos in mundum^ hoc est, cum a te in mundum missus sim, et ex tua voluntate de mundo nunc sim abiturus, necesse est ut mei vicarios relinquam qui meo officio perfungantur. Ac per hoc ostendit quomodo in hac re causa etiam agatur Patris, quia non aliter peragi poterat legatio illa quae sibi a Patre fuerat iniuncta (2). Et omnia quidem hactenus relata apostolos spectant; apostolos autem dico, non praecise prout personaliter sumpti post paucos annos erant morituri. Orat enim Dominus pro iis quos relinquebat ut vicem sui in suo regno gererent, pro ministris Testamenti quod non ad unam hominum generationem, sed ad omnes usque in finem progenies pertinebat, denique pro legatis qui opus suum in mundo perennarent donec veniat consummatio. (1) Ita iternuj Maldonatus, ubi supia. Quoad ultimuui versiculuui, baec ad verbuui habet: « Credo hoc loco sanctificare, legale, et ut ita « dicam solemne v^erbuui esse, allusionemque ficri ad caeremonias V. T., « quibus cuui sacerdotes caeterique Dei uiiuistri initiabantur, sanctiticari « dicebautur, id est, a caeteris homiuibus segregabantur consecraban- « tur([ue... Petit igitur Christus a Patre ut discipulos suos sanctiticct, « id est, ad evangelicum sacerdotium uiinisteriumque initiet, non iaiu « legalibus illis umbris ac caeremoniis quibus V. T. ministri cousecra- « bautiir, sed iu veritate, id est re ipsa, Spirituque Sancto qui multo « melius quam omnes veteres caeremouiae, liomines sanctiticat, aptosque « facit ministros novi Testainenti^ quemadmodum de seipso dixit S. Paulus. « Quod enim }iic dicit Christus, sanctifica eos in veritate..., hoc, inquam. « ipsum aliis verbis dixit Apostolus 2 Cor. III - 6 : Qai idoneos nos facit « ministros novi Testanienti, non littera sed spiritn, id est, uou caeremouiis « illis V. T. ad litteram et ludaico more intellectis, sed aliis melioribus, « id cst, spiritualibus. Hinc intelligitur nou solum quid sit sauctificaro, « sed etiam quid in veritatc sauctificare^ et quid sibi Christus paulo « post velit, cum dicit : Et pro eis ego sanctifico meipsmn. Veritatem euiin « legalibus caeremouiis et utubris oppouit, quemadmodum cum loauucs « dixit supra: Lex per Moysen data est, gratia et veritas per lesum Chri « stiim facta cst ». (2) Iterum Maldouatus, ubi supra. 15':) (iUAESTIO Iir. Tales antem eraiit apostoli prout cum suis in perpetuum suc- cessoribns nnam personam moraleni elficientes, et icleo evi- dentissime apparet, apostolicam liierarcliiam nunc sumi eodem prorsus modo ac in notissimo textu Mattliaei, ubi ad undecim loquens Dominus dicit: Ecce ego vohisciirn sum omnibus diebus iisque ad consiimmcdionem saeculi. Verum oratio Christi non est pro solo ordine liierarchico. Signanter enim addit : Xon pro eis autem rogo fanfum, sed et pro eis qui crediiuri siint pe)- verhum eorum in me; et in hac terminorum amplitudine omnem credentium multitudinem quam intra suos fines apostolica Ecclesia un([uam contineret, comprehendi constat, Ergo pro suo integro grege, pastoribus simul et ovibus, crucem iamiam subiturus. intercessor Christus apud Patrem accedit. Proinde, quis sit praecipuus character (pio hanc ipsam Ecclesiam suam in perpetuum sigillatam vohierit, ex eo quod pro ea in tam solemni circumstantia a Patre petit et rogat. aestimare Hcebit. Porro, quid Ecclesiae suae petit nisi unitatem ? Ut sint unum sicut et nos.... ut omnes unum sint.... ut et ipsi in nohis unum sint.... nt sint unum sicut ef n-fs unum sumus.... ut sint consummcdi in ^tnum. Profecto non potuit esse ut maiori in- sistentia et signiiicantioribus verbis idipsum inculcaret. Sed iam quaeritur quaenam sit illa unitas de qua hic sermo. In primis cum petit ut unum sint (|ui credituri sunt, evidens omnino est agi de unitate quae inter credentes t|ua tales vigeat. ac per hoc, de ipsa primmn unitate fidei, de qua Paukis ad Eph. lV-5: Uniis Dominus, nna fides, unum hapti- sma, unus Deus et pcder omnium qui est super omnes et per omnia et in omnihus nohis. Et non sohmi in confuso haec fidei unitas pro Ecclesia postulatur, vertmi etiam determinate quoad modum ipsimi qtii in superioribus fttit declarattts : eitis vide- licet unitas fidei qttae fttttira erat per apostohcum verbum sive magisterium. Et ideo per pritts ( vers. 11), huic magisterio perfectam consensionem stta oratione imploraverat Christus. Nec sane arbitraria ista interpretatio est, sed plana et htterae consonans, qtiam attthentice confirmat Paulus, Eph. IV. his verbis : Et ipse dedit quosdam quidem apostolos.... alios aidem pastores et doctores ad consummationem sanctorum..., donec occurramus omnes (id est, qttotqttot in finem ttsqtte mttndi fideles ftttttri sttmtts) in unitcdem /idei..., ut iam non sinius parviiU fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in DE NOTA FNITATIS 157 nequitia Tiomhmm, in asfufia acl circninvenfionem erroris. Ubi vides fidei uriitatem ex ipsius Christi infallibili dispositione in miiltitudine fidelium provisam. Provisam. autem non ad tempus, sed in perpetuum. videlicet usque ad consummatio- nem sanctorum, adeoque usque ad consummationem saeculi quod non alia de causa per temporum vices nunc decurrere permittitur, nisi ut compleatur numerus eorum qui ad vitam praeordinati sunt aeternam. Provisam denique mediante apo- stolico magisterio pastorum et doctorum, cui multo magis ex divino cliarismate collatum esse debuit ut sit sibimetipsi con- stans, minime fluctuans ad omnem doctrinae ventum, semper retinens eam dogmatum sensum quem semel declaravit, nec permittens ut unquam ab eo sensu, altioris intelligentiae specie et nomine recedatur. Et talem quidem oportuit esse fructum orationis a Cliristo fusae ad Patrem cum dixit : Xon pro eis rogo tanfum^ secl et pro eis qid credituri sunt per verbtim eoruni in me^ nt omnes unum sinf^ uf sinf consummati in unum. At putasne ad solam fidei unitatem haec verba restringi ? Nonne qui nunc orat Christus, ipse est qui dixerat loan. X-l(): Et cdias oves haheo quae non sunf ex hoc ovili, ef illas me oportet adducere. ef fief unum ovile ef umis pasfor? Nonne idem ille qui testante loanne XI-52, moriturus erat non fantum pro yenfe (iudaica)^ sed uf fiJios Dei qui eranf dispersi congrecjaref in umim? Atqui dispersos congregari in unum, et fieri unum ovile sub uno pastore, pcofecto est eos coalescere in unum individuum sociale corpus, in quo omnes ad invicem com- municant. Ergo cum nunc petit Christus a Patre id quod meritorum mortis suae mercedem esse vult, nimirum summam et absohitam Ecclesiae suae unitatem, non de sola unitate tidei est intelHgendus, sed et de unitate communionis, sine (pia in multitudine hominum unitas veri nominis non conci- pitur. Unificantur enim homines non tantum unione intelle- ctuum, sed et maxime cohaesione vohmtatum. Unde si inter multos contingeret esse eamdem doctrinae professionem, quin tamen esset omnium ad invicem communicatio tanquam mem- brorum unius socialis organismi, nusquam cum veritate di- cerentur ilH simpliciter unum, multoque minus in unum con- summati. Proinde illa etiam a Domino unitas petitur, per quam formahter fit ut Ecclesia sit umitn corpus.... compacfum ef connexum per omnem iuncfuram suhminisfrafionis^ ut dicitur 158 QUAESTIO III. Epli. IV, 4-16, seu imum quocldam totum organizatum. himiani corporis analogiam referens, iuxta illud 1 Cor. Xn-12 : Sicuf enim corpus unum est et memhra hahet multa^ omnia autem memhra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunf, ifa et Christus, scilicet mysticum Christi corpus quod estEcclesia. Et rursus Rom. XII, 4-5: Sicut enim in uno corpore mulfa memhra hahemus, omnia autem memhra non eumdem actum hahent^ ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli aufem alfer alferius memhra. Haec est immobilis forma Ecclesiae universalis (1), hic unitatis character quo signatam illam Spon- sus voluit, quando pro ea sese traditurus, preces supplicatio- nesque ad Patrem ofFerens exauditus est pro sua reverentia. Xunc autem unitas communionis necessario importat uni- tatem regiminis, non secus ac socialis illa imitas fidei de qua prius. Quapropter gubernii indivisio ex natura rei in duabus aliis unitatibus iam intelligitur, quanquam miuime omiserit Christus de ea etiam explicitam facere mentionem. ciun in priori suae orationis parte conmiendans Patri apo- stolos, et in eorimi persona omnes quotquot eis erant succes- suri, aiebat: Pater sancte, serva eos in nomine fuo, ut sinf nnum sicuf et nos. Uniun. inquam, in quantinn formaliter conside- rantur ut ad regimen assumpti, uniun ea unitate qua per omnia cohaerens et omnino indivisus in Ecclesia episcopatus foret. De hac regiminis imitate et de eius centro in cathedra Petri immobiliter constituto, phirima in secunda huius operis parte, tum ex evidentissimis Evangelii testimoniis, tiun ex universali Traditione inde ab initio, proferenda enint. Interim vero, secundum quod in ipsa quaestionis expositione praemo- nuimus, minime oportet ad speciales determinationes descen- dere. Satis enim est ad scopinn praesentem ut in confesso sit constitutio hierarchiae quae phires autonomas partes non ca- pit, quatenus hic quoque locum liabeat quod eleganter scribit (1) Qiiod praecedentia testimonia ad Ecclesiam nniversalem refernn- tur, et non ad solas singulas ecclesias particulares, constat omnino ex iia qnae declarata snnt, Thes. 1, § ^ in fine, praesertim vero ex lioc qnod ipsae ecclesiae proponnntnr ab Apostolo nt aliae aliarum membra. Vide ibi dicta. His etiam adde qnod Eph. IV, tam absolnta est ecclesiastici corporis nnitas, quani absolnta est nnitas Dei, baptismatis. et spei vo- c.ationis nostrac. DE NOTA TJNITATI.S 159 Cyprianus : « Quomodo solis miilti radii, sed lumen unum ; « et rami arboris multi, sed robur unum tenaci radice funda- « tum ; et cum de fonte uno rivi plurimi defluunt, numero- « sitas licet diffusa videatur exundantis copiae largitate, unitas « tamen servatur in origine. Avelle radium solis a corpore, « divisionem lucis unitas non capit; ab arbore frange ramum, « fractus germinare non poterit; a fonte praecide rivum, prae- « cisus arescit. Sic et Ecclesia Domini luce perfusa per orbem « totum radios suos porrigit ; unum tamen lumen est quod « ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur » (1). Sic igitur triplex constat unitas quae ex Christi instituto in vera eius et genuina Ecclesia necessario elucere debet. Haec unitas non est fiuxa, non transitoria, non meri facti, sed firma, perpetua, undequaque stabilis, et in tinem usque immobiliter perdurans, iuxta illud: Ut sint constimmatl, id est, iiniti in iinum^ r£T£ Aeico^ievoL Eig ep. Est etiam unitas maxime positiva, per se exstans, et non per accidens tantum, seu ratione ali- cuius alius unitatis ordinis humani, cui coadaptaretur ut ac- cessorium principali, a qua penderet ut efPectus a causa suae consistentiae, ad quam denique se haberet sicut parasita planta ad arborem unde habet sustentari et nutriri. Signanter enim ait Dominus Patri: Ut et ipsi in nohis nmim sint. In nobis dixit, hoc est, ex propriis principiis quibus religantur ad nos. In nobis dixit, hoc est non in Caesare, non in principatu politico, non in vinculo nationalitatis, aut aliis eiusmodi quae ad carnem et sanguinem noscuntur pertinere. In nobis dixit, hoc est, tali unitate quae nequaquam a mundanis causis robur suae cohaesionis trahat, siquidem regnum in quo vigere debet non est de hoc mundo : « Nunc autem regnum meum non est « hinc » . Et haec demum unitas imploratur a Christo ut sit signum suae missionis et nota vera Ecclesiae : Ut et ipsi^ in- quit, in nohis unum sint, ut credat mundus quia tu me misisti. Etiterum: Ut sint consummatl in unum^ et cognoscat mtindus quia tu nie misisti, et dilexisti eos sicut et me diJexisti. Ergo unitas ista, praeterquam quod in facto visibili et conspicuo expresse reponitur, nulli falsae ecclesiae potest convenire. Petitur enim in ostensionem singularis dilectionis qua Pater diligit Ecclesiam, velut Filium simul cum eius sponsa uno (1) Cyprianus, de imitnte Ecclesiae, n. .'>, 160 cumque videre est aliquid culturae intellectualis, vel com- mercii cum centris civilizationis, illico incipiunt apparere phaenomena notata in Protestantismo, qui semper magis ac magis dissolvitur, et ad omnimodam confusionem proprio velut pondere vergit (1). Hinc est quod in Eussia, summitas cleri « (quoique Je ii'avoue point qiic je ne le sais pasj ce qni se fait et ce qui « se croit ici ou la. .Je sais, et cela nie snffit, qne si la foi aiitique reo^ne « encore dans tel ou tel pays s^par(^, la science n'y est point encore arriv»''^, « et que si la science y a fait son entree, la foi en a disparu; ce qui ne « s'eutend point, conime on le seut assez, d'un cliangenient subit, mais « graduel, suiv.ant une antre loi de la nature qui u'admet point les sokIs. « coniuie dit l'Ecole. Voici donc la loi aussi sure, aussi invariable qne son «auteur: Auciine religion, excepte uue, ne peut supporter l'epreuve « de la scieuce. La science est une espece d^acide qiii dissout tons les « m^taux, excepte 1'or ». .1. de Maistre, du Pape, 1. 4, c. 2. (1) « Voici encore une autre loi de la nature. Rien nc s'alt^re que << par niixtion^ et jamais il n'y a mixtion sans affiuit»^. Les Eglises Pho- « tieuucs sout couservees au milieu du Malionietisme coninie un insecte « cst conserve dans 1'ambre. Comraent seraient-elles alter^es, puisqu'elles « ne sont touch^es par rien dc ce qui peut 8'unir avec elles? Entre le Malio- « metisme et le Christiauisme il ue peut y avoir de melange. Mais si l'on « exposait ccs Eglises a l'action du Protestautisnie on du Catholicisme « avec uu feu de scieiice snffisaut, elles disparaitraieut presque subitement. « Or conime les nations peuveut aujord'hni au moyeu des langues se tou- « cher a distauce, bientot uous seroiis teuioins de la grande exp^rieucc « deja fort avancee en Riissie. Nos langues atteindront ces natious qui nous « vauteut leur foi reli^een parchemin, et daus nn clin d'oeil nous les ver- « rons boire a longs traits toutes les erreurs de 1'Europe. Lorsque l'on cou- « sid^re les <^preuves qu'a subies 1'Eglise Romaine par les attaques de « 1'h^r^sie et par le m^lange des natious barbares qni s'est op^.re daus son « sein, on demeure frappe d'admiration en voyant qu'au milieu de ces « epouvantables revolutions, to.us ses titres sout demenr6s intacts et re- « nioutent anx apotres.... Le contraire arrive a toutes les religions fausses. « D^s qne l'ignorance cesse de maintenir leiirs formes, et qu'elles sout at- « taqudes par les doctrines philosophiques, elles eutrent dans nn <^.tat de « veritable dissolution et inarchent vers Pan^antissement absolu par uu « mouvement seusiblement accelere. Et comme la putrefaction des grands « corpsorganis^sproduit d'innonibrables sectes de reptiles fangenx, les re- « ligions natiouales qui se putrefient, produisent de meme uue foulc d'iu- « sectes roligieux qui traineut sur le raeme sol les restes d'una vie divis^e, « imparfaite, et ddgoutante. Cest ce qu'oD peut observer de tous cot^s, « et c'est par la que PAugleterre et la Rnssie peuvent s'expliquer k elles 170 QUAESTIO IIT. iam a longo tempore Calvinianis doctrinis undique infecta notatur, duni ex populo innumerae sectae pullulant. sicut vermes e cadavere. In summa. a praetensa illa fidei unitate quae in Ecclesiis Photianis esse dicitur, tantum diiFert unitas in evangelio proposita, quantum differt positivum a negativo, activitas ab inertia, et vivens a mortuo. Quapropter nota unitatis t[uae tanta iam perspicuitate splen- descit in communione Eomana. quando absolute consideratur. summum deinde attingit evidentiae gradum, comparatione eorum quae extra eam sunt vel unquam fuerunt, qua late patet in toto mundo, seu praeteritorum seu praesentium factorum contemplatio. Et ut omnia in uno resumam, attende unitates religiosas quas vel in historiae annalibus comperimus, vel hodiedum per omnem terrae latitudinem conspicimus super- stites. Undique unitates insubsistentes in se. reduplicative qua religiosae sunt. Undique unitates parasitae quae aut in unitate stirpis aut in unitate civili fulcimentum quaerunt. Unitatem vero fidei et communionis quae nulli sustentaculo ordinis mundani innitatur, unitatem transcendentem fines unius regionis vel imperii, unitatem in alto elevatam supra divisiones seu ethnographicas seu politicas, et ab earum va- riationibus undequaque independentem : talem, inquam, uni- tatem (sine dubio imploratam a Christo cum dixit: iii onnie.^ /n nobis nnuni sinf, ut cognoscat niundus quia tu nie misisti), solius E-omanae Ecclesiae esse et fuisse, nemo negare poterit nisi plane caecutiens aut vohmtarie oculos claudens contra evidentiam factorum. Et politica quidem capita gentium extra catholicismum, solent sibi vindicare principatum religionis vehit accessorium quoddam suae civilis potestatis; hic autem e converso. Ecce tibi exemplo unico ac prorsus sui generis. « menies le uoiubre et 1'iuepuisablc fccouditc dcs scctes qiii puUuleut daus « leur vaste sein. Elles naissent de la putrefactiou d'un grand corps, c'est « Pordre de la uature. L'Eglise Russe en particulier porte dans son seiu « plus d^euueuiis que toute autre ; le protestantisme la penetre de toutes « parts. Le rascohiisme qu^on pourrait appeler Pillumiuisme des campa- « gnes se reuforce chaque jour.... II y a certaiueraeut de grandes dif- « ferences entre les sectes auglaises et les sectes russes, mais le prin- « cipe est le meme. Cest la religiou nationale qui laisse ocliapper la « vie, et les insectes s'en emparcnt ». .1. de Maistre, ubi supra, c. 3. DE NOTA HNITATIS 171 religionis caput in facie mundi vindicans sibi dominium ali- quod temporale velut necessarium accessorium suae potestatis spiritualis. Idque hac una de causa: videlicet, quia cum praesit unitati universali ac transcendenti, nuUi eum particulari prin- cipi civiliter subiectum esse oportet; hinc pro eo necessitas alicuius civilis principatus, cum regularis status societatis hu- manae nuUum admittat medium inter imperantes et subditos. At, quaeso, quis alius praeter Romanum Pontificem, talia somniare et asserere posset quin eo ipso ceu dementia captus haberetur ? Quisquis ergo haec considerabit, intelliget Ecclesiam Ro- manam ratione suae unitatis esse vere montem in vertice montium, civitatem in alto positam quae abscondi nequit, si- gnum levatum in nationes quod undique conspicuum apparet et illustre. Intelliget praeterea, unitatem hanc esse adeo sin- gularem, adeo unicam, adeo extra et supra omnes leges alibi observatas, ut constituat verimi morale miraculum, nonnisi in specialissimo Dei interventu rationem sui sutficientem habens. Hinc, praecisione etiam facta ab omni auctoritate positiva, demonstrat credibilitatem Ecclesiae cuius est, utpote suapte natura sigillans attestationem qua ipsa se a Deo revelatam affirmat ut societatem supernaturalem, infallibilem hdei ma- gistram, necessariumque salutis aeternae medium. QUAESTIO IV. DE NOTA SANCTITATIS. Sanctitas cle qua nunc nobis sermo. in quadam coniun- ctione cum Deo. suprema norma rectitudinis. consistit. Et ([uia coniungi Deo impossibile est, nisi quis a rebus imj^uris segregetur. duo sunt ad sanctitatem requisita : videlicet mun- ditia afFectus, tum iirma ad Deum adliaesio per amorem et opera virtutum. « Xomen sanctitatis. inquit S. Thomas, 2-2, « Quaest. 81, a. 8, duo videtur importare. Uno quidem modo « munditiam, et huic signiiicationi competit nomen graecmn : « dicitur enim (iyio^, quasi sine terra. Alio modo importat «firmitatem: unde apud snitiquos sancfa dicebantur quae le- « gibus erant munita, ut violari non deberent.... Et utraque « significatio competit.... Munditia enim necessaria est ad hoc « quod mens Deo applicetur. quia mens humana inquinatur « ex hoc quod inferioribus rebus coniungitur, sicut quaelibet « res ex immixtione peioris sordescit, ut argentum ex immi- « xtione pknnbi. Oportet autem quod mens ab inferioribus « rebus abstrahatur. ad hoc quod supremae rei possit con- « iungi, et ideo mens sine munditia Deo applicari non potest. « Unde, Heb. XII-14 dicitur: Paceni sequimini cum oninihus, « ef sancfimoniani s-ine qua nemo videhif Deum. Firmitas etiam « exigitur ad hoc quod mens Deo applicetur : applicatur enim « ei sicut ultimo fini et primo principio : huiusmodi autem « oportet maxime immobilia esse. Unde dicebat Apostohis, « Rom. YIII-38: Cerfus sum quod neque mors, neque vifa sepa- « rahif me a charifafe iJei ». Sic ergo, conckidit Angekcus, sanctitas dicitur per quam mens hominis seipsam et suos actus appkcat Deo. Habet infinitos gradus, quorum terminum uki- mum nusquam invenire est. Sed cum ad hoc usqiie pertingit. ut notabikter transcendat communem moduni ac mensuram hominum secundiun virtutem operantium. tunc dicitur esse in gradu heroico (1), de quo egregie disputat Benedictus XIV. (1) << S. Angnstinns, 1. 10 de Civit. c. 21, postquam aniniadvertit per- « socntiones tidelinui non niodo uon fuisse perniciosas, sed Ecclesiae utiles, DE NOTA SANCTI rATlS 173 de Canoniz. 8S. 1. 3, c. '21. Et liaec quideni sanctitatem spectant in principali acceptione vocabnli, prout sanctitas rationalium creaturarum est. Nunc autem praedicatur etiam (tanquam dc minoribus analogis), de omnibus principiis seu mediis cpiae habent efiicaciam ad liomines sanctificandos ; et hoc modo sancta dicuntur sacramenta, sancta doctrina, sanctae leges. sancta instituta, atque ita porro. Quippe, omnia quae habent ordinem ad unum aliquid, licet diversimode, ab illo denomi- nari possunt, sicut a sanitate quae est in animali denomi- natur sanum non solum animal quod est sanitatis subiectum, sed dicitur medicina sana in quantum est sanitatis effectiva, diaeta in quantum est conservativa eius, etc. Et simile omnino est de sanctitate. lam ergo patet quotuplici modo societas religiosa possit appellari sancta : videlicet sancta sanctitate principiorum et activi influxus in sua membra. tum sancta sanctitate membrorum ipsorum, sive personarum ad ipsam pertinen- tium. Hic autem sedulo animadvertes sequentia. — Primo. nulla ecclesia potest esse sancta sanctitate membrorum, si non sit sancta sanctitate principiorum. Non quod absolute repu- gnet aliquos in tali congregatione iustos inveniri, absit ; sed quia si qui sunt, nonnisi per accidens in ea esse possunt, hoc est, praeter vim et influxum mediorum societatis, Porro, ab eo quod est per accidens denominatio non sumitur, ut con- stat. — Secundo, sanctitas principiorum necessario est ex i)i- tegra causa, quia principia et instituta cuiusvis ecclesiae in « cuiM per cas nuiiiorns niartyruni inipletus sit de martyribus inqnit : lios « mnllo elegantius, si ecclesiastica consuetudo pateretur, nostros Heroes vo « caremus », Et paulo post : « Sed a contrario martyres nostri Heroes nnn- « cnparentur, si, ut dixi, itsiis ecclesiastici sermonis admitteret. Coquaens « in notis ad hoc caput S. Augustini scite observat, Herois nonien inanem « quamdani gloriam prae se ferre consuevisse, quam viri sancti spernebant, « et a qua religio christana abhorrebat ; quo sensu S. Augustiuus ait sc « martyres nostros fuisse Heroes appellaturum, si ecclesiastica loquendi « consuetudo pateretur. (Sed iam) profana voce sanctificata et posteriori « usu comprobata, usns longaeous invexit eam Heroum appellationem in eos « qui eximiis et admirandis virtutibus atque operihus longissimo spatio su- « pergressi sunt caeteros homines, non modo impios, sed ei probos ac iustos, « qni lentiori gradu honestatem sequuniur ». Benerl. XIV, 1. c. 174 QUAESTIO IV. unum systema coeunt, nec potest esse quod vere sancta di- catur ea religio. quae vel unum haberet dogma seu specula- tivum seu practicum, repugnans sanctitati. — At tertio, non eadem est ratio de sanctitate membrorum, ad quam non so- lum non requiritur ut omnia membra sancta sint, sed nequi- dem necesse est ut sancti sint numero plures. Etenim sancti- tas ista immediate afficit individua singillatim simipta. et me- diantJbus individuis denominat societatem, cuius sanctificanti inlluxui refertur accepta. Et recte quidem ab istis vel paucio- ribus. supposita nunc sanctitate principiorum, denominatur societas: tum quia isti sunt pars potior et per se, in qua ni- mirum socialia principia ad pienum vim suam exserunt:tum (juia cum ardua res sit sanctitas^ et vehementissimis naturae corruptae inclinationibus contraria, mirum profecto non est si religio etiam sanctissima et de se summe efficax ad generan- das virtutes divinissimas, non ut in pluribus proprium suum finem adaequate obtineat. Ad hoc igitur ut aliqua ecclesia sancta sanctitate membrorum et dicatur et sit, sufficit ut in ea sint sancti. qua taJes ad ipmm pertinente.s, id est, virtute infiuxus eius sanctitatem consecuti. Nec omnino a tanto hoc decore fraudabitur propter multos malos in eius gremio ex- sistentes. Nam isti ideo sunt mali, qtiia in sua vivendi ratione sequuntur normam contrariam ei quam praescribit propria re- ligio, nec utuntur mediis ab ea suppeditatis. Praeterea vero. commime principium est qtiod in iis quae non molem sed qualitatem spectant, non maior sed potior pars denominat collectivitatem. Porro utraque sanctitas hactenus declarata non potest tran- sire in notam. nisi in quantum externis signis sese prodit. iisdemque penitus independentibus a praevia solutione quae- stionis de Ecclesia vera, ubi sit et quaenam sit. In hoc ergo, occurrunt etiam nonnulla accurate observanda. In primis, quoad sanctitatem principiorum^ frustra ap- pellares ad nudam et simplicem possessionem eorum quae credimus qtiidem esse principia sanctitatis, sed tamen ex sese itt talia non innotescunt, et deinde possunt materialiter reti- neri veltit ex alieno, ac denique sanctificantem infitixum non tam ex seipsis solis habent, quam ex modo quo per vivens mi- nisteritmi seu magisterium dispensantur et in usum venitmt. DE NOTA SANCTITATIS 175 Quo in genere simt primo sacramenta. Nam certe, an in sacramentis vis sanctificativa sit, experimentaliter nec videtur nec videri potest : et si f orte te referas ad auctoritatem et re- velationem Christi, adhuc nihil. Etenim nuUa sane repugnan- tia est quominus sacramenta retineantur etiam ab iis quibus a Deo in legitimam proprietatem data non fuerunt. Aliunde vero, ex natura rei est ut faciant ad sanctitatem solius Ec- clesiae apud quam inveniuntur, non ut res aliena illegitime detenta, sed ut proprium bonum propriaque haereditas. Atqui, quaenam illa Ecclesia sit, idipsum praecise est quod nunc ver- titur in quaestionem. Non ergo ad sanctitatem principiorum demonstrandam recte afterres possessionem Baptismi, Eucha- ristiae, Poenitentiae, etc, eo vel magis quod nullum est sa- cramentum sanctificans adultos independenter a bono usu. iuxta illud Apostoli: Qai enhn manducnf et hihit indirpie, iudi- cium sibi manducat et hihit. Et ideo omnibus modis in prae- senti, a materiali facto exsistentiae sacramentorum in hac vel illa communione praescindendum est. Idem porro dicendum de Scriptura. Equidem Scripturam credimus divinitus inspiratam, utilemque ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia. Ve- rum Scriptura non est principium sanctitatis prout littera mortua, sed secundum quod eo spiritu intelligitur quo fuit condita. Praeterea non potest computari inter propria prin- cipia omnis ecclesiae in (pia utcumque habetur, sed illius tantiim cui vere fuit a Deo commissa. Accedit quod nudum possessionis factum nullam de se idoneitatem habet ad di- scernendum veram Ecclesiam a falsa, cum nihil facilius sit quam ut liber seu codex aliquis quocumque transferatur et ubilibet conservetur. Redeunt ergo, et a fortiori, observatio- nes superius factae circa sacramenta. Hinc demum, non ex materiali retentione cuiusvis externi medii, etiam a Deo dispositi vel instituti ad sanctificandos homines, pendet ostensio sanctitatis principiorum, sed magis ex modo quo media illa externa per praedicationem, leges, instituta, et semper vivens ministerium adhibentur ; denique, ut cuncta uno complectar verbo, ex omnibus signis quae nata sunt prodere in societate religiosa rationem fontis unde sca- turit santificans influxus : de quibus dicetur in speciali infra suo loco. 176 QUAKSTIO IV. Nunc. quod attinet ad sanctitatem membrorum, primum omnium evidenter apparet non esse sumendum criterium ex parte defectus, cpiasi inquirendo quaenam religio sit quae sinu suo pauciores contineat sceleratos, aut in c^ua minora fiant liagitia. Hoc enim praeter quaestionem est, et ad nullam ducit conclusionem. Et certo quidem certius, religiosa societas positive sancta non ostenditur ex hoc quod malos gremio suo comprehendit, quantumvis numero pauciores aut gradu mi- nores quam aemula communio. Sed nec e converso ostenditur non sancta, propter homines etiam pessimos qui forte nume- rantur inter eius membra, prout ex supradictis manifestissime iam liquet. Et quamvis professio sanctae religionis sit de se frenum cohibens ne turpia quaeque admittantur, tamen non est frenum eiusmodi quod pro libertate arbitrii et insitis pas- sionibus omnino enervari non possit. Imo accidere potest ut, non obstante hoc freno. multi inveniantur comparative peio- res: utputa si maiora et fortiora habeant obstacula vincenda, si obnoxii sint vehementioribus causis corruptionis, si in maiores inducantur tentationes. Quae omnia facile veriiicari poterunt in iis qui prohtentur religionem sanctam, cum ad eos evertendos praecipui conatus impietatis et portarum inferi noscantur convergere. Speciatim vero fallerent in praesenti. argumenta allata ex statisticis quibus gens confertur ad gen- tem et regio ad regionem, quoad decrementum populationis, numerum nativitatum illegitimarum, et praesertim quoad tranquillitatem politicam aut temporalon prosperitatem.Ratio est quia in huiusmodi semper deficit praesuppositum quod requireretur ad quamlibet speciem consequentiam, adesse sci- licet paritatem in caeteris. Praeterea unaquaeque gens, no- stris praesertim temporibus, constat hominibus quorum multi aperte elongantur ab omni praxi suae religionis. Denique, si de stabilitate politica et temporali prosperitate sermo sit, non directe in temporalem prosperitatem procurandam infiuit re- ligio sancta, et licet ex natura rei eidem faveat. tamen haec prosperitas per se ex aliis causis pendet. Unde a primo ad ultimum, non ibi est genus argumenti quod ad rem praesentem faciat. Sic igitur verum criterium quo discernatur Ecclesia sancta sanctitate membrorum, nequaquam sumendum est ex parte defectus, sed omnino et exclusive ex parte positivae perfe- DE NOTA SAKCTITATIS l77 ctionis. Dum enim, nt clictnm est, religiosa societas minime demonstratur carere praedicta sanctitate ex hoc quod plurimos continet malos, e converso convincitur plane ea ipsa decorari, si vel pauci possunt ostendi qui in vi informationis et prin- cipiorum eius sancti efFecti sunt et efficiuntur. Quanto autem magis, si tales non sint pauci, sed in numero absolute ma- gno, imo et maximo I Nunc vero, in ordine ad argumentum quod natura huius operis patitur, vix ac ne vix quidem ratio haberi debebit illius sanctitatis quae aut communis seu ordinariae mensurae terminos non transcendit, aut non gaudet notorietate suffi- cienti ad hoc ut statim et citra speciales inquisitiones (quae non essent huius loci), in signum proponatur. Quippe oportet ut facta quibus innititur demonstratio. nulli rationabili dubio ansam praebere possint. Recjuiritur insuper, ut non tantum constet de facto sanctitatis personarum, verum etiam de eo quod sanctitas ista sanctificanti principiorum societatis in- fluxui debeatur. Secus enim non sequeretur intenta conclusio, cum nihil prohibeat quominus boni et iusti in falsa religione per accidens inveniantur (1). Ex utroque autem capite, multis hinc et inde cavillationibus facile locum daret argumentum fundatum in ea sanctitate quae nonnisi ordinariis continetur limitibus et signis. Ex primo quidem, propter difficultatem adstruendi statisticam generalem (juae positivis et certis do- cumentis, potius (^uam necessitati causae praeiudicatae innixa videatur. Ex altero etiam, quia adhuc admissa statistica, de nexu lacti cum sanctitate (praesertim exclusiva) ipsius religio- nis, non ita li^juido convincerentur adversarii. Verum nihil tale timendum de sanctitate notoria atque heroica. Ipsa enim posita est supra candelabrum, et a fulgore illius nemo nisi volens sese subtraliare potest. Praeterea, statim liberamur a molesto dubio, an per se vel forte per accidens tantum in aliqua ecclesia sit. Per accidens enim, seu praeter et contra vim principiorum, omnino non potest adesse. Ratio est primo quia res adeo sublimis censetur san- ctitas heroica, ut independenter ab educatione et informatione (1) Xota qitomodo id (juod dicltiii' esse pa' accidens, non convertitnr cnm eo qnod est raro. T>e Ecclesia Chrisli. 12 178 QUAESTIO IV. sociali nequeat efflorescere. Et certe, imlla paritas cimi vitio- sitate quae est quid privativum, ad quod corrupta natura sibi ipsa sufficit, et proprio velut pondere vergit. Sanctitas vero est aliquid difficillimae perfectionis, ad quod non datur suffi- ciens propensio in natura ut nunc est. Quare, etiam praescin- dendo a modo supernaturalitatis, oportet ut interveniant ab extrinseco principia efficacissima, inter quae, iuxta providen- tiam humanae naturae connaturalem, non minimas partes liabere debet socialis educatio et cultura. Accedit vel maxime, quod eadem heroica sanctitas manifeste est computanda inter miracula ordinis moralis, quae specialissimum et extraordi- nariimi Dei adiutorium arguunt. Repugnat autem et plane implicat ut tale adiutorium a Deo detur hominibus proliten- tibus etiam bona iide religionem non veram, quia sic faceret Deus contra semetipsum, et homines deciperet qui invinci- biliter iudicant rectam esse salutis viam quam heroes sancti- tatis perambulaverunt. Sed et argumentum foret omni exce- ptione maius, si ipsi virtutum heroicitati accederet splendor supernorum charismatum, vehit signum de coelo authenticimi aut consummatae aliquorum sanctitatis, aut praesentiae Spi- ritus sanctificantis in visibili corpore Ecclesiae. Hinc tandem vides quod ubi causa sanctitatis membrorum agitatur, tota quaestio his terminis definiri dicenda est, vide- licet: Quaenam ecclesia sit cuius sunt sancti, ecclesia osten- dens eos qui vi informationis ab ea acceptae conspicuam et notoriam iustitiam adepti sunt, ecclesia demum extans in im- memorabili possessione heroum sanctitatis, atque hoc modo palam innotescens ut germana patria filiorum Dei, tecundus- que ager ex virtute sibi insita cunctos germinans coelestium virtutum flores. His itaque praemissis instar principiorum dirigentium, ad discus*sionem ipsam nunc veniendum est, quae duabus propositionibus comprehendetur. Prima erit de ipsa nota in abstracto, altera de eius applicatione. DE NOTA SAKCTITATIS 179 THESIS IV. Ecclesia^ Cliristi est esseiitia.liter $^a.iieta.) l>i*iiiiiiiii 4|iii- tleiii i^aiietitate priiieiiiioniiu^^iiiaiii «leiii«le eoii!Bi04|iiitiii* iit iieeeiiij^aria |>ro|>i*ieta!!i, Naiietitas 4>^tiaiii iiieiiil>i>oi'iiiii. Kli*a«|iie aiiteiii Naiietita$ii i>i*oiit Ne^^e extei^iii.s iiiniiire- j^taii^, lial>ei*i «leliet i>im> iiota vei^ae Keele.«»iae iioj^itiva, i«l4|iie iioii taiitiiiii iii vi aiieloi^itatii^ lil>roi*iiiii .V. T«, «>«e<«a «|ii«>«|iie iiatiii^a i*ei. i? 1. Sanctitas principiorum in Ecclesia Christi nec|uidem dis- cussionis materiam suppeditare potest. Cuilibet enim evidens esse debet evidentia etiam immediata, quod omnis societas a Deo fundata, ipso suae institutionis facto habere convincitur omnia media seu principia quae sunt ad consecutionem pro- prii finis necessaria. Sed Ecclesia ordinatur ad finem coniun- ctionis hominum cum Deo, hic primum inchoandae per gra- tiam, et in futuro demum consummandae per gloriam. Ergo ad hoc ipsum eliicacibus instruitur principiis, idque immobi- liter prorsus atque inamissibiliter, propter illam indefectibili- tatem quam significant notissima Evangelii verba : Ef poriae inferi non praei-alehnnf adverms eam^ ac rursus : Ecce ego vo- hiscum snm omnihns diehus usque ad consiimmationem saecuJi. Nunc autem, efficacibus instrui principiis quibus homines re- ducantur ad Deum, nihil aliud importat quam sanctitatem principiorum de qua in praesenti. Ergo a primo ad ultimum, Ecclesiam Christi sanctam sanctitate principiorum fateri ne- cesse est. Quo in argumento, omnes consequentiae per se satis patent. Maior quoque praemissa continet veritatem in terminis manifestam. Denique, Ecclesiam fuisse de facto a Christo ordinatam ad finem supernaturalis sanctitatis, et hanc ordinationem non minus ei essentialem esse quam essentiale est societati civili ordinari ad finem temporalis felicitatis, tum nomina regni Dei, regni coelorum, regni quod non esf de hoc mundOy tum beatitudines in Evangelio annuntiatae, tum repetitae promissiones remissionis peccatorum et vitae ae- ternae in visione Dei, tum scopus incarnationi praefixus ac 180 QUAESTIO IV. per Ecclesiam et in Ecclesia attingendus, unoqiie demum verbo, omnes omnino Novi Testamenti auctoritates ita pro- testantur, ut ne apparens quidem ratio relinquatur in con- trarium. Porro, hanc sanctitatem principiorum consequitur ut ne- cessaria proprietas, sanctitas etiam membrorum. Promittitur enim Ecclesiae assistentia Dei cum successu infallibili in in- iuncto ministerio, prout facile constat ex solemni attestatione Christi apud Matthaeum, XXVIII-20: Ecce ego vohiscum sum. Quoties enim dicitur Deus fore cum aliquo, toties in Scri- pturis certus ac felix indicatur suscepti operis exitus. Si ergo finis Ecclesiae est hominum sanctiiicatio per eam et in ea, nusquam poterit ipsa Ecclesia ab eiusmodi finis consecutione. deficere, nec unquam principia quibus instruitur otiosa re- manebimt, sed lege quadam constanti ac necessaria, gremio suo semper continebit sanctos qui tales sint ex vi seu effica- citate mediorum et influxus eius. Et haec quidem ex ipsis Evangelii auctoritatibus aperte eruuntur. Quibus gemina sunt ea quae docet Apostolus, Tit. 11-14: Qiii dedit semetipsum pro nohis, ut nos redimeret cd) omni iniquitate, et mandaret sihi popidum acceptabilein, secta- torem honorum operum. Non enim esse potest quod Christus suo intento fraudetur quoad Ecclesiam, contra quam portae inferi non praevalebunt. Et simile quoque argumentum tra- hitur ex Ephes. V, 25-27: Christus dilexit Ecclesiam, et se- ipsiim tradidit pro ea, ut iUam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verho vitae, ut exhiheret ipse sihi gloriosam ecclesiam, non hahentem macidam aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed id sit sancta et immaculata. Quocumque enim modo interpre- teris iUud, sive de Ecclesia prout in consummatione saeculi ac beata resurrectione futura est, sive de Ecclesia vitae prae- sentis quae in praestantioribus suis membris nullam habeat maculam a qua quis simpliciter maculatus appellari possit (1), sive denique sensu plenissimo. de utroque stadio viae et ter- (1) Simpliciter loquendo, inacula non est nisi peccati mortalis. « Ma- « cula, inquit S. Thomas in IV, D. 16, Quaest. 2, a. 2 ad luiHj potest « ossc dupliciter. Uno modo per privationem pulchritudinis, et sic in veniali « ))on manet oliqua macula, quia gratiam non tolUt quae est animae decor. « Alio niodo, per hoc qnod pnlchritudo quae est gratiae, impeditur ne DE XOTA SANCTITATIS 181 mini secundum quod respectiva utrius(]^ue conditio fert (^i), semper eadem sequitur conclusio. Cum enim Ecclesia trium- plians non constet nisi iis qui hic sanctitatem consecuti sunt, impossibile sane est ut voluerit Christus exhibere sibi Eccle- siam prorsus immaculatam in termino, quin per prius vohmtate pariter absoluta intenderit fructum sanctitatis in Ecclesia prae- senti, ex qua illa quae sursum est colUgitur. Nec denique praetereundum quod sanctitas conveniens Ec- clesiae tanquam necessaria eius dos et proprietas, eiusmodi sit oportet, ut normae in Evangeho propositae respondeat, adeoque et consiliorum observantiam comprehendat. Et re quidem vera, Ecclesia quae est corpus Christi, vitam sui ca- pitis perenniter debet in se referre. Christus autem absohi- tissimum praebuit exemplar omnium consiliorum, eorumque exercitio omnis eius vita contexta fuit. Unde et ab initio viguit consihorum observatio, iugiterque perseveravit vehit spontaneus quidam effectus institutionis christianae, prout late ostendit Bellarminus in controversia de membris Ecclesiae, L 2 de Monachis, per totum. Demum animadvertes quod utramque sanctitatem, tam prin- cipiorum quam membrorum, una simul complectuntur Patres, « cxterius ai>pareat, sicut per piih^ereni pulchrituclo faciei foedatur, et « talis niacula est iu veniali, quia impeditur decor gratiae ue iu acti- « bus exterius ostendatur ». Et 1-2, Quest. 89, a. 1, docet Augelicus quod « pro2)rie loquendo, peccatuni veniale non causat luaculam inauima; et « si alicubi dicatur raaculam inducere, hoc est secundum quid, in quan- « tum impedit nitorem qui est ex actibus virtutum ». (l) « lu hoc saeculo mundatur et sanctificatur Ecclesia..., sod non per- « ficitur haec eius mundatio et sanctiticatio, ut gloriosa, perfecte sancta, « et prorsus iramaculata dici possit, donec finiatur hoc saeculum. Quo « finito, Christus Ecclesiara sponsam suam, totara raacula et omni dc- « deformitate carentem, adeo ut sit orani ex parte sancta et irreprehen- « sibilis, ipse sibi exhibebit, copulaturus eani sibi vinculo ac foederc « nuptiarum insolubili. De quibus futuri saeculi nuptiis inter Christuni « et Ecclesiam celebrandis loquitur ipse Christus in parabola decem vir- « ginuni. Loquitur et loannes, Apoc. XIX dicens: Quia venerunt nuptiae « Ayni, et uxor eius praeparavit se. Qui et dc gloria sponsae subiungit : « Et datum est illi ut oooperiat se byssino splcndenti et candido ». Estius. Comment. in epist. ad Ephes. 182 QUAESTIO IV. cuni Ecclesiam rlicimt omiiem omiiinu virtutem non sulum docere. sed et reipsa continere (1), cimi de ea intelligimt id quod apud Isaiam legitur : Vocabens clcitas iusti^ tirhs fidelis (2), ctim in ea aiimt resplendere iustitiam sicut aestivis mensibus fulget meridies (3) ; cum eam vocant coelestis Ecclesiae ima- ginem et imitationem (4i. vertmi paradistim (5), veram matrem viventium (6), iter ad coelum (7), decorem et gloriam vultus (1) Cyrill. Hieros., catech. 18, n. 23: « Generaliter quidem oiune pec- « catorum geuus quao per auiiuam et corpus perpetrautur, curat et sauat « (Ecclesia); eadejii vero omue possidet virtutis genus, iu factis et vcrbis, « ct spiritualibus cuiusvis speciei douis ». (2) luxta Septuaginta : Vocaberis civilas iuatitiae, metropoUs fidelis Siou. Cf. Euseb. Comment. iu Isaiam, cap. 1. (3) Ambrosius, 1. 4 Hexaemeron, c. 5, explicaus illud Cautic. 1-6, Indica mihi nhi pascas, uhi cubes in meridie : « lu meridiauo iiacis (ad Chri- « stum dirigitur sermo), hoc est in Ecclesiae loco, ubi iustitia resplcn- « det, nbi fulget iudicium sicut meridies, ubi umbra non cernitur, ubi « maiores suut dies, quod eis sol iustitiae tauquam aestivis meusibus « diutius immoretur ». (4) « Et si quaudo jjeregriuatus fueris iu civitatibus, ue simpliciter re- « «juiras ubi sit Domiuicum (nam et caeterae impiorum sectae atque hae- « reses suas ipsorum speluucas Dominicorum uomine honestare uituuturj» « ueque ubi sit simpliciter Ecclesia, sed ubi sit catliolica Ecclesia. Hoc « euim proprium nomen est huius sanctae, et matris omnium uostrum, « quae quidem et spousa est D. X. I C, et figuram prae se fert atque « imilationem superioris lerusalem, quae libera est ». Cyrill. Hieros., Ca- tech. 18, u. "iG. (.5) « Paradisus dicta est Ecclesia, sicut legitur in Cantico canticorum : « Horlus conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructa <.< jJomorum. Inde ceciderunt, vel aperta et corporali separatione omues hae- « retici, vcl occulta et spirituali omnes conversi ad vomitum suum, cuui « post remissiocem omuiuni peccatorum paululum ambulassent iu via iu- « stitiac, in qnibus facta siiut posteriora deteriora prioribus ». Augusti- nus, 1. 11 de Genes. ad litt., c. 25. {6) « Haec est Eva mater omnium viveutium..., Mater ergo viveutiuui « Ecclesia est, (luam aedificavit Deus in ipso summo angulari hipide « Christo lesu, iu quo omuis structura compaginata crescit iu tcmplum « Dei ». Ambrosius in Luc, 1. 2, n. 86. {1) « Ad qu;im (coelestem lerusaiem) per hauc Ecclesiae ct conventus « uostri domum scanditur ». Hilarius, iu Psalm. 133, n. 2. DE NOTA SANCTITATIS 18H Cliristi (1), arcam in qua sancti custodiuntur (2), verum semen Abrahae (3), plenitudinem Christi (4), et si quae aliae sunt appellationes eiusmodi. — Sed ne in re adeo manifesta longior currat disputatio, statim videndum est an declarata hactenus sanctitas recensenda sit inter notas verae Ecclesiae po.siticas. Dico autem positivas, quia de nota negativa quaestio amplius esse non potest, cum ex praemissis evidentissime iam appa- reat, carentiam sanctitatis quocumque modo sese prodentem, debere omnino haberi pro argumento positivo ecclesiae falsae. Dictum est supra, quod duo in nota positiva requiruntur : ut scilicet sit in se discernibilis, deinde ut sit verae Ecclesiae exclusive propria. Neutra autem conditio in praesenti deest. Certe non deest prior, nam sanctitas principiorum nata est per seipsam apparere intellectui. Sanctitas vero personarum, in interiori licet facto consistens, adhuc tamen ad extra in- notescit per exteriores actus virtutum, prout propria hominis natura exigit, et nimis evidens suadet ratio. Frustra autem obiiceres, eiusmodi actus esse signa aerjui- voca, propter simulationis seu hypocrisis possibilitatem. Primo quia, universim loquendo, perfecta simulatio tantae est dif- ficultatis in omni genere, ut vix contingat simulatorem ([uem- libet uno alterove indicio mox non detegi. Atque hinc ori- ginem duxit optima illa sensus communis interpres, fabella asini in pelle leonina, qui extremitate emergentis auriculae statim est deprehensus. Secundo quia multum crescit dif- (1) « Calcaneniii eius (Christi) Synagoga est, decor et gloria vultus eins « Pjcclesia, sicut scriptnm est : Dominus regnavit, decorem induil ». Auibro- sius, in Psalin. 48, n. 11. (2) « Doniinus primuni inhabitat diluvium huins saeculi in sanctis suis, « tanqiiam in arca, ita iu Ecclesia custoditis. Et deiude sedebit reguaus « iu eis in aeternum ». Augustinus, Enarrat. iu Psalm. 28, n. 10. (3) « Ex promissione Dei tanquara factnm accipiatnr, quod certissime « futurum iu Christo et in Ecclesia praennntiabatur, quod est verum se- « meu Abrahae ». Augustinus, Quaest. in Pentateuch. 1. 6, c. 25. (4) « Pleuitudo Christi Ecclesia. Plcuitudo enini capitis est corpus, « plenitudo corporis caput ». Chrysost., tjom. H in ep. ad Ephes., n. 2. 184 QIIAESTIO IV. ficultas. oum de simulanda sanctitate agitur, eo quod sanctitas est ex integra causa, et arduam premit viam, et constantiam requirit ac perseverantiam, et tot repentinis occasionibus tentatur ut quidquid in hoc genere fucatum est, neminem omnino diu fallere possit vana specie virtutis. Tertio quia ad culmen impossibilitatis pervenitur, quoad sanctitatem il- lustrem quae communes humanae naturae mensuras excedit, omniumque ad se oculos trahit, et tam alte supra adulterinas hypocritarum imitationes est elevata, ut facilius crederem simium posse hominem tingere, hominis personam induere, et pro vero homine inter homines ab hominibus haberi. Ex hac igitur parte, nonnisi sophisticae opponuntur rationes, quas et communis sensus explodit et liumani generis con- scientia reprobat. Neque etiam meUus opponeres, sanctitatem illam quae Ecclesiae Christi propria est, supernaturalem esse, et ideo non posse experimentaliter innotescere, ut theologi docent in materia de ente supernaturali. Huic enim difficultati duae sunt responsiones. Prima, c[Uod extraordinaria charismata quibus solet in praesenti providentia sanctitas ilhistrari, sen- suum experientiae procul dubio subiacent. Et cum aliunde nequeant esse nisi a Deo ut auctore supernaturali, eo ipso attestatio sunt authentica praesentiae interioris gratiae a qua ratio supernaturalitatis dependet. At vero, abstrahendo etiam a miraculosis charismatibus. potior et principalis responsio sit, quod minime necesse est ut sanctitas accipiatur in notam secundum omnes formalitates quae numerantur in ea, quando consideratur adaequate tanquam Ecclesiae proprietas. Sed sufficit plane ut sumatur ([uoad substantiam, praecisione facta a supernaturalitate (in theologica acceptione vocabuli), adeo- que pure et simpliciter secundum quod constat cultura earum virtutum quae contradistinguuntur a virtutibus (ut dici solet) humanis, id est, ad Deum ultimum nostrum finem et sum- mum bonum creaturae intellectualis non ordinatis. Et hoc modo sanctitas, etiam ex se sola habet unde innotescat exte- rius, suoque fulgore foras resplendeat. Nihil igitur hic deest ad primam conditionem notae. De altera autem, quae ad hoc exigitur ut non negativa tantum, sed et positiva nota consurgat. forte adhuc minor esset dubitandi ratio. Scimus namque, nullam esse in praesenti DE XOTA SANCTITATIS 185 ordine, praeterquam a Cliristo Redemptore. jDOssibilem san- ctitatem. Nullam porro dico, c|UOcumque tandem modo san- ctitatem accipiamus, sive quoad solam substantiam ut supra, sive a fortiori quoad modum supernaturalitatis. Evangelica enim et apostolica contestante auctoritate, solus Christus nos liberat a lege mortis ut ultra non serviamus peccato, et iu- stitiae vivamus in sanctificationem animae (Rom. II- VII, per totum); solus salvat populum suum a peccatis eorum (Matth. 1-21) : solus sanat profunda illa in Adami praevaricatione con- tracta vulnera (Lnc. X, 30-35), ita ut nemo sit alius a quo re- ligiosa societas efficacia sanctitatis principia habeat aut habere possit. Nunc autem, inter omnes quae in mundo sunt religiones, sola vera Christi Ecclesia ab eodem Christo sua principia de- rivat. Huic igitur soli exclusive competit saiictitas principio- rum, et consequenter (|UOque sanctitas membrorum quae priorem illam praesupponit, omnia inteUigendo iuxta declara- tiones factas in quaestionis praeambulo. Notandum denique, quod haec ipsa sanctitatis nota ad de- monstrationem verae religionis valet, non tantum ex vi posi- tivae auctoritatis revelationis christianae, verum etiam ex iis quae naturaliter omni homini affulgent, si modo rectae rationis ductum sequi velit. Sane vero ratio naturalis videt, refun- dendum esse in speciale adiutorium Dei cjuidcjuid superat praesentes nostras vires, tam in ordine cognoscendi verum, ([uam in ordine operandi bonum. Videt insuper. conditionem humanae naturae prout nimc est, esse moraliter imparem ad sufficientem cognitionem veri suliicientemque operationem boni, etiam intra limites qui ambitu finis naturalis continentur. Videt denique, speciale adiutorium ad vincenda multiplicis ge- neris obstacula requisitum, non posse dispensari a Deo in favorem falsae religionis. Non quod profecto oporteat Deum denegare individuis in religione falsa exsistentibus necessaria ad bene vivendum auxilia, quibus illi deinde adiuti, vel ad religionem veram se transferant, vel in bona fide remanentes salutem demum consequantur. Sed quod certo certius repu- gnet, divinam Providentiam ita eiusmodi auxilia disponere ac veluti temperare, ut religio falsa videatur unquam germinare sanctitatem quasi ex proprio. Si qua igitur religio sit. (juae certis manifestisque indiciis sese prodat tanquam efficaciter conducens homines ad sanctitatem, praesertim vero ad san- 186 QUAESTIO IV. ctitatem eximiam^ consummatam, ac vere lieroicam, talis re- ligioeo ipso imiotescit ut a Deo descendens, a Deo approbata, eiusque sigillo munita (1). (1) Hoccredibilitatis signiim hominibus pagauisproponebat Augustiuus, iu libro de vera religione : « lllud, iuiiait. tidcutissime dixerim, chri- « stiauis temporibus quaeuam religio potissimum teueuda sit, et quae ad « veritatem ac beatitatem via est, uou esse dubitaudum. Si enim Pbtto « ipse viveret, et me iuterrogautem uon aspernaretur, vel potius si quis « eius discipulus eo ipso tempore quo vivebat eum iuterrogaret, cum « sibi ab illo persuaderetur, uon corporeis oculis sed pura meute veri- « tatem videri, cui quaecumque auima iuhaesisset, eam beatam fieri « atque perfectam : ad quaiu percipieudam uihil luagis impedire (juaui « vitam libidiuibus deditam et falsas imaginationes rerum sensibilium ; « quamobrem sanaudura esse aniuium ad intueudam iucommutabilem « rernm formam....; cum haec ergo a magistro sibi persuadereutur, « si cx eo quaereret ille discipulus utrum, si quisquam exsisteret vir « magnus atque divinus, qui talia populis persuaderet credeuda sal- « tem, si percipere uou valereut..., eum divinis honoribus dignum « iudicaret ; respouderet, credo, ille, uou posse hoc ab homiue fieri, uisi « (lucui forte ipsa Dei Virtus atque Sapieutia ab ipsa rerum uatura ex- « ceptum, uec homijium uuigisterio, sed iutima illuminatioue ab iucuua- « bulis illustratum, tauta honestaret gratia, tanta firmitate roborarct, « tauta deuique maiestate subveheret, ut omuia contemueudo quae pravi « homiiies cupiuut, et omuia perpetieudo quae horrescunt, et omnia fa- « cieudo quae mirautur, genus humauum ad tam salubrem fideui summo « amore atque auctoritate couverteret.... Quae si facta sunt, si iitteris « mouumeutis(iue celebrautur, si ab una regioue terrarum in qua sola « uuus colebatur Deus, per totum orbem missi electi vii'i, virtntibus « atque sermouibus divini amoris incendia concitarunt, si confirmata sa- « luberrima disciplina, illuminatas terras posteris reliquerunt... ; si hodie « per gente populosque praedicatur : /» principio erat Verhnm, et Verbuni « erat apnd Denm, et Dens erat Verbnni, etc. Si ad hoc percipiendum, dili- « gendum, perfruendum, ut auima sauetur et tautae luci hauriendae mentis « acies couvalescat, dicitur avaris: NoJite vobis coudere thesanros in terra « nbi tinea ctaerngoextermiuaut,etc.', dicitur luxuriosis : Qni semiuat in carue, « de carue metet corrnptiouem. etc, ; dicitur superbis: Qni se exaltat, humi- « liabitur, etc... ; postremo dicitur omnibus: Xolije diligere viunduin, neque « ea qnae iu mnudo snnt, qnoniam omne quod in mnudo est, coucupisceutia carnis icui5^ ot ii<»tc»i*ii!N IHetij^ 4leiii4»ii»iti*»tiii% ii«eMe |>i*»etei' Ke- elefMia^iii IC<»iiiaiiste e<»iiiiiiiiiii<»iii!>i, iit|H»te <|iiste 5*i<»lst ex l»i*<»|>i*iiM l>i*iiiei|»ii!>i iiifliistt ssiiietitsiteiii, et $$olst. etistiii iiei*<»e!«i vii*tiitiN veliit .^-eiiiiiiio;^ st »!ie f*<»i*iiisito!^ fili<»i§i Nilii viiii iKitste, tstii- <|iistiii iiiiiest vei*SA EcelesBiist Clii*isti stl» oiiiiiil>ii!!$ CiNt st^iio^eeiitlst. § 1. Veritas assertionis, antequam ad particularia descendatur, tribus generalibus indiciis potest luculenter manifestari. Primum indicium est si attendamus eos qui Romanam Ec- clesiam impugnant, et in ea subvertenda omnes conatus adlii- bent, machinasque convertunt. Sane vero, in illo ingenti exer- citu hominum rebellium Deo et legi eius, eminent pessimi quique et scelerati viri, quos ad vivum depictos videre est in secunda Petri, necnon et in epistola ludae: Qiii posf carnenf hi concupiscentia ininmnditiae andmlant, doniinafione nique .sper- nunf. audace.s. sibi placenfes.... hJasplieniantes.... rolupfatenf e.i'isfiniantes diei delicias.... in conviriis suis Ju.ruriantes, ocuJos liahentes pJenos adulferii et incessaJnlis deJicti^ peUicientes ani- nias instahiles, cor exercifatiini avaritia Jiahentes.... lihertafent « et viigiiiiun iiiillia coiuteiuneutiuin uuptias casteque viveutiani iani « uemo miratur.... Si haec sic accipiuntur, ut quomodo antea talia di- « sputare, sic nuuc contra disputare moustruosuni sit Si denique j^er « urbes atque oppida, castella, vicos et agros etiam, in tautum apcitc « persuadetur et appetitur a terreuis aversio et in uniim Deum verumqne « couversio, ut quotidie per uuiversnm orbem humanum geuus (in om- « nibns snis categoriis) uua pene voce respondeat, snrsum corda se haherc « ad Domiiiitm, quid adhuc oscitamns crapulam hesteruam, ct in mortuis « pecudibus divina eloquia perscrutamurf ». 188 QUAESTIO IV. promittentes, cum ipsi ,sint servi comiptionis.... Carnem macn- lant, dominationem spernunt, maiestatem hlasphemant.... quae- cumque autem nattiraliter tanquam muta animalia norunt^ in his corrumpuntnr ; qui tales demum se produnt non moribus solum et vita. sed et doctrinis manifestis, de quibus tantum abest quin erubescant, ut potius in lumine solis nunc palam glorientur. Hos porro omnes contra unam Catliolicam in toto mundo conspirare, res est nimis in aperto posita. Id testantur celeberrima facta tum praeterita tum praesentia. Id monstrat scopus tenebrosae Massonum sectae praefixus : delenda scilicet superstitio, conscientiae libertas vindicanda(l). Hoc ostendimt editi libri, sparsae ephemerides, quotidianae impiorum sub- sannationes. Huius etiam vulgare signum est. quod qua late patet orbis, apud solos catholicos in rebus religionis mundano timori seu humano respectui locus datur. At si de deorsum et non de superiiis esset Ecclesia Catholica, si suis principiis efficacique infiuxu perversitati mundi per omnia non adver- saretur, sane munctus quod suum erat diVujeret ac foveret, aut certe in pace relinqueret. Nunc autem cum perspiciant et pro explorato habeant, Catholicam esse firmissimmn inter ho- mines divini iuris propugnacuhmi, quo semel destriicto. nihil amplius foret residuum quod iuris 'ut aiunti humani, effrena- taeque libidinis absohitam impediret dominationem, ideo eam solam totis viribus impetunt, ideo dicunt: e.vinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Yerumtamen per hoc ipsum, san- ctitatis eius testes exsistunt omni exceptione maiores.Unde hic quoque probatio facilis est compendio veritatis. Loquitur Dominus ad Petrum: Et portae inferi non praevalebunt adversus eam, quibus verbis luctam seminis serpentis contra civitatem Dei significari certissime constat. Sed quae sint in mundo inferi portae, satis, puto, visibile atque conspicuum est : quae vero ex adverso stet Ecclesia, infernae maUtiae impetum sustinens, ipsis etiam caecutientibus potest esse manifestum. Ergo iam digito ostenditur Ecclesia, sanctitatis nota illustris, quam pro vera lesu Christi domo seu aedificatione necesse est agnoscere (2). Et de primo quidem indicio. hactenus. (1) Quid hisce vocabulis iuteudere soleaut, superduuui saue esset iu- dicare. (2) « Aucuu euuemi de l:i foi ue s'est jauiais trorape ; tous frappent DE NOTA SAKCTITATIS 189 lam succedit alternm : Si nempe attendamus eos qui ex aliis castris ad nos accedunt, vel vice versa a nobis transeunt ad alienos. Et certo quidem certius plurimi ex sectis sive cliri- « vainemeut puisqu^ils se batteut contre Uieu, wais tous savent oii U faut «frapper. Ce qu'il y a cVextremeiuent reraarquable, c'est qu'a mesnre que « les siecles s'ecoulent, les attaques sur l'edifice catliolique deviennent « toujoiirs plus fortes; en sorte qu'en disant tonjours, il n'y a rien au « dela, on se trorape toujours. Apres les trag^dies epouvantables du « XVI*' siecle, on eut dit sans doute que la tiare avait subi sa plus graude « dpreuve ; cepeudant celle-ci n'avait fait qu'eu pr6parer une autre. Le « XVI^ et le XVIIt* siecle pourraient etre nomraes les pr6misses du X Vllle, « qui ne fut en effet que la conclusion des deux pr^.cedents. L'esprit « bumaiu n'aurait pu subitement s'«^lever au de^^re d'audace dont nons « avons 6t6 les tdraoins. II fallait pour declarer la guerre au ciel, nicttre « encore Ossa sur Pelion. Le philosophisuie ne pouvait s'elever qne snr « la vaste base de la R6fornie. Touto attaque sur le catholicisnie por- « tant necessaireraent sur le christianisnie raeme, ceux que notre siecle « a nomra^s PhUosophes, ne tirent que saisir les armes que leur avait « pr6par6es le Protestantisme, et ils les tournereut contre 1'EgIise en « se nioquant de leur allic qui ne valait pas la peine d'une attaque, ou « qui peut-etre Pattendait. Qu'on se rappelle tous les livres impies ecrits « pendant le XVIII^ siecle. Tons sotit diriges contre Rome, comme s^il »*'// « avait pas de veritahles chretiens hors de Venceinte romaine. On ne Vanra « jamais assez repete, il n'ij a rien de si infaillihle que Vinstinct de Vim- « piete. Voyez ce qu'elle hait, ce qui la niet en colere, et ce qu'ellc « attaque toujours, partout, et avec furenr ; c'e8i la verite. Dans In « seance iufernale de la Conventioii ou I'ou c<51ebra, s'il est permis « de s'expriraer ainsi, l'abn«^gation du culte, Robespierre apres son « immortel discours, se fit-il apporter les livres, les liabits, les cou- « pes du cnlte protestant pour les profaner ? Appela-t-il k la barre, « chercha-t-il a seduire ou a effrayer quelque ministre de ce culte pour « en obtenir nn serment d'apostasie ? Se servit-il au raoius pour cette « horrible scene des sc^ldrats de cet ordre, comme il avait employe ceux « de 1'ordre catholique ? II n'y pensa seulement pas. Rien ne le genait, « rien ne 1'irritait, rien ne lui faisait orabrage de ce cote, aucnu ennemi « de Rorae ne pouvaut etre odieux ii uu antre, quelles que soient leurs « differences sous d'autres rapports.... Nous avons entendu un fou du « dernier siecle s'ecrier dans un livre tout-a-fait digne de lui : 0 Eome, « qne je te hais ! II parlait pour tous les ennerais du christianisrae, mais « surtout pour tous ceux de son siecle, car jamais la haine de Rome ne « fut plus uuiverselle et plus raarquee L'arche sainte fut souniiae a « deux attaques iuconnues jusqu'alors ; elle essuya a la fois les coups de 190 QUAESTIO IV. stianis sive non christianis in gremio Catholicae Ecclesiae in dies recipinntnr: inter qnos videre est multos qni evidentis- sime nullo potnerunt moveri incentivo temporalis emohnnenti : quin imo multa reHnquere debuerunt. aut fortnnas ingentes- que opes. aut favorem et gratiam popularimn suorum. aut quaecumque in hoc mundo cariora possidebant, sicut hoc ipso saeculo manifeste apparnit in celebrioribus conversionibus ex ludaismo. Anglicanismo. Lutheranismo. vel Moscovismo (1). At contra, simile quid in defectione nostrorum visum est nun- quam. Xunquam quis persuadere potuit s^ a catholicis ad protestantes vel quasHbet sectas transiisse. ut conscientiae di- ctamini obediret. lieretque melior. castior. purior, et Deo ma- gis coniunctus : mendacium enim vel ipsa conscientia publica respueret et exploderet. Imo vero. lege quadam universaH atque infaHibiH, in apostasia cathoHcorum semper conspicua apparet aut concupiscentia oculorum. aut superbia vitae, et maxime quidem concupiscentia carnis (2). Nunc autem, quis expHcabit. quaeso, qua de causa communio cathoHca ita ad se attrahat optimos quosque ex communionibus separatis, ut si qui flores sanctitatis per accidens erumpant in terra deserta et invia et inaquosa, mox ad hortum seu rosarium CathoHcae transferantur. dum vice versa a CathoHca ad sectas separatas « la science et ceux du ridicnle..., Uii hoiiuue ■mique a (^ui l-eufer avait « reiuis ses pouvoirs, se preseuta daus cette uouvelle areue, et combla « les voeux de l'impiete. Jamais l'arme de la piaisauterie n'avait et6 « nianiee d'uue maniere aussi redoutable, et jamais ou ne Temploya contre « la verit^ avec autaut d'eftrouterie et de succes. Eucore aujourd'hui, « l'homme sage qui parcourt les ecrits dc ce bouffon sacrileuje, pleuro « souvent d'avoir ri. Uue vie d'un si^cle lui fut dounee, atin que 1'Eglisc « (Romaine) sortit victorieuse des trois epreuve=? auxquelles nuUe iusti- « tution fausse ne resistcra jamais : le syllogisme, l'echafaud, et l'^pi- « gramme >>. .T. de Maistre, du Pape, 1. 1, Couclusion. (1) De his confer oniniuo Migne, in opere cui titulus : Les co)irersio}is celehres de notre such'. (2) Huc etiam facit usus loquendi aj^ud omues receptus. Cum cniui conversio7ii8 nomen in bouam partem soleat accipi, nescio an aliqua terra- rum pars exsistat in qua eiusmodi vocabulum pro trausitu catliolici ad partes protestautium vel aliorum heterodoxorum, communi cousuetoqur more adhiberi queat. Et coutra, quis unquam homiui e protestantismo venienti ad nos, iufamem apostasiae notam ausus est iuurere? DE NOTA SANCTITAITS 191 non transeant nisi honiines qnorum mammona vel venter deus est ? Nonne in lioc illustre est indicium de eo quod in prae- soiti contendimus : Romanam scilicet Ecclesiam splendescere ut genuinam sanctorum patriam, legitimamque matrem? Accedit tertio observatio ab iis potissimum facta, qui in regionibus heterodoxorum diu sunt versati, videlicet: Quod in communionibus separatis, illi praecise diffidentiam expe- riuntur et inquietudinem animi circa suae religionis veritatem, qui puriores sunt corde ; apud nos vero, confidentia et secu- ritas semper est in proportione directa cum bonitate vitae (1). Equidem factum experientiae istud est, quod nulla tergi- versatione potest ehidi. Non est auditum a saeculo, quod homo pius in CathoHca educatus inceperit conscientiae dubi- tationibus angi de vera salutis aeternae via, ita nimirum ut anceps atque haesitans coram Deo exsisteret, utrum sibi re- manendum esset in gremio Catholicae, potius quam eundimi ad partes protestantium vel cuiuscumque ecclesiae a Catho- lica separatae. At vice versa, in separatis communionibus, eiusmodi phaenomenon quotidianum est. Quo magis tenetur quis desiderio placendi Deo et salvandi propriam animam, eo magis irrequietus est, dubitans an rectum teneat salutis iter (2): de iis utique loquendo, qui satis exculti, nonnullam Catholicae Ecclesiae cognitionem habent, et aliunde capaces exsistunt revocandi ad examen titulos et credibihtatem pro- priae reHgionis. Nunc autem, quaeso, securitas ista quam bonae animae in CathoHca habent, in sectis non habent, nonne ad eamdem semper ducit concHisionem, quae superius decla- rata, praesentis indaginis scopus ac finis est ? (1) « Le doute ii'habite point la citc de Dien, et l'on peut faire snr « cc poiut une observation de la plus haute importance: c'est (|ne dans « les comniuuions s^.parees, ce sont preciseinent les coenrs les plus droits « qui ^prouvent le doute et 1'inqaietude, tandis que parmi nous la foi « est tonjours en proportion directe do la moralite ». J. de Maistre, Lottres et opuscules inddits, Tom. 2. A une Dame Russc^ sur la nature et les effets du schisme. (2) Cf. ad exemplum vitam P. Faber, qni ex ministro anglicano pre- sbyter catholicus factns, non multis abliinc annis sanctissime obiit. 192 QUAESTIO TV. ^i2. lam post generalia indicia venienclum est ad speeialia, seu etiam directa argumenta, quibus manifestum fiat, nullam esse in mundo ecclesiam sanctam, nisi Catholicam. Quod extra Ecclesiam Romanae communionis non est sanctitas principiorum. In primis magna consideratione dignum est, sectas omnes a Catholica praecisas. esse maxime foedas in originibus suis. id est, in suis patribus, fundatoribus, seu initiatoribus. tan- tamque esse originalem hanc maculam ut pro inexpiabili nota iure habeatur. Orientales pro duce et antesignano Photium agnoscunt, mortalium scelestissimum. cui veridica historia confirmavit infamiae titulos sub quibus in Concilio YIII (Constantino- politano IV) anathematizatus est : « Photiimi scissionibus « mundum replentem, duas vero fides impie habentem, animas « autem duas mortalium dicentem, et Imperium multipHciter « incidentem, et Patriarcham primarium deponentem, alie- « numque thronimi invadentem, moechiam rursus omnibus « exprimentem. ignobilemque populum advocantem. subscri- « bereinvitos minitantem, Compatriarcham mimi exsistentem. « pauperum clericorum et orphanorum res consumentem, et « insontes punientem.... et scandalum omnibus excitantem. « inimicum Dei dixerimus impie agentem » (1). Michaelem quoque Caerularium odio, fraude. cahimniis, omnisque ge- neris mendaciis operam Photii tandem complevisse, satis compertum est. Qui cum tantum nefas ausus esset, ut dirum- 2)endo Ecclesiae unitatem. titukim sibi oecumenici Patriar- chae insolenter usurparet, sequentes suae a Sede Petri sepa- rationis rationes asseruit, missis litteris ad Patriarcham Antiochenum: « Certo scito quod non unica tantum sagitta, « azymorum videlicet errore confossi sunt Romani, (quod « omnibus aperte patet), sed multis et aliis diversis. Quapro- « pter illos omnino aversari necesse est. Et quae quidem « ludaeorum more peragimt, talia sunt, ut error qui illis tri- « buitar de azymo, et quod suffocatum comedunt. et barbani {!) Apiid Barouiuiii^ ad anuum 869, u. 46. DE NOTA SANCTITATIS 193 « radunt, et sabbata custodiunt, et comedunt immunda, mo- « nachi carnibus vescuntur, nidore videlicet suis et larido « omni. Et quod etiam attinet ad primam hebdomadam Qua- « dragesimae, qua nos ovis tantum et lacte vescimur, et pro- « pterea Casei hebdomadam illam appellumus. Sed praeter « haec, in sacro Symbolo hanc etiam adhibent additionem « Qiti ex Patre FiUoque procedit. In sacra etiam missa illud « Umis Sanctiis, umis Domimcs lesus Christus in gloria Dei « Patris per Spiritum Sanctum^ alta voce dicunt. Praeter « haec, nuptias sacerdotum prohibent, sed innuptos manere « volunt eos qui sacerdotes esse cupiunt. Duo etiam fratres « duas ducunt sorores. Et in sacra missa, tempore commu- « nionis alter ministrorum comedens azyma, alios amplexatur « et pacem illis largitur. Episcopi etiam annulos gestant in « manibus, quasi uxores ecclesias accipientes. Ad bellum etiam « exeuntes, manus suas sanguine coinquinant, et in conspectu « suo animas occidunt, et occiduntur, quemadmodum etiam « a nonnullis qui hoc affirmant accepimus. Sacrum baptisma « ita peragunt, ut eos qui baptizantur unica mersione bapti- « zent. Sale praeterea eorum ora implent. Male etiam aposto- « licum illud accipientes, quod ait: modicum fermentum totam « massam fermentare^ ipsi ita scriptum habent: modicum fer- « mentum totam massam corrumpit^ contendentes hac modica « huius verbi occasione tollere fermentatum quod panem sub- « levat et attollit. Quin imo sanctorum reliquias illorum non- « nuUi non venerantur, nec sanctas etiam imagines. Sanctos « etiam illos et magnos Patres nostros Basilium et Chryso- « stomum cum reliquis sanctis non connumerant, nec illorum « doctrinam omnino recipiunt. Alia etiam faciunt multa, quae « singula enumerare esset molestum». His igitur rationibus unice innixus, Latinos perpetuo exsecrandos Caerularius con- cludit! Qua in re incertum est quid mireris magis, aut levi- tatem, aut imperitiam, aut temeritatem, aut duplicitatem, aut superbiam. Et tales quidem signiferos schisma Orientale ha- buit (1). Sed quid nunc dices de Reformationis originibus? Si Pho- tianum aedificium initium sumit a mendacio, levitate, calu- mnia, odio, et superbia, numquid dissimiles pronuntiabis (l) Documenta vide apud Baroniuiu, ad annum 1054. De Ecclesia Christi. 13 194 . QUAESTIO IV. protestantismi iiatales. nisi quod longe illustriores sese pro- dunt furore, confusione, et truculenta illa ferocia quae a saeculo XYI ac deinceps. Europam implevit caedibus et san- guine ? Reformationis initiator in G-ermania fuit Lutherus, qui aperte gloriatur se diabolum habuisse magistrum, et in suis scriptis posteritati reliquit monumentum aere perennius, spi- ritus quo erat possessus (1). Reformationis initiator in Gallia (1) « Que (lirai-je des bourtbiieric.s jiussi plates qiie scaudaleuses dout « il (Luther) reuiplissait ses ecrits ? Je voudrais qu'uu de ses sectateurs « des plus pr6venus prit la peiue de lire seulemeut uu discours qu'il « composa du temps de Paul III coutre le papaute : je suis certain qu'il « rougirait pour Luther, tant il y trouverait partout, je ne dirai pas « de fnreur et d'emportement, raais de froides eqnivoques, de basses « plaisauteries et de saletes; je dis meme des plus grossi^res, et de celles « qu'ou u'euteud sortir que de la bonche des plns vils artisans. Le Pape, « dit-il, esl si plein de diahles, qn^il en crache, qn' il en niouche : n^ache- « vons pas ce que Luther n'a pas eu honte de repeter trente fois. Est-ce « la le discours d'nn Reformatenr ^... Mais oserai-je rapporter la suite « de cette invective iuseuseef II le faut, malgre mes horreurs, afin qu'ou « voie uue fois quelles furies possechiient ce chef de la uouvelle Reforme. « ForQous-uous donc pour trauscrire ces mots qu'il adresse au Pape : Mon « petit Panl, mon petit papr, mon petit dnon, aUez doucemeni ; il fait glace, « vons vons rompriez nne jamhe, vons vons (/dtcriez, et on dirait: Qne diahle est « ceci f Comme le petit papelin s^est (jdtc. Pardonnez-moi, lecteurs catho- « liques, si je r^pete ces irreverences. Pardounez-nioi aussi, 6 Luthe- « rieus, et profitez du moius de votre honte. Mais apres ces sales idees, « il est temps de voir les beanx endroits. Ils cousistent dans ces jeux « de mots : Caelestissimus, scelestissimns : sanctissimns, satanissimus, et c'est « ce qu'on trouve a chaque ligne. Mais que dirat-on de cette belle figure * « Un dne sait qn' il est dne, une pierre sait qn^elle est pierre, et ces dnes « de papelins ue savent pas quHIs sont des dnes. De x>eur qn'on ue s'avis5it «d'en dire antant de lui, il va au devant de Pobjectiou. Et, dit-il, « le Pape ne me pent pas tenir pour un dne ; il sait hien que par la honie « dc Dieu et par sa (jrdce particuliere, je suis jylns sava)it dans les Ecritures « (pie lui ei que tous ses dnes. Poursuivous : voici le style qui va s'elever. « Si f etais le maitre de V Empire, je ferais un menie paquet du Pape et des « cardinauXj ponr les jeter tous ensemhle dans ce petit fosse de la mer de « Toscane, Ce hain les (jnerirail ; fy cngage ma parole, et je donne Jesns- « Christ ponr caution. Le saint uom de Jesus-Christ D'est-il pas ici em- « ploye bieu a propos f Taisous )ious. Ceu est assez, et tremblons sous « les terribles jugements de Dien qui pour puuir uotre orgueil, a permis « que de si grossiers emportements eusseut uue telle eflficace de s6du- DE NOTA SAXCTlTATIS 105 fuit Calvinus, qui indole quidem et ingenio plurimum dispar, saevitia furiarum quibus agitabatur, Lutlierum ipsum supe- rare visus est (1). Reformationis initiatores in Anglia fuerunt « ctiou et d'erreur ». Bossiiet, Histoire des variatious des Eglises Pro- testantes, 1. 1, n. 33. « Peudaut que ce chef des Reformateurs tirait a sa tiu, il deveuait tous « les jours plus furieux. Ses theses contre h^s docteurs de Louvaiu eu sout « une preuve Tautot il fait le bauffou, mais de hi maniere du monde hi « plus plate : il remplit toutes ses theses de ces miserables equivoques, « vacculias au lieu de facultas ; cacoJyca Ecclesia au lieu de catholica, par- « cequMl trouve dans ces denx mots, vaccuJtas et cacohjca^ une froide allu- « sion avec les vaches, les mechauts et les loups. Pour se moquer de la « coutume d'appeler les docteurs nos maitres, il appelle toujours ceux de « Louvain, nostroUi niagistroUi, hruta magistroUa, croyaut les reudre fort « odieux ou fort meprisables par ces ridicules diminutifs qu'il iuvente. « Quand il veut parler plus serieusement, il appelle ces docteurs de vraics « hetes, des pourceaux, des Epicuriens, des Paiens, et des Athees, qui ne con- « naissent d'autre penitence que ceUe de Judas et de Saiil, qui prennent }toit « de VEcriture, mais de Ja doctrine des hommes, tout ce qu'' iJs vomissent ; « et il ajoute, ce qne je u'ose traduire, qiiidqiiid riictant, Tomimt, et « cacailt. Cest ainsi qu'il oubliait toute pudeur, et ne se souciait pas « de 8'immoler lui-meme a la risee publique, pourvu qu'il poussat tout « a J'extreme contre ses adversaires ». Bossiiet, Variations, 1. 6, n. 39. (1) « Ceux qui out rougi des iujures que l'arrogauce de Luther lui a « fait ccrire, ne serout pas moius etouncs des exces de Calviu. Ses ad- « versaires ne sont jamais que des fripons, des fous, des mechants, des « ivrognes, des furieux, des enrag6s, des betes, des taureaux, des aucs, « des chieus, des pourceanx, et le beau style de Calviu est souille de tou- « tes ces ordures a chaque page. Catholiques et Luth^riens, rieu n'est « epargue. L'ecole de Vestphale, selon lui, est une puante etahJe a pour- « ceaux. La Cene des Lutheriens est presque toujours appelee une Ceuc « de CycJopes, ou on voit une harharie digne cJes Scytlies — Au milieu do « ces injures il vante encore sa douceur, et apr^s avoir rempli son livre de « ce qu'on peut imagiuer non seulement de plus aigre, mais encore de plus « atroce, il croit en etre quitte en disaut qu'iJ avait etc teJJement sans JieJ « Jorsqu^iJ ecrivait ces injures, cpie Jui-meme en reJisant sou ouvrage etail « daneure tout etonne que tant de paroJes dures Jui fussent ecliappees sans « amertume. Cest, dit il, JHndignite de Ja chose qui Jui a fourni toute seuJe « Jes injures Cj[u'iJ a dites, et iJ eu a supprime heaucoup d'autres qui Jui ve- « naient a Ja houche. Apres tout, iJ n'est pas fdche que ces stupides aient « enjin senti Jes piqures, et il espere quelles serviront a les gudrir. II vcut « bieu pourtaut avouer qu'il en a dit plus qu'il ne voulait^ et que le re- 196 QUAESTIO IV. Henricus VIII, Cranmer, Tliomas Cromwel, Somerset, Elisa- beth : totidem nomina posteris exsecranda, synonyma Inxu- riae, periurii, perfidiae, hypocrisis, et aefandae barbariae(l). — Et putas religiones talibus plantatoribus et aedificatoribus initiatas, cum qualibet verosimilitudinis specie, nota sancti- tatis gloriari j)Osse ? « mede qu'il a applique au mal etait un peu trop violent. Mais apres ce « modeste aveu il s'emporte plas que jaraais, et tout eu disant : Al^en- « tends-tu, chien f M^ entends-tu hien. frenetique f M'entends-tu hien, grossc et sitola <»iiiiie» ea- tliolieit»tis eoiiilitioiiei», et S|>leii«lore liiiiiiisii iiotue, iiiile* peiitleiitei* etiaiii a positiva aiietoritate Seriptiii^aiMiiii^ iii siimiiio orl>is tlieati*o taii«iiiaiii a Deo riiiiclata |>alaiii iiinoteseit. >? 1. In primis, si sermo sit de simultanea et constante per orbem diffitsione (sensu supra declarato), statim apparet eam fuisse propriamHomanae commimioni a primis initiis, cimi inde haec commimio traxerit ipsum catholicae nomen quo tanquam no- DE NOTA CATHOLICITATIS 221 mine distinctivo semper fnit ornata, et usque nunc ab omnibus communiter appellatur, aut certe cum appellatur, sine ambi- guitate agnoscitur. Quis enim catholkam EccJeslam vel legens vel audiens, illico non intelligat Ecclesiam nostram? aut quis se ubilibet catliolicum declarans, ampliori indigeret explica- tione, quasi adhuc aequivoca esset professio religionis ? Quippe, usque in hodiernum diem verissimum invenitur id quod de Ro- mana communione scribebat Augustinus : « In catholica Ec- « clesia.... multa sunt quae me iustissime teneant.... Tenet ab « ipsa sede Petri Apostoli, usque ad praesentem episcopatum « successio sacerdotum. Tenet ipsum catlioUcae nomen, quod « non sine causa inter tam multas haereses sic ista Ecclesia sola « obtinuit, ut cum haeretici se catholicos dici velint, quaerenti « tamen peregrino alicui, ubi ad catholicam conveniatur, nul- « his haereticorum vel basilicam suam vel domum audeat osten- « dere » (1). Et rursus : « Velint nolint, ipsi quoque haeretici « et schismatum ahimni, quando non cum suis, sed cum extra- « neis loquuntur, Catholicam nihil aliud quam catholicam « vocant. Non enim possunt intelHgi, nisi hoc eam nomine « discernant, quo ab universo orbe nuncupatur » (2). Atqui factum eiusmodi ex sese iam plane sufificeret ad demonstra- tionem nostram, quia nequaquam falsa esse possunt nomina illa quae in toto mundo pacifica possessione retinentur. Nihil equidem facilius quam ut quispiam propria auctoritate emen- titum sibi nomen attribuat, sed nihil difficilius, imo nihil magis impossibile quam ut pro rapina sua consecrationem communis usus obtineat. Sane vero, Ecclesia Russiae seipsam Ortliodoxam appellat, sed a se sola sic nominatur (3). Alii sese (1) Augustinus, contra epistolam fundamenti, c. 4. (2) 1(1. de Vera Religione, c. 12. (3) « On sait que ces Eglises se nomnient elles-memes orthodoxes, et « c'est par la Russie que cette 6pithete ambitieuse se fera lire en fran- « gais dans POccident; car jusqu'a nos jours on s'est peu occup6 parmi « nons do ces Eglises orthodoxes, toute notre polemique religieuse ne « s'6tant dirig6e que contre ies Protestants... Alors pour ia premi^re « fois nous entendrons parler dans nos langues de VEgUse orthodoxef Oii « demandera de tout c6t6 : Qn^ est-ce que VEglise orthodoxe f Et chaque « chrdtien de POccident, en disaut : Cest la miennc apparemment, se per- « mettra de tourner eu ridicule 1' erreur qui s'adresse a elle-meme un « compliment (iu'elle prend ponr un nom. Chacun etant lihre de se 222 QUAESTIO V. dixerunt Evangelicos, Beformatos^ ApostoUcos, et si qnid aliud eiusmodi, sed totus mundus eos nihil aliud quam Protestantes vocat (1). Ecclesia autem nostra et seipsam dicit CathoUcani, et ab universo orbe eodem nomine quasi proprio semper fuit nuncupata. Ergo hoc nomen non est usurpationis, sed veri- tatis; ergo Romana communio, eaque sola, habet et habuit ab initio conspicuum catholicitatis characterem et notam (2). « (lonner le nora qni liii convient. .., le grand poiut est de forcer les « antres a nons donner tel on tel nom ; ce qni n'est pas tout-a-fait anssi « aise qne de nous en parer de notre propre antorite ; et cepcndanl il « n'y a de vrai nom qne le uom reconnn ». .1. de Maistre, du Pape, 1. 4, c. 5. (1) « Il(>gle g^nerale. Toutes les sectes ont denx noms : Tun qu'elles « se donnent, et 1'autre qn'on lenr donne. Ainsi les Eglises pbotiennes « qui s'appelleut elles-memes orthodoxes^ sont nomm^es hors de cbez el- « les, schismatiques, grecques, ou orientales, mots synonymes sans qu'on « s'en doute.' Les premiers R^formateurs s'intitnlerent non moins conra- « geusement cvangeliques, et les seconds reformes; mais tout ce qni n'est « pas eux les nomme Lutheriens et Calvinistes. Les anglicans essaient de « s'appeler apostoliques ; mais toute I'Europe en rira, et meme une partie « de 1'Angleterre. Le rascolnic russe se donne le nom de r'ieux croyant, « mais pour tout homme qni n'est pas rascolnic, il est rascolnic. Le ca- « tholiqiie seul est appele comme il s*appelle, et n'a qii'Hii iiom ponr « tons les hommes. Celui qni n'accorderait aucune valenr a cette ohser- « vation, aurait peu m6dite le premier chapitre de la metaphysique pre- « mi^re, celui des noms ». J. de Maistre, ubi supra. (2) « Cest une chose bien remarquable que tout chr^tien ^tant oblig^ « de confesser dans le syrabole qu'il croit a V EgVise eatholique, n^anmoius « aucune Eglise dissidente n'a jamais ose se parer de ce titre, et se nom- « mer cathoJique, quoiqu'il n'y eut rien de si ais^ que de dire : Cest « nous qui sommes catholiques, et que la verite d'ailleurs tienne dvidem- « ment h cette qualit^ de catholique. Mais dans cette occasion comme « dans mille autres, tous les calculs de 1'ambition et de la politiqne c^- « daient a 1'invincible conscience. Aucun novateur u'osa janiais usurper « le nora de 1'Eglise, soit qu'aucun d'eux n'ait r(?flechi qu'il se condani- « nait en changeant de nora, soit que tous aient senti, quoique d'nne « raani^re obscure, rabsolne impossibilit^ d'une telle usurpation. Sera- « blable a ce livre unique dont elle est h\ seule ddpositaire et la seule « interprete l«5gitirae, 1'Eglise catholique est revr^tue d'un caract^re si « grand, si frappant, si parfaitement iniraitable, quc'personne ne son- « gera janiais a lui disputer son nom, contre la conscience de 1'univers ». J. de Maistre, du Pape, 1. 4, c. .5. DE NOTA CATHOLICITATIS 223 Sed, ut ad specialia veniamus, nemini certe dubium erit quin de communione Romana, id est de communione illa in qiisi ad Ronianam sedem pro])ter potentiorem iwincipaJitatem ne- cesse est convenire eos qui snnt nndique fideJes (1), loqueretur Irenaeus, cum saeculo secundo exeunte testabatur Ecclesiam per universum orhem usque ad fines terrae seminatani (2). Quod idem postea de suo tempore referebat Cyprianus, 1. de unit. Eccles. Idempostea Athanasius, 1. de humanitate Verbi. Idem postea Chrysostomus et Hieronymus in cap. 24 Matth. Idem Augustinus, epist. 199 ad Hesychium; idem Leo Magnus in Serm. 1 de SS. Petro et Paulo, ac S. Prosper qui in 1. de ingratis ita cecinit : Sedes Roma Petri^ quae pastoralis honoris facta caput mundo, quidquid non possidet armis, religione tenet. Et haec fortasse ultro fatebiintur adversarii. At nos, prose- quitur Bellarminus (3), idem ostendemus de posterioribus saeculis. Tempore S. Gregorii Ecclesiam nostram fuisse in toto orbe terrarum, id est in omnibus provinciis tunc co- gnitis, planum est ex epistolis ipsius Gregorii ad episcopos Orientis, Africae, Hispaniae, Galliae, Angliae, Siciliae, etc. Item ex Beda in c. 6 Canticorum. Quin et dum maxime invale- scebat protestantismi propagatio, EcclesiaRomanapraeter Ita- liam et Hispaniam et Galliam fere totam, praeter Germaniam, Angliam, Poloniam, Bohemiam, Hungariam, Graeciam, S3- riam, Aethiopiam, Aegyptum, in quibus phirimi inveniebantur catholici, in ipso novo orbe habebat ecclesias sine admixtione haereticorum in omnibus quatuor partibus mundi : ad Orien- tem in Indiis, ad Occidentem in America, ad Septentrionem in laponia, ad Meridiem in Brasilia et exteriore parte Africae. Nostris vero diebus, ante annos circiter quadraginta prae- grande signum catholicitatis Romanae communionis monstra- tum est in Concilio Vaticano, in quo sederunt simul phis quam mille episcopi ex omnibus omnino mundi plagis coadunati. Caeterum operam plane perderet qui phiribus declarare vellet id quod hice meridiana clarius est, et factis constat summae notorietatis : quaUter sciHcet haec ipsa Romana communio hodiedum comprehendat Hnguarum universaHtatem ; quahter (1) Irenaeus, 1. 3 c. haeres., c. 3. (2) Id. 1. 1, c. 10. (3) Bellarniinus^ de notis Ecclesiae, c. 1. 224 QUAESTIO V. in se compacta atque individua manens, suos liabeat fideles in omnibus hominum cognationibus et terrae regionibus: qua- liter demum numerositate sua superet quamlibet aliam se- ctam in mundo existentemj imo vero, omnes alias fractiones christiano nomine gloriantes, etiam coniunctim seu collective sumptas. De catholicitate igitur simultanea non est ullus du- bitandi locus. Nunc autem de perenni fecunditate et successivis incre- mentis inde ab initio, quid dicam? Mitto ipsa Ecclesiae exordia usque ad invasionem Barbarorum, quia de his nuUa esset cum adversariis specialis controversia. Sed incipiendo a saeculo VI, tres periodi distingui possunt, quarum prima extenditur usque ad tempora Reformationis, altera usque ad finem saeculi proxime elapsi, tertia est quae nunc currit. Porro, quod ad primam attinet, ostendit Bellarminus vel ex solis Centuriatorum Magdeburgensium confessionibus, omnes omnino gentium infidelium conversiones tunc factas, Romanae communioni esse exclusive adscribendas. « A tempore S. Gre- « gorii usque ad nostra tempora conversos multos a nostris. « probari potest testimonio adversariorum. Nam quod sexto « saeculo iussu B. G-regorii Anglos paganos, non haeretici « qui tunc etiam non deerant, sed monachi Pontificii ad fidem « Christi converterint, testantur Centuriatores, Cent. 6, cap. 2. « Deinde tempore Cononis Papae, S. Kilianus a Papa missus « convertitFrancones, utdicuntipsimet Centuriatores, Cent. 7. « cap. 2. Deinde tempore Gregorii II et Gregorii III ac Za- « chariae Pontificum, conversa est magna pars Germaniae ad « fidem, non per haereticos iconomachos quibus tunc mundus « abundabat, sed per S. Bonifacium episcopum et martyrem « quem Papa Gregorius II miserat, ut fatentur Centuriatores, « Cent. 8, cap. 2.... Deinde, Cent. 9, cap. 2, fatentur monachos « Corbeienses convertisse Wandalos ; et infra fatentur Bul- « garos, Slavos, Polonos, Danos,Moravos eosaeculoconversos. « subiectos fuisse Eomanis Pontificibus, ex quo apparet a « Papistis fuisse conversos. Item, Cent. 10, cap. 2, plures reges « et populos ad fidem conversos docent opera Henrici I Im- « peratoris, et Adalberti Bohemorum ac Methodii Moravo- « rum archipraesulum, quos omnes Papistas fuisse negare non « possunt, cum constet eos Pontificibus Romanis subiectos « fuisse. Denique, Cent. 11. cap. 2. docent Hungaros magna DE NOTA CATHOLICITATIS 225 « ex parte hoc saeculo conversos, et episcopos illi genti datos, « a Romano Pontifice confirmatos fuisse, petente hanc eorum « confirmationem S. Stephano Hungarorum rege nuper con- « verso. Post illa tempora non defuerunt etiam in Ecclesia « catholica similes conversiones, siquidem Adrianus IV ante « suum pontiticatum ab Eugenio Papa missus, Norvegiam ad « fidem convertit, ut Platina aliique testantur, et ni fallor, « ipsi etiam Centuriatores in centuria 12, quam una cum 13 « editam audio, sed nondum vidi. Ab uno S. Vincentio Or « dinis Praedicatorum constat esse conversos ad fidem vi- « ginti quinque millia, partim ludaeorum, partim Saraceno- « rum, ut scribit S. Antoninus qui floruit eadem aetate » (1). Hucusque Bellarminus, sed non satis. Qualiter enim a sae- culo XVI; post inventum novum orbem, Ecclesia Romana maxime dilataverit locum tentorii sui, et pelles tabernaculo- rum suorum late extenderit, videndum est in vitis celebrio- rum missionariorum, S. Francisci Xaverii, losephi Anchieta, Roberti De Nobilis, Antonii Ricci, Isaaci Jogue, loannis de Brebeuf, etc. Confer etiam historiam heroicae Ecclesiae lapo- nensis, auctore Charlevoix. Adde testimonia infensissimorum religionis catholicae inimicorum, qui vel inviti missiones no- strorum in Paraquaria, Brasilia, et Nova Francia, summis laudibus extulerunt. De coaevis demum incrementis conferri potest egregia demonstratio Cardinalis Wiseman (2), in (pia ex relationibus potissimum ipsorummet missionariorum pro- testantium, perspicue ostenditur missiones catholicas in In- diis, in Sinis, in Oceania, in America Septentrionali^, esse in continuo progressu, seseque in dies expandere ; conversiones etiam istorum gentilium non esse fictas, sed solidas, quamvis catholici missionarii mediis humanis vix ac ne vix quidem instruantur, imo lege quadam ordinaria, cum suis neophytis sint persecutionibus omnis generis obnoxii. — Et de commu- nione quidem Romana, hactenus. Ex adverso communiones separatas considera. Puto non esse immorandum circa communiones Orientis quae ita (1) BellarmiuuS; de notis Ecclesiae, c. 12. (2) Apud Migue, Demonstratious cvaugeliques, Toui. 15, Couf. VII : Siir hs succes ohtenus par 1a regle de foi catholiqne dans la conrersion des paiens. De Ecclesia Chrisli. 15 226 QUAESTIO V. evidenter carent dilFusione per mnltitudinem gentium. ut nihil vel apparenter occurrat, quo pallietur parcicularitas seu limitatio ad unam tantum mundi partem. Omnes etiam et sing-ulae a tempore separationis suae, ita steriles inveniuntur in opere conversionis infidelium, ut omnimodam exhibeant similitudinem cum sarmentis praecisis quae ubi cadunt, cum praeciduntur, ibimanent, dum interim Ecclesia vera tanquam vitis viva, suos palmites ubique extendit (1). Quocirca, si qua tbrte verosimilitudine extra Eomanam communionem inveniretur catholicitas, de solo Protestantismo posset institui quaestio. Atqui a Protestantismo catholicitas evidentissime abest. Primo quia catholicitas non sohim universalitatem loco- rum respicit. sed etiam universalitatem temporum inde ab ascensione Christi et descensu Spiritus Sancti, et statim mentem subit importuna interrogatio : ubinam terrarum Pro- testantismus fuerit per quatuordecim saecula usque ad Lu- therum. — Secundo quia praesuppositum catholicitatis est communionis unitas, ut dictum est ab initio. Protestanti- smus autem non dicit communionem unam, sed sectarum multitudinem quae inter se solis negationibus coUigantur, et non conveniunt nisi in protestatione contra Ecclesiam a qua tempore Reformationis sese separaverunt (2). — Tertio quia etiamsi Protestantismus sumatur iii complexu secundmn ne- gativam illam unitatem quae ei propria est, adhuc cartiit omni specie diffusionis extra Septentrionales Europae partes, (1) « Le premier symptoiiie de la nullite qui frappe ces Eglises, c'est « celui de perdre subitement et a la fois le ponvoir et le vouloir de cou- « vertir les hommes et d'avancer 1'oenvre divine. EUes ue font i>lus de « conquetes^ et menie elles afiectent de les dedaigner. EUes sont steriles, « et rien n'est plus juste : elles ont rejete Vcpoux ». J. de Maistre, du Pajje, 1. 4, c. 5. (2) Haec negativa Protestantismi essentia ipso nomine signiticatur. « Si le protestantisme porte toujours le meme nom, quoique sa foi ait « immensement varie, c'est que son nom etant purement negatif et ne « signifiant qu'une renonciation au catholicisme, moins il croira et plus « il protestera, plus il sera lui-meme. Son uom devenant donc tous les « jours plus vrai, il doit subsister jusqu'au moment ou il perira, comrac « 1'ulcere pcrit avec le dernier atome de chair vivaute qu'il a devorc ». J. de Maistre, du Pape, 1. 4, c. 5. DE NOTA CATHOLICITATIS v 227 usque ad medium saeculi XVIII. « Haereses Lutheranorum, « aiebat Bellarminus, nunquam transierunt mare, nec Asiam « aut Africam, Aegyptum aut Graeciam viderunt » . Et lioc idempost Bellarminum per longam annorum seriem, ad litte- ram verum mansit. — Quarto quia ab eo tempore quo Pro- testantes, praesertim Angiicani, perculsi gloriosis catholico- rum successibus, coeperunt de missionibus apud infideles cogitare (1), nihil positivi ab eis obtentum esse, iam nunc pro comperto haberi debet. Extat hac de re demonstratio praelaudati Cardinalis Wiseman in collatione cui titulus : De mccessibU'i regulae fidei protestanticae in conversione ])agano- rum (2), ubi perpendit clarissimus auctor media ad opus ad- hibita, ingentem numerum ministrorum ingentesque expensas, subsidia externa quibus missiones abundant, conditionem re- gionum inquibus ut plurimum commorantur missionarii, quae- que Britannico subsunt imperio, aut certe protectoratui ; tum apparatum ephemeridum, scholarum gratuitarum, praemiorum oblatoram, etc. (3). E regione vero ponit fructus secundum (1) « Ce fut en 1701 que so foruia eii Angleterre hi prenii^re socidte « des niissions, autorisee par une cbarte royale ; c'est \'a SoGieic, })om' Ja « difasion de la science' cUreticnne. Vers le menie tenips la Societc pour la « propagation de V Evanyile dans les pays etrangers fvit aussi conipletenieut « organisee et mise en activite. Depuis cette cpoque jusqne vers la lin « du sieclo dornier, il n'a 6t6 rieu fait qui merite d'etre remarqud en « iustitutions de ce genre. Ce fut en 1792 que la Socicie des missions « ana})aptistes , devenue depuis si c61ebre par le grand nombre de versions « de 1'Ecriture eu langues orieutales publides par elle a Serampore son « quartier gcudral, fut primitivenient institude et consolidee ; et en 1795 « quo se forma aussi la Societe des missions de Londres, qui appartient a « la congrcgation des iudepeudauts, suivie Panuee d'apres par la Socieie « ecossaise des missions. En 1800, la Societe des niissions de V Eglise se niit « a 1'oeuvre ». Wiseman^ Confcrences sur les doctrincs et les pratiquos l^rincipalos de PEglise catholique, Qhme Couf. (2) Apud Migne, Dcnionstrations dvangdliques, Tom. 15. (3) « Je vais encoro vous citer par voie do confirmation les remar- « ques du doctcur Buchanau relativoment h l'Inde, Pun des theutres les « plus importants dcs travaux des missionnaires (anglicaus) do uos jours. « Aneunc natioii clirctienne, sclon lui, ne posseda jamais nn cliamp aiissi « vastc pour la propagation de la foi, qne celui qui nous est offert par notre « injluence sur les cent millions d'' indigenes qui peuplent Vlndousian. Jamais « aucune autre nation n^ a joui d^ aussi grandes rcssources...i que celles que 228 QUAESTIO V. documenta autheiitica ad societates biblicas missa, et ex iis- met ad hanc devenit conclusionem : In Indiis orientalibus vix paucos numerari qui vel a propriis contribulibus expulsi. vel commodioris vitae spe allecti, religionem protestanticam am- plexi sunt: ipsos ministros animum despondere ob invictas et insuperabiles difficultates (1) : relationes missionariorum fere semper reticere conversiones factas, et sese extendere in exag- geranda spe futuri, ita ut sterilitas ecclesiae (quae tamen habet virum, id est, omnibus mediis humanis abunde instruitur), non in una vel altera orbis parte, sed ubique terrarum lege quadam inexorabili in dies magis magisque ekicescat. Citatur inter alia, exempkim insulariorum qui sponte sua, propter perspectam superioritatem christianorum petierant missiona- rios, a quibus instituti in peius prolapsi sunt, et ad excutien- dum intolerabile iugum sese comparaverunt (2). Quin imo, si iis rumoribus credas qui undique percrebrescunt, et ipsa sua constantia atque universaktate omnimodam credibiktatem habere videntur, apparet protestantes missionarios nequa- quam discriminari ab iis quos suo iam tempore notabat Ter- tukianos in kbro de praescriptionibus adversus haereticos, c. 42: « De verbi autem administratione quid dicam^ cum hoc « sit negotium ikis, non ethnicos convertendi, sed nostros « evertendi ? Hanc magis gloriam captant, si stantibus ruinam. « non si iacentibus elevationem operentur, quoniam et ipsum « opus eorum non de suo proprio aedificio venit. sed de ve- « noHS fournit Vautorite que nons exergons sur un peuple passif qui courhe « la tete avec soumission sous le joug si leger de noirc i)uissance, revere nos ei*e (lel>et ^'isil>ileiii eoiitiiiiia- tioiieiii eiiiii priiiiitiva ea eeelesia (|(iaiii |>laiita>'ei*iiiit a|>o§itoli. Et (|iiia eiii$»iiio(li eoiitiiiiiatio ita ei i>i*0|>i*ia e<«t, ut iiiilli falsae ^eetae i>o«i«.««it ei^$«e eoiiiiiiiiiiis, iiotae (liiO(iiie positivae >'iiii ae i^atioiieiii ol>tiiiet, iiiio vei»o iio- tae i>iMiieii>ali«« (|iia i>otis««iiiiiiiii iitiiiitiii* PatreN. l*oi*i*o, taiito evi(leiitiiii!i iii eoiiiiiiiiiiioiie Itoiiiaiia eliai^aeter iste i*e«iii>leii(let9(i(iaiito iiiaiiifeNtiii.s 'al> alii««oiiiiiil>iiN al>e.«i.«ie o.«iteii(litiir« « jMovet nos plurimiun, aiebat supra laudatus Augustinus (1), « quod Dominus noster cui non credere sacrilegum et impium (1) Vide siiprn, Thes. 6, vS 1. DE NOTA APOSTOLICITATIS 235 « est, novissimis verbis suis qnae habuit in terra, primitivae « Ecclesiae clocumenta salubria et novissima dereliquit. His « enim dictis, mox ascendit in coelum; praemunire voluit « aures nostras adversus eos quos procedentibus temporibus, « exsurrecturos esse praedixerat, et dicturos : Ecce liic est « Chrishis, ecce iUic. Quibus ne crederemus admonuit.... Cum « verba novissima hominis morientis audiuntur, ituri ad in- « feros, nemo eum dicit esse mentitum, et impius iudicatur « haeres qui forte illa contempserit. Quomodo ergo effugiemus « iram Dei, si vel non credentes, vel contemnentes repuleri- « mus verba novissima et unici Filii Dei et nostri Domini ac « Salvatoris, et ituri in coelum, et inde prospecturi quis ea « negligat, quis observet, et inde venturi ut de omnibus iu- « dicet? Habeo manifestissimam vocem pastoris mei commen- « dantis mihi et sine ullis ambagibus exprimentis Ecclesiam ; « mihi imputabo si ab eius grege, quod est ipsa Ecclesia, per « verba hominum seduci atque aberrare vohiero » . Haec qui- dem Augustinus, de cathoHcitatis nota pertractans, et aUudens ad dicta Christi ante ascensionem, Luc. XXIV-47, et Act. 1-8; quae tamen etiam in praesenti cum eadem veritate et eodem rigore possunt applicari. Ad novissima enim Salvatoris verba pertinent omnia quae ab eo prolata referuntur per illos qua- dragiuta dies quibus prciehuit seipsum mmim post passionem stiam^ apparens eis et loquens cle regno Dei. Pertinent vel ma- xime ea quae commemorat Matthaeus in ultima sui Evangelii conclusione, ubi ad undecim ait lesus redivivus : Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Euntes ergo clocete omnes gen- tes, haptizantes eos..., ecce ego cohiscum sum omnihus diehus usque acl constimmationem saeculi. Et in his quoque sine ullis ambagibus veram ac genuinam expressit Ecclesiam, eam ma- nifeste indigitando ut quae in iinem usque visibiliter conti- nuaretur absque omni ruptura seu interpolatione, cum ecclesia a suis apostolis mox initianda. Et re quidem vera, Ecclesiam quam post se in terris re- linquebat, nonnisi a collegio apostolico plantandam aperte de- clarabat, dum apostolis solis conferebat missionem sine qua, cum de supernaturaU instituto agitur, omne tentamen fru- straneum, omnis demum opera cassa atque irrita est. Sed non ad sohmi tempus vitae apostolorum mensura dierum huius ecclesiae restringebatur. Quippe ecclesia cum qua futurum 2B6 QUAESTIO VI. se promittebat, quaeque liac de causa verae Christi Ecclesiae nomine insignitur, nullum in mundo nisi cum mundo ipso erat habitura finem (1). Et nihilominus, quantumlibet tempus ab apostolorum morte cogitetur effluxisse, semper oportebit verificari ilhid : ecce ego vobiscum sum, donec veniat cunsum- matio. Capite plectetur lacobus, crucifigetur Petrus, diversis martyriorum generibus afficientur ahi, ultimus omnium pro- pria morte vitam finiet loannes. et adhuc ego vohi.scum sum. Yeniet tempus in quo occumbent quoque omnes immediati apo- stolorum discipuH, Clemens, Ignatius, Polycarpus, etc, et adhuc et semper ego vohiscum sum, quia nascentur filii loco pa- trum, sicut scriptum est: Pro patrihus tuis, o Ecclesia, nati sunt tihi /ilii (2). Quid est igitur vohiscum sum? Id est: cum ec- clesia sum a vobis initiata, quae scilicet a vobis originem du- cens, ipsa continuitate erit semper vestra, hoc est, apostolica ecclesia. Haec autem dicendo, perpetuum Ecclesiae characte- rem evidenter expressit in continuatione cum illa primitiva, per operam apostoloram in mundo plantata. Porro eiusmodi continuatio stricte est accipienda, secun- dum quod exchidit quamcumque rupturam aut interpolatio- nis possibilitatem. Dicendo enim : vohiscum sum omnihus die- hus. omnem omnino quantumvis minimam, etiam unius diei, etiam unius instantis, removit interruptionem, et nuUum no- vatoribus spatium reliquit ubi legitimum suae sectae inve- nirent initium. — Item. continuatio est visibiHs. tum quia (1) Aiignstinns super illa verlja Psal. CI : Pauciiatem dicrum meoruni nuntia mihi, sic loquentem ad Deuin inducit Ecclesiain : « Qnid est quod « nescio qui reccdentes ;i me, murmurant contra me ? Quid est qnort « perditi me periisse contendnnt ? Certc enim hoc dicunt, quia fui et « non snm. Anuuntia miJii cxiguitatem dicrum meorum. Non a te quf.ero « illos dies aeternos ; illi sine fine sunt, ubi ero ; non ipsos quaero, tem- « porales quaero, temporales dies mibi annuntia. Exignitatem diernm « meornm, non aeternitatem dierum meorum, annuntia mihi. Qnamdin « ero in isto saecnlo, annuntia mihi propter illos qui dicunt : fnit et « iam non est ; propter illos qni dicunt : impletae suot Scripturae, cre- « diderunt omnes gentes, sed apostatavit et periit Ecclesia de omnibus « gentibns... Et annuntiavit, nec vacua fuit ista a'ox. Qnis annuutiavit « niihi nisi ipsa via ? Qnomodo annuntiavit? Ecce ego rohiscum sum usque « in consummationem saecuU ». Enarrat. in Psalm. CI, Serm. "2, n. 8. (2) Psalm. XLIV, 17. DE NOTA APOSTOLICITATIS 237 incipit a visibilibus et iii individuo designatis hominibus ; tum quia inter homines et pro hominibus instituitur, qui de continuitate societatum haud aliter iudicare possunt quam de continuitate fiuminis, cuius successivae partes visibi- lem inter se connexionem servant; tum demum quia con- sentanea sit oportet naturae ipsius Ecclesiae, quae iuxta su- perius demonstrata, ex instituto Christi visibilis est tam materialiter quam formaliter (1). — Denique haec ipsa visibilis continuatio secum trahit omnes verae Ecclesiae proprietates, eo quod coniunctam habet assisteatiam Christi. Assistentia autem Christi omnimodam ponit indefectibilitatem (2), nul- lique falsae ecclesiae potest convenire, ut in terminis evi- dens est. Ergo a primo ad ultimum, apostolicitas hactenus declarata notam constituit maxime positivam. Et confirmatur, quia e converso universalissimus omnium falsarum ecclesiarum character reponitur in hoc, quod e linea successionis exeuntes, segregaverunt semetipsas, et a seipsis inceperunt. Vosauteni, cJiarissimi, memoves estote verhovum quae pmedicta sunt ab apostoUs Domini nosfri lesu Christi, qui dice- hant vohis quoniam in novissimo tempore venient illusores^ secun- dum desideria sua and)ulantes in impietcdihus. Hisunt qui segre- gant semetipsos. Ita ludas apostolus, testes adducens omnes simul collegas suos et socios ministerii, tanquam communi consensu definientesnotam, in qua invariabiliter et necessario convenirent omnes ad unum impostores, sub nomine chri- stiano animas hominum decepturi usque in finem saeculorum. Hi sunt^ inquit, qui segregant semetipsos . Et a quo, quaeso, sese segregabunt nisi a corpore iam constituto, cuius inviolabilis unitas est ? Ergo sua desertione in aeternum manifesti erunt, (1) Qiiaest. 1, Thes. 2. (2) Quotiesciiiuque iu Scriptnris Dcu.s cura aliquo esse dicitur, ccrta atquc invincibilis protectio siguatur. Sic, ludic. VI-12 : Apparait ci (Ge- deoni) angelns Domini et ait : Dominus iccum, virorum fortissime. Dixil ci Gedeon : Ohsecro, mi domine, si Dominus nohiscum est, cur apprehenderunt nos hacc omnia?... Dixitque ei Dominus : Eyo ero tccum, et percnties Madian quasi anum vlrum. Sic Psalm. XXII-4 : Nam et si amhularcro in medio umhrae mortis, non timeho mala, quoniam ta mecum es. Sic Isai. XLIII-2 : Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient ie ; cum amhu- laveris in igne, non comburcris et flamma non ardehit in te. Sic etiara Mattli. XXVIII : Ecce ego vohiscum sum. 238 QUAESTIO VI. et iam ex nunc hoc uno signo omnes in giobo semel pro semper denuntiantur ab apostolis Domini nostri lesu Christi. Quia enim apostoli simul audiverant Christum promittentem et dicentem : ecce ego vobiscum sum omnihus diebus usque ad consummationem saectdi, pariter quoque iudicaverunt segrega- tionem a continua successionis catena, nihil aliud fore quam segregationem ab ipsomet Christo cuius promissio non fallit, imo fore communem tesseram sub qua agnoscerentur cunctae in mundo sectae adulterinae. Et in eodem quoque sensu ac- cipiendum est quod de haeretico homine pronuntiat Paulus, Tit. III-ll, ubi eum diQii proprio iudicio comdemnatum. In eo enim quod sese monstrat ut sui conventus initiatorem, quin praedecessorem nominare possit quando primum incipit exsur- gere, seipsum revera condemnat, hancque suam condemna- tionem scriptam in fronte gerit. Porro, inter ahas positivas Ecclesiae notas, principatum quemdam semper obtinuit in communi usu Patrum ista ab apostolis continuatio, quia nuUa est magis obvia, nulla etiam est cuius vel praesentia vei absentia factis magis materialibus magisque tangibilibus (si dicere fas est), sese prodat. — Et primo quidem luculenter se prodit vel ex solo nomine quo uiia- quaeque communio in mundo nominatur : quatenus illa ec- clesia recto tramite ab apostolis ostenditur descendere, quae proprium retinet nomen per apostolos ab initio inditum. Si qua autem secta nomen habet novitatis, ipso facto per ru- pturam et discessum ab illa antiqua convincitur incepisse. Et potest declarari exemplo rerum humanarum, ubi nomen unius- cuiusque inclytae familiae non aliter ad posteros transit, nisi ex vi originis et s^uccessionis. Tunc enim palam fit, quempiam esse genuinam nobilis cuiusque stirpis sobolem, cum nomen eius pacihce possidet et sine contestatione conservat. Ita ergo et multo maiori certitudine accidit in praesenti. Multo, in- quam, maiori certitudine, quia in rebus humanis origo unius ab altero et legitima generationum series non est factum adeo publicum et evidens. At contra, successio Ecclesiae est per conservationem eiusdem numero corporis socialis quod semper permanet, ita ut in transmissione nominis nulla fraus timeri possit. Praeterea nomina supponunt pro rebus. Ergo novis exsistentibus rebus, necesse est imponi nomina nova quibus ipsae res novae signiiicentur et discernantur ab aliis. Ergo DE NOTA APOSTOLICITATIS 239 sicut conservatio antiqui nominis Ecclesiae signum est con- tinuitatis cum trunco apostoiico, ita e converso nomina po- sterioris facturae signum sunt segregationis de qua supra di- ctum est: Hi siint qui begreganf senietipsos. Ideo vetustissimi Patres ex ipso nomine antiquam et aposto- licam distinguebant Ecclesiam ab omnibus sectis noviter post apostolos introductis. Et Clemens quidem Alexandrinus re- spondens obiectioni infidelium dicentium non oportere credere, propter clissensionemliaeresiitn. distrahit enim nos ac defatigat etiani ipsa veritas, diini alii alia constitiiunt dogniata (1), multa prius proponit quibns vera Ecclesia ab haeresibus discerni queat, tum deinde concludit : « Et essentia ergo et opinione « et principio et excellentia, solam esse dicimus antiquam « et Catholicam Ecclesiam. Ex haeresibus autem aliae qui- « dem appellantur ex nomine, ut quae appellatae sunt a Va- « lentino et Marcione et Basilide. Aliae autem ex loco, ut « Peratici ; aliae autem ex gente, ut Phrygum haeresis ; aliae « autem ex operatione, ut Encratitarum ; aliae autem ex pro- « priis dogmatibus, ut Docetarum et Haematitarum, aliae « autem ex positionibus et iis quae ipsae honorarunt, ut qui « appellantur Cainistae et Ophiani : aliae vero ex iis quae « nefarie ausae sunt et perpetrarunt, ut qui ex Simonianis « vocantur Entychitae » (2). Consonat et lustinus in dialogo cum Tryphone, n. 35: « Sunt igitur et fuerunt permulti qui « impia et nefanda dicere ac facere docerent, in nomine lesu « prodeuntes.... Atque illi quidem, non secus ac qui in gentibus « nomen Dei operibus manufactis inscribunt, ita christianos se « esse dicunt, et nefandorum ac impiorum sacrificiorum parti- « cipes fiunt. Nonnulli vocantur Marcionitae, alii Valentiniani. « alii Basilidiani, alii Satorniliani, alii aliud vocabulum habent « ex suae quisque sectae principe, quemadmodum ut initio « dixi, unusquisque eorum qui philosophari sibi videntur, ac- « ceptum a parente disciplinae nomen illius philosophiae quam « sequitur, sibi ferendum existimat ». Haud aliter Clirysosto- mus, Homil. 33 in Acta, ubi Gentilem inducit sic dicentem : Volo fieri cliristianus, sed nescio cui adliaereani ; niultae aptid vos sunt pugnae^ seditiones et tuniultus. Quod dognia eligam? (1) Stromat. 1. 7, c. 15. (2) Ibid. c. 17. 240 QUAESTIO VI. quod pmefemm? SinguU dicunt: ego verifatem dico. Cui credam^ qui nihil Scripturarum -sciam? Icleo frustra ad ipsarum Scri- pturarum sensum. provocatio fieret. Responderet enim ille : Et quomodo possim, cum nesciam diiudicare vestra I Discipidus esse volo^ tu vero me iam doc^orem facis. Sed ecce tibi signum obvium atque perspicuum verae et apostolicae Ecclesiae : « Ut vero clarius loquar, illi (haeretici) quosdam habent a « quibus appellantur, haeresiarchae certe nomen : sic singulae « haereses. Nobis vir nullus nomen indidit, sed ipsa fides.... « Xum haeresiarchas habemus? num ab hominibus nomen ac- « cipimus? num dux quispiam nobis est, ut illis Marcion, illis « Mauichaeus, illis Arius, illis alius haeresis princeps ? Quod « si nos cuiuspiam nomen feramus, at non habemus sectae « auctores, sed praefectos et gubernatores Ecclesiae.... Illi « quoque, inquies, haec obtendunt. Verum hat)ent nomen quod « iUos accusat^ illorumque ora ohstruit». Nec dissimili argumento pelagianam sectam refutare solebat Augustinus, et cum ei opponeret lulianus, catholicos quoque vocatos fuisse Athanasianos vel Homousianos, respondebat Pelagianos nihil aliud quam Pelagianos universalitervocari ab omnibus, sicut Ariani nihil aliud quam Ariani ubique ter- rarum dicebantur ; at nomen Athanasianorum a solis Arianis fuisse aliquando catholicis impositum, sicut a solis Pelagianis nomen Traducianorum. Quippe, « non mirum est quod novi « haeretici catholicis a quibus exeunt, novum nomen impo- « nunt : hoc et alii fecerunt quando similiter exierunt » (1). Sed nunquam efticere potuerunt ut in communem usum nomen eiusmodi transiret, quia visibile erat mutationem nominis minime respondere mutationi rei : « Athanasianos vel Homou- « sianos Ariani Catholicos vocant, non et alii haeretici. V^os « autem non solum a Catholicis, sed etiam ab haereticis vobis « similibus et a vobis dissentientibus, Pelagiani vocamini, « quemadmodum non tantum a Catholica, sed ab haeresibus « etiam vocantur Ariani. Vos vero soli nos appellatis Tradu- « cianos, sicut illi Homousianos, sicut Donatistae Macarianos, « sicut Manichaei Pharisaeos, et caeteri haeretici diversis no- « minibus » (2). Ergo illa vera et apostolica Ecclesia est, quae (1) Augustinus, Op. iraperf. c. luliauum, 1. 1, u. 6. (2) August. ubi supra, n. 75. DE NOTA APOSTOLICITATIS 241 semper in toto orbe antiqui nominis possessionem retinet, fru- stra conantibus singulis sectis (pro suo quaeque studio) novis eam notare nominibus, quae non tam nominum quam con- tumeliosarum et inurbanarum appellationum vim ac rationem in omnium existimatione obtinere valent: « Quid est quod « tam saepe novo nomine (Traduciani) quasi contumelioso « agere te putas, ut fugiatur veritas antiquissimi catholici dog- « matis, dum novitas expavescitur nominis? Quid non poteM « isto modo derideri? sed ranitate, non urhanitate. Apostolus « enim dicit: Per unum liominem peccatiun intravit in mundum « et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit. Haec « verba utrique suscipimus. 8i ergo nos Traduciani sumus « propter peccatum quod generatione traductum est, ut in « omnes homines pertransiret, vos Traduciani estis propter « peccatum quod imitatione traductum esse fingitis, ut in « omnes homines pertransiret, et prior Apostolus Traducianus « apparuit, qui sive hoc quod eum sensisse clarum est, sive ilhid « quod errando dicitis senserit, peccatum tamen in mundum « per unum hominem intrasse et in omnes homines pertran- « sisse dicendo, huius occasionem nominis praebuit. Si autem « traducis nomen his verbis non convenit..., nec nobis hoc « nomen, nec vobis, nec Apostolo convenit, sed plane hoc « dicere, hoc obiicere, hoc assidue odioseque repetere, ineptiae « vestrae satis convenit » (1). Hinc tandem historia manifeste testatur, omnia simiUa nomina, rationem et causam sui in natura rerum non habentia, mox in omnimodam desuetudinem abiisse, et nuUibi terrarum consecrationem temporis accepisse. Aliter vero est de nominibus quibus singula quaeque notantur haereticorum genera. At non tantum ex nomine facile dignoscetur omnis adul- terina secta cui continuatio deest cum Ecclesia apostolorum, (1) Augnstiuns, ibid. 1. 3, n. 91. — Hnc facit observatio Comitis de Maistre, dn Pape, 1. 4, c. 5 : « Conune il est impossible de se donner nn « nom fanx, il Pest cgalement de le donner anx antres. Le parti Protc- « stant n'a-t-il pas fait les plns grands eiforts ponr nons donner celni de «papistesf Jamais cependant il n'a pn y r^ussir... Le nom de papisie cst « encore ce quMl fnt tonjonrs, nue pnre iusnlte, ct nne insnlte de man- « vais tou, qni chez les Protestants meme, ne sort plns d'ni:e bonche « distiugnde ». De Ecclesia Christi. I(i 242 QUAESTIO VI. secl semper etiam notabitur ex auctore a quo originem ducit, ex tempore quo incepit, et loco ubi incepit. Quotiescumqne enim novum systema religionis inductum est, ista tria possunt ostendi: a quo, quando, et ubi inceperit. Eatio a priori satis constat, quia omnis mutatio religionis est factum publicum quod natum est excitare attentionem, suique vestigia in mo- numentis historiae et memoria hominum non potest non re- linquere. Et multo magis cogit haec ratio, ubi de mutatione agitur in religione christiana quae principii traditionis adeo tenacem ab initio se ostendit, ut plane impossibilis appareat introductio substantialis innovationis, contra quam non esset reclamatum. Et adhuc crescit argumentum quia ex Christi voluntate, instituto, et speciali providentia, semper visibilem ac conspicuam esse oportet Ecclesiae continuationem inde ab apostolis. Ergo rursus, facilis probatio est compendio veri- tatis, nam apostolica Ecclesia ea dicenda est, cuius nec auctor, nec initii tempus, nec originis locus post apostolos assigna- tur, dum ex adverso omnis haereticorum vel schismaticorum secta his efficitur manifesta : « Ad quos merito dicendum est : « qid estis, qnando^ ef iinde venistls? Quid in meo agitis non « mei ? Qui denique, Marcion, iure sylvam meam caedis ? « Qua licentia, Valentine, fontes meos transvertis ? Qua po- « testate, Apelles, limites meos commoves? Quid hic caeteri « ad vohmtatem vestram seminatis et pascitis? Mea est pos- « sessio, olim possideo, prior possideo, habeo origines firmas « ab ipsis auctoribus quorum fuit res. Ego sum haeres apo- « stolorum. Sicut caverunt testamento suo, sicut fidei com- « miserunt, sicut adiuraverunt, ita teneo. Vos certe exhaere- « daverunt semper et abdicaverunt, ut extraneos, ut inimicos. « Unde autem extranei et inimici apostolis haeretici, nisi ex « diversitate doctrinae, quam unusquisque de suo arbitrio ad- « versus apostolos aut protuHt aut recepit? » Ita Tertullianus, de Praescriptionibus, c. 37. Quibus similia habet paulo supra, c. 30: « Ubi tunc Marcion, ubi tunc Valentinus? Nam constat « illos neque adeo olim fuisse, Antonini fere principatu, et in « Catholicae primo doctrinam credidisse apud Ecclesiam Ro- « manensem, donec stih episcopatu Eleutherii, ob inquietam « semper eorum curiositatem semel et iterum eiecti » . Itaque, ad quamlibet sectam convincendam de separatione a trunco apostolico, satis erit attendere eius originem, quia DE NOTA APOSTOLICITATIS 243 infallibiliter et cum certitudine omnimoda invenietnr determi- natum ruptnrae punctum quod semper cruentum manet, ita ut nusquam novitatis seu aseitatis character directe apostoli- citati oppositus, aut tegi possit aut deleri. Quantumcumque invalescat Arianismus, semper reducetur ad tempus Arii pre- sbyteri, in quo numerabantur ex nomine paucissimi sectatores eius, id est, octo vel novem diaconi, tres aut quatuor episcopi, in summa tredecim vel quatuordecim personae quibus Alexan- drinus patriarcha et cum eo centum Lib^^ae episcopi dicebant anathema, mox confirmatum a caeteris totius orbis episcopis(l). Faciat sibi nomen Nestorius in Oriente, ubi nsque nunc habuit sequaces, semper etiam ostendetur praecisum divisionis ini- tium, quando solus erat suae sententiae simul cum alio quodam cui praedicationis officium commiserat in Ecclesia Constanti- nopolitana, in qua nemo eum ferre et audire poterat. Nec ulli sane dubium erit, quis a quo recesserit, an scilicet Catho- lica Ecclesia a Nestoriana factione, an potius Nestoriana factio ab Ecclesia Catholica; neminique in mentem obveniet, incer- tum et indiscernibile esse, quinam fuerit truncus a quo ramus praecidebatur, quisve ramus qui iam praecisus, truncum in sua integritate relinquebat (2). Et universaliter loquendo, ne (1) « Ac raihi certo in aninio erat de illo facinore penitu^i reticnisse... « Verum quoniara Eusebius qui nunc Nicomecliae episcopus est, quique « totum Ecclesiae statura in sua nianu positum arbitratur, istorum etiam « qui ab Ecclesia defeceruut patrocinium suscipit,... necesse habeo si- « leutium rumpere, remque vobis omnibus indicare... Qui auiem defecc- « runt ah Ecclesia sunt Arius, AchiUas, ThaJes, Carpones, Arius alter, Sar- « mates, Euzoius, Lucius, lulius, Menas, Helladius, Caius, Secundus iiem « et Theonas qui olim dicti sunt einscopi... Caeterum Eusebius eos ad se « admittit, operamque sedulo dat ut raendacium cum veritate, et cum « pietate irapietatem adraisceat. Veruni ad hoc praestandura non satis ha- « bet viriura, nara vincit veritas, nec ulla est societas luci cura tenebris, « nulla consensio Christi cum Belial. Quis enim unquam talia audivit ? « aut quis si iam audiret, non ea tanquam insolita et peregrina obstu- « pesceret, auresque obturaret ne eiusmodi verborum sordes in audiendi « sensum illaberentur ? ». Epistola Alexandri Patriarchae Alexandrini ad omnes episcopos, in Actis Coucilii Nicaeni, apud Harduin, Tora. 1, pnor. 367. (2) « Aperte igitur hanc nostram scias esse sententiam, nt nisi de Chri- « sto Dco nostro ea praediccs quae Romaua et Aiexandrina et univer- 244 QUAESTio vr. una quidem nominabitur ecclesia falsa quae ad suas origines reducta. non inveniat punctum illud fixum et determinate signatum, in quo pars contra totum insurgebat, seseque a matrice religionis separabat, mutando ea quae pacifica atque constanti possessione stabilita invenerat, imo quibus sua an- tecedenti professione ipsamet consenserat (1). Rursus ergo dicendum est, ecclesiam illam de qua niliil tale ostenditur, ipsam esse veram apostolicam Ecclesiam. cuius est successio et primitiva auctoritas (2). lam ergo ad applicationem veniendum est, considerando per ordineni diversas communiones quae usque nunc sunt « salis Ecclcsia catholica tenet, sicnt et sancta Constantinopolitanae nia- « gnae urbis ecclesia ad te nsque optime tennit, et lianc perfidam novi- « tatem... intra decimum diem a primo innotescentis tibi huins conven- « tionis die numerandnm, aperta et scripta coufessione damnaveris, ab « universalis te Ecclesiae catholicae communione deiectum ». Epistola Caelestini Papae ad Nestorium. (1) Iluic vitio separationis nulla temporis diutiirnitas remedium afferre potest, ut etiam apparet ex typo qui praecessit in Veteri Testamento. Ecce per mille fere annos duraverat schisma Samaritanorum, et adhiic recenset eos Ecclesiasticus cum filiis Esau et Chanaan dicens : Duas (jenies odit anima inea, tertia autem non est gens quam oderim: Qni sedent in monte Seir, et Philistiim, et stuUus populus qui hahitai in Sichimis {'EccU. L. 27-28). Quam senteutiam Christus ipse confirmavit cum ait ad Sama- ritanam : Vos adoraiis quod nesciiis, nos adoramus quod scimus, seipsum ex partc ludaeorum aperte ponens, quia apud ipsos erat origo foederis, et successio populi Dei, et matrix religionis. Eapropter, cum decem lepro- sos miindavit, omnes indiscriminatim remisit ad sacerdotes Aaronicos, nulla cxceptione facta pro eo qui Samaritanus erat. Super quo commen- tans Tertiillianus, 1. 4 c. Marcionem, c. 35 dicit : « Itaque qui et per « Amos vae dixerat eis qui confidnnt iu monte Samariae, iani et ipsam « restituere dignatus, de industria iubet ostendere se sacerdotibus, uti- « quc qui non erant nisi ubi et templum, subiiciens Samaritam Iiulaeo, « quoniam ex ludacis salus, licet Israelitae et Samaritae..., ut scireut « lerosolymis esse et sacerdotes, et templum, et matricem religionis, et « fontem, non puteum salntis ». (2) De his cf. omuino Bossuct, lustruction pastoralc sur les promesses de PEijlise. DE NOTA APOSTOLICITATIS 245 superstites : communiones dico Grraecorum, communiones Pro- testantium, ac demum communionem Romani episcopi. In primis, continuatio cum Ecclesia apostolorum evidenter deest in omnibus communionibus Orientalium a Romana Sede separatis. Nec immorandum arbitror circa eas quae Nestorium vel Eutycheten habent auctorem, cum res in promptu sit, et ex supradictis satis innotescens. Verum de iis quae a Photio et Caerulario oriuntur, paulo accuratius disserere nos cogit vel ipsa earum numerositas. Porro avulsio a trunco apostolico manifestatur primo ex nomine, quia non retinent nomen quo cognominatam constat Christi Ecclesiam ab ipsis eius incunabulis. Quippe nomen Catholicae inditum fuisse societati christianae quando primi- tus nata est, multiplici apparet argumento. Apparet ex ipso Symbolo apostolorum quod ab omnibus per orbem confessio- nibus christianis et nunc recipitur et semper receptum est : Credo mnctam EccJeslam catliolkam. Apparet ex usu vetustis- simorum Patrum, Latinorum pariter et Grraecorum, inci- piendo ab Ignatio martyre qui ad Smyrnenses scribit: Uhi est Christus lesns^ illic catholica Ecclesia (1), et Polycarpo loannis discipulo, cuius presbyteri et diaconi, dum transmit- tunt acta martyrii eius ad caeteras ecclesias, encyclicas lit- teras sic inscribunt: Ecclesia Dei quae Smyrnae peregrinatur. omnibus uhiqiie terrarum sanctae et catholicae Ecclesiae paroe- ciis ('2). Unde supra allatus est Clemens Alexandrinus Origenis magister, ex nomine catholico distinguens Ecclesiam veram ab omnibus haeresibus (3) ; tum Cyrilkis Hierosolymitanus diserte asserens hoc nomen esse proprium huius sajictae matris omnium nostrum, ita ut quicumque fidelis in civitatibus pe- regrinatus fuerit, quaerere debeat, non ubi sit Dominicum, neque ubi sit simpliciter Ecclesia, sed ubi sit catholica Ec- clesia (4). Hinc etiam in documentis historiae Arianismi quae Athanasius afPert in epistola ad monachos, Ecclesia illa quam adversarii pro vera et legitima nobiscum unanimiter agno- (1) Ignatius, epist. ad Smyrii,, c. 8. (2) Ecclesiae Smyniensis de martyrio S. Polycarpi epistola circularis, npud Migne, Patr. graec. tom. 5. (3) Clemeus Alex., ubi supra Strom. 1. 7, c. 17. (4) Cyrill. Hier., ubi supra, Cathec. 18, u. 26, 246 QUAESTIO VI. scunt, eodem lioc iiomme constanter appellatnr (1). Et facile esset innumera alia congerere docmnenta : sed ne longior excurrat testimn depositio, unus sit pro omnibus Pacianus, quarti saeculi episcopus, qui in epistola ad Sympronianum Novatianum, rem totam compendio exponit his verbis : « Cum « post apostolos haereses exstitissent, diversisque nominibus columbam Dei atque reginam lacerare per partes et scin- dere niterentur, nonne cognomen suum plebs apostolica postulabat, quo incorrupti populi distingueret unitatem, ne intemeratam Dei virginem error aliquormn per membra lacerarety Xonne appellatione propria decuit caput princi- pale signariy Ego forte ingressus populosam urbem liodie, cum Marcionitas, cum Apollinariacos, Cataphrygas, Nova- tianos et caeteros eiusmodi comperissem qui se christianos vocarent, quo cognomine congregationem meae plebis agno- scerem, nisi Catholica dicereturV Age. quis caeteris ple- bibus nomina taata largitus est? Cur tot urbibu>, tot natio- nibus sua quaeque descriptio est? Ipse ille qui catholicum nomen interrogat, causam sui nominis nesciet, si requiram unde mihi traditum est. Certe non est ab homine mutuatum, quod per saecula tanta non cecidit. Catholicum istud nec Marcionem, nec Apellem, nec Montanum sonat, nec haere- ticos sumit auctores..,. Quid? Parva nobis de apostolicis viris, parva de primis sacerdotibus, parva de beatissimo Cypriano mart^^re atque doctore currit auctoritas?... Quid tot annosi episcopi. tot mart^^res. tot confessores? Si illi usurpando nomini huic auctores idonei non fuerint, nos idonei erimus negando? Et nostram j)otius auctoritatem Patres sequentur, et emendanda sanctorum cedet antiquitas, et iam putrescentia vitiis tempora canones apostolicae an- tiquitatis eradent? Xec tamen aestues, frater, Christianus mihi nomen est, Catholicus vero cognomen. Illud me nun- (1) Athauasius, Historia Ariauoruni ad mouacbos. Sub u. 8 atfert cxcm- plar vpistolae Constantini Caesaris populo cathoVu-.ae Ecclesiae urhis Alexan- drinac. Et n. 23, litteras Constautii Maxiuii Augusti episcopis ct clericis cathoJicae Ecclcsiac, Et u. 81, obtestatiouem secuudam populi Alexau- driui : Haec palam contestatur per eos qni postca sahscribent, popnlus Ale- xandrinus catholicae Ecclesiae, quae cst suh Athanasio rcverendissimo epi- scopo. DE NOTA APOSTOLICITATIS 247 « cupat, istud ostendit; hoc probor, inde significor.... Quare « ab haeretico nomine noster populus hac appellatione divi- « ditur, cum Catholicus nuncupatur » (1). Quae igitur cum ita sint, causa Orientalium pro iudicata habenda est. Non enim Catholkorum nomine ipsi veniunt, nec quisquam in mundo est qui Ecdesiam Catholicam vel audiens vel legens, intelli- geret significari communiones quae Photium sequuntur du- cem et signiferum. Quin imo, ne ipsae quidem nomen istud velut proprium appellativum sibi vindicare ausae sunt, sed cum seipsas Ortliodoxam Ecclesiam satis praesumptuose de- nominent, ab aliis appellantur ex determinata orbis parte in qua consistunt, utputa Ecclesia Bussa, Ecclesia Graeca, addito etiam plerumque cognomine Schismaticae^ a facto originali maxime conspicuo quod his sectis principium dedit, et de quo nunc paucis agendum est. lam igitur oportet ad ipsas origines ascendere, et iuxta superius praemissa, praecisum illud rupturae punctum quod semper cruentum manet, cum omnimoda evidentia signare. Et re quidem vera, patriarchatum Constantinopolitanum usque ad saeculum IX nonnisi partem Ecclesiae imiversalis fuisse sub primatu Apostolicae Sedis Romanae, apertissime constat. Huius rei fidem faciunt omnia concilia oecumenica in Oriente celebrata (2), legationes a Romanis Pontificibus tam crebro Constantinopolim missae ad terminandas cuiusvis generis con- troversias, denique facta innumera luce meridiana clariora quibus palam fit, ibi quoque ab immemorabili agnitum fuisse et receptum id quod saeculo II testabatur Irenaeus his ver- bis : « Ad hanc enim Ecclesiam (Romanam) propter potiorem « principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, « hoc est, eos qui sunt undique fideles » (3). Et quod sae- culo VII tam nervose tamque eleganter exprimebat S. Maxi- mus martyr, Orientalium decus atque lumen, in epistola ad Marinum Cypri presbyterum: « Omnes orbis terrarum fines, « et qui ubique gentium Dominum vere rectaque fide confi- « tentur, velut in solem sempiternae lucis in sanctissimam (1) Pacianiis, epist. 1, de nouiine catholico. (2) Vide documenta superius allata, Quaest. 2, ^ 2, pracsertini vero cx Concilio Chalccdonensi in epistolu Syuodica ad S. Leonem Papam. (3) Irenaeus, c. haeres., 1. 3, c. 3. 248 QUAESTIO VI. « Romanam Ecclesiam, eiusque confessionem ac fidem respi- « ciunt. ex ipsa effulgurans exspectantes iubar.... Ab initio « enim quando ad nos Dei Verbum assumpta carne descendit, « unicam firmam basim ac fundamentum omnes ubique Cliri- « stianorum Ecclesiae eam quae ibi (Romae) est, maximam « nacti sunt liabentque Ecclesiam, ut in quam, iuxta ipsam « Salvatoris promissionem, portae inferi haudquaquam prae- « valuerint, sed quae rectae fidei ac confessionis claves ha- « beat » (1). Et rursus in epistola ad Petrum illustrem : « Si « enim Romana Sedes non solum reprobum P^^Thum (mono- « thelitam), sed et male sentientem et male credentem iudicat. « perspicuum profecto est quia omnis qui eos qui Pyrrhum « reprobaverunt anathematizat, Sedem Romanam, id est, Ca- « tholicam Ecclesiam anathematizat.... Non enim fas est illum « ex quacumque laude cognominari, qui iam olim damnatus « est et abiectus ab Apostolica Sede Romanae urbis, donec « ab ea recipiatur conversus ad ipsam, imo ad Dominum Deum « nostrum per piam confessionem et orthodoxam fidem » (2). Hanc porro ordinationem ex Christi instituto profectam con- stanti pacificaque possessione in toto orbe christiano viguisse, Photius ipsemet sua priori agendi ratione monstravit, quando deposito Ignatio legitimo patriarciia, Sedem Constantinopo- litanam invadens, a Nicolao Papa I confirmationem sui epi- scopatus omni ope obtinere nisus est. Intelligebat enim ac probe sciebat, qtialiier ahsque Romanae Sedis, Eomanique Pon- tifjcis consemu, nullius insurgentis deJiberationis daretur ter- minus (3). Rem sic narrat Graecus scriptor Nicaetas : « Lega- « tionem ergo et ille (Photius) Romam veterem destinat, et « a Nicolao Papa legatos petit, qui in speciem quidem col- « lapsam Ecclesiae disciplinam emendent, et damnatae Ico- « nomachorum sectae reliquias penitus exstinguant; revera (1) ILavia yao rd 7iei, «liiae «|iiiieiia, alihi >'ero tmii eviilenter «leest, iit ex lioe eapite oiiineiii «|iiot<|iiot iii iiiiinilo siiiit .«»eetsie seimratae, olivisi et l>ei*«|iiaiii iiianifestsi illeg-itiiiiitatii«i iiota ol>.«iig-iieiitiir. § 1. Apostolicitatem ministerii intime cohaerere cum apostoli- citate originis adeo clarum est, ut declaratione vix ac ne vix quidem indigeat. Continuatio enim cum Ecclesia ab apostolis plantata includit per prius continuationem in formali ac prin- cipali parte quae est hierarcliia. Sicubi ergo hierarchia non recta ab apostolis descendit, sicubi hodierni praepositi aliunde quam ab apostolis suam derivant potestatem ac regendi au- ctoritatem, ibi quoque esse non potest Ecclesia origine apo- stolica, sed sohnn secta quaepiam. quae decurrentibus sae- culis per rupturam et segregationem incepisset a semetipsa. Ergo quaecumque nunc demonstranda suscepimus, impli- cite iam in conclusionibus superioris propositionis contine- bantur. Verumtamen. ut supra dictum est, speciaHs atque explicita de apostoUcitate ministerii proponitur consideratio, tum quia nova suppeditat argumenta ad ostensionem veritatis. tum etiam quia haec eadem ministerii apostolicitas ad essen- tiam Ecclesiae quam maxime intelligitur pertinere, utpote id a quo societas ecclesiastica ita pendet, et quantum ad esse et quantum ad operationem in consecutionem finis, ut eo sublato, caetera quoque consequenter perirent atque ipso facto tollerentur. Et re quidem vera, in omni societate re- gimen est principium essendi necnon et operandi : principium quidem essendi, quia in unitate continet membra quae alias disgregarentur et socialem formam amitterent; principium etiam operandi, quia socialia media applicat et ad exsecutio- nem ducit. Porro in Ecclesia, regiminis auctoritas nequidem potest concipi. sechisa apostolicitate. Ratio facile patet. quia DE NOTA APOSTOLICITATIS 255 Ecclesia est essentialiter regnum Christi, sen societas cnius supremum capat est Christus. Ergo non potest pendere nisi a rectoribus qui a Christo missionem habeant. li autem qui a Christo missionem habent, nonnisi illi sunt qui a Christi apostolis traducem servant potestatis. Insuper, Ecclesia est essentialiter societas habens pro fine supernaturalem beatitu- dinem nobis a Christo promeritam, ad quam non dantur media praeter ea quae sunt a Christo ipso suppeditata. Per- eunte ergo ministerio apostolico, cui soli tanquam legitimo dispensatori haec media concredita fuisse constat, periret ex consequenti quidquid importat Ecclesiae ratio in ordine ad finem. Vide ergo discrimen inter Ecclesiam et alias societates. Nam etsi in societatibus naturalibus aliqua auctoritas procul dubio necessaria sit, nuUum tamen regimen determinate si- gnatum dici potest essentiale. Pereunte enim vel amoto uno, manet in natura quidquid necessarium est ut alterum substi- tuatur. Sed et regimen superveniens possidebit de integro media omnia quae praesto erant praecedenti, quoniam ex eodem naturae fonte ista semper derivant. Hic autem non ita, eo quod visibile Ecclesiae regimen est essentialiter mi- nisteriale per respectum ad summum hierarcham Christum. Pereunte autem vel exstincto ministerio instituto ab eo, cuius respectu ministerium dicitur et est, nulla superest possibilitas subrogandi aliud ; iam enim ministerium non esset, sed irrita quaedam auctoritatis usurpatio. Quocirca regiminis apostoli- citas verissime assignatur tanquam essentiale ilhid a quo in Ecclesia caetera omnia necessario pendent, et cum quo etiam caetera omnia necessario adsunt, prout evidenter ostendit promissio Christi : Ecce ego vohiscum sum (scilicet docentibus, baptizantibus, et quidquid ad ministerium pertinet impen- dentibus), omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Sed nunc, quomodo innotescat haec ipsa ministerii aposto- licitas, iure meritoque sciscitaberis. Nec a longe repetenda responsio : videlicet, per perennem et nusquam interpolatam successionem pastorum inde ab apostolis, iuxta illud Tertul- liani, 1. de Praescript. cap. 32: « Edant ergo origines eccle- « siarum suarum ; evolvant ordinem episcoporum suorum ita « per successiones ab initio decurrentem, ut primus ille epi- « scopus aliquem ex apostolis vel apostolicis viris, qui tamen 256 QtJAESTIO VI. « cum apostolis perseveraverit, habuerit auctorem et anteces- « sorem. Hoc enim modo Ecclesiae apostolicae census suos « cleferunt. sicut Smj^rnaeorum Ecclesia liabens Polycarpum « ab loanne consecratum retert: sicut Eomanorum, Clemen- « tem a Petro ordinatum edit : proinde utique et caeterae « exhibent quos ab apostolis in episcopatimi constitutos, apo- « stolici seminis traduces habeant » . Ratio autem satis in promptu est, quia cum hierarchia apostolica hominibus mo- rituris constaret. et tamen ex instituto Christi deberet esse perpetua, non remanebat ad perpetuitatem alius possibilis modus praeter successionem. qua novi praesules loco demor- tuorum antecessorum sufficerentur, eamdem ac iUi iuricUcam personam semper sustinentes. Et hic nota, sermonem esse de formaU successione^ distincta ab ea quae mere materialis est, et cum apostolicitatis carentia omnino potest componi. Ma- terialis enim successio consistit in nudo facto occupationis eiusdem sedis per continuam episcoporum seriem. Sed for- malis addit permanentem identitatem eiusdem personae pu- blicae, ita scilicet ut non obstante titularium multiplicitate. nulla unquam in exercitio et arrogatione potestatis interces- serit mutatio substantialis. Non tamen requiritur ut eiusmodi successio in singttUs ejji.scojxdibus sedibus. inde ab apostoUs existat. Alioquin post apostolorum aetatem nullae potuissent institui particulares ecclesiae cum regimine legitimo, ac per hoc, nulhis fuisset rehctus locus propagationi ipsiusmet uni- versaHs Ecclesiae, quod absit. AHunde vero evidenter ap- paret quod apostolicitas non sokmi liabetur per directam ab apostolis vel apostoHcis viris haereditatem, verimi etiam per derivationem potestatis ab iis qui apostolici seminis traduces sunt constituti, ut supralaudatus aiebat TertuUianus. Ergo demum, apostolicitas regiminis in integra Ecclesia satis superque ostenditur, ex hoc solo quod directa monstratur apostolorum hereditas in Sede principaH, hoc est, in Sede e qua venerandae communionis iura in caeteras omnes dima- nant. Unde, huic evidenti principio innixus scribebat Ire- naeus, \. 3 cont. haeres., c. 2 et 3: « Ad eam traditionem al^ « apostoHs, quae per successiones presbyterorum in ecclesiis « custoditur, provocamus eos (haereticos).... Traditionem apo- « stolorum in toto muiido manifestatam. in omni Ecclesia « aclest respicere omnibus qui vera veHnt videre, et habemus DE NOTA APOSTOLICITATIS 257 « annumerare eos qui ab apostolis instituti sunt episcopi, et « successores eorum usque ad nos.... Sed quoniam valde lon- « gum est in hoc tali volumine omnium ecclesiarum enume- « rare successiones, maximae et antiquissimae et omnibus « cognitae a gloriosissimis duobus apostolis Petro et Paulo « Romae fundatae et constitutae Ecclesiae, eam quam habet « ab apostolis fidem, per successiones episcoporum prove- « nientem usque ad nos indicantes, confundimus omnes eos « qui quoquo modo praeterquam oportet colligunt. Ad hanc « enim Ecclesiam propter potiorem principalitatem necesse « est omnem convenire Ecclesiam, hoc est, eos qui sunt un- « dique fideles, in qua semper ab his qui sunt undique, con- « servata est ea quae est ab apostolis traditio. Fundantes « igitur et instruentes beati Apostoli Ecclesiam, Lino episco- « patmn administrandae Ecclesiae tradiderunt. Succedit autem « ei Anacletus ; post eum tertio loco ab apostolis episcopatum « sortitur Clemens qui et vidit ipsos apostolos.... Huic autem « Clementi succedit Evaristus, et Evaristo Alexander, ac dein- « ceps sextus ab apostoKs constitutus est Sixtus, et ab hoc « Telesphorus qui etiam gloriosissimum martyrium fecit; ac « deinceps Hyginus, post Pius, post quem Anicetus. Cum <■■ autem successisset iVniceto Soter, nunc duodecimo loco epi- « scopatum ab apostolis habet Eleutherius. Hac ordinatione « et successione, ea quae est ab apostolis in Ecclesia traditio « et veritatis praeconatio pervenit usque ad nos. Et est ple- « nissima haec ostensio ». Ubi vides, Irenaeum dicere plenis- simam esse demonstrationem, tametsi in una solum sede suc- cessionem ostendisset, quoniam haec erat sedes principalis, in qua semper, ut Augustinus ait, epist. 43, n. 7, apostolicae cathedrae viguit principatus. §2. His igitur praemissis, iam facile atque evidenter demon- stratur, apostolicitatem regiminis in sola communione Ro- mana de facto inveniri. Integra autem expositio potest ad sequentia puncta reduci. Primo. NuUa est sedes ab apostolis initiata (si unam Ro- manam excipias), in qua ostendatur successio episcoporum etiam mere materialis, usque in praesentem diem. « Videmus, JJe Ecclesia Christi. 17 258 QUAESTIO VI. « inquit Bellarminus (1), defecisse alias apostolicas sedes. An- « tiochenam, Alexandrinam, et lerosolymitanam, in quibus « posteaquam a Persis vel Saracenis ea loca Romanis adempta « sunt, quod accidit ante annos 900, aut nulla aut obscuris- « sima fuit successio.... Fatetur Calvinus, in Asia, in Aegypto, « et proinde Antiochiae, lerosolymae, et Alexandriae inter- « ruptam fuisse successionem. Sola restat Constantinopolitana « Ecclesia ex patriarchalibus, quae non videtur unquam ca- « ruisse proprio patriarcha. At Constantinopolitana Ecclesia « non est apostolica, nec ostendit certam originem ab apo- « stolis. Tametsi enim Nicephorus Patriarcha in Chronologia « conatur deducere ab Andrea apostolo successionem episco- « porum Bizantii, tamen nulli veteres id tradunt, nec unquam « a Patribus Ecclesia Bizantina sive Constantinopolitana dicta « est apostolica. et Patres Concilii Constantinopolitani I in « epistola ad Damasum Romanum Pontificem, aperte fatentur « Ecclesiam illam )iovellam esse » . Secundo. Minime tamen diftitemur quominus Sedes Con- stantinopolitana a suis initiis habuerit participatam apostoli- citatem, non secus ac illae aliae permultae, quae nulluni, ut Tertullianus ait (2), ex apos-foJis veJ ajyosfolicis aucforem suum profemnf, uf niulfo posferiores, quae deniqiie quofidie insfifuun- fur. Sed haec ipsa participata apostolicitas omnino cessavit quando saeculo XI formalis successio ablata est. Et sane, cum Caerularius assumens titulum oecumenici patriarchae, sese separavit a toto cuius pars hactenus exstiterat Ecclesia Constantinopolitana, mutatio maxime substantialis procul dubio inducta est, et iam in ea sede incepit esse alia omnino persona iuridica. Quaeritur ergo undenam suprema haec atque independens potestas patriarchis praefatae sedis obvenerit. Certe non iure successionis, quoniam in antecessoribus non erat. Nec etiam iure communicationis seu institutionis ali- cuius ad hoc ipsum missionem habentis, quia nullus est praeter Christum, a quo suprema potestas quovis modo de- scendere possit. Multo minus iure politico, quasi scilicet hae- reditas Petri ad Constantinopolitanam Sedem transire debue- rit, ex quo Constantinopolis facta est Roma nova et caput (1) Dc iiotis Eccle«. c. 8. (2) De Praescript. c. 32. DE NOTA APOSTOLICITATIS 259 imperii, qiiia nemo nisi absurdissime contendet legem edictam a fundatore Christo eiusmodi esse, ut ad mutationes civilis ac terreni principatus mutaretur etiam ordo regiminis eccle- siastici. Superest igitur ut potestas quae saeculo XI incepit in CP. Patriarchis, fuerit usurpata ; si autem usurpata, pro- fecto non apostolica. Proinde, etsi p^severaverit successio materialis, formalis tamen tunc penitus exstincta est, et ipso facto periit apostolicitas ministerii non in sola tantum CP- sede, verum etiam in aliis omnibus ecclesiis quae quoquo modo eam sequuntur ducem et magistram. Et simile ratiociniuni adhibebis circa Ecclesiam Anglicanam aliasque congeneres, nisi quod evidentiori adhuc, si fieri po- test, convincuntur argumento, quoniam ibi initium totius constitutionis hierarchiae a potestate civili aperte noscitur exstitisse. De caeteris vero communionibus protestanticis in quibus abrogata est vel ipsa forma episcopalis regiminis, et nulla prostat successio etiam pure materialis, nihil opus est dicere, cum ne apparentia quidem aut vestigium conservatae ab apostolis potestatis apud eas invenire sit. Tertio. Regimen apostolicum, ut patet ex praemissis in Quaest. 3, non est in plures independentes fractiones divi- sibile. Praeterea, inter omnes apostolos unum esse constat principaliter a Domino lesu Christo constitutum; unum, in- quam, e duodecim, quem Matthaeus diserte primtcm appel- lat (1), cui ante ascensionem oves et agnos specialiter Do- minus commendavit (2), qui etiam post descensum Spiritus Sancti primas in omnibus partes habuisse legitur (3), quem demum ore unanimi integra Traditio Principem Apostolorum appellat. Impossibile igitur est ut haereditas huius apostolo- rum principis in aliqua communione sit, quin eo ipso in ea sola, tota indivisibilis apostolicitas ministerii dici debeat con- servata. Hinc, si in communione Romana successio Petri ostenditur, non solum plenissima prostat demonstratio de apostolico regimine in ea hodiedum perseverante, verum etiam (1) « Duodecim antem apostolorum nomina snut haec : Primus, Simoit « qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, lacobus Zebedaei, etc. » Matth. X-2. (2) loan. XXI-i5 et seq. (3) Cf. supra, Quaest. 1, Thes. I, ^ 2. 260 UUAESTIO VI. novo argumento defecisse convincuntur omnes in globo com- muniones separatae. Atqui revera in Sede Romana quam Pe- trus initiavit et retinuit usque ad mortem (^li, notoria est usque in presentem diem successio episcoporum, absque omni interpolatione aut personae iuridicae mutatione (2). Ergo ex successione Romanorufn episcoporum super Petri sedem (quae etiam apud nos est sedes principalis), uno eodemque tempore ostenditur apostolicitas hierarchiae nostrae, et notantur omnes sectae ut quae omni apostolico regimine sint destitutae. Quocirca, nos usque nunc utimur eodem ipsissimo argu- mento, quo saeculo II utebatur Irenaeus ubi supra; et sae- culo IV Epiphanius, Haeres. 27, n. 6; tum Optatus in 1. 2 de schism. Donat. n. 2: tum Augustinus in epist. 53, n. 2. necnon et in Psahno abecedario contra partem Donati. — luvat autem hic referre verba Optati sic demonstrantis veram Ecclesiam contra Parmenianum schismaticmn : « Igitur ne- « gare non potes scire te in urbe Roma Petro primo cathe- « dram episcopalem esse collocatam, in qua sederit omnium « apostolorum caput Petrus..., in qua una cathedra unitas ab « omnibus servaretur. ne caeteri apostoli singulas sibi quisque « defenderent, ut iam schismaticus et peccator esset, qui con- « tra singularem cathedram alteram collocaret. Ergo cathe- « dram unicam quae est prima de dotibus, sedit prior Petrus; (1) Xota ibi esse factum historiciiui, quod integra attestatur Traditio, tam apud Latiuos quam apud Graecos ; de quo plura dicentur iufra, ubi de Romano Pontifice. Interim vero observabis ipsum tot et tantis testi- moniis firmari, ut rel ipsi doctiores protestantium nuUam amplius hac de re quaestionem raoveant. (2) Cum dicitur perennis et nusqnam interpolata successio, uon sic accipias velim, quasi nullum deberet interponi intervallum temporis inter mortem praedecessoris et electionem successoris ; neque etiam quasi uul- lus omnino sit in tota serie, de cuius legitimitate dubitetur. Sed intel- ligitur talis successio pastorum ita sese excipientium, ut nunquam Sedes etiam vacans aut per dubium titularem occupata cessasse dicenda sit : quateuus regimine antecessorum virtualiter perseverante in iure Sedis semper vigente et semper aguito, semper etiam de certo successore ha- bita est cura. Ita enim fit ut non interpolata sit successio, accipiendo negationem interpolationis secundum quod fert indoles materiae, et ha- manus modus succedendi in regno electivo, ad cuius normam Christns Ecclesiam suam noscitur instituisse. DE NOTA APOSTOLICITATIS 261 « cui succcssit Linus, Lino successit Clemens, Clementi Ana- « cletus, Anacleto Evaristus, Evaristo Alexander, Alexandro « Sixtus, Sixto Telesphorus, Telesphoro Hyginus, Hygino « Anicetus, Aniceto Pius, Pio Soter, Soteri Eleutherius, Eleu- « therio Victor, Victori Zephyrinus, Zephyrino Callistus, Cal- « listo Urbanus, Urbano Pontianus, Pontiano Anterus, An- « tero Fabianus, Fabiano Cornelius, Cornelio Lucius, Lucio « Stephanus, Stephano Sixtus, Sixto Dionysius, Dionysio Fe- « lix, Felici Eutychianus, Eutychiano Caius, Caio Marcelli- « nus, Marcellino Marcellus, Marcello Eusebius, Eusebio Mil- « tiades, Miltiadi Sylvester, Sylvestro Marcus, Marco lulius, « lulio Liberius, Liberio Damasus, Damaso Siricius, hodie « qui noster est socius, cum quo nobiscum totus orbis com- « mercio formatarum in una communionis societate concor- « dat ». Hucusque Optatus. Nunc autem, a temporibus Optati successionem ostendimus continuatam usque in hodiernum diem hoc modo. Siricio successit Anastasius, Anastasio In- nocentius I, Innocentio Zosimus, Zosimo Bonifacius I, Bo- nifacio Celestinus I, Celestino Sixtus III, Sixto Leo Magnus, Leoni Hilarius, Hilario Simplicius, Simplicio Felix III, Fe- lici Gelasius I, Gelasio Anastasius II, Anastasio Symmachus, Symmacho Hormisdas, Hormisdae loannes I, loanni Felix IV, Felici Bonifacius II, Bonifacio loannes II, loanni Agapetus, Agapeto Silverius, Silverio Vigilius, Vigilio Pelagius I, Pe- lagio Benedictus I, Benedicto Pelagius II, Pelagio Gregorius Magnus, Gregorio Sabinianus, Sabiniano Bonifacius III, Bo- nifacio III Bonifacius IV, Bonifacio IV Deusdedit, Deus- dedit Bonifacius V, Bonifacio Honorius, Honorio Severinus, Severino loannes IV, loanni Theodorus I, Theodoro Marti- nus I, Martino Eugenius I, Eugenio Vitalianus, Vitaliano Adeodatus, Adeodato Donusl, Dono Agatho, Agathoni Leo II, Leoni Benedictus II, Benedicto loannes V, loanni Conon, Cononi Sergius I^ Sergio loannes VI, loanni VI loannes VII, loanni VII Sisinnius, Sisinnio Constantinus, Constantino Gregorius II, Gregorio II Gregorius III, Gregorio III Za- charias, Zachariae Stephanus II, Stephano II Stephanus III, Stephano III Paulus I, Paulo Stephanus IV^ Stephano Adria- nus I, Adriano Leo III, Leoni Stephanus V, Stephano Pa- schalis I, Paschali Eugenius II, Eugenio Valentinus, Valen- tino Gregorius IV, Gregorio Sergius II, Sergio Leo IV, 262 QUAESTIO VI. Leoni Beiiedictus III, Benedicto Nicolaus I, Nicolao Adria- nus II, Adriano loannes YIII, loanni Marinus. Marino x\dria- nus III, Adriano Stephanus YI, Stepliano Formosus, For- moso Bonifacius YI, Bonifacio Stephanus YII, Stephano Romanus, Eomano Theodorus II. Theodoro loannes IX, loanni Benedictus lY, Benedicto Leo Y, Leoni Christophorus, Christophoro Sergius III, Sergio Anastasius III, Anastasio Lando, Landoni loannes X, loanni Leo YL Leoni Stepha- nus YIII. Stephano loannes XI, loanni Leo YII, Leoni Ste- phanus IX, Stephano Martinus II. Martino Agapetus 11. Agapeto loannes XII, loanni Leo YIII, Leoni Benedictus Y, Benedicto loannes XIII, loanni Benedictus YI, Benedicto Donus II, Dono Benedictus YII, Benedicto loannes XIY. loanni Bonifacius YII, Bonifacio loannes XY, loanni Gre- gorius Y, Gregorio Sylvester II, Sylvestro loannes XYII, loanni XYII loannes XYIII, loanni Sergius lY, Sergio Be- nedictus VIII, Benedicto loannes XIX, loanni Benedictus IX, Benedicto Gregorius YI. Gregorio Clem^ns II, Clementi Da- masus II, Damaso Leo IX, Leoni Yictor II, Yictori Stepha- nus X, Stephano Nicolaus II, Nicolao Alexander II, Alexan- dro Gregorius YII, Gregorio Yictor III, Yictori Urbanus II, Urbano PaschalisII, Paschali Gelasius II, Gelasio Callistus II, Callisto Honorius II, Honorio Innocentius II, Innocentio Celestinus II. Celestino Lucius II, Lucio Eugenius III, Eu- genio Anastasius lY, Anastasio Adrianus lY, Adriano Alexan- der III, Alexandro Lucius III, Lucio Urbanus III, Urbano Gregorius YIII, Gregorio Clemens III, Clementi Celesti- nus III, Celestino Innocentius III, Innocentio Honorius III, Honorio Gregorius IX, Gregorio Celestinus lY, Celestino Innocentius lY^ Innocentio Alexander lY, Alexandro Urba- nus lY. Urbano Clemens lY, Clementi Gregorius X, Grego- rio Innocentius Y. Innocentio Adrianus Y. Adriano loan- nes XXI, loanni Nicolaus III, Nicolao Martinus lY, Martino Honorius lY, Honorio Nicolaus lY, Nicolao Celestinus Y, Celestino Bonifacius YIII, Bonifacio Benedictus XI. Bene- dicto Clemens Y, Clementi loannes XXII, loanni Benedi- ctus XII. Benedicto Clemens YI, Clementi Innocentius YI, Innocentio Urbanus Y. Urbano Gregorius XI. Gregorio Ur- banus YI, Urbano Bonifacius IX, Bonifacio Innocentius YII, Innocentio Gregorius XII. Gregorio Martinus Y, ]\Iartino DE KOf A APOSTOLtClTATlS 263 Eugenms IV, Eugenio Nicolaus V, Nicolao Callistus III, Cal- listo Pius II, Pio Paulus II, Paulo Sixtus IV, Sixto Inno- centius VIII, Innocentio Alexander VI, Alexandro Pius III, Pio lulius II, lulio Leo X, Leoni Adrianus VI, Adriano Cle- mens VII, Clementi Paulus III, Paulo lulius III, lulio Mar- cellus II, Marcello Paulus IV, Paulo Pius IV, Pio IV Pius V, Pio V Gregorius XIII, Gregorio Sixtus V, Sixto Urbanus VII, Urbano Gregorius XIV, Gregorio Innocentius IX, Innocen- tio Clemens VIII, Clementi Leo XI, Leoni Paulus V, Paulo GregoriusXV, Gregorio Urbanus VIII,Urbano InnocentiusX, Innocentio Alexander VII, Alexandro Clemens IX, Clemen- ti IX Clemens X, Clementi X Innocentius XI, Innocentio Alexander VIII, Alexandro Innocentius XII," Innocentio Cle- mens XI, Clementi Innocentius XIII, Innocentio Benedi- ctus XIII, Benedicto Clemens XII, Clementi Benedictus XIV, Benedicto Clemens XIII, Clementi XIII Clemens XIV, Cle- menti XIV Pius VI, Pio VI Pius VII, Pio VII Leo XII, Leoni Pius VIII, Pio Gregorius XVI, Gregorio Pius IX. Pio IX Leo XIII, Leoni XIII Pius X qui nunc Ecclesiae Catholicae praeest, sicut eidem praeerat tempore Augustini Anastasius, et tempore Optati Siricius, et tempore Irenaei Eleutherius (1). ^ 3. Sic ergo demonstratur Ecclesiae Romanae veritas ex nota apostolicitatis, prout haec nota in evangelio et primitiva traditione signata invenitur. i\.t quis non agnoscet in invicta illa stabilitate sedis Principis apostolorum, etiam veri no- minis miracuhmi seu factum ex natura sua extraordinarium Dei interventum manifestans ? « Si enim, ut Bellarminus no- « tat (2), veteres tanti fecerunt ad verara Ecclesiam ostenden- « dam, continuationem duodecim vel viginti vel quadraginta « pontificum, quanti nos facere debemus continuationem non « interruptam pontificum ducentorum sexaginta et amplius ? « Praesertim cum videamus defecisse alias apostolicas sedes..., (1) Hic notatur Pontifex qui ultimus est in catalogo Irenaei, Optati, et Augustini, respective. (2) De notis Ecclesiae, cap. 9. 264 QtJAESTIO VI. « et in ipsa urbe Eoma toties mutatam esse formam tempo- « ralis dominii, nimc imperatoribus. nunc regibus Gothorum, « nunc exarchis Graecorum, nunc etiam consulibus sive iuste « sive iniuste dominantibus, et ipsam urbem aliquoties ever- « sam, et tamen sedem Petri nunquam defecisse neque ever- « sam fuisse^ sed immobilem semper permansisse ». Immo- bilem autem dico. quamvis ad eius destructionem per tot saeculorum intervalla atque vicissitudines, non sola vahierit temporis edacitas aut naturahs rerum humanarum inconstan- tia, verum etiam vehemens ille atque continuus portarum inferi impetus, quem notissima totius historiae monumenta testantur. Crescit autem argumentum si quis attendat quod mirabihs illa rehgionis successio a Christo usque ad nos, suas habet radices in ipso mundi initio et primo humani generis exordio. Nec dilhcile aut longum erit connexionis rationem de integro reperire. Sufhcit enim considerare ex una parte institutiones nostras, ex altera illas ludaeorum. Sume initium a nostris, inspiciendo leges disciplinae nostrae, nostras Scripturas, no- stra sacramenta necnon et sacriiicium, specialiter vero bapti- smum in quo consecratur christianus sub expressa invocatione Trinitatis, tum eucharistiam in qua recolitur memoria mortis lesu Christi et sancitae in eius sanguine remissionis pecca- torum. His adiunge regimen ecclesiasticum, universahs Ec- clesiae societatem, episcopos, presbyteros, diaconos, et totam hierarchiam ad regendum popuknn Dei praepositam. Sane vero, res adeo singulares ac determinatae certam atque prae- cisam habent originem : sed quam originem nisi lesum Chri- stum et discipulos eius, quandoquidem ascendendo gradatim a saeculo in saeculum, principium ibi invenitur. et non su- perius ? Ibi cum ipso nomine christiano incipiunt institutiones istae. Si baptismum et eucharistiam habemus. auctor est lesus Christus : ipse est qui rehquit discipulis suis haec signa pro- fessionis christianae. haec suorum operum memoraUa, haec suae gratiae instrumenta. Scripturae etiam nostrae, ad unam omnes, tempore apostolorum editae inveniuntur, nec ante nec post. In ipsis denique apostoKs origo episcopatus est. Quod si inter episcopos nostros unus principatur, apparet etiam primatus unius inter apostolos, imo qui nunc apud nos primatum gerit, ab ipso christianismi exordio agnitus est ut DE NOTA APOSTOLIClTATIS 265 successor illins qni primiis erat sub Christo, id est, Petri. Haec sunt facta luce meridiana clariora, quae nullus nisi plane caecutiens aut negare poterit aut in dubium adducere. lam ergo institutionum nostrarum origo tenetur. Nunc autem ascendendo eodem modo ad originem institu- tionum ludaicarum (quae totius christianismi vestibuhim et praeparatio noscuntur exstitisse), necessarium etiam erit con- sistere ad Moysen, vel ad origines quae apud Moysen inve- niuntur assignatae. ludaei quippe, sicut et nos, habebant suas leges, observantias, sacramenta, Scripturas, ac hierar- chiam. Sacerdotium manebat in familia Aaron fratris Moysis ; ab Aaron et fihis eius oriebatur omnis distinctio sacerdota- lium cognationum, quarum unaquaeque suam stirpem agno- scebat. Nec recentioris institutionis erant festa solemnia. Quaecumque enim in Paschate fiebant, referebant noctem in qua populus a servitute fuerat liberatus in exitu de Aegypto. Pentecostes etiam, legis datae quinquagesimo post die me- moriam revocabat. Festum tabernaculorum in quo ab imme- morabili cunctus popukis singulis annis, unius hebdomadae spatio, sub tentoriis commorabatur, imaginem castrameta- tionis in deserto referebat. Uno demum verbo, nullum apud ludaeos festum, nuUum sacramentum, nulla caeremonia quae a Moyse non fuisset aut instituta aut confirmata, et huius legislatoris nomen characteremque prae se non ferret. Ve- rumtamen, non omnes istae observantiae paris erant antiqui- tatis. Circumcisio enim, et praeceptum abstinendi a sufPocato et sanguine, et ipsa sabbati observantia remotiores habebant origines. Circumcisio ducebat ad Abraham, hoc est, ad ipsa gentis Israeliticae initia, et ad benedicti seminis prout ex hac stirpe oriundi promissionem. Praeceptum abstinendi a sufPo- cato et sanguine ducebat ad Noe et ad tempora dihivii. Sab- bati recursus ad creationem universi, et ad septimum diem in quo requievit Deus ab omni opere quod patrarat. Hinc omnes maioris momenti eventus qui ad fidelium instructionem facere poterant, sua apud ludaeos habebant monumenta ; et antiquiores observantiae coniunctae cum iis quas primo Moy- ses instituerat, integram praeteritorum saeculorum religionem in populo Dei quasi in traduce reponebant. Ergo, sicut institutionum nostrarum principium est Chri- stus, ita ludaicarum Moyses. Sed quid invenimus in his duobus 266 QtlAESTIO Vl. pimctis fixis, in quibns tota incardinatur religionis historia? Quid nisi facile medium reperiendi successionem religionis nostrae, et originem eius sese cum ipsis mundi primordiis immiscentem ac veluti confundentem? Quanta igitur convictio veritatis liliis Dei, cum vident quod a Pio X nunc feliciter regnante, ascenditur serie non interrupta usque ad Petrum constitutum a Cliristo apostolorum principem : unde, median- tibus pontificibus qui sub lege mosaica servierunt, venitur ad Moysen et Aaron, et inde ad patriarchas, inde ad mundi exordium! Quae successio, quae traditio, quae mirabilis rerum continuatio ! Quam nulla humana mens aut excogitare, aut exsequi potuit, sed ille solus qui omnibus temporibus domi- natur, apud quem mille anni sicut dies unus! (1). (1) Ita fere Bossnet, Discours snr Vhistoire nniverselle, 2^tne Part., c. 29-31. PARS SECUNDA DE INTIMA CONSTITUTIONE ECCLESIAE IIMIIIIIIIIIIIIIIIIIIIIIMIIIIIIIIIIIIIIIIIIMIIIIIIIIIIIIIIIIIIIIIIIIIIIIIIIIIIIIIIIIII PARS SECUNDA DE INTIMA CONSTITUTIONE ECCLESIAE Hactenus consideravimus Ecclesiam, quasi adhuc furis, nondum intus exsistentes, quia de sola eius credibilitate age- batur ; porro credibilitas ex iis tantum quae naturali rationis lumini apparere nata sunt, suam desumit demonstrationem. Recole dicta in Introductione, § 3-5, et revoca in memoriam quis fuerit praecedentis disputationis scopus ; nimirum palani proponere manifestas divinae institutionis notas quibus Ec- clesia Catholica ad omnem conscientiam hominum, etiam eorum qui longe sunt, commendatur. Ipsa ergo hucusque innotuit ut prudenti rationabilique fide ab omnibus necessario credenda, quatenus confiteamur cum Propheta: Et ip,se fun- daviteam Altissimus. Haec enim est civitas magni regis, supra omnes colles in vertice montium elevata; civitas cuius par- ticipatio in idipsum, quaeque compacta sua unitate mirandum quid et plane divinum prae se fert; civitas sancta, de coelo a Deo vere descendens; civitas in quadro posita, habens ab Oriente portas tres, et ab Aquilone portas tres, et ab Austro portas tres, et ab Occasu portas tres, iuxta quatuor mundi plagas e quibus omnibus cives colligit suos; civitas clausa muro magno et alto in quo fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni ; civitas de- mum cuius gloriosum nomen Domimis ibidem (1), hoc est, Dominus « qui recedat nunquam ab ea, ut a priori populo (1) Ezech. XLVIII-35, 270 PROOEMIUM « antea discessit dicens ad discipulos: Stwgite, aheamns hinc, « et ad ludaeos : Relinquetnr vohis doniiis vestra deserta, sed « aeternam habeat possessionem, ut sit ei ipse possessio, « iisdem discipulis repromittens : Ecce ego vohiscum sum iisque « ad consummationem saeculi » (1). Nunc igitur, post demonstratam credibilitatem veritatis Ecclesiae Catholicae, ad intimam eius constitutionem expo- nendam veniendum est. In quo quidem theologiae vestibula iam relinquimus, quia deinceps omnibus fontibus ex quibus sacra doctrina procedit, omnibusque regulis per quas dirigi- tur, uti licebit. Ad cuius evidentiam considerandum est quod divina institutio Ecclesiae Catholicae cum eius infallibili ma- gisterio tanta cohaeret connexione, ut unum ab altero nequa- quam possit in credibilitate separari. Non quod notione et conceptu ista convertantur : esse Ecclesiam a Deo, et infalli- bili eam instrui auctoritate. Sed eatenus sunt intime connexa, quatenus infallibilem auctoritatem sibi Ecclesia de facto vin- dicat, eamque omnibus sub anathemate credendam imponit, imo instar basis et fundamenti in oeconomia religionis col- locat. Atqui impossibile omnino est ut aliqua religio sit' a Deo, et verum non sit ipsummet totius doctrinae quam reli- gio illa praedicat fundamentale principium. Impossibile est ut firma falsi dogmatis fides requiratur ut essentialis conditio ad ingressum arcae extra quam non est salus. Impossibile demum ut civitas Dei ea dicatur, cuius integra compages mendacio vel certe errori superstrueretur. Quapropter eadem evidentia qua credibile est Ecclesiam Catholicam esse veram ecclesiam Christi ab omnibus ineundam sub poena damna- tionis aeternae, credibile quoque est infallibili eam magisterio ex assistentia divina donari. Sed quid inde sequatur facile est videre. Sequitur plane, accipiendas esse ut genuinas sa- cras Scripturas necnon et Traditiones quas ut tales suis fide- libus proponit, adeoque omnia iam praesto esse principia verae et proprie dictae theologiae. Si quid igitur circa haec ipsa principia, et specialiter circa Ecclesiae infallibilitatem in posterum disputabitur, non huc praecise tendet disputatio, ut primo et absohite demonstretur veritas, sed sohim ut novis (1) Hieronyuins, in h. 1. SECUNDAE PARTIS 271 innotescat rationibiis, et praesertim ut idoneis ad hominem argumentis refellatur error haereticorum qui ex solis Scri- pturarum documentis omnes fidei controversias volunt ter- minari. Caeterum, hic vel maxime recolenda est distinctio superius tradita de corpore et anima Ecclesiae. Sciendum quippe, no- mine corporis intelligi societatem ecclesiasticam in quantum huiusmodi, seu multitudinem hominum visibilibus quibusdam vinculis colligatoram sub regimine hierarchiae a Christo in- stitutae in ordine ad ultimum beatitudinis finem. Et omnis quidem societas inter homines consuevit dici corpus; nec a longe repetenda est appellationis ratio, quae manifeste desu- mitur ex similitudine corporis organici naturalis. Nunc autem Ecclesia aliquid amplius habet prae caeteris societatibus, cum finis eius proximus sit vita supernaturalis in suis membris intluenda ; et ideo, dum hunc finem, sin minus in omnibus, at certe in aliquibus infallibiliter assequitur, aptissime in ea distinguitur anima praeter corpus. Nam sicut corpus huma- num habet ex anima ut anima est, elevationem ad gradum vitae quae in corporeitate non clauditur, ita proportione qua- dam, mysticum Ecclesiae corpus ex interioribus gratiae ha- bitualis donis quibus ornantur eius membra, denominatur vivens vita spirituali seu divina, quae in sociali organismo qua tali, non formaliter, sed principiative dumtaxat conti- netur. Proinde, uti supra notatum est, distinctio corporis et animae ponitur secundum aliqualem analogiam ad composi- tum humanum. Sed memento interim non esse phTS quam analogiam, et valde notabiles difPerentias reperiri. — Prima est, quod in physicis corpus et anima uniuntur ad efPormandum unum per se. Hic autem non ita, quia tam corpus quam anima Eccle- siae iis constant elementis quae hominibus in suo primo esse constitutis accidentaliter superveniunt. — Altera est, quod in composito humano anima dat corpori ipsam corporeitatem, utpote forma substantialis existens a qua corpus habet totum ordinem es.se perfecti^ scilicet esse, et esse corporeum^ et esse animatum, et sic de cdiis (1). At corpus mysticum Ecclesiae (1) S. Thomas 3 Part. Qiiaest. 75, a. 6 ad 2um. 272 PROOEMIU.M con.stitmtiir in esse corporis independenter ab anima. quia praecisione facta ab interioribus habitibus gratiae et virtu- tum, iani intelligitur socialis membrormn colligatio sub hie- rarchia instructa duplici potestate, tum iurisdictionis seu im- perii, tum ordinis seu dispensationis sacramentorum. Et ideo corpus ibi est simpliciter natura prius quam anima. imo vero, habet in se id quo ministerialiter sive instrumentaliter esse animae causatur. — Hinc tertio, alia est forma corporis Ec- clesiae secundum quod corpus sociale est praecisive, et alia forma eius secundum quod est vivens vita gratiae. Quam- quam posterior haec forma ab illa priori suo modo dependet, et cum in eodem subiecto resideat, nequaquam facit alteram ' ecclesiam, sed uni verae Ecclesiae ultimam addit pertectio- nem. « Cum Ecclesia sit corpus Christi vivens, duplicem primo < putamus distingui posse in eo vitam: alteram externam et <■ socialem, cuiusmodi competere potest cuicumque bene in- « stitutae societati, alteram interiorem quae singula membra « immediate af&cit vel afficere potest. Ratione huius alterius « vitae duplex distingui solet elementum in Ecclesia, interius < et exterius, anima et corpus. Corpus iis elementis consti- « tuitur quibus forma socialis Ecclesiae continetur, nempe < ministerio pastorum oviumque subordinatione, professione « fidei, sacramentormnque participatione. Anima smit dona < interiora fidei et caritatis, gratiae sanctiiicantis, caetera- < rumque virtutum. Duplex ergo principium formale distin- « guendum est in Ecclesia : alterum principium formale socie- <■ tatis, alterum principinm citae sapernaturaJis in membris. < lUud essentiale est Ecclesiae ut ea sit societas, mediumque < idoneum hominibus pro consequenda iustitia et sahite ; hoc < necessarium est membris ut iUud assequantur et sint, pro- < pter quod ad Ecclesiam sunt vocati » (1). Et nunc quidem, circa Ecclesiae corpus primo et princi- pahter versari debet nostra consideratio, quia de societate ecclesiastica reduplicative in quantum societas est, praesens currit tractatus ; ex consequenti autem suis locis dicetur et de anima. Porro in corpore organico naturali tria potissimimi solent distingui. Primo membra ex quibus integratur. Se- (1) Paliuieri, de Roniauo PoDtifice, Prolegoni. ^> XI. SECri^rDAE PARtlS 273 cundo nervi per quos movetiir. Tertio membrum praecipuum, capitis dignitatem obtinens, in quo praedicti nervi motores originem liabent et radicem. Quare, huic analogiae inhae- rentes, praesentem disputationem in tres articulos dividimus, dicturi primum de membris quibus constat corpus Ec- clesiae, secundo de potestate ei propria, tertio de sub- iecto potestatis, hoc est de hierarchia. iJe JCcdesia Chrisli. 18 CAPUT PRIMUM QUAESTIO VII. D E E C C L E S I A E M E M B R I S Plurimae de membris Ecclesiae prodieruiit sententiarum diversitates, quas per prius recensere oportet, tum ut intelli- gatur quaestionis status, tum ut de variis Patrum dictis recta aestimatio esse possit. Sententiae haereticorum. — Ab iis exordiendo quae magis a veritate elongantur. primo loco poni debet opinio asserens Ecdesiam esse praedesiinatonim congregaiionem. ita scilicet ut soli et omnes praedestinati sint Ecclesiae membra. Sic olim AA^aldenses, loannes Huss, et AViclefus damnati in Concilio Constantiensi (1). At secundum hanc opinionem se- queretur Ecclesiam non solum esse penitus invisibilem, verum etiam nulla omnino realitate constare extra Deum, quando- quidem praedestinatio ut sic niliil ponit in liomine, sed est actus in ipso Deo manens. Et certe, praedestinatus esse po- test etiam ille qui adliuc secundum praesentem statum paga- nus est vel mahumetanus, et christianae religioni per omnia extraneus. Unde, utalia innumera absurda praetermittam, vin- cuhim coUigans Ecclesiam et in unum corpus eam coaptans non esset forma actu et realiter membra afficiens, sed pura denominatio extrinseca sub qua nemo ratione utens veri no- minis societatem unquam intellexit. Huic opinioni succedit sententia Calvini, secundum quam solis qiiidem praedesiinaiis consiat Ecclesia, non tamen omnilms indiso-iminaiim, sed iis dumtaxai qui iam consecuti sunt prae- destinationis effectum, id est, veram illam fidem quae semel habita non potest amitti, et per quam homo in iustitia et sanctitate immobiliter est confirmatus. Duo enim docet Cal- vinus : « Primo, fidem semel habitam nimquam in aeternum « perdi posse, et proinde omnem qui habet fidem, necessario « essepraedestinatum. Secundo docet veram Ecclesiam (quam (1) Sess. XV. DE ECCLESIAE MEMBRIS 275 « distingnit ab Ecclesia externa in qua simt boni et mali), a « solo Deo cognosci posse. eiusque fundamentum esse divinam « electionem, quia nimiruni constat ex fidelibus qui necessa- « rio sunt de numero electoram » (1). Porro si a sententia Calvini demas tantum inamissibilitatem fidei semel habitae, necessariamque eius cum praedestinatione connexionem, re- manebit opinio Lutheranorum et aliorum communiter Prote- stantium, docentium veram Ecdesiam ad quam peytinent privi- Jegia et py^omissiones^ solis iustis constare^ qui etiam sunt omnes veri credentes, quamdiu vere credentes sunt, siquidem nihil aliud praeter fidem ad iustificationem requiratur. Sed haec ipsaProtestantium opinio fuse fuit in superioribus declarata(2), et ideo non est cur de ea longior currat expositio. Protestantibus autem iam aliquo modo praeiverant plures antiquae haereses, quibus commune fuit excludere malos a regno Dei quod est Ecclesia praesens. De quarumnumero fuit primo haeresis Catharorum sive Novatianorum. « Cathari, in- « quit Augustinus (3), qui seipsos isto nomine quasi propter « munditiam superbissime atque odiosissime nominant, secun- « das nuptias non admittunt, poenitentiam denegant, Novatum « sectantes haereticum ; unde etiam Novatiani appellantur » . Fuit etiam haeresis Pelagianorum: « Hi Dei gratiae in tan- « tum inimici sunt, ut sine hac posse hominem credant facere « omnia mandata divina.... Destruunt etiam orationes quas « facit Ecclesia, sive pro infidelibus et doctrinae Dei resisten- « tibus ut convertantur ad Deum, sive pro fidelibus ut au- « geatur in eis fides et perseverent in ea.... In id etiam pro- « grediuntur, ut dicant vitam iustorum in hoc saeculo nulkim « omnino habere peccatum, et ex his Ecclesiam Christi in hac « mortalitate perfici, ut sit omnino sine macula et ruga » (4). Fuit denique haeresis Donatistarum^ de qua paulo accuratius dicendum, ut bene intelligantur auctoritates Augustini quae nobis in hac quaestione opponentur. (1) Bellarmiiius, 1. 3 de Ecclesia, c. 2. — Nota semel pro 8emper quocl vcra fides seu fides iustificans apud Protestantes, uou ea demuni est qua credimus vera esse quae a Deo sunt revelata, sed specialis fiducia qua quis firmiter tenet peccata sibi propter merita Christi uon imputari. (2) Supra, Thes. 2. (3) Augustinus, de hacresibus, Haeres. 38. (4) Id., ibid. Haeres. 88. 276 QUAESTIO VII. « Donatiani vel Donatistae sunt, qui primum propter ordi- « natum contra suam voluntatem Caecilianum Ecclesiae Car- « thaginensis episcopum schisma fecerunt, obiicientes ei cri- « mina non probata, et maxime quod a traditoribus divina- « rum Scripturarum fuerit ordinatus. Sed post causam cum « eo dictam atque finitam falsitatis rei deprehensi, pertinaci « dissensione firmata, in haeresim schisma verterunt, tanquam « Ecclesia Christi propter crimina Caeciliani.... de toto ter- « rarum orbe perierit, ubi futura promissa est, atque in Afri- « cana Donati parte remanserit, in aliis terrarum partibus « quasi contagione communionis exstincta. Audent etiam re- « baptizare catholicos, ubi se amplius haereticos esse firma- « runt, cum Ecclesiae Catholicae universae placuerit, nec in « ipsis haereticis baptisma commune rescindere » (1). Horum igitur haereticorumgeneraleprincipium fuit, sacramenta extra Christi Ecclesiam nequaquam posse valide ministrari, ipsam vero Ecclesiam veram nullos in se malos continere, sive ii mali dicantur qui directe aliquo crimine sese contaminavermit, sive etiam qui cum eis communicando, eiusdem contagionis participes effecti sunt. Propterea namque in sola parte Donati Ecclesiam superstitem asserebant, quia sola Donati pars sese a Caeciliano separaverat. Verum, qua verosimilitudine com- munionem suam omnis labis expertem vindicassent? « Unde « ergo, aiebat Augustinus, 1. 3 c. epist. Parmen. n. 18, tanti « greges Circumcellionum? (2). Unde tantae turbae conviva- « rum ebriosorum, et innuptarum, sed non incorruptarum, «'innumerabilia stupra feminarum? Unde tanta turba rapto- « rum, avarorum, feneratorum? Unde tam multi per suas « quique regiones notissimi, tantumdem volentes, sed non « tantumdem valentes, Optati? Quid ad haec respondebunt? » Porro non una fuit horum haereticorum responsio. Quidam dicere audebant, venialia esse ista et parvi aestimanda, quae idcirco a verae Ecclesiae communione non necessario abesse (1) Aiigust. Haercs. 69. (2) « Circumcelliones, genus bominum agieste et famosissimae auda- « ciae, non solum in alios immania facinora perpetrando, sed nec sibi « cadcin insana feritate parcendo. Nam per mortes varias, maxlmeqno « praccipitiorum et aquarum et ignium, seipsos necare cousuevenint, etc». August., Haeres. 69. DE ECCLESIAE MEMBRIS 277 deberent. « Solent enim isti etiam hoc dicere, pensantes « ea non in statera aequa divinarum Scripturarum, sed in « statera dolosa consuetudinum suarum. Quidquid enim sce- « leris et iniquitatis inebriat multitudinem, amittit examinis « veritatem. Sed ideo sunt tanquam sincerissimum speculum « proposita hominibus oracula coelestium paginarum, ut ibi « quisque videat quodlibet peccatum quantum sit, quod forte « magnum est et male viventium caeco more contemnitur. « Potuitne gravius divinis eloquiis accusari avaritia, quam « ut idololatriae demonstraretur aequalis, et eius nomine ap- « pellaretur, dicente Apostolo : Et avaritia quae est idolomm « .servittis .^ Potuitne maiori poena digna iudicari quam ut inter « illa crimina poneretur^ quibus obsessi regnum Dei non pos- « sidebunt? Aperiantur oculi cordis ne frustra pateant oculi « corporis, et legant praedicatorem liberum veritatis in prima « ad Corinthios scribentem: Nolite errare^ neque fornicarii, « neque idoJis servientes, neque adulteri, neque moUes... recjnnm « Dei possidehunt » (1). Itaque alii aliud quaerebant effugium, impudentissime mentientes « se vel non habere tales in con- « gregatione sua, vel incognitos sibi esse » (2) ; veram porro Ecclesiam non omnium malorum communionem respuere, puta occultorum, sed eorum tantum qui notorii essent. In his ergo adversariorum principiis procedebat ad hominem argumen- tatio Augustini, et inde kicem accipiunt phira eius dicta quae ahas videri possent difficilia, ut infra apparebit. Operae autem pretium erit animadvertere quemadmodum omnes errores hactenus recensiti suum habuerint qualecum- que fundamentum in humana illa cogitatione, contra quam praemunire nos vokiit Christus in parabola zizaniorum: *S7- mile factum est regnum coelorum homini qui .seminavit honum semen in agro suo. Cum autem dormirent homines^ venit ini- micus eius et superseminavit zizania in medio tritici, et ahiit.... Accedentes autem servi patrisfamilias dixerunt ei: Domine,nonne honum semen seminasti in agro tuo ? Unde ergo hahet zizania? Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus et colligimus ea? Haec, inquam, humana cognitio est, scandahim patiens in eo quod a regno Dei mahuxi non (1) Augustiniis, 1. 3 c. epist. Panueu. u. 9. (2) Id., ibid. u. 11. 278 QUAE8TI0 VII. omnino excludatiir, et nuUuni in hac parte discrimen admit- tens inter regnum Dei in Ecclesia militante, et regnuni Dei quod futurum speramus in aeterna beatitudine. In quo qui- dem nonniliil latere videtur deliramenti Manichaeorum, dum non considerant quod makmi nihil aliud est quam simplex boni privatio, quae etiam non potest esse totalis et absoluta. Unde mali adhuc capaces existunt vinculi sanctae commu- nionis: imo non possent propter solam malitiam a corporis unitate excidere, quin ipso facto solveretur omnis compages ecclesiasticae societatis, et ex consequenti destrueretur ipsum medium a Deo provisum ad consummationem sanctorum in aedificationem corporis Christi. Quare in parabola praecitata respondet paterfamilias : Xon, ne forte colUgentes zizanki, era- dicetis cuni eis et tritimni. Sed de his infra. Interim vero facile videbis omnes illos haereticos qui mentiebantur esse apud se Ecclesiam omnino sine macula et sine ruga, non potuisse utcumque stare suis principiis, nisi vel impudentissime negando facta, vel corrumpendo ipsas primas notiones boni et mali, id est, mahim vocando bonum, et zizania triticum. Unde Augustinus ad Donatistas: « Yae impudentissimae negationi, « si apud se ista non esse : vae sceleratissimae perversitati, « si frumenta esse responderint » (1). Sed sceleratissimam istam perversitatem ad extremum uscjue perduxit Lutherus, cum dixit opera iusti omnia esse peccata mortalia, sed tamen non imputari si adsit fides, et proinde eum qui habet fidem, simul esse iustissimum et in omni opere peccare. Et de haereticorum quidem opinionibus, hactenus. Sequitur nunc brevis expositio sententiarum quae apud theologos re- periuntur. Sententiae theologorum. — Primo loco, historicae sal- tem veritatis gratia recenseri debet singularis modus dicendi Suarezii, qui Disp. 9 de fide, Sect. 1, n. 13 et seq., vult so- lam fidem, eamque internam, esse formam constituentem corpus Ecclesiae, adeoque in huius corporis membris annu- merari omnes schismaticos, omnes excommunicatos, omnes etiam non baptizatos dummodo fidem habeant. Itemque omnes haereticos materiales, qui nimirum invincibiliter veritatem Ecclesiae Catholicae ignorantes, ex errore inculpabili adhae- (1) L. 3 c. epist. Parmeii. ii. 18. DE ECCLESIAE MEMBRIS 279 rent sectis, earumque doctrmam profitentur. « Sunt, inquit, « inter catliolicos sententiae quae praeter fidem requirunt in « membris Ecclesiae quamdam externam coniunctionem et « inter se et cum capite. Excludunt igitur ab Ecclesia sclii- « smaticos atque excommunicatos, et ratio esse potest quia « unitas est unius reipublicae et civitatis. Talis autem unitas « intelligi non potest sine coniunctione membrorum inter « se et cum principe, iuxta illud Rom. XII : Unum corpKs « mmus, alfer alterius niembra.... At enim modus liic loquendi « mihi non satis probatur, primo quia qui veram fidem reti- « nent sunt membra Cliristi, nam ab illo recipiunt influxum et « actum spiritualis vitae. Ergo et Ecclesiae, etc. ». Et post- quam sententiam suam de schismaticis et excommunicatis late est prosecutus, de non baptizatis tandem subdit: « Est alia « sententia quae praeter fidem requirit ad unitatem Ecclesiae, « characterem baptismalem. Solos itaque baptizatos censet « esse membra Ecclesiae.... Mihi tamen magis placet fidelem « catechumenuminter Ecch-siaemembranumerare, quod sentit « Castro, ac probari potest rationibus iis quibus ostendimus « fidem esse formam quae unit Ecclesiae membra ». Hanc opinionem aliqui explicare conantur, et ad merum modum lo- quendi, quamvis ineptum et minus castigatum reducere (1). Revera videtur Suarez liabuisse prae oculis duplicem Eccle- siae considerationem. Unam secundum quam abstrahit a de- terminata forma positivae institutionis Christi, prout scilicet eadem semper exstitit ab initio mundi usque nunc, semper colens eumdem Deum in lide eiusdem Mediatoris. Alteram secundum quam includit peculiares conditiones quae ei in Novo Testamento supervenerunt. Priori autem considerationi (1) « Qnod Snarez... lideni tanquam solam formam esseutialem ab aliis « proprietatibus et institutis a Christo in sua Ecelesia determiuatis di- « stinguit ita, ut illa forraa essentialis sufficiat nou solum ad notionem « generaliorem Ecclesiae Dei in terris, sed etiam ad rationem Ecclesiae « Christi, atque idcirco catechumeni, excommunicati, ipsique schismatici « quamdiu fideni retinent, simpliciter sint ac censeri debeant membra « Ecclesiae lesu Christi, hic, inquam, sive doctrinae sive locutionis modns « admittendus non est, quanquam dissensio inter catholicos theologos sit po- « tius in modo loquendi quam in re ipsa ». Franzelin, de Ecclesia, Thes. II in Corollario. Et infra dicit hunc modum loquendi parum commodum, qui noVis prohari non potest, etc. 280 QUAESTIO VII. inhaerere eximimn inde mihi persiiadeo^ cjuod de catechumenis loquens dicit : « Xeque obstant in contrarium adducta. Sohim « enim probant catechumenos non esse de Ecclesia, quantum « ad eas pecuUares conditiones et vekiti accidentia quae « Christtis Ecclesiae superaddidit, non vero non esse quoad « ea quae sunt quasi de substantia Ecclesiae, qtiae semper « eadem fuit, qttae duo sunt in Ecclesia prout nunc est. di- « stinguenda » (1). Unde, quaecttmqtie sttperitts dixerat de schismaticis et excommunicatis, in eodem seitsti non imme- rito forsitan accipies. Verumtamen, quidqttid nunc sit de priori isto respecttt sttb qtto Ecclesiam considerat, minime diffitendttm est modttm eitts dicendi mtthis subesse incommo- dis, et non posse omnino admitti. ne magna sttboriatur con- fusio. Certe, nomine corporis Ecclesiae venit apud omnes, compages illa visibihs societatis instittttae a Christo. Ad quam dtiobus modis ahquis pertinere potest : vel voto tantum (quod ad salutem satis est si debitae adsint conditiones), vel re etiam et acttt (C|ttod plane reqttiritttr ut qttis simphciter membrum Ecclesiae et dicatur et sitj. Atqtti, loquendo de his qtti actu vincuktm visibiks societatis participant, nukus cathokcus di- xerit solam fidem, praesertim interiorem, esse formam qtta corporis ttnitas constituitttr. Liceat ergo in posterum a Suarezii opinione, cttitts tota singttlaritas in verbis est, penitus prae- scindere. Qttare, ad rem qttod attinet, theologi omnes facile conve- nient in sequenti assertione his generakbtts ternknis etiun- tiata: videhcet, ad rationem membri Eccle.siae reqniri ef mffi- cere haptismtim simid cum vinctdo unitatis ficlei et commu- nionis catholicae, quatenus C[uisquis baptismo initiatus est, iure sakem et exigentia characteris ad Cathokcam semper perti- neat: praeterea vero, de facto etiam eidem copttletttr, nisi vel haeretictts vel schismaticus vel excommttnicatus exsistat. Hanc certam atqtte concordem theologorum sententiam sic declarat Catechismus ad parochos, Part. 1, de nono S^^mbok articulo, n. 9: « Tria tantummodo hominttm genera ab ea (Ecclesia) « exckiduntttr, primo infideles, cleinde haeretici et schisma- « tici. postremo excommttnicati. Ethnici qtudem, qttod in Ec- « clesia nunqttam fuerttnt, neque eam unqttam cognovertmt, (1) Suarez, de tide, Disp. 9, Sect. 1, ii. 18. DE ECCLESIAE MEMBRIS 281 « nec uUius sacramenti participes in populi cliristiani sccie- « tate facti sunt. Haeretici vero atque schismatici^ quia ab « Ecclesia desciverunt ; neque enim illi magis ad Ecclesiam « spectant, quam transfugae ad exercitum pertineant a quo « defecerunt. Non negandum tamen quin in Ecclesiae pote- « state sint, ut qui ab ea in iudicium vocentur, puniantur « et anathemate damnentur. Postremo etiam excommunicati, « quod Ecclesiae iudicio ab ea exchisi, ad illius comnmnio- « nem non pertineant donec resipiscant. De caeteris autem « quamvis improbis et sceleratis hominibus, adhuc eos in « Ecclesia perseverare dubitandum non est; idque fidelibus « tradendum assidue, ut si forte Ecclesiae antistitum vita Ha- « gitiosa sit, eos tamen in Ecclesia esse, nec propterea quid- « quam de eorum potestate detrahi certo sibi persuadeant » . Consulto autem dixi sententiam unaiiimem, generalihus ter- minis expressam, quia cum ad determinationem singularum conditionum descenditur, incipiunt opinionum diversitates. Et omnes quidem baptismum requirunt, sed quidam vohint satis esse baptismum etiam mere existimatum, sicut si quis ob ahquam causam occultam invaUde suscepisset sacramen- tum, vel ex falsa praesumptione facti reputaretur accepisse. Rursus, concors est omnium sententia, necessariam esse uni- tatem fidei et communionis cathoKcae, eamdemque nonnisi per haeresim vel per schisma vel per excommunicationem amitti. Sed nunc quaeritur quaenam illa haeresis sit, a visi- bili Ecclesiae corpore hominem exchidens : an haeresis etiam occulta, etiam mere interna, an illa tantum quae in exter- nam atque notoriam transit professionem? Item, an quaelibet excommunicatio ? De qua adhuc maior ratio dubitandi esse potest, quia quoad excommunicatos, non solum est distinctio inter notorios et occultos, verum etiam inter vitandos et to- leratos. In his ergo terminis controversia continetur. Notandum porro, controversiam hanc nequicquam officere omnimodae certitudini dogmatis de Ecclesiae visibilitate ; quae quidem certitudo propriis argumentis in superioribus iirmata, manet a multiphcitate sententiarum quae in prae- senti proferuntur, prorsus independens. In primis manet inconcussa visibiHtas Ecclesiae Catholicae, in quantum vera Dei Ecclesia est. VisibiHtas enim eiusmodi est visibiHtas credibilitatis ex notis praecedenter declaratis 282 QUAESTIO VII. resiiltans, qna apparet fide credendum esse qnod inter onmes societates religiosas in niundo exsistentes, haec sola legitima est et gennina. Porro ista visibilitas afificit coetum in mii- versali. et non singulos distributive sumptos; nam nemo sane dixerit esse fide divina credibile aut credendum, quod hic vel ille designatus homo sit vere, et non specie tenus tan- tum, ad Ecclesiam pertinens. Xihil igitur obesse poterunt dubia adhuc exsistentia circa conditiones ad minimum requi- sitas, ut singulus quisque sociale vinculum vere participet. Et non occurrit ibi etiam apparens diflficultas, nisi forte quoad supremum caput a quo tota de integro pendet societas. Sed facile respondetur, ipsum certo innotescere ut verum ac prae- cipuum membrum Ecclesiae, independenter omnino a sen- tentiis inter theologos nunc agitatis, idque vel ex solis con- clusionibus hactenus demonstratis. Nam si verae sunt illae, sequitur plane quod ad infallibilem Dei providentiam pertine- bit procurare, ut nulli falso capiti integra adhaereat Ecclesia, et ex consequenti, ut nemo recipiatur iii pontiiicem summum. qui non habet omnes membri conditiones, quaecumque tan- dem illae sint. Non ergo ullo modo periclitatur visibilitas Ecclesiae ut Ecclesiae verae. Sed manet etiam in tuto visibilitas Ecclesiae consideratae in ratione societatis cuius membra sese invicem debent in- dividuatim agnoscere, praesertim in iis quae spectant subor- dinationem ovium ad pastores. Nam haec visibilitas profecto non exigit ut de nullo dubium esse possit, an pertineat necne ad Ecclesiam, sed satis est ut quoad plerosque habeatur cer- titudo : eam dico certitudinem quae moralis est, et in praxi apud homines sufftciens. Atqui tales sunt limites quibus con- tinetur theologorum inter se dissensio. ut eiusmodi cognosci- bilitas membrorum in nulla sententia absokite tollatur. Cae- terum, si qua forte occurreret opinio non satis cohaerens cum praefato visibilitatis principio, in quo tanquam in firmissimo dogmate omnes unanimi confessione conveniunt, non ex opi- nione infirmaretur dogma, sed magis ex dogmate opinio. Quippe, ubi ad auctoris cuiuspiam auctoritatem appellas, im- merito sane ex iis quae minus consequenter sub opinione ponit. deduceres ipsum recedere a principiis quibus certissime et im- mobiliter se adhaerere palam proiitetur. Solum enim sequitur, logicae regulas non satis forsitan fuisse ab eo observatas. DE ECCLESIAE MEMBRIS 283 Ergo omnibus modis, multiplicitas opinionum quae de Ec- clesiae membris apud theologos inveniuntur, intactam pror- sus atque inconcussam relinquit certitudinem eorum omnium quae hactenus fuerunt demonstrata. Quin imo, omnia prin- cipia in secunda potissimum thesi exposita, iure meritoque in praesenti accipi potius possent instar criteriorum, ad diiu- candum quinam inter multos diversa opinantes magis ad ve- ritatem accedere videantur. Et haec quidem semel pro semper annotata velim. Nunc autem statim veniendum est ad decla- rationem doctrinae, quinque propositionibus comprehensam, quarum prior est ut sequitur. THESIS X. Icl cfiiocl pi^iiiio et i>r>iiielimliter i*ec|iiii^itiir iit cfiiii^ Nit Eeelejiiiae iiieiiil>niiii^ est eliai^sieter liaptii^iiialis, isciiie iioii i>iit£iti>"e taiitiiiii, secl iii rei vei^itAte siiii«ee|>tii)i<* Poi^i*o tsiiitsi est >^iis liiiiiis» elia^i^aeteris, iit iiisi silic|iio ilisiii^» liaptizsiti aetii iiaee eiiis effieaeia iiiipecliatiii^ seiiiiiei^ a^-^re,:;-et lioiiiiiieiii iiiiitati eoriioris Eeelesiae Catliolieae. lcleo illi oiiiiies c|iii iisiiiii ratioiiis iioiicliiiii acleiiti, ciiioeiiiiiciiie taiicleiii iiioclo et a c|iiil>iiseiiiiic|iie saeraiiieiitiiiii liaptisiiiatis vei»e aeeepeiMiiit, ii>ii$o faeto iiiter vera eorporis c^iii!!« iiieiulira iiiiiiieraiitiir. i^ 1. Baptismum esse ianuam Ecclesiae, sea id quo primo homo admittitur in societatem christianam, id est catholicam (1), documenta tum Scripturae tum perpetuae Traditionis hicu- lenter demonstrant. Sane Christus ipse praestituit normam secundum quam in suam Ecclesiam homines adunarentur, cum dixit Matth. XXVIII-19 : Docete omnes gentes^ haptizantes eos. Hinc, Act. 11-14 dicitur : Qul ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt^ et appositae sunt (Ecclesiae tunc nascenti) in die illa animae (1) Adverte synonymiam terminorum : socieiatem christianam, id est cathoUcam. Nam societas chiistiana non est uisi vera Ecclesia Cliristi, vera autem Ecclesia Christi non est uisi Catholica, ut ex praemissis constat. 284 QUAESTIO YIl. cifcite)' t)'ia ))iitlia. Hhic etiamPanlus aperte exhibet baptismum tanquam initiationem ad Christi corpus quod est Ecclesia: hi iino SpiritUy inquit i Cor. XII-13, omnes nos in untim co)'ims haptizati sumus, sive ludaei sive Gentiles^ sive servi sive lihe)'i. Et demum, Coloss. 11-11, comparat baptismum circumcisioni qua olim populo Dei aggregabantur filii Abrahae secundum carnem: Ci)'ctu)icisi estis ci)'CU))icisio)ie no)i ))ianufacta et e.rspo- liatione co)'po)'is car)iis, sed in ci)'cu))icisione Christi, consepidti ei in haptismo (1). Idem quoque Patres docent. Nam concors omnium sen- tentia est, catechumenos quantumvis in praeparatione pro- xima existentes, nondum tamen ad ecclesiasticam societatem pertinere. Sunt adhuc inse)'endi EccJesiae (2). Sunt in ve.sti- htdo, quibus adhuc m ip.sam aidam ing)'edi )iecesse .sit (3). Hanc veritatem testantur etiam omnes liturgiae. « Assemani « in codice liturgico collegit formulas precum super catechu- « menos iam credentes et mox baptizandos, ex diversis ec- « clesiis, latina, graeca, syra^ chaldaica, armena, coptica, « quae omnes in unum conspirant sensum : Ut )'e)ioventur fonte « haptis)natis et i)iter Ecclesiae tuae ))ie))ih)'a nu))ie)'entur ; tihi « in Ecclesia tua gratia haptismatis )'enascantur ; novo Testa- « mento p)'oIem novae soholis adscrihe. Ex sacramentario Grelasii « et Gregorii usque ad recentissimam recognitionem Pauli V. « Qui ad haptis)nu)ii sunt dispositi, unias illos sanctae tuae ca- « tholicae Eeclesiae ; planta eos in sancta tua catholica et apo- « stolica Ecclesia; ut inseraiitur i)i )'adice olivae pinguis, quae « est sancta Dei catholica Ecclesia. Apud Graecos et Coptos « et Syros. Ut sint oves veri Pasto)'is ohsig)iatae signactdo Spi- « )'itus tui Sancti, et honorahilia me))d))'a in co)'po)'e sanctae « tuae Ecclesiae ; .mscipe eos in ovili tuo. Apud Syros, Chal- « daeos, Coptos, Maronitas » (4). Unde tandem expresse di- citur in decreto Eugenii IV ad Armenos : « Primum omnium « sacramentorum locum tenet sanctum baptisma... ; per ipsum « enim membra Christi ac de corpore efficimur Ecclesiae » . Ratio demum theologica patet, quia ad corpus societatis (1) Ita fere Palmieri, de Roui. Poutif., Proleg. § 23. (2) Greg. Naziauz., orat. 40, n. 16 — Cyrill. Hieros. Procatecli. u. 1. (3) Cyrill., ibid. n. 17 — Augii8t., de peccat. merit. et remiss. n. 39. (4) Frauzelin, de Eccles., Thes. 22. DE ECCLESIAE MEMBRIS 285 non pertinet quisquis est omnino extra participationem pro- priorum bonorum eius. Atqui tales sunt omnes non baptizati ; non enim liabent ius etiam ""radicale ad sacramenta aut alia communia Ecclesiae bona. sed ut Dionysius 1. de hierarch. eccles. c. 7 ait, « expertes sunt participationis et initiationis « omnimn sacramentorum hierarchicorum, quia ex divina na- « tivitate subsistentiam nondum acceperunt » . Accedit et argu- mentum adhuc manifestius, nam etsi societas aliqua, habere possit in sua iurisdictione eos etiam qui foris sunt ut trans- lugae et desertores, nusquam tamen iieri potest ut aliquis intus sit, quin societas in eum propriam possit exercere po- testatem. Atqui in omnes non baptizatos nulla est Ecclesiae potestas, nulla iurisdictio, iuxta ilhid Tridentini, Sess. XIV, cap. 2: « Constat certe baptismi ministrum iudicem esse non « oportere, cum Ecclesia in neminem iudicium exerceat, qui « non prius in ipsam per baptismi ianuam fuerit ingressus ». Denique in omni societate oportet esse originale aliquod fa- ctum quo singuhis quisque ad eam initietur et in ea admit- tatur. Eiusmodi autem factum in Ecclesia nihil ahud esse quam susceptionem baptismatis, semper et ubique est credi- tum. Nam a suscepto baptismate unusquisque denominatur fidelis (1), id est ad Ecclesiam pertinens, et ita quidem ut nulla alia opus sit conditione, uti paulo infra videbimus, nisi per modum removentis prohibens : ne sciHcet id quod pro- pria vi sua baptismus natus est efficere, ullo contrario obsta- culo impediatur. Bene ergo conchides, priniam et fundamen- talem conditionem requisitam in Ecclesiae membro, esse ba- ptismum, § 2. Sed nunc ulterius quaeritm^ an sit necessarius baptismus valide susceptus, an forte sufficiat baptismus sohnn existi- matus, ut si quis non vere habens baptismi sacramentum, (1) « Interroga hominem, christianus esf Respondefc tibi. uon suiu, si « paganus est aut luclaeus. Si autem clixerit, sum ; adhuc quaeris ab co : « catechumenus au fidelis? Si responderit, catecbumenus, iuuuctus ost, « uondum lotus... Ecce modo loquor et fidelibus et catechumenis ». Au- gustiuus, Tract. 44 iu loau. u. 2. 286 QUAESTio vir. habere tamen repiitetur. Dictum est enim supra, quod non desunt aliqui ita opinantes. « Ad hoc ut aliquis sit de cor- « pore Ecclesiae, non requiri characterem, sed externum ba- « ptismum ; nec externum baptismum requiri ut quis cen- « seatur et sit de Ecclesia, sed tantum ut admittatur. Si quis « enim petit admitti ad Ecclesiam, id non fiet sine baptismo. « Tamen si quis dicat se baptizatum, et non constet contra- « rium, admittetur ad sacramenta caetera^, et per hoc erit de « corpore Ecclesiae. Et signum huius est, quia si postea in- « notescat illum non fuisse baptizatum, siquidem culpa ipsius « id sit factum, expelletur de congregatione, nec recipietur « nisi post poenitentiam baptizetur. At si non culpa eius, non « repelletur, sed periicietur in eo quod deerat, nec iudicabi- « tur non fuisse in Ecclesia sed iudicabitur intrasse aliunde « quam per ordinariam portam ». Ita Bellarminus 1. 3 de Eccles. c. 10, qui tamen Jiuic doctrinae non multum fidere videtur. Nam cum occasione solvendae cuiusdam difiicultatis eam exposuisset, postea addit aliam responsionem quam dicit meliorem: « Posset tamen, inquit, etiam responderi, et me- « lius^ eos qui non sant baptizati, et tamen habentur pro « baptizatis, esse de Ecclesia secundum apparentiam exterio- « rem tantum, id est, putative, non vere. Nec tamen inde « sequitur ut Ecclesia sit invisibilis, etc. ». Et re quidem vera, praefata illa opinio quam Bellarminus tribus Driedoni, et moderni nonnulli adhuc sequuntur (1), nullo modo videtur posse admitti. Etenim primo, quoties ahquis actus requiritur ut initiatio ad societatem, requiritur actus non existimatus tantum, neque etiam pure materialis, sed determinate validus. Et ratio est clara, quia actus invalidus est nullus, sicut matrimonium in- valide contractum est nullum, et emissio voti invalida est nuUa, et in civilibus naturalizatio invalida nequaquam sor- titur effectum. Et licet contingat invaliditatem hanc ignorari, non tamen propterea in rei veritate quidquam efficitur. Quare si postea detegatur vitium, etiam in foro externo reputabun- tur nuUa fuisse quaecumque ex dicto 'actu consecuta sunt. Idem igitur nunc dicendum est de baptismo. — Praeterea, quisquis est Ecclesiae membrum, habet verum ius iii com- (1) Palmieri, de Rom. Pout., Prolegoni. o 11, n. 4. r>E ECCLESFAE MEMBRIS 287 munia Ecclesiae bona. Hoc enini est de ratione membri in quocumque corpore sociali. Atqui homo non valide baptizatus, quantumvis reputetur talis, non vere esse potest particeps bonorum Ecclesiae, puta sacramentorum. Ergo non vere, sed secundum solam apparentiam est de corpore. — Denique locus iuris canonici, 1. 3 Decretal. Tit. 43, cap. ApostoVicam^ quem pro sua sententia afferunt adversarii, nihil conchidit. « Pre- « sbyterum, ait Innocentius III, quem sine unda baptismatis « extremum diem clausisse significasti, quia in sanctae matris « Ecclesiae fide et Christi nominis confessione jperseveraverit, « ab originali peccato solutum et coelestis patriae gaudium « esse adeptum adserimus incunctanter. Lege super octavo « libro Augustini de civitate Dei, ubi inter caetera legitur : « Baptismus imisihUiter ministrattir, quem non contempus reVt- « gionis^sed termimis necessitatis excludit. Librumetiam B. Am- « brosii de obitu Valentiniani idem adserentisrevolve. Sopitis « igitur quaestionibus doctorum, Patrum sententias teneas et « in ecclesia tua iuges preces hostiasque Deo offerre iubeas « pro presbytero memorato ». Haec, inquam, intentum non demonstrant, quia auctoritas ista facit quidem pro exsistentia baptismi flaminis, cum quo hominem salvari nos etiam in- cunctanter asserimus, sed quaestionem nullatenus attingit. Revera id tantum declarat Pontifex: defectum sacramenti non impedire salutem in eo qui bona fide putat se fuisse ba- ptizatum, ac per hoc, non afferre in casu ullam rationem du- bitandi an putativus ille presbyter fuerit necne, de numero eorum qui cum in gratia decesserint, iuvari possunt per suf- fragia Ecclesiae. Sed nedum insinuet Innocentius hominem istum ad corpus Ecclesiae re pertinuisse, ipsum potius diserte assimilat catechumenis, sicut apparet ex allatis citationibus Patrum, praesertim vero Ambrosii in oratione funebri Va- lentiniani Imperatoris qui sine dubio simplex catechumenus obierat. Obiiciunt tamen: Nemo scit certo qui sint vere haptizati, tum quia^ sacramentum nunquam est validum sine interna inten- tione ministri^ tum quia cum exterior haptismus exhihetur, pauci adsunt qui videant. Ergo si ad rationem memhri Ecclesiae non satis esset haptismus etiam niere existimatus, iam non sufficienti certitudine constare posset quinani de eius corpore exsistant, et ex consequenti tolleretur visihilitas. 288 QUAESTIO Vll. Sed responsio ad hoc argumentiim iam fuit in superioribus praeformata. Nempe duplex in praesenti distinguenda est certitudo, sicut et duplex ratio visibilitatis. Est visibilitas quam habere debet Ecclesia ut Ecclesia.vera, et est visibilitas quam habere debet in suis membris ut societas simpliciter. Prior equidem eas requirit conditiones quae stricte dictam generent certitudinem, sed in obiectione non tangitur, quia afhcit coetum in communi, et habetur per notas seu signa credibilitatis. His namque innixi, certo iudicamus esse pru- denter fide divina credendum quod Ecclesia Romana est le- gitima Ecclesia Christi, et quod ex consequenti constat homi- nibus vere baptizatis, siquidem instituit Christus ut per verum baptismum copularetur sibi sanctae Ecclesiae corpus. Sed praedicta credibilitatis evidentia aut fidei certitudo nequa- quam respicit singula in particulari individua, quia adhuc verum erit Ecclesiam Romanam esse Ecclesiam veram, homi- nibusque constare vere baptizatis, etiamsi inter eos qui ad eam censentur pertinere, nonnuUi admisceantur qui charactere baptismali putative tantum insigniti, nonnisi apparenter etiam in unitate corporis exsistant. Hinc, vel argumentum adversariorum extra quaestionem est, vel non tangit risi visibilitatem illam quae in Ecclesia esse debet sicut in omni alia humana societate, quatenus sci- licet requiritur ut socii sint sibi invicem in individuo cogno- scibiles, et certo quidem cognoscibiles. At vero, certitudo hic necessaria non amplius est certitudo stricte sumpta, non cer- titudo fidei, non certitudo etiam simplicis credibilitatis, su- mendo credibilitatem in sensu theologico vocabuli. Sed satis est certitudo in humano commercio sufficiens, id est, exchi- dens omne dubium quod in ordine ad praxim ut prudens habeatur ( i). Hoc autem modo accipiendo certitudinem, omnino negaiidum est quod certo sciri non possit qui sint vere bapti- zati. Nec obstat necessitas internae intentionis in ministro, prout satis superque declaratum est in proprio loco, ubi de sacramentis in communi (2). Et universim loquendo, omnis (1) De supiemo capite qiiod in sua iudividualitate essentiale est Ec- clesiae, nunc non agitur. Ipse enim pertinet ad priorem considerationem visibilitatis, ut notatuni est supra, in buius Quaestionis prolegomeno. Yide ibi dicta. (2) Cf. Tom. 1 de Sacrani. Quaest. 64. DE ECCLESIAE MEMBRIS 289 ratio quam nunc in contrarium afFerres, fiacile retorqueretur contra visibilitatem aliarum societatum, puta societatis dome- sticae ; nam pauci etiam adsunt qui videant quando matrimo- nium contrahitur, et necessarius etiam est ad verum matri- monium tam ut sacramentum quam ut in purum naturae officium, internus duorum contrahentium consensus. Nemo tamen propterea dixerit societatem doniesticam esse invi- sibilem. Cave igitur ne confundas duplicemcertitudinem quam im- portat et exigit duplex Ecclesiae visibilitas. Una est specu- lativa in ordine ad id quod fide divina credendum est ; altera est practica in ordine ad socialem conversationem. Prior respicit collectivitatem in communi ; posterior vero respicit singulos in individuo. Et quoad istos visibilitas manet in tuto, si conditiones membri Ecclesiae sint tales, ut pro modo quo res apud homines communiter procedere consueverunt, in exteriori apparentia et existimatione nequaquam esse possint quin regulariter et ordinarie loquendo^ in rei etiam veritate constent. Et tamen, cum adhuc locus sit casuali et extraordi- nariae exceptioni, per accidens contingere potest ut quidam in sola apparentia ad visibile Ecclesiae corpus pertineant. §3. Sic igitur, in veris Ecclesiae membris non existimatus tan- tum, sed verus character baptismalis exigitur. At nunc ultima se offert quaestio, an ita exigatur ut etiam sufficiat. Cui quae- stioni respondendum est quod sufficit quantum est de se, id est, modo nihil sit quo vis eius aggregativa ad visibilem Ec- clesiae unitatem contrarietur. Et probatur primo ex documentis supra allatis. Nam ba- ptismus est id per qiiod de corpore efp.dmur Ecdesiae, ait Eu- genius IV in decreto ad Armenos, iuxta perpetuam atque concordem SS. Patrum sententiam. Si ergo haec est nativa baptismi vis, quotiescumque non invenit prohibens, ipso facto dictum efiectum habet sibi coniunctum. — Probatur secundo ex natura characteris baptismalis, prout fuit declarata in tra- ctatu de Sacramentis, Qq. 63 et 64. Est enim baptismalis cha- racter deputatio ad cultum divinum in religione christiana. De Ecclesia Christi. 19 290 QUAESTIO VII. Rursus, religio christiana nihil aliud est quam Ecclesia Catho- lica, cum extra Catholicam esse possint corruptiones christia- nismi, genuinus et verus christianismus esse non possit. Ergo quisquis characterem accipit baptismalem, is devincitur cor- pori Ecclesiae Catholicae quantmn est ex vi characteris. Et quia nulla personalis seu dispositio seu variatio impedire po- test quin baptizatus homo hive saltem et dehito ad Catholicam pertineat, ideo in omnes prorsus baptizatos Ecclesia semper habet et servat potestatem. Quia vero aliqua personalis con- ditio est quae non compatitur agcjregationem facti ad socialem uiiitatem, propterea extra Ecclesiam multi baptizati de facto exsistunt. Id tamen nunquam erit nisi ratione alicuius impe- dimenti contrariantis naturale consectarium characteris, atque idcirco semper verum est dicere quod baptismus sulficit ut causa directa ad constituendum verum Ecclesiae membrum ; nam si quid aliud requiritur, non requiritur nisi ad removen- dum prohibens. Hinc ultro sequitur ultima propositionis assertio. In iis namque qui usum rationis nondum habuerunt, sicut nulla esse potest causa impediens gratiam quae est res sacramenti, ,sic etiam non potest esse causa impediens id quod character sponte sua secum aifert, videlicet incorporationem in visibili populo Dei. Nec refert a quo vel inter quos sacramentum susceperint, puta inter haereticos vel schismaticos, ab haere- ticis vel schismaticis mniistris. Nam baptismus unus est, cuius efficacia a qualitate baptizantis nullo modo pendet. Est insu- per ex sua institutione proprium Ecclesiae Catholicae bonum, ita ut quisquis iUum administrat, bonum huius Ecclesiae ad- ministret, eiusdemque minister exsistat vel regularis vel irre- gularis, quin hoc pendeat ab intentione hominum, modo adsit intentio requisita ad valorem sacramenti. Quare, quicumque assignentur baptismi effectus. hi nunquam impediri possunt per factmn aut conditionem ministri, sed per solam habitu- dinem subiecti, si forte sua personali dispositione iisdem re- pugnet. Atqui, ut per se apparet, eiusmodi contraria habitudo nequaquam esse potest in eis qui nunquam rationis usum sunt consecuti. In eis igitur baptismus omnes suos efiectus infal- libiliter habet, non solum quoad iustificationis gratiam, verum etiam quoad incorpomtionem ad Ecclesiam. Sed haec fuse DE ECCLESIAE MEMBEIS 291 exposita sunt in tractatu de sacramentis in communi et de baptismo in specie; vide ergo ibi dicta (1). Nunc de adultis specialis esse debet consideratio. THESIS XI. Liicet clia,racter l)ai>tissiiia^li$^ sit cle se siiflricieiis ail iiicoi»|ioraiicliiiii lioiiiiiieui verae Ecclesiae Catliolicae, iiiliiloiiiiiiii!^ atl liiiiic efrectiiiii rec|iiirit iii acliiltis clii- liliceiii coiiclitioiieiii. Kt priiiia c|iiicleiii coiiclitio cis^t iit iioii iiiiiiecliatiir sociale viiiciiliiiii iiiiitatis ficlei i>er liaeresiiii roniialeiii aiit etiaiii iiiere iiiaterialeiii. Ve- riiiiitaiiieii ciiiia liiiiiisiiiocli iiiiiiecliiiieiitiiiii illa sola liaeresis alTert^ cfiiae iii apertaiii i>rofessioiieiii traiisit, cliceiicliiui est solos iiotoriois liaereticos a corpore Ec- clesiae excliidi. Notanda in primis propria haereseos ratio. luxta etymon vocis et cohaerentem totius traditionis sensum, haereticus ille proprie dicitur, qui post susceptam in baptismatis sacra- mento christianitatem, non accipit ab Ecclesiae magisterio regulam credendorum, sed alhinde eligit sihi normam sentiendi de rebus fidei et doctrina Christi: sive alios sequatur religionis doctores et magistros, sive inhaereat principio liberi examinis, omnimodam rationis independentiam profitendo, sii^e demum discredat etiam unum sohim ex articulis qui ab Ecclesia tan- quam fidei dogmata proponuntur. Vide ergo quid distet inter infidehtatem et haeresim. Nam primo, infidelitas in communi potest esse in quocumque ho- mine usum rationis habente, haeresis autem non consideratur nisi in eo qui accepit fidei sacramentum, id est, baptismalem characterem (2). Praeterea, ratio infidelitatis communiter di- (1) Toin. 1 de Sacramentis, Quaest. 64 et 69. (2) De haeresi dicit S. Thomas 2-2, Quaest. 11, a. 1 : « A rectitudine « fidei christianae dupliciter quis potest deviare. Uuo modo, quia ipse « Christo non vult assentire, et hic habet malam voluntatem circa ipsum « finem, et hoc pertinet ad speciem infidelitatis paganorum et ludaeo- « rum. Alio modo per hoc quod intendit quidem Christo assentire, sed « deficit in eligendo ea quibus Christo assentiafc, quia uon eligit ea quae « sunt vere a Christo tradita, sed ea quae sibi propria mens suggerit, « et ideo haeresis est infidelitatis species pertinens ad eos qui fidem 292 QUAESTIO VII. ctae absolvitur per lioc quod quis discreclit revelata a Deo, utcumque sufficienter proposita. Eatio vero haeresis determi- nate addit recessum a sociali magisterio quod fuit divinitus constitutum. ut esset in coetu christianorum organum authen- ticum ad proponendam revelationem. Hinc tertio, infidelitas in communi opponitur fidei divinae, praescindendo a quacum- que speciali conditione. Haeresis vero opponitur eidem fidei prout peculiari modo in christiano esse debet sub regimine et dependentia illius auctoritatis, cuius est vice Dei societa- tem credentium gubernare. Dividuntur autem haeretici in formales et materiales. For- males illi sunt, quibus Ecclesiae auctoritas est sufficienter nota; materiales vero, qui invincibili ignorantia circa ipsam Ecclesiam laborantes, bona fide eligunt aliam regulam dire- ctricem. Materialibus igitur haereticis non imputatur haeresis ad peccatum, imo nec necessario deest supernaturalis itla fides quae totius iustificationis initium est et radix. Forte enim credunt explicite principales articulos, caeteros vero non explicite sed implicite. per dispositionem animi et bonam vohmtatem adhaerendi iis omnibus quae sibi sufficienter pro- ponerentur ut a Deo revelata. Proinde adhuc possunt perti- nere voto ad Ecclesiae corpus. et alias habere conditiones requisitas ad sahitem. Xihilominus, quod attinet ad realem in- corporationem in visibiH Ecclesia Christi de qua nunc sermo, thesis nuUum ponit discrimen inter haereticos formales vel materiales, omnia sane intelUgendo iuxta mox declaratam haeresis materialis notionem, quae etiam sola est propria et genuina. Nam si per materialem haereticum inteUigeres eum qui profitens se in rebus fidei a magisterio Ecclesiae pendere. « Christi profitectnr, sed eius dogruata corrumpunt ». Super (luo dubinuj occurrit uovitiorum, ait Caietanus in Commentario, quia non videtur verum quod haeresis constituatur per hoc quod, supposita adhaesione ad Christum, erretur in his qnae suut dicta ab ipso, quoniam contingit Christianum recedere a tide ipsius Christi, et totam revelationem re- spuere. Talis est haereticus, et tamen non supponit voluntatem Christo assentiendi. « Sed ad hoc dicitur quod assentire Christo contingit du- « pliciter, scilicet actu mentis vel professione characteris christiani. Ad « haeresim licet saepe concurrere videatur primum, non tamen est dc « ratione eius, sed sufficit secundum, scilicet quod charactere fidei in « baptismo suscepto Christum profiteatur ». DE ECCLESIAE MEMBRIS 29H adhuc tamen negat aliquid definitum ab Ecclesia quia nescit fuisse definitum, aut ideo tenet contrariam catholicae do- ctrinae sententiam quia falso reputat eam doceri ab Ecclesia, sic profecto absurdum esset ponere haereticos materiales extra verae Ecclesiae corpus, sed sic etiam omnino perverteretur legitima vocis acceptio. Nam tunc tantum peccatum materiale esse dicitur, quando materialiter ponuntur ea quae sunt de ratione talis peccati, seclusa advertentia aut deliberata vo- hmtate. Nunc autem de ratione haereseos est recessus a regula ecclesiastici magisterii, qui in casu nulhis est, cum sit sim- plex error facti circa id quod regula dictat. Et ideo, ne ma- terialiter quidem haeresi locus esse potest. Cum ergo in ordine ad praesentem quaestionem nihil re- ferat an formalis vel materiahs haereticus quis exsistat, magis attendenda est aha divisio in haereticos occultos et notorios. Occulti autem ii in primis dicuntur, qui actu tantum interno discredunt dogmata tidei ab Ecclesia proposita, tum illi qui signis quidem externis haeresim manifestant, at non publica professione. Quos inter, multos nostris diebus versari facile intelliges: dubitantes scilicet de rebus fidei vel positive dis- sentientes, suamque animi dispositionem in privato vitae com- mercio non dissimulantes, quamvis Ecclesiae fidem nusquam ex professo abdir^averint, et cum categorice de sua religione interrogantur, sponte sua sese cathohcos declarent (1). Oc_ cultos porro haereticos nullo modo ad veram Ecclesiam perti- nere, plures tenent theologi, et inter recentissimos Cardinalis Franzelin, de Eccles. Thes. 22. « Nos tamen, inquit Bellarmi- « nus (2), modum loquendi plurium sequimur, qui docent « eos qui sola externa professione coniuncti sunt fidelibus « caeteris, esse veras partes exteriores, atque adeo etiammem- « bra, licet arida, corporis Ecclesiae. Vide Thomam Walden- « sem, tom. 1, 1. 2, c. 9 et 11 ; loannem Driedonem, L 4 de (1) Nota discriuien iuter haeresim uotoriam, et haeresim quae sufficit ad iucurrendum excommuuicationem Bullae Apostolicae Sedis. Nam ad incur- reudam excommunicationem satis est quaelibet manifestatio exterior, ctiam in occulto facta, animo errorem profitendi. Sed de excommunica- tione et effectibus eius in ordine ad praesentem quaestionem, dicetur in propositione. sequenti. (2) Bellarm. de Eccles. 1. 3, c. 10. 294 QUAESTIO VII. « ecclesiasticis scriptnris et dogmatibns, c. 2 ; Petrum Soto in « confessione catholica qnam opposuit confessioni Wirtem- « bergensi. cap. de Ecclesia et cap. de Conciliis : Hosium Car- « dinalem, 1. 3 contra prolegomena Brentii, et Melchiorem « Cannm, 1. 4 de locis theologicis, c. ult. ad argumentum 12 ». Et huic sententiae, quae longe communior est, omnino sub- scribendum esse censemus. Sed, ut claritati consulatur, decla- randum in primis erit id quod in confesso est apud omnes : notorios haereticos ab Ecclesiae corpore exchidi. Postea vero, id quod a quibusdam negatur : solos scilicet exchidi notorios, non autem occultos, in quorum numero ii etiam ponendi videntur, qui etsi externe contra fidem peccantes, nusquam tamen a regula ecclesiastici magisterii pubHca professione recesserunt. § 1. Prioris assertionis demonstratio generalis sumi potest ex praemissis de Ecclesiae unitate. Si enim. ut Quaest. 3 pro- batum est, uaitas professionis fidei, eaque dependens a visibiU regula viventis magisterii, est essentiahs proprietas qua Ec- clesiam suam in perpetuum ornatam esse vohiit Christus, ma- nifeste sequitur quod pars Ecclesiae nequaquam esse possunt qui aliter profitentur ac docet eius magisterium. lam enim esset divisio in fidei professione, et divisio contradictorie opponitur unitati. Sed notorii haeretici ii sunt qui profes- sione suanon sequuntur regulam magisterii ecclesiastici. Ergo obicem habent quominus Ecclesiae aggregentur, et quamvis charactere baptismaH insigniti, de visibiU eius corpore vel nunquam fuerunt, vel esse desierunt ex quo palam post ba- ptisma heterodoxi facti sunt. SpeciaUa autem argumenta ex Scriptura, Concihis, et Pa- tribus affert Bellarminus L 3 de EccL c. 4. « Primo hoc Scri- « ptura indicat, cum ait 1 Tim. 1-19: Quidam circa fidem nau- « fragaverunt. Quo loco per metaphoram naufragii intelhgit « haereticos, fracta una parte navis Ecclesiae, ex ea in mare « decidisse. Quod etiam significatur illa parabola Domini « de reti quod prae multitudine scindebatur, Luc. V. Prae- « terea, Tit. III-IO: Haereficum hominem post unam et secun- « dam correptionem devita, sciens quia suhcersus est qui eiusmodi DE ECCLESIAE MEMBRIS 295 ^< estj et delinqiiit, ciim sit proprio itidicio condemnatus. Ubi « Apostoliis episcopo praecipit ut haereticnm vitet, qnod « certe non iuberet si esset intra Ecclesiam ; debet enim « pastor non vitare, sed cnrare eos qui ad suum gregem « pertinent. Et addit rationem, quia talis pertinax liaere- « ticus est proprio iudicio condemnatus, id est, ut Hie- « ronymus exponit, non est eiectus ab Ecclesia per excom- « municationem ut multi alii peccatores, sed ipse seipsum « ab Ecclesia eiicit. — Secundo probatur hoc idem ex can. 8 « et 9 Concilii Nicaeni, ubi liaeretici dicuntur posse recipi in « Ecclesiam, si redire velint, cum certis tamen conditioni- « bus. — Tertio ex Patribus. Irenaeus 1. B, c. 3 dicit Polv- « carpum multos haereticos ad Ecclesiam convertisse : ex quo « sequitur eos antea fuisse de Ecclesia egressos. Tertullianus « 1. de praescriptionibus dicit Marcionem, cum ad Ecclesiam « redire vellet, conditionem accepisse ut caeteros quos per- « verterat, Ecclesiae restitueret. Cyprianus in epistola ad lu- « baianum dicit haereticos, cum sint extra Ecclesiam, tamen « vindicare sibi Ecclesiae auctoritatem more simiarum, quae « cum homines non sint, tamen homines videri vokmt. Hie- « ronymus in Dialogo contra Luciferianos circa finem : Si- « cubi audievisy inquit, eos qui dicuntur Christi, non a Domino « lesu Christo, sed a quoquam alio nuncupari, utputa Marcio- « nitas, Valentinianos, Montenses sive Campenses^ scito non Ec- « clesiam Christi, sed Antichristi esse sjjnarjogam. Augustinus « 1. 4, contra Donatistas c. 10, dicit interdum accidere ut hae- « reticus foris exsistens non agat contra Ecclesiam, et catho- « licus intus exsistens, contra Ecclesiam agat, etc. » Sed in re adeo manifesta supervacaneum esset multa congerere testi- monia. Sokimmodo observandum occurrit, plerasque aucto- ritates allatas, de formalibus haereticis esse ; nec mirum hoc videri debet, quia in unoquoque genere consideratur potissi- mum id quod est per se, et non per accidens tantum. Ye- rumtamen et ipsos haereticos materiales extra visibile Eccle- siae corpus versari satis docent Patres, cum exckidunt omnes qui ab haeresiarchis seducti ad eorum congregationes utcum- que pertinent, nullo discrimine facto inter eos qui sceleris participes exsistunt, et eos qui bona forsitan fide alienos istos sequuntur. At contra praedicta obiicies primo : Ecclesiae proprietas est 296 QUAESTIO VII. sanctitas, non seciis ac tinitas. Sed rafione sanctitatis, ah Eccle- siae greniio non excludiintnr mali etiani notorii. Ergo nec ra- tione unitcdis, haeretici. Respondeo negando paritatem. Nam sanctitas membrorum de qua hic sermo, immediate afficit personas individnas, et iis mediantibus denominat societatem cuius principiis et mi- nisterio refertur accepta. Unitas autem immediate respicit coUectivitatem ipsam, a qua divisionem removet quoad fidei professionem. Porro mali in Ecclesia exsistentes non impe- diunt quin adhuc habeat sanctos, eam vere denominantes. At haeretici, si intus essent, formaliter tollerent indivisionem coetus quae est de conceptu unitatis, et ideo non sequitur conclusio argumenti. Dices secundo : Tempore haeresis lansenianae phires erant episcopi palam appeUantes a BuUa Unigenitus, caeterisque vel anteriorihus rel posteriorihus Constitidionihus Pontificiis in tota Ecclesia receptis. Hi ergo erant notorii haeretici. Quo tamen non ohstante, adhuc tenehantur ut veri episcopi hahentes com- munionem cum Sede ApostoUca, atque adeo ut vera Ecclesiae memhra. Falsiim igitur est quod haeresis etiam notoria ponat hominem extra Ecclesiae corpus. Respondeo lansenistas fuisse prae caeteris haereticis feraces omnis generis subterfugiorum ad eludenda Ecclesiae anathe- mata, eo scilicet tine ut sese modis omnibus dissimulantes, virus suae doctrinae efficacius ditfunderent. Et ideo non mi- riun si in tanta artificiorum caliiditate, de notorietate hae- reseos quorumdam non ita liquido apud coaetaneos constare potuerit. Generatim tamen distinguere oportet oppositionem contra constitutiones pontificias respicientes factum dogma- ticum de sensu libri lansenii, et oppositionem contra con- stitutiones doctrinam catholicam directe definientes. — Qui insidiose contendebant recipiendam quidem esse condemna- tionem propositionum, sed falso eas attribui lansenio, non- dum ex hoc capite notorii haeretici erant. Ratio est quia etsi certissima sit Ecclesiae infallibilitas in definiendis factis dog- maticis, certissima pariter obligatio adhaerendi definitioni per internum mentis assensum, et non per merum silentium obsequiosiun, nihilominus eiusmodi definitiones, aut non sunt propriissime definitiones fidei, aut saltem ut tales nondum sufficienter innotuerunt. Nam praeterquam quod usque nunc DE ECCLESIAE MEMBRIS 297 controvertitur inter theologos an sit de pde, Ecclesiam esse infallibilem in his iudiciis proferendis, disputatur maxime de ratione assensus qui eis debetur : an scilicet debeatur assen- sus fidei divinae, cui soli directe opponitur haeresis, an tan- tum fidei (ut aiunt) ecclesiasticae. Unde notorms haereticns nondum dici potest qui contra renititur, quamvis gravissimi pec(;ati reatum non effugiat, et haeresi saltem proximus no- scatur exsistere (1). — Nunc autem, postquam pauci illi epi- scopi appeUantes^ longius progressi, Constitutionem Unigenitus unanimi consensu velut regulam fidei in Ecclesia receptam, palam et pertinaciter et sine ambagibus respuere inceperunt, tunc etiam incepit haeresis eorum esse notoria; sed ex tunc quoque desierunt haberi ut veri et legitimi episcopi. Quin et expresse, prout ratio temporum ferebat, denuntiati sunt tan- quam extra communionem catholicam exsistentes ; de quo fidem faciunt acta Concilii Embrodunensis, et praesertim Bulla Clementis XI PastoraUs ofpcii. Dices tertio : Tn parahola de zizaniis, Matth. XIII, in eodem agro inveniuntnr tritico permixta zizania, quibns signipcantnr haeretici. Ager autem est Ecclesia, ut docet Cyprianus, et post eum Augustinus passim. Respondeo quod scopus parabolae est ostendere, semper futuros in mundo et in Ecclesia aliquos malos, nec posse ulla humana diligentia purgari aream ante iudicii diem. Non ergo de haereticis specialiter est sermo, sed de malis, quicumque illi sint; nam Dominus parabolam exponens ait zizania esse fiiios nequam, et illos omnes qui tandem in ignem aeternum deiicientur. Quare, dum zizania dicuntur permixta tritico, diversus permixtionis modus intelligendus est, secundum quod vel haereticis vel aliis quibusvis malis parabola applicatur. Nam mali permiscentur bonis, etiam societate unius Ecclesiae, haeretici vero societate, non unius Ecclesiae, sed solius no- minis christiani, ut Augustinus dicit Qq. in Matth. c. 2. Dices denique quarto : Haereticos Ecclesia iudicare et punire potest. Igitur sunt intus^ nam: Quid niihi, inqnit 1 Cor. V-12, de iis qni foris sunt iudicaref Praeterea haeretici retinent cha- racterem baptismi et sacerdotii^ igitur snnt christiani et sa- cerdotes. (l) De his dicetur infra, iibi de Ecclesiae magisterio. 298 QUA£S'TJO VII. Respondeo : « Haereticos. licet non sint de Ecclesia, tameri « debere esse, et proinde ad eam pertinere ut oves ad ovile « unde fugerunt ; sicut solet dici, ista ovis est illius ovilis, « quando tamen vagatur extra ovile. Potest autem Ecclesia « iudicare de iis qui reipsa intus sunt, vel certe esse debent. « Sicut pastor revera potest ovem quae extra ovile errat per « montes, cogere iterum ad ovile, et imperator potest deser- « torem militiae qui transfugit ad castra hostium vi cogere « ad sua castra, aut etiam suspendere. Apostolus autem lo- « quitur de iis qui ita foris sunt, ut nunquam fuerint intus. « Et ad illud de charactere dico, haereticos retinere extra Ec- « clesiam characteres illos indelebiles, sicut retinent oves « perditae characterem inustum in dorso, et desertores mili- « tiae signa militaria » (1). Certissimum igitur sit, notorios haereticos esse foris. Sed nunc de occultis superest specialiter inquirendum, et quod isti non debeant aliis annumerari, ex sequentibus apparebit argumentis. Haereticos occultos adliuc esse de Ecclesia, potest in pri- mis ostendi ratione deducta ex generali principio quod supra fuit declaratum. Nam baptismus suapte natura aggregat ho- minem visibili corpori Ecclesiae Catholicae, huncque effectum semper habet sibi coniunctum, nisi in subiecto baptismi adsit prohibens, id est, aliquid incompossibile cum sociali vinculo ecclesiasticae unitatis. Porro vinculum sociale in quantum huiusmodi, de sui ratione externum est atque notorium. Quam- diu igitur haeresis in aperta professione non est, sed adhuc sistit in mente, vel iis continetur manifestationibus quae ad notorietatem non sufficiunt, minime excludit coaptationem ad visibilem Ecclesiae compaginem, ac per hoc necesse est ut baptismalis character (per quem efficiniur de corpore Eccleslae). suam adhuc vim exserat, aut potius suum retineat naturale consectarium, quod nullo adhuc contrario impeditur vel ex- pellitur. Idem etiam suadet diserta Scripturae auctoritas, 1 loan. II, 18-19: Ef nunc antkhrhti midti facti sunt.... Ex nobis prodie- (1) Bellarminus, de Eccles. 1. 3, c. 4. DE ECCLESIAE MEMBRIS 299 nmt, sed non erant ex nobis, nam si fidssent ex nobis^ per- mansissent titique nobiscum. Certe hoc loco loannes de haere- ticis loquitur, quos antichristos vocat ; aitque eos de Ecclesia exivisse, de qua iam non erant priusquam exirent. In quo quidem aliqua contradictionis species obtenditur. Quomodo enim exiret de domo qui intus non erat, aut quomodo intus erat qui de domo non erat ? Sed facile respondetur haereticos illos ante suum discessum non fuisse de Ecclesia secundum praeparationem animi, propter haeresim quam apud se iam conceperant. Adhuc tamen de ea fuisse vinculo communionis, propter professionem catholicitatis quam exterius habebant. Unde sequitur eos, non obstante haeresi occulta quamdiu fuit occulta, mansisse in corpore, a quo non fuerunt praecisi nisi postquam se prodiderunt, et in apertam defectionem prorupe- runt (1). Hinc Augustinus inter zizania quae frumentis sunt permixta in visibili communione Ecclesiae catholicae, ponere solet etiam eos qui nondum inventis occasionibus foras exe- undi, pseuclochristiani sunt et antichristi (1. 3 de bapt. n. 26) : qui si occasiones desint, usque in fineni maligno errore per- durant (1. 4 de Bapt. n. 26) ; qui irrident christianuni nonien, et simulato corde intrant EccJesiam, nam propterea rolunt esse christiani, ut aut promereantur homines a quibus temporalia commoda exspectant , attt quia ojfendere noJunt quos timent{de ca- techizandis rudibus, n. 26). His porro et similibus locutionibus homines non vere in animo credentes significari non dubium est, praesertim quia paulo infra expresse opponuntur aliis qui et ipsi computantur inter zizania, quamvis meliori spe, vide- licet : non amplius propter defectum internae fidei, sed solum quia in ista vita expectant feUcitatem, ut feliciores sint in rebus terrenis quam ilU qui non cohtnt Deum; ideoque cum viderint quosdam sceleratos et inipios ista saecuU prosperitate poUere et exceUere, se autem vel minus habere ista vel amittere, pertur- bantur tanquam sine causa Deum colant, et facile a fide defi- ciunt (de catechiz. rud., ubi supra). Cum autem dicit idem ipse Augustinus praefatos occultos haereticos videri esse in Ec- clesia, non significat, ut bene Bellarminus advertit (2), eos (1) Vide omnino Augustiuum, Tract. 3 iu epistolam loanuis, et 1. 3 de baptismo n. 26, et Tract. 61 iu loau. u. 2. (2) L. 3 de Eccles. c. 10. 300 QUAESTIO VII. non esse revera, sed non esse eo modo quo esse videntur. Videntur enim esse uniti interna et externa coniunctione membris caeteris, et tamen non sunt uniti nisi coniunctione externa. Nam si revera nullo modo essent intus. sed tantum esse viderentur, pari ratione non vere exirent quando aperte se produnt, sed exire viderentur. Augustinus autem dicit, inventls occasionibus fonis exeunt, et addit eos esse separatos quidem, etiam antequam exeant, sed cib invisihili charitatis compage, non ab externa Ecclesiae communione (1. 3 de bapt. n. 26). Eiusdem quoque sententiae est Gregorius Magnus, 1. 13 Moral. c. 4, ubi in Ecclesia dicit esse quosdam fidem simulantes, quia huius mundi potestatibus eamdem iidem ho- nori esse conspiciunt: Qui de aeternitatis promissione difpdunt, et tanien se fideles esse nientiuntur, sed cum malitiae (persecu- tionis) tempus eruperit^ is qui nunc metuens derogat ad con- tradicendum, ante faciem venit, quia verbis verae fidei apertis vocibus obsistit. Si autem iuxta cohaerentem Scripturae sen- tentiam Patrum, ad Ecclesiae corpus pertinere dicendi sunt occulti illi haeretici qui hypocrisi dissimulant, quanto magis ii qui nullo huiusmodi crimine contaminantur, sed potius bona intentione ab aperta professione haereseos abstinent, ne scilicet apostasiam quam eorum conscientia damnat, ad extre- mum usque perducant. Accedit tandem aliud argumentum. Xam quisquis extra cor- pus Ecclesiae versatur, ipso facto omnis ordinariae iurisdi- ctionis, puta episcopalis, incapax efficitur (1). Ratio est quia qui iurisdictionem habet ordinariam seu vere episcopalem, capitis obtinet dignitatem, et nemo esse potest caput parti- cularis etiam ecclesiae, si Ecclesiae membrum non sit. Quod enim unquam fuit caput, quod non fuerit membrum ? nam etsi non omne membrum caput exsistat, omne tamen caput membrum est. Hinc, si haeresis occulta hominem poneret extra Ecclesiam, toties de legitimitate et auctoritate pastorum dubitari posset, quoties de interna eorum fide moralis certitudo non haberetur. Sed absit ut tale ac tantum inconveniens quo omnis relaxaretur nervus disciplinae, Christi institutio ferat. (1) Nota quomodo consiilto dicatur, onmis ordinariae iurisdictionis ; nam de extraordinaria et mere delegata in casu necessitatis nou est eadem ratio, ufc facile considerauti apparebit. DE ECCLESIAE MEMBRIS 301 Neque in hoc probabilibus solum utimur argumentis, quia diserte ac signanter edocemur episcopum ratione haereseos non amittere propriam ligandi ac solvendi potestatem, nisi ex c|UO haeresim praedicat et palam profitetur. Qua de re inter alia documenta exstat epistola Coelestini Papae ad cle- rum et populum Constantinopolitanum in causa Nestorii, ubi primum hortatur Pontifex catholicos ut pro fide fortiter cer- tent, aerumnas patienter ferant, nec timeant exsilia: « Chri- « stianorum nulkis, inquit, illatum sibi temporale deflere debet « exsilium, quia eorum nemo exsul est Deo. Timeamus ne e « regione vivorum, hoc est illa quam nostram patriam esse « volumus, exsulemus. Illud est nostrum, illud perpetuum, « illud aeternum. Nostrum enim non est unde transitur, sed « illa vere nostra, quae spes certissima pollicetur ». Tum irri- tam declarans sententiam qua Nestorius nonnullos vel gradu suo vel iidelium communione deiecerat, pergit: « Ne tamen « vel ad tempus, eius videatur valere sententia, qui in se iam « divinam sententiam provocarat, aperte Sedis nostrae sanxit « auctoritas, nuHum sive episcopum sive clericum seu pro- « fessione aliqua christianum qui a Nestorio vel eius similibus, « ex qico talia pmedicare coeperiint, vel loco suo vel commu- « nione deiecti sunt, vel eiectum vel excommunicatum videri. « Sed hi omnes in nostra communione et fuerunt et usque « nunc perdurant, quia neminem vel deiicere vel removere « poterat qiii pmedicam talia tituhahat » (1). Vides igitur, episcopum qui est in occulto haereticus, adhuc ligandi et solvendi pollere potestate, quandoquidem ab eo tantum tem- pore quo haeresim palam praedicare incipit, episcopalem amittit iurisdictionem et potestatem excommunicandi. Porro conckisio in promptu est. Nam si is qui non est in Ecclesia, non potest habere aiictoritatem in Ecclesiam, et haereticus occukus habere potest, imo akquando re ipsa habet, aperte sequitur quod haereticus occukus nondum est ab Ecclesiae corpore praecisus. (1) Caelestiims Papa, epist. 11, n. 7 (Migae, Patr. Lat. Tom. 50). — Vide etiam epist. 12 eiusdem Caelestini ad loannem Antiochenum, n. 2: « Si quis vero ab episcopo Nestorio aut ab iis qui eum sequuntur, ex quo « talia praedicare coeperunt, vel excommunicatus vel exutus est seu anti- « stitis seu clerici dignitate, hunc in nostra coraraunione et durasse et « durare raanifestum est, etc. ». 302 QUAESTIO VII. Dices primo, fidem esse Ecdesiae fonnam^ a qua omnia eius memhra proprio nomine pdeles mtncupantur ; ergo quisquis fidem non habef, de Ecclesia non esf. Respondeo, formam visibilis corporis Ecclesiae non esse fidem sic et simpliciter, sed fidei catholicae professionem in baptismi sacramento susceptam. Si enim aut a iide interna aut a qualicimique confessione doctrinae Cliristi sumeretur fideJis appellatio, nomine fideliimi venirent etiam catechumeni, imo et qui errore invincibili inter haereticas sectas versantur ; quod tamen iuxta receptam usti ecclesiastico nominis signi- ficationem, prorstts falsimi est. Itaqtie, sicut homines vtilgo denominanttir a visibili pro- fessione ad quam stmt admissi, ita nttnc membra Ecclesiae appellantur fideles a professione fidei christianae catholicae quam in baptismo ex officio susceperunt, et nusquam con- trario actu palam abdicaverunt. Quia vero hae omnes con- ditiones in occultis etiam haereticis verificari posstmt, ideo inter fideles, protit ntmc de fidelibtts loqttimtir. ittre merito- que annttmerari debent. Nec opponas qtiod si res ita se habet, Ecclesia quae so- cietas fidelium dicitur et est, simillimam referet imaginem congregationis hypocritarum. Abstirditas enim illationis mul- tiplici ex capite apparet. Aliud quippe est quod appellatio fidelis sttmatur a professione externa. aliud vero quod haec ipsa externa professio possit esse apud omnes, attt etiam apud plerosque, absque interna dispositione consentanea profes- sioni. Et certe, sive naturam rei attendas, sive promissiones Christi consideres, videbis hoc alterttm omnino esse non posse. Xam natttraliter etiam fieri nequit ttt in ingenti illo corpore Ecclesiae catholicae ttna sit fidei professio, praeser- tim firma et constans et indestrttctibilis. nisi in potiori et principali parte oriatttr a principio prorstts intrinseco. Et adhttc maior impossibilitas venit ex assistentia et specialis- sima providentia Dei qttam testimonia in prima parte allata Ittcttlenter demonstrant. Qttare omnibtts modis, id est, tam certitttdine natttrali quam certitttdine fidei certi efficimttr qttod Catholica Ecclesia hominibtts constat vere credentibtts. qttam- vis in visibili eius commttnione plures etiani contineantur quortmi interna dispositio externae professioni conformis non est. DE ECCLESIAE MEMBRIS 30B At vero, diligenter quoque observabis quod immerito plane omnes occulti haeretici de quibus nunc agimus, hypocritarum nomine censerentur. Hypocrita enim non dicitur nisi qui animo simulandi, aliter se exterius fingit ac reipsa est. Nunc autem ab huiusmodi infamia longissime abest, quisquis ideo abstinet a profitendo exterius haeresim quam habet in corde, ne maioris delicti reus exsistat, vel ne rumpat ultimum vin- culum quo Ecclesiae sui baptismatis adhuc religatur. Porro, in horum numero plerosque occultos haereticos nunc tem- poris versari, facile intelliges. Dices secundo : Unifas fidel quae vhlblli corporl Ecdeslae est essentialis, quaedam esse debet unitas inteJlectuiini^ ut supva dictum est, Quaest. III, in praeambulo. Sed talem unitatem pro- fessio externa non importat. Ergo quisquis solam professionem externam habet, non participat essentialem unitatem corporis Ecclesiae, et ex consequenti verum eius membrum minime esse potest. Respondeo : neg. min., quia non sic accipienda est professio externa, quasi ex intellectu et voluntate non procederet. Et sane, qui externe eamdem profitentur fidem, concordem ha- bent animum saltem quoad professionem ipsam. Praeterea, professio exterior necessario coniungitur in plerisque cum fide interiori. In caeteris vero est de se quoddam medium ad illam, tum propter communicationem cum vere credentibus quorum infiuxus suam habet efficaciam, tum quia iuxta legem humanae naturae consentaneam, quidquid in professione est, proprio veluti pondere sternit sibi viam ut sit et in animo. Dices denique tertio : In BuUa « Ineffabilis », .statim post definitionem dogmaticam de immaculata Deiparae conceptione, additur : « Si qui secus ac a nobis definittmi est, quod Deus aver- « tat, praesumpserint corde sentire, ii noverint ac porro sciant « se proprio iudicio condemnatos naufragium circa fidem passos « esse et ab unitate Ecclesiae defecisse, ac praeterea facto ipso « .suo semet poenis a iure statutis subiicere, si quod corde sen- « titmt, verbo aut scripto ant alio quovis externo modo signifi- « care ausi fuerint». Ubi duo diserte distinguimtur : corde sen- tire, ef quod corde tenefur exterius significare. Atqui propter solimi cordis dissensum, adeoque propter Tiaeresim etiam mere occultam declaratur quis ab imitate Ecclesiae defecisse. Ergo ra- tionehaeresis etiam occultaedesinithomo membrum esse Ecclesiae. 304 QUAESTIO VII. Eespondeo cuni Palmieri (1) : « Censendum non esse voluisse « Pontificem iis verbis quae ad definitionem non spectant, « finire quaestionem inter theologos an haeretici occulti sint « adhuc membra Ecclesiae, suamque probabilitatem detrahere « sententiaeBellarmini aliorumque qui eum sequuntur. Idcirco « vel locutus est obiter secundum quamdam sententiam theo- « logorum, relicta alteri sua probabilitate, vel (qnod longe « veritis- ridehu'), defectio ab unitate Ecclesiae de qua ibi « sermo est, accipienda est secundum interiorem actum ani- « mique dispositionem ». Et re quidem vera, iuxta loannis testimonium, aliqui sunt qui nondum exierunt ex nobis, et tamen iam non sunt ex nobis, videlicet, ut supra expositum est: interna dispositione iam non ex nobis, visibili autem vinculo sociali adhuc ex nobis. Qui ergo corde dissentire praesumpserint, dicuntur ab unitate Ecclesiae defecisse, qua- tenus fidem catholicam corde abiicientes, sua interiori dispo- sitione ex nobis esse desierunt. At nihil est quo significetur eos etiam exivisse e corpore, ita nimirum ut propter haere- sim in corde adhuc latentem, ad visibilem Ecclesiae compa- ginem iam ex tunc non pertineant. Haec itaque sint dicta de prima conditione necessaria ad hoc ut baptismalis character habeat in actu secundo eflfectum incorporationis ad Ecclesiam. Superest nunc ut dicatur de altera. THESIS XII. AlteF*A conditio pi*o acltilti^s recfiiisita. iii eo est? iit iioii iiiipecliatur >'el iioii sol>'a.titr >'iiiettlitiii eoiiiiiiitiiioiiis, c|ttocl clttol>tis iiiodis potest clesti^iii. l*i*iiiio pei* ipsitts lioiiiiiiis fa,cttttii) lioe est pei* scliisiiia, de citto iiropoi*- tioiialitei* seiitieiidttiii est sicttt de liaeresi. Deiiide pei* seiiteiitiaiii ecclesisii^ticsie attctoritatis, id est pei* excoiu- iiitiiiicatioiieiii cittae pleiiatii et perfectaui lialieat ex:- eoiiiiiiitnieatioiiis rationeiii. Qttia >'ei*o iitilla videttti* esse talis, nisi ea citia ciitis vitandtts elTicitiii*? secittittti* cfiiCMl ad Ecclesiae eoi*|>its adlittc pei*tiiiei*e possttnt excoiiiiiittnicati tolerati, sive occttlti sint sive etiaiii iiotoi*ii* Ratio generalis est omnino eadem ac in thesi praecedenti. Nam, ut Quaest. 3 probatum est, Ecclesia est essentialiter (1) De Rom. Pontif., Prolegom., ^ XI. DE ECCLESIAE MEMBRlS 305 una in fide et communione. Ergo, sicut aggregatio ad visi- bile Ecclesiae corpus impeditur per id quod destruit vincu- lum unitatis fidei, ita et eodem pacto, per id quod destruit vinculum communionis, omnia intelligendo iuxta notiones liactenus declaratas. Id tamen discriminis notari debet, quod tidei unitas non tollitur nisi uno modo, scilicet per haeresim : vinculum autem communionis solvitur dupliciter : primo per schisma, et deinde per excommunicationem. § 1. Schisma, si etymon vocis attendas, idem est ac scissura. « Nomen schismatis, inquit S. Thomas 2-2, Quaest. 39, a. 1, « a scissura animorum vocatum est ; scissio autem unitati « opponitur ; unde peccatum schismatis dicitur quod directe « et per se opponitur unitati ». Sed in hac generalitate, etiam haeresis schisma est, utpote unitati fidei directe opposita ; et ideo, cum schisma contradistinguitur ab haeresi, non tantam habet latitudinem. Significat ergo separationem, non in cre- dendo, sed in communicando, dum aliqui a compagine cor- poris recedentes, non amplius se habent ut pars Ecclesiae Catholicae, sed ut totum aliquod seorsum consistens in se. Hinc Hieronymus in cap. 3 epist. ad Titum: « Inter haeresim « et schisma hoc interesse arbitrantur, quod haeresis per- « versum dogma habeat, schisma propter episcopalem dis- « sensionem ab Ecclesia separetur ». Et Augustinus, 1. de fide et symbolo, c. 10: « Credimus et sanctam Ecclesiam, utique « catholicam ; nam et haeretici et schismatici congregationes « suas ecclesias vocant. Sed haeretici de Deo falsa sentiendo « ipsam fidem violant, schismatici autem discissionibus ini- « quis a fraterna charitate dissiliunt, quamvis ea credant quae « credimus » . Itaque, secundum acceptionem usu consecratam, schisma opponitur unitati communionis (1). Hae? porro unitas in duo- bus consistit : « Scilicet in connexione membrorum Ecclesiae « ad invicem seu communicatione, et iterum in ordine omnium « membrorum Ecclesiae ad unum caput....Hoc autem caput (1) Vide supra, Qaaest. III, ubi cle nnitate regiminis, fidei, et com- munionis. De Ecclesia Chrisli. 20 306 QUAESTIO VII. « est ipse Christus, cuius vicem in Ecclesia gerit Summus « Pontifex. Et ideo schismatici dicuntur qui subesse renuunt « Summo Pontiiici, et qui membris Ecclesiae ei subiectis « communicare recusant » (1). Ubi notanda sunt duo hic di- serte recensita: connexio seu commiinicatio membrorum EccJe- siae ad invicem, tum deinde ordo omnium memhrorum ad unum caput. Non enim frustra distinguuntur, ut iam superius nota- tum est, eo quod possunt phires uniri sub mio imperante, quin tamen unum efforment corpus societatis. Hinc debita subiectio ad Summum Pontificem esse non potest nisi habeatur etiam communicatio cum caeteris membris ei subiectis, qua- tenus singuli hdeles singulique particulares coetus sint et agarit ut partes totius : singuli autem alter alterius memhrum^ ait Apostolus, Eom. XII-5. Et consequentia huius principii est, quod schisma incurritur duabus viis. Primo, si quis di- recte se subtraliat ab obedientia Pontificis, recusando prae- ceptmn ipsius, non quidem ex parte solius rei praeceptae (nam hoc faceret simplicem inobedientiam), sed omnino ex parte auctoritatis qua praecipit, hoc est recusando agnoscere eum in caput et superiorem (2). Secundo, si quis directe abii- ciat communionem fidelium catholiconmi, puta coetus agendo separatos^ vel intrusum sequendo episcopum, legitimo re- licto (3). (1) S. Thonias 2-2, Quaest. 39, a. 1 in corp. (2) « Reciisare praeceptuni vel iudicium Papae contiugit prinio cx paric « rei indicatae seti praeceptae... Si quis etiam pertinaciter contemnat sen- « tentiara Papae, quia scilicet non vult exsequi quae maudavit, licet « gravissime erret, non tamen est ex hoc scliismaticus. Contingit nam- « que et saepe, nolle exsequi praecepta superioris, retenta tamen reco- « gnitione ipsius iu superiorem... Cum quis autem Papae praeceptum vel « iudicium ex parte siii officii recusat, non recognoscens eum ut superio- « rem, quamvis hoc credat, tunc proprie schismaticus est. Et iuxta huuc « sensum intelligenda su^ verba litterae. Inobedientia enim quautum- « cumque pertinax non coustituit schisma, nisi sit rebellio ad officiam « Papae, ita ut renuat illi subesse,illum recognoscere ut superiorem, etc. ». Caietanus in 2am ^ae^ ubi supra. (3) « Ex eo aliquis schismaticus est, quod renuit ut pars Ecclesiae « operari. Nec refert ex quacumque causa hoc oriatur. Dummodo enim « ad hoc deveniatur, quod renuit se habere ut pars unius Ecclesiac « catholicae, schisma incurritur. Ex quacumque siquidem diversitate vel DE ECCLESIAE MEMBRIS 307 Schismaticos autem omnes, tam formales quam materiales, extra visibile corpus Ecclesiae Catholicae versari, fere in ter- minis evidens est, et facile etiam ex sacris Litteris Patrumque traditione constat. « Nam in primis, cum dicitur Luc. V-6 : « Rumpebatur autem rete eorum^ per scissionem^ retis et egres- « sionem piscium ex reti intelliguntur schismata Ecclesiae, et « egressio haereticorum et schismaticorum de Ecclesia, ut « exponit Augustinus, Tract. 122 in loannem. Praeterea Scri- « ptura vocat Ecclesiam unum ovile (loan. X-16), unum corpus « (Rom. XII-5), unam sponsam^ unam amicam, unam columham <■ (Cantic. YI-S). Schisma autem scindit id quod erat unum in « partes, ut patet ex ipso nomine ; nam o;i^''^€tv scindere est, « et (^x^^Sff^V scissura. Ergo schismatici non sunt in Ecclesia, nec « de Ecclesia, nam pars scissa a corpore non est amplius pars « corporis. Unde pulchre Cyprianus 1. de unitate Eccles., dicit « Ecclesiam signiiicari per vestem Christi inconsutilem quae « scissa non fuit, ut intelligeremus Ecclesiam scindi posse, « sed non eo modo quo scinduntur vestes, ita ut omnes partes « aeque maneant partes vestis. Sed quomodo scinditur ramus « ab arbore, qui statim moritur, arbore vivente ; et rivus a « fonte, qui mox arescit, fonte fluente; et radius a sole, qui « continuo dehcit, sole ut erat permanente.... Accedit etiam « testimonium totius Ecclesiae, quae in Parasceve orat pro « haereticis et schismaticis, ut eos Deus ad Ecclesiam Catho- « licam revocare dignetur ; quod certe non faceret, si eos in « Ecclesia crederet.... S. Cyprianus epist. ad Florentinum Pu- «pianum: Ecclesia^ inquit, est plebs sacerdoti adunata^ et pa- « stori grex adhaerens ; unde scire dehes, episcopum in Ecclesia « esse, et Ecclesiam in episcopo, et si qui cum episcopo non sint, « in Ecclesia non esse. At certe schismatici cum episcopo non « sunt; igitur nec in Ecclesia sunt » (1). Caeterum, quidquid superius dictum est de haeresi in ordine ad praesentem quae- stionem, eodem nunc modo et parallelo prorsus ordine ap- plicatur. « sententiarum vel affectioniim in tautum aliquis exorbitet, ut velit do- « cere vel doceri, sanctificare vel sanctificari, providere vel provideri, non « ut pars Ecclesiae Catliolicae, sed tanquam ipsimet sint velut quoddam « totum seorsum, scliismatici sunt ». Caietanus ubi supra. (1) Bellarminus, de Eccles., 1. 3, c. 5. 308 QUAESTIO VII. § 2. At vinculum comnmnionis catholicae non solvitur tantmn per factum subditi, id est per schisma, verum etiam per sen- tentiam ecclesiasticae auctoritatis, sive per excommunicatio- nem. In quo quidem per prius supponere oportet, esse in omni societate penes rectores et magistratus ius et potestatem praecidendi contumaces a corpore sociali. Sed nec ullatenus dubitandum quin eadem potestas Ecclesiae concredita sit, prout concordi tum Evangelii tum Traditionis tum manife- stae rationis auctoritate luculenter edocemur (1). Quod igitur excommunicatio, (eam nmic excommunicatio- nem dico, qiiae ad plenam atqiie perfectam nominis rationem pertingit)^ hominem expellat e gremio Ecclesiae, evidentissime ostenditur. Per ipsam enim dicuntur contumaces poni loco ethnicorum et piihUcanomm (Matth. XVIII-18j, toUi de medio fideUum et tradi Satanae, hoc est, eiici ab Ecclesia extra quam Satanas dominatur (1 Cor. V, 2-5). Dicuntur a Patribus cd) Ecclesiae corpore respui, quae Christi est corpus (Hilar. in Psahn. (1) « Certum esse debet quod Ecclesia ius habeat eiiciendi a se eos « quos suo consortio indicat nocivos vel indignos, ita ut licet maneat « nexus dependentiae, desinat tamen vinculum socialis communionis et « unitatis. Id enim iuris competit cuique perfectae societati, quare ius \<. mortis inferendae inest societatibus civilibns. Porro excommunicatio « gladius est spiritualis qui agit iu Ecclesia id quod in populo Israeli- « tico agebat iuterfectio, ut ait Augustinus, Quaest. 39 in Deuteron. Ec- « clesiae ergo negari nequit huiusmodi ius proiiciendi aliquos a seipsa, « ita ut amplius non sint membra eius. Et sane Christus, Matth. XVIII-18, « cum dixerit : Si autem Ecclesiam non audierit, sit iihi sicut ethnicus et « puhlicanus, subdit rationem : Amen amen dico vohis, quaecumque ligave- « ritis, etc. Scilicet auctoritas Ecclesiae competit ita puniendi contuma- « ces, ut ea poena eos plectere possit, propter quam habendi sint sicnt « ethnici et publicani. Cum publicanos memorat Christus, provocat ad « id quod ea aetate inter ludaeos contingebat^ qui maxinie abhorrebant « ab illis, nec cum illis communicare volebant. Sensus ergo est quod qui « Ecclesiam non audit,, habendus est tanquam si ethnicus esset et nun- « quam nomen Ecclesiae dedisset. Porro qui habendus est veluti ethnicus, « nequit censeri Ecclesiae membrum. Ecclesia igitur potestatem habet « plecteudi hac poena eos quos ipsa dignos arbitretur ». Palmieri, de Rom. Pont., Prolegom. $ XXIII. DE ECCLESIAE MEMBRIS 309 CXVIII, litt. 16, n. 5), sepamri a Christl corpore (xlmbr. de Poenit. 1. 1, c. 15), de congregatione fratrum et de domo Dei eiici (Hieronym. in Ezech. XVII-19), per sacerdotes de Ec- clesia pelli (Origen. in ludic. Hom. 2, n. 5), eiici a communi consessu, abscindi a grege (Chrysost. in 1 Tim., Hom. 5, n. 2). Dicimtur in formulis excommunicationum a gremio sanctae matris Ecclesiae et consortio totius christianitatis eliminari^ extra consortiuni membrorum Christi et Ecclesiae fieri^ anathematis gladio resecari atque abiici^ a communione christianae societa- tis ahscindi. Dicuntur denique ii qui ab excommunicatione absolvuntur, ad sinvm Ecclesiae revocari, ad gremium re- duci, etc, etc. (1). Haec porro et alia huiusmodi quam phirima intentum abunde demonstrant. Quibus nihil obstat quod iuxta Apostolum 1 Cor. V-5, habenda sit excommunicatio ut poena medicinaHs, quia ut bene Bellarminus advertit : Excommu- nicatio etiamsi abscindit hominem ab Ecclesia, tamen non aufert potentiam, ut non possit iterum inseri in Ecclesiam is qui praecisus est, si poenitentiam agere velit. Idcirco Ec- clesia per excommunicationem separat quosdam a suo corpore, sed in utiHtatem eorum, quia cupit eos illa confusione humi- liare, et humiHatos iterum in suum corpus recipere (2). (1) Cf. Franzeliu de Eccl. Thes. XXII, 3. — Et nota qiiod valida ex- communicatio semper obtiuet effectum suum, usquedum per absolutionem censura tollatur, adeoque etiamsi excommunicatus ad meliorem frugem fuerit iam conversus et per contritionem iustificatus. Imo etiamsi absque culpa sua excommunicatione ligatus exsistat, puta pro falso crimine, iuridice tameu probato, ut dicit S. Thomas, Supplem. Quaest. 21, a. 4. Quo in casu potest esse de auima Ecclesiae, quamvis a corpore re et facto separatus, et si humiliter sustinet, humilitatis meritum recompensat excommunicationis damnum. (2) Medicinalem vim excommunicationis pluribus prosequitur Augusti- uus, 1. 3 cont. epist. Parmeuiani, n. 13 et seq. « Cum quisque fratrnm, « inquit, id est Christianorum intus in Ecclesiae societate constitutorum, « iu aliquo tali peccato fuerit deprehensus ut anathemate diguus habea- « tur, fiat hoc ubi periculum schismatis nullum est, atque id cum ea « dilectione de qua ipse (Apostolus) alibi praecipit dicens : Ut inimicum « non eum existimetis, sed cornpite ut fratrem ; non enim ad eradicandum, « sed ad corrigendum... Tunc etiam ille et timore percutitur, et pudore « sanatur, cum ab universa Ecclesia se anathematum videns, sociam tur- « bam cum qua in delicto suo gaudeat et bonis insultet, non potest in- 310 QUAESTIO V^I. At ex dictis concludere nondum licet excommunicatos omnes esse extra Ecclesiam, quia inquirendum superest utrum quaelibet excommunicatio plenam ac perfectam excommuni- cationis rationem obtineat. Sed nec a longe repetenda quae- stionis solutio, quae tota dependet ex positiva legis canonicae dispositione. Si enim habet Ecclesia potestatem eiiciendi quosdam e sinu suo, multo magis potest quosdam privare usu aliquorum bonorum communium, nondum auferendo ab eis vinculum suae communionis. In qua quidem diminuta excom- municationis ratione nulla apparet contradictio, cum haec duo inter se optime concilientur : aliquem scilicet adhuc esse de societate, et tamen non habere expeditum exercitium omnium iurium quae competunt membris societatis. Porro iis nunc suppositis quae in novo iure fuerunt introducta per Constitutionem Martini V Ad evitanda, dico quod excommu- nicati tolerati, sive occulti sint sive notorii^ a visibili Eccle- siae corpore ratione excommunicationis nequaquam praeci- duntur. Et sane, ut concorditer tradunt auctores theologiae moralis et iuris canonici, tolerati retinent participationem communiam suflPragiorum : retinent praesertim iurisdictionem etiam ordinariam, quam semper valide exercent, etsi illicite si a fidelibus rogati non fuerint (1). Sed utrumque horum in solis Ecclesiae membris esse potest. Quamvis igitur tolerati prohibeantur sub gravi ab omni perceptione sacramentorum, priventur indulgentiis, interdicantur etiam ab.auditione mis- sae, arceantur ab assistentia ad omnia publica Ecclesiae offi.cia, haec tamen accipienda sunt, non per modum ablationis illius iuris quod a ratione membri Ecclesiae est inseparabile, sed potius per modum simplicis ligaminis quo iuris exercitium impeditur, usquedum deposita contumacia, censurae absolu- tionem obtinuerint. Verum in vitandis perfecta est et consummata excommu- nicatio, et hac de causa ipsi sunt simpliciter extra Ecclesiam, « veuire.... Ita et salva pace corrigitur, et uon interfectorie percutitur, « sed niecTiciualiter uritur. Propterea et de illo dixit, quem tali mediciua « sanari voluerat : Satis hnic est correptio quae fit a mnltis. Neque euim « potest esse salubris a mnltis correptio, nisi cum ille corripitur qui non « habet sociam multitudiuem ». (1) De his omnihus cf. Toni. 2 de Ecclesiae sacraraeutis, Qaaest. 21-24 Suppl. DE ECCLESIAE MEMBRIS 311 non secus ac liaeretici et schismatici, qiiamvis alio moclo. Alio modo, inquam : quod apprime considerandum restat. Etenim liaeretici et schismatici etiam mere materiales, ipso iure divino naturali a communione Ecclesiae Catholicae sunt separati. Proinde, quantumvis in bona fide esse supponantur, nunquam licet cum eis in sacris communicare, nec unquam legitime eis ministraretur aliquod sacramentum, si tantum excipias in mortis articulo sacramentum Poenitentiae. Et causa exceptionis est quia in his circumstantiis administratio sacramenti ad salutem necessarii minime induit rationem communicationis, sed puri et simplicis succursus quo subve- nitur proximo in extrema necessitate constituto. Nunc autem non eadem excommunicatorum conditio est. Ipsi enim qna tales per solam legem ecclesiasticam e gremio Ecclesiae eli- minantur. Lex autem ecclesiastica non se extendit ultra pro- prios fines legis humanae, quae non potest obligare cum di- sproportionato incommodo. Et ideo dantur certi casus in quibus vekiti suspenditur excommunicationis effectus, ut licite sacramenta ante absolutionem excommunicatis ministrentur, vel etiam ab eis percipiantur. De quibus vide auctores theolo- giae moralis. THESIS XIIL Pi*aetei* elis&i^a^ctereiii Imptisiiisileiii siiiiiil eiiiii viiieiil«» iiiiita^tis tiiiii fidei tiiiii eoiiiiiiiiiiioiiis eatliolieae, iiiilla alia i*e(|iiii*itiii^ eonditio. Et ideo, (ciiiod lide etiaiii te- iieiiduiii est), iiitei* Eeelesiae iiieiiil>i^a iioii siiiit soli iiisti, iiiiiltociue iiiiiius i^oli praedestiiiati. Sane vero, quisquis participat formam qua societas in suo esse substantiali constituitur, is ad societatis corpus dicendus est pertinere. Sed forma constitutiva societatis ecclesiasticae est unitas in catholica fide et communione per baptismum initiata. Quisquis igitur christiano charactere signatus, tenet vel habitu vel actu unitatem istam ad quam natura sua ba- ptismus aggregat, eo ipso habet conditiones omnes in vero Ecclesiae membro requisitas. Et confirmatur, quia si quid amplius requireretur, hoc esset vel iustitia seu sanctitas, vel praedestinatio ad vitam aeternam. Non primum, quia san- ctitas se habet solum ut finis proximus ad quem socialis or- 312 QUAESTIO VII. ganismus ordinatur. et animam Ecclesiae constitnit, non cor- pus. quocl omnibus modis est natura prius, ut iam in prooemio disputationis notatum est (1). Non secundum, et multo ad- huc evidentiori ratione, quia praedestinatio est prorsus extrin- seca praedestinatis, et cum nihil in eis ponat, nequaquam esse potest realis forma constituens seu coadunans homimmi so- cietatem (2). Et haec quidem per se satis patere videntur, sed propter instantiam haereticorum speciali cura sunt ilhi- stranda. et testimoniis tum Scripturae tum Traditionis nunc demum demonstranda. § 1- Igitur contra Calvinum, eiusque antecessores Wiclefum et Huss, ostenditur in primis, de Ecclesia non esse solos prae- destinatos (3). « Comparatur enim Ecclesia Matth. III-12, « areae: Permtmdahit^ 'm.qmi, aream suam^ et congregabit tri- « tic?tm simm in liorretim, paleas atitem comhuret igni inea^stin- « guihili. Certe nomine areae non potest intelligi nisi Ecclesia, « in qua tamen inveniuntur paleae, quae si comburuntur igni « inexstinguibiH, non significant electos. Item Matth. XIII, « 47-50, comparatur sagenae missae in mare, ex omni genere « piscium congreganti, rjuorum tandem aUqui mittuntur in « caminum ignis, qui certe non erant de praedestinatis. Item « Matth. XXII, 2-14, comparatur convivio nuptiali ad quod « intraverunt boni et mah, et postea mali non habentes ve- (1) Vide snpra, Proem. secundae Partis. (2) Ibid. (3) In BuUa Martini V Inter cunctas, qna coniirmantnr decreta dogma- tica Concilii Constantiensis, damnantur sequentes iiropositiones loannis Hnss. Prima : Unica est sancta universalis Ecclesia, quae est praedestinaio- rum nniversitas. Tertia : Praesciti non sunt partes Ecclesiae, cum nuUa pars eius finaliter excidat ah ea, eo quod praedestinationis charitas quae ipsam li- (jat, non excidet. Quinta : Praescitus etsi aliquando est in gratia see^indnm pracsentem institiam, tamen nunquam est pars sanctae Ecclesiae^ et praede- stinatus sempcr manet memhrum Ecclesiae, licet aliquando exeidat a graiia adcentitia, sed non a gratia praedestinationis. Item propositio octava Wi- cled : Si papa sit praescitus et malus, non habet potestatem super fideJes sihi ah aliquo daiam, nisi forte a Caesare, DE ECCLESIAE MEMBRIS 313 stem nuptialem proiiciuntur in tenebras exteriores, et ideo concludit Dominus : Midti sunt vocati, pauci vero electi^ id est, multi sunt in Ecclesia quae est evocatio quaedam sive coetus vocatorum, qui tamen non sunt de electis. Item Matth. XXV, 1-13, comparatur decem virginibus, quorum quinque prudentes intrabunt in die iudicii cum sponso ad nuptias, quinque fatuae excludentur. Et 1 Cor. V, 3-5, Paulus iubet expelli de Ecclesia incestuosum, et tamen non poterat illum 'facere reprobum ex praedestinato, imo nec volebat, nam eiecit illum ut humiliatus rediret, et salvus fieret in die Do- mini, ut ibidem dicitur.... Confirmatur hoc idem ex Augu- stino, qui Tract. 45 in loan., secundtim praescientiam, inquit, et praedestinationem^ quam midtae oves foris^ qtiani multi litpi intus ! Ubi praedestinatos multos dicit esse extra Ec- clesiam, et reprobatos multos intra Ecclesiam.... Probatur ultimo ex incommodis, nam si soli praedestinati essent de Ecclesia, omnia essent incerta ; nam nemo tunc cognosceret fratres suos, et nec pastores cognoscerent oves suas, nec ab illis cognoscerentur, cum nemo sciat qui sint praedestinati ; et praeterea nemo sciret quae sunt verae Scripturae, quae vera sacramenta, quae vera fides, etc. Omnia enim pendent ex testimonio verae Ecclesiae » (1). Nec valet si dicas : Oves Christi sunt omnes et soli praede- stinati, iuxta illud loan. X, 27-28: « Oves meae vocem meam « audiunty et ego vitam aeternam do eis^ et non perihunt in ae- « ternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea ». Atqui Ecclesia nihil aliud est quam ovile Christi, sive congregatio ovium Christi. Ergo iure meritoque definitur praedestinato- rum universitas. Facile enim respondetur : Dist. mai. Oves Christi sunt omnes et soli praedestinati, si oves denominentur a statu finali secundum divinam praescientiam, conc. mai. Si a forma nunc existente secundum statum praesentem, neg. mai. Plu- ribus quippe modis accipitur in Scripturis haec metaphorica appellatio : vel a praevisa finali perseverantia, vel a praesenti obedientia cordis, vel etiam et frequentissime a simplici pro- fessione verae religionis in visibili populo Dei, ut in praesenti. (1) Bellarminus^ de Eccles. 1. 3, c. 7, 314 QUAESTIO VII. Et sane, quando Dominus clixit Petro : Pasce ove.s meas, eas oves dixit quae a pastore forent cognoscendae, cum tamen praedestinati soli Deo sint noti. Itaque, his suppositis quae sunt obvia satis et in notissimis Scripturae auctoritatibus fundata, omnino neg^bis consequentiam argumenti. Item vana est sequens ratiocinatio : Omnes et soU salvandl sunt de Ecdesia ; ergo Ecclesia niliil aliud est quam congre- gatio praedestinatorum. Prohatur antecedens, nam de Ecclesia .sunt .sahandi omnes, quia e.rtra Ecclesiam non e.s-t salus. Item salvandi soli^ quia nullus est de Ecclesia qui non sit membrum Christij etnuUum est membrum Christi quod non salvetur^ iuxta illud Ephes. V-2'3: « Christus caput est Eccle.siae ; ipse salvator « corporis eius » . Respondeo : nego antecedens. — Ad probationem primae partis, dist. Omnes salvandi iam nunc sunt in visibili Eccle- siae corpore, ex hoc solo quod salvandi sunt, neg. Aliquando saltem erunt, subdist. Vel re vel saltem voto, conc. Neces- sario re et actu, si invincibili circa veram Ecclesiam igno- rantia laborent, neg. — Ad probationem alterius partis prius adnoto quod non imo modo dicitur aliquis membrum Christi, sicut non uno modo dicitur Christus hominum caput, iuxta praemissa in tractatu de Yerbo incarnato, Quaestione 8-^. Qui- dam enim sunt membra Christi sohimmodo in potentia, ii sciHcet qui possunt coniungi cum eo secundum vitam gratiae, quamvis nullo adhuc actuali vinculo ei adhaereant. Quidam vero sunt membra eius etiam in actu, sed hoc rursus multi- plici titulo et ratione: vel per solam professionem rehgionis christianae catholicae in baptismo susceptae, vel amplius per coniunctionem iidei interioris, vel denique perfecto modo per coniunctionem charitatis. Nunc autem, quisquis absque con- iunctione charitatis ab hac vita decedit, iam omnibus modis desinit esse membrum Christi, et irreparabiliter a corpore eius mystico excommunicatur, quia ex tunc nec vitae gratiae nec uUius eius principii sive proximi sive remoti capax exsi- stit. Yide dicta in tractatu de natura et ratione peccati per- sonalis, ad Quaest. 84. Hinc ergo apparet rationis obiectae inanitas, quia nullus equidem de corpore Ecclesiae est, qui actu membrum Christi non sit saltem professione externa verae rehgionis eius. Sed si in ultimo vitae constitutus, non adhaereat capiti etiam unione habitualis charitatis, iam omnem DE ECCLESIAE MEMBRIS 315 rationem membri moriendo amittit, ac per hoc, finaliter se- paratur ab Ecclesia quam Christus salvat efficaci illa salva- tione praedestinatis propria. Et sic evidenter patet quod nulla est argLimenti consequentia. Haec enim propositio, mdlum est memhmm Christi quod non salvetur, veritatem habet in- tellecta de omni eo qui adhuc est membrum quando venit tempus gloriae conferendae, non autem de eo qui cum mem- brum aliquando fuerit quacumque tandem ratione, tunc tamen amplius non est. Caeterum, pleraeque instantiae quae in hac parte iiunt, fere eaedem redeunt in altero puncto quo statuitur non solos iu- stos inter Ecclesiae membra esse recensendos, et de quo iam agendum est. § 2- Qui dicunt Ecclesiam solis constare praedestinatis, non omnino conveniunt cum iis quibus placet solos iustos in ea admittere, siquidem praedestinatus esse potest etiam ille qui nunc peccator est ; et vice versa potest esse iustus pro aliqua temporis difPerentia, qui praedestinatus non est. Nihilominus prior sententia valde affinis est alteri, et ultimato nititur iis- dem principiis, nam praedestinati, si non sunt iam boni, certe futuri sunt, et reprobi similiter mali. Non mirum igitur si uterque dicendi modus eadem haeretica nota signetur (1), et magna ex parte iisdem testimoniis refellatur. Itaque contra Lutheranos eorumque antecessores Novatia- nos et Donatistas, ostenditur esse in vera Christi Ecclesia graves etiam peccatcTCs, nec tantum occultos, verum etiam manifestos. Et primo ostenditur ex supra citatis parabolis evangeliorum de area, de reti, de convivio nuptiali, et de (1) Propositio 78 Qnesnelli damuata in Bulla Unigenitus sic habet : Separatnr quis a populo eJecto, cuius fignra fuit populus Indaicus et caput est lesns Christus, iam non vivendo secundum EvangeUum, quam non cre- dendo EvangeVio. — Item propositio 15 Pistoriensium damnata in Bulla Auctorem fidei: Doctrina quae proponit Ecclesiam... intellecta hoc sensu ut ad corpus Ecclesiae non pertineant nisi Jideles qui sunt perfecti adoratores in spiritn et veritate : haeretica. — Huc etiam facit delinitio Trideutina, Sess. 6, can. 28 : Si quis dixerit... eum qui fidem sine charitate hahet, non esse christianum, anathema sit. 316 QUAESTIO VII. decem virginibus. quibus Catholiei ita confutarunt olim Do- natistas, inquit Bellarminus. ut plane non invenerint ullo modo qua exirent, quemadmodum Augustinus refert in bre- viculo coliationis, explicans collationem tertiae diei (1). — Praeterea sunt alia loca apertissima, Matth. XVIII-15 : Si peccaverit in te frater tiius, vade et corripe eum inter te et ipsum solum.... Quod si non audierit eos, dic Ecdesiae ; si au- tem Ecclesiam non audierit^ sit tihi sicut ethnicus et puhUcanus. Hic negari non potest quin sermo sit de vera Ecclesia, nam Christus loquitur de Ecclesia sua, et in hac Ecclesia con- stat inveniri peccatores, et tales peccatores qui saepe non emendantur per correptionem fraternam, et tamen in Ec- clesia manent, donec ab Ecclesia per sententiam praelati eiiciantur. Item Matth. XXIV-48, Dominus describit prae- positum malum qui percutit conservos et comedit et bibit cum ebriosis, et veniet, inquit, Dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat, et dividet eum, partemque eius ponet cum hypocritis. Ubi de praepositis Ecclesiae agi docent Hilarius, Hieronymus, Chr^^sostomus, et alii in hunc lo- cum. — Item, 1 Cor. 1-2, Paulus dicit se scribere Ecclesiae Dei quae est Corinthi, et mox subdit : Significatum est mihi de vohis, quia contentiones sunt inter vos. Et infra : Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio qualis nec inter (1) « Cum ad evangelicam similitiidinem venissent (Douatistae), quam « Catholici in mandato suo posuerant de retibus in mare missis, quibus « congregari dixit Dominus omnia genera piscium, et bonos a malis in « littore, hoc est in line saeculi separari (Matth. XIII, 47-50): etiam « ipsi fassi sunt, in Ecclesia esse permixtos saltem occultos malos. Zi- « zania vero inter triticum, uon iu Ecclesia, sed iu ipso raundo permixta « dixerunt, quoniam Dominus ait : ager est mundus. De area sane, cui « paleam Catholici dixerant usque ad terapus ventilationis perraixtam « (Matth. III, 12) tanquam omnino in Evangelio nihil tale scriptum sit, « exponere similitudinem istam nec conati quidera sunt... Illam quoque « sirailitudinera de ovibus et hoedis qui simul pascuutur, et in saeculi « fine segregabuntur, quara inter alias Catholici ex Evangelio posueraot « (Matth. XXV, 32-33), orauino attiugere uoluerunt. Neque enira pote- « rant illic dicere, etiam hoedos a pastoribus in coraraunibus pascuis « ignorari, sicut dixerant inter retia pisces raalos in raari a piscatoribus « non videri ». Augustinus, Brevic. CoUationis cum Donatistis, Collatio tertii diei, n. 10. DE ECCLE6IAE MEMBRIS 317 « gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. Qjiid hic di- « cent? Non esse hanc veram Ecclesiam? At Apostolus dicit « esse Ecclesiam Dei. Non fuisse istum peccatorem gravissi- « mum et manifestum ? At x4postolus hoc dicit. Non fuisse in « Ecclesia ? At Apostolus iubet ut expellatur per excommu- « nicationejn: Tollatur, inquit, de medio vestrum. — Praeterea, « Apocal. Il-iri, scribit loannes septem ecclesiis Asiae, et fere « singulas reprehendit de rebus non levibus. Et ut notat Au- « gustinus, 1. '2 c. Parmen. c. 10, non solum ecclesias, sed etiam « praepositum reprehendit significatum per angehim Sardensis «Ecclesiae: Nomen^ inquit, liahes quod flvas^ et mortuus es, « esto vigilans, etc. — Adde quod tempore Testamenti Veteris, « nunquam defuerunt gravissima peccata in populo Dei, et « tamen nusquam legimus quod Moyses aut Samuel aut alii « prophetae qui diversis temporibus fuerunt, aut Maria, Eli- « sabeth, Simeon, Zacharias, loannes Baptista, et alii iusti « quos Dominus invenit in populo ludaeorum, separaverint « se a reliquis pessimis hominibus quantum ad templum, « altare, sacrificia, et alia quae religionis sunt. Ergo in eadem « congregatione manebant boni et mali ; quod argumentum « valde urget, et merito, Augustinus in Breviculo Collat. 3, « n. 17 » (1). Hinc Patres uno ore veritatem tam expHcite in utriusque Testamenti paginis inculcatam attestantur. Certe Cyprianus commixtionem bonorum et malorum in vera Christi Ecclesia disertissime et affirmat et supponit. Affirmat quidem ubi ait in epist. 51 ad confessores, de reditu ex schismate congratu- latoria: « Etsi videntur esse in Ecclesia zizania, non tamen « impediri debet aut fides aut charitas nostra, ut quoniam « zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia receda- « mus. Nobis tantummodo laborandum est ut frumentum esse « possimus, ut cum coeperit frumentum dominicis horreis « condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. Apo- « stolus in epistola sua dicit : In domo autem magna non solnm « vasa sunt aurea et argentea^ sed et lignea et fictilia, et quaedam « quidem honorata^ quaedam vero inhonorata [2. Tim. 11-20). « Nos operam demus, fratres charissimi, et quantum possumus « laboremus ut vasa aurea vel argentea simus » . Supponit (1) Bellarminiis, 1. 3, de Eccles. c. 9. 318 QUAESTIO VII. vero, cum in libro de lapsis, n. 5-6, explicans causas perse- cutionis quae sub Decio exarserat, eas referre non dubitat ad neglectum disciplinae, et gravia peccata non simplicium tan- tummodo fidelium, sed et multorum etiam episcoporum col- legarum suorum : « Dominus probari familiam suam voluit, « et quia traditam nobis divinitus disciplinam pax longa cor- « ruperat, iacentem fidem et pene (ut ita dixerim) dormientem « censura coelestis erexit. Cumque nos peccatis nostris am- « plius mereremur, clementissimus Dominus sic cuncta mode- « ratus est, ut hoc omne quod gestum est exploratio potius « quam persecutio videretur. Studebant augendo patrimonio « singuli, et obliti quid credentes aut sub apostolis ante fe- « cissent aut semper facere deberent, insatiabili cupiditatis « ardore ampliandis facultatibus incubabant. Non in sacerdo- « tibus religio devota, non in ministris fides integra, non in « operibus misericordia, non in moribus disciplina. Corrupta « barba in viris, in feminis forma fucata, adulterati post Dei « manus oculi, capilli mendacio colorati. Ad decipienda corda « simplicium callidae fraudes, circumveniendi fratribus sub- « dolae voluntates. lungere cum infidelibus vinculum matri- « monii, prostituere gentilibus membra Christi. Non iurare « tantum temere,sed adhuc etiampeierare;praepositos superbo « tumore contemnere; venenato sibi ore maledicere, odiis per- « tinacibus invicem dissidere. Episcopi plurimi quos et horta- « mento esse oportet caeteris et exemplo, divina procuratione « contempta, procuratores rerum saecularium fieri ; derelicta « cathedra, plebe deserta, per alienas provincias aberrantes, « negotiationis quaestuosae nundinas aucupari ; esurientibus « in Ecclesia fratribus, habere aurum largiter velle, fundos « insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus foenus « augere. Quid non perpeti tales pro peccatis eiusmodi me- « reremur, cum iam pridem praemonuerit ac dixerit censura « divina: Si dereUquerint legem meam ef in iudiciis meis non « amhuloverint..., visitabo in virga facinora eorum et in flagellis « deJicta eorum ». Haec Cyprianus, et quidem de illis ipsis prioribus Ecclesiae temporibus ad quae siint revocandi adver- sarii, ut dicant nobis utrum quando ille tantus episcopus de tam malis collegis suis testimonio liberae vocis ingemuit, erat Ecclesia Christi, vel non erat (1). Item Gregorius Nazian- (1) Cf. Augiistin. 1. 3 contra Parmen. n. 8. DE ECCLESIAE MEMBRIS 319 zenus, Orat. 2, n. 44, ut ostenderet quam sit arduum episco- pale ministerium, recenset genera hominum quos pastorali sollicitudine regere debet episcopus, perfectos et imperfectos, bonos et malos. Quibus gemina habet Chrysostomus, 1. 3 de sacerdotio. Hieronymus quoque in dialogo contra Lucife- rianos, diserte docet arcam Noe typum fuisse Ecclesiae, qua- tenus, ut ibi animalia munda et immunda, ita et hic iusti et peccatores commorantur. De Augustino autem quid referam, cum omnes eius libri adversus Donatistas eidem veritati ex professo et data opera demonstrandae noscantur convergere ? Cuius doctrinae summa haec est : Duo tempora Ecclesiae esse distinguenda, tempus praesens in quo commixtos habet malos etiam notorios atque manifestos, et tempus futuri saeculi in quo erit penitus gloriosa, sine macula et sine ruga. Tum eos omnes qui a sua communione abiicere vokmt mixtionem fru- menti et paleae, eo ipso puram paleam ante ventilationis seu iudicii diem iamiam avolatam sese ostendere. Denique bonos a malis in uno eodemque Ecclesiae corpore esse interim spi- ritu discretos, et ita quidem ut boni reduplicative qua tales partem constituant potiorem, eamdemque solam in aetei-num permansuram : « Qui congregationem suam iam frumentum « purgatum putant, a commixtione frumenti et paleae tanquam « pura palea volaverunt. Et qui se sub uno pastore non adhuc « cum haedis pascere sentiunt, luporum insidiis de grege « Domini separati sunt. Et qui cum malis piscibus se con- « gregatos esse non putant, non solum mali pisces sunt, sed « etiam unitatis retia disruperunt. Quod si iam hoc tempore « intelligamus fieri quod leremias ait : Quid paleis ad tri- « ticum'^ nihil aliud recte intelligere possumus, nisi quod in « una quidem congregatione sunt, donec in fine ventilationis « etiam corporaliter separentur, sed tamen tritico sursum cor « est, paleae vero deorsum. Palea quippe sua quaerit^ non « quae lesu Christi, triticum autem thesaurizat thesaurum in « coelo, et ubi est thesaurus eius, ibi et cor eius » (1). Adde cum Bellarmino rationem theologicam omnino ma- nifestam. Nam si soli boni essent in Ecclesia, frustra esset sacramentum Poenitentiae quod ad suscitandos spirituales mortuos principaliter est institutum, et iis solis administratur (1) Aiigustin. 1. 3 c. Parraen, n. 19. 320 QTJAESTIO VII. qui iam sunt de Ecclesia. — Praeterea tolleretur necessaria membrorum visibilitas. Saepissime enim incertum est certi- tudine etiam morali et humana, qui sint revera coram Deo boni, et qui non. — Item mox atque praelati in aliquod pec- catum incidissent, non essent amplius de Ecclesia, nec prae- lati, et proinde non oporteret amplius eis obedire. Et simi- liter subditi mox atque peccarent, non essent amplius de grege, et proinde liceret pastoribus curam eorum non agere. Ex quo summa confusio et perturbatio oriretur. — Et sic etiam patet quomodo zizania non potuissent non relinqui in Ecclesia, quin simul ab ea eradicaretur et triticum. Nam prae- terquam quod ii qui nunc zizania sunt, triticum fieri possunt et saepe fiunt per media a Christo solis Ecclesiae membris provisa: si omnis excidens a gratia Dei excideret eo ipso ab Ecclesiae communione, nihil amplius stabile, nihil certum in compage ecclesiasticae societatis permaneret, ac per hoc peri- ret et frumentum, cuius gratia sinuntur zizania crescere usque ad messem, iusta verbum Domini, Matth. XIII, 29-3^). Obiicitur autem primo: Mali mnt mernhm diaholi, non Christi. Ergo non siint de Ecdesia, qiiia memhnini Christi est quisqtds pevtinet ad corpus Ecclesiae. Respondeo : Dist. antec. Mali qua tales non sunt membra Christi, conc. antec. Qna retiiientes vincuhnn unitatis lidei et communionis in baptismo initiatae, subdist. N on sunt membra animata spiritu gratiae et charitatis, conc. Non sunt membra eo modo quo sumitur metaphora membri, cum de visibih cor- pore mystico Christi sermo est, neg. Recole dicta in tractatu de Verbo incarnato, Quaest. 8, ubi de metaphorica appella- tione capitis et membrorimi, et memento iterum sat magnam in metaphoris dari latitudinem. Quo fit ut phiribus modis sumatur nomen membri, secundum varios modos vel gradus similitudinis cum corpore organico a quo ducitur analogia. — Ex qua quidem observatione facilem etiam habebis respon- sionem ad sequentem instantiam : Si mali non sunt memhra animata s])iritu gratiae, ergo sunt memhra mortua; sed mem- hrtini mortuum non est memhrum nisi aequicoce ; ergo non inemhruni simpliciter. Omnino enim negandum id quod sup- ponitur, nempe eamdem esse rationem membri corporis my- stici et corporis naturalis. Certe in physicis eadem est forma DE ECCLESIAE MEMBRIS 321 dans esse vivum et esse membmm simpliciter, et • hac de causa membrum mortuum nonnisi aequivoce dicitur mem- brum. Hic autem alia est forma constituens Ecclesiae corpus, et alia forma tribuens ei esse vivum vita supernaturali, ut in Quaestionis prooemio notatum est (1) ; unde ex hac parte non tenet similitudo. — Denique eodem fere modo solves sequens argumentum : Omnes fiUi Ecdesiae siint filii Dei ; sed niali non siint filii Dei, ergo nec EccJesiae. Nam sicut multis modis dicitur membrum Christi, ita et filius Dei. Et filii quidem Ecclesiae necessario sunt filii Dei, saltem ratione professionis veri cultus et verae religionis. Hoc autem modo nihil prohibet quominus mali etiam, filii Dei et nominentur et sint, sicut scriptum est Genes. VI-2 : « Videntes filii Dei « filias hominum quod essent pulchrae, etc. ». Obiicitur secundo : Ecclesia qiiani Christus dilexit et pro qua se tradidit, non hahet niaculani aut rugani aut aliquid huiusniodi, sed est sancta et ininiacidata, ut dicitur Ephes. V-27. Ergo nuJIos in sua conununione adniittit peccatores. Respondeo : Dist. antec. Et testimonium Apostoli est intel- ligendum, vel de Ecclesia praesentis temporis prout denomi- nata a sua potiori parte, videlicet a sanctis in quibus nulla proprii nominis macula (id est macula mortalis peccati) in- venitur ; vel melius et planius, de Ecclesia prout in venturo saeculo, seu in suo statu finali et perpetuo futura est, conc. antec. Et est accipiendum eo sensu qui destrueret veritatem aliorum testimoniorum, utique tot ac tantorum, quibus edo- cemur malos esse mixtos bonis in mystica sagena seu area usquedum veniat iudicii dies, neg. antec. Unde Donatistis hac auctoritate sese munientibus respondebant catholici, os- tendendo divina testimonia sic consonare : « Ut et illa quibus « commendatur Ecclesia cum malorum commixtione, hoc tem- « pus eius significarent, qualis est in praesenti saeculo ; et « illa testimonia quibus commendatur non habere commixtos « malos, illud eius tempus significarent, qualis venturo saeculo « in aeternum futura est. Sicut nunc mortalis est, id est, ex « mortalibus hominibus constat; tunc autem immortalis erit, « quando in ea nemo morietur. Sieut ipse Christus isto tem- (1) Supra, 1. c. De Ecclesia Chrisli. 21 322 QUAESTio vir. « pore fuit pro illa mortalis, post resurrectionem autem iam « non moritur, et mors illi ultra non dominabitur, quod etiam « Ecclesiae suae in fine saeculi praestiturus est. Haec duo « tempora Ecclesiae, quae nunc est, et qualis tunc erit, signi- « ficata esse etiam duabus piscationibus : una ante resurrectio- « nem Christi, quando mitti iussit retia, nec sinistram nec « dexteram nominans partem, ut nec solos malos nec solos « bonos, sed commixtos bonis malos intra retia suorimi sa- « cramentorum futuros doceret; post resurrectionem autem, « quando iussit retia mitti in dexteram partem, ut post re- « surrectionem nostram bonos solos in Ecclesia futuros intel- « ligeremus, ubi ulterius haereses et schismata non erunt, « quibus modo retia dirumpuntur.... Hoc etiam significasse, « quod corvus avis immunda exierit de arca, et non redierit; « quae tamen arca, exeunte corvo, non utique omnibus im- « mundis animalibus caruit, sed in ea fuerunt et munda et « immunda usque ad diluvium, sicut in Ecclesia boni et mali « usque ad saeculi finem. Sed sicut non de immundis, sed de « mundis animalibus Noe obtulit sacrificium, ita non ii qui « mali sunt in Ecclesia, sed ii qui boni sunt perveniunt ad « Deum » . Ita Augustinus in Breviculo collationis cum Dona- tistis, CoU. tertiae diei, n. 16. Obiicitur tertio: Chrysostomus^ Honi. 6 in 2 acl Tim., vulf testimonium ApostoU de magna domo in qua sunt non solum vasa argentea et aurea, sed etiam lignea et fictiUa, non esse accipiendiun de Ecclesia, sed de mundo: « Ne illud, inquitj de « Ecclesia dictum suspiceris ; hic enim nullum vult esse vas « ligneum vel fictHe, sed omnia aurea et argentea, tihi corpus « Christi est, ubi virgo casta nuUam hahens maculam ». Respondeo, Chrysostomum nihil aliud intendere, nisi quod in ecclesia non sunt vasa lignea et fictilia eodem modo quo in magna domo, ubi tanta necessitate requiruntur quanta et aurea vel argentea. Nam in magna domo^ inquit, par est esse multorum vasorum differentiam^eiKos elvat noXAriv biaq^oQdv ouevcjv. Ne quis igitur putaret, ut recte annotat Bellarminus, Eccle- siam non posse consistere sine malis, dicit nomine domus non intelligi Ecclesiam, sed mundum^ nam Ecclesia non in- diget malis; imo quando erit in optimo statu suo, id est, in coelo, nuUos habebit malos. At mundus ornatur malis, non quidem per se, sed par accidens, quia si non essent mali in DE ECCLESIAE MEMBRIS 323 mundo, non exerceretur iustorum patientia nec Dei iustitia. Ceterum, etsi sub dicto respectu comparatio magnae domus cum Ecclesia non valeat^ valet tamen sub aliis, et ideo locum hunc Apostoli tanquam de Ecclesia dictum accipiunt caeteri Patres, Cyprianus ubi supra, Hieronymus in Dialogo contra Luciferianos, Augustinus 1. post collat. n. 26, etc. Obiicitur quarto: Saepe Augustinus Ecdesiam vocat colum- ham pudicam, castam, ad quam mali non pertinent. Exemplum sit in l. 2 c. Crescon. n. 26 : « Propter malam poUutamque con- « scientiam damnati a Christo iam in corpore Christi non sunt « quod est Ecclesia, quoniam non potest Christus habere memhra « damnata. Proinde et ipsi extra EccJesiam haptizant. Qmnia « quippe ista monstra ahsit omnino ut in memhris iUius columhae « unicae computentur ; ahsit ut intrare possint limites horti con- « clusi^ cuius ille custos est qui non potest faUi ». Respondeo, Augustinum per has locutiones nihil aliud in- telligere nisi potiorem partem Ecclesiae', iis soli constantem qui in Ecclesia sunt sicut esse deboit, et mystico Christi corpori tanquam membra viva et sancta inseruntur. Eefutat quippe Donatistas qui volebant baptismum extra veram Ec- clesiam ministratum non esse verum baptismum, hac scilicet ratione innixi, quod Spiritum Sanctum dare non possunt quicumque Spiritum Sanctum non habent. Porro etsi a vera Ecclesia exckiderent malos manifestos et in iudicio convictos, occultos tamen fatebantur in ea inveniri. Hinc ergo argumen- tandi principium sumebat Augustinus ut ostenderet quanta contradictione laboraret adversariorum systema, in eo quod adstrueret occultos malos in vera Ecclesia exsistentes validum baptisma conficere, cum tamen nec ipsi habeant Spiritum Sanctum. Nulli enim mali, sive manifesti sive non, pertinent ad columbam, hoc est ad eos qui Spiritu Dei aguntur et tempkmi sunt Spiritus Sancti. Ergo, concludebat Augustinus, vel fatendum est baptismi vakditatem nusquam a quaktate ministri dependere, vel frustra asseritur valere baptisma coUatum in Ecclesia, siquidem fatentibus adversariis, in ipso verae Ecclesiae visibik corpore muki miscentur ministri quos Spiritus Dei non vivificat, in memhris iUius coJumhae unicae omnino non computati. Iste est sensus Augustini, ut ex in- numeris eius locis in controversia cum Donatistis cokigi- 324 QUAESTio vir. tur (1). Caeteriim, iibi peccatores esse clicit iii Ecclesia sicut sunt mali liumores in corpore (Tract. 3 in epist. loan.), niliil aliucl hac metaphora sibi vult, nisi quod sunt in eiusdem cor- poris unitate, sed non coniuncti vivificante spiritu, imo spiritu mundano corrupti. Et cum ait potestatem administrandi sa- cramenta, vel generatim potestatem ligandi atque solvendi factam esse a Cliristo bonis, non malis (1. 7 de bapt. n. 22, etc), intendit c_[Uod non facta est malis qua mali sunt. Et denique ubi asserit malos esse aedificatos super arenam, non super petram supra quam aedificatur Ecclesia, rursus partes duas distinguit : unam quae in Ecclesia est veritate tum essentiae tum finis, ut quidam loquuntur; alteram quae veritate quidem essentiae, sed non veritate finis, quia Ecdeski idtimo iucUcio centilata, istorum omnium separatione jmrgahitur (de Unitate Eccl. n. 48). Et istae duae partes non faciunt ecclesias duas, sed unam et eamdem, cj^uae aliter se nunc liabet, aliter vero tunc futura est, postquam in consummatione saeculi pars al- tera fuerit in sempiternum excommunicata. « De duabus ec- « clesiis, inc|uit in Brevic. collat. n. 20, calumniam eorum « (Donatistarum) catholici refutarunt, identidem expressius « ostendentes quid dixerint, id est, non eam ecclesiam quae « nunc habet permixtos malos alienam se dixisse a regno Dei « ubi non erunt mali commixti, sed eamdem ipsam unam et « sanctam Ecclesiam nunc esse aliter, tunc autem aliter fii- «turam..., sicut non ideo duo Christi, quia prior mortuus « postea non moriturus. Dictum est etiam de homine exte- « riore et interiore, cj^uae cum sint diversa, non tamen dici (l) Exemplnm sit in ipso citato loco contra Cresconium^ ubi n. 31 sic concludit : « Asseruisti mortuum non intelligendum nisi peccatorem « Ijjiptistam, et nullum peccatorem excipiendum ; et ideo quod ego di- « ccbam, contra te concluditur, nec occultum excipi posse, ubi uuUus « oxcipitur. Rebaptizate igitur eos quos ab occultis peccatoribus bapti- « ziitos esse constiterit... Baptizate, inquam, prodito adultero atque « (lamnato, qnos ab eo cum lateret, baptizatos esse constiterit ; a mortuo « quippe baptizati snnt, omnemque peccatorem sine ulla exceptione in- « telligendum esse dixisti, qui baptizare non possit. Tu dixisti, tu scri- « psisti ; teipsum audi, lege teipsum. Si omnis peccator tanquam mor- « tuus non potest baptizare, ncc occultus potest. Xon enim quia occultus, « idco vivus est, cum multo profundius etiam mendacio simulationis « absorptiis sit ». DE ECCLESIAE MEMBRIS 325 « duos homines: quanto minus dici duas ecclesias, cum iidem « ipsi qui nunc boni tolerant permixtos malos et resurrecturi « moriuntur, tunc nec mixtos malos habituri sint, nec omnino « morituri » . Obiicitur denique quinto : DicH AposfoJm^ 1 Cor. 6-11: « Si is qui frater nominatur^ est fornicator, aut avarus, aut idoJis « serviens^ auf maJedicus, auf eJ^riosus, aut rapax^ cum eiusmodi « nec cihum sumere ». Sed si ne in civiJiJms quicJem cum taJiJms communicationem Jicd)ere Jicet, muJto minns in divinis. Ex quo sequitur eos non esse de EccJesia. Respondeo, Apostohmi hic loqui de excommunicatione, oc- casione sententiae quam tulerat in incestuosum. Vult enim ut si quis de Ecclesiae foro existens, nominetur fornicator aut avarus, etc. id est, ita famosus appareat tif possit omniJms cJignissima videri senfentia quae in eum fuerit anathematis (ex- communicationis) proJata senfentia^ non dormiat severitas di- scipHnae, sed tahs per competentem auctoritatem a corpore praecidatur, et tunc caeteri omnes ab eius commercio absti- neant. Non ergo de maHs praecise qua mah sunt, sed de ex- communicatis ista intelligitur auctoritas, ut late exponit Au- gustinus L 3 c. Parmen. n. 13 et seq. Adhuc tamen nonsequitur praeceptum imponi Ecclesiae ut temere quosHbet facinorosos quantumvis notoriosgladio excommunicationis percutiat. quia semper discretione opus est pro rerum et temporum circum- stantiis, ne forte vertatur remedium in maioris maH occa- sionem, et sub praetextu coHigendi zizania eradicetur simul et triticum. Quod pulchre exemplo ipsiusmet ApostoH in al- tera ad Corinthios epistola, idem declarat Augustinus, cuius aurea verba aptam praesenti disputationi afferent concHisio- nem: « Misericorditer igitur corripiat homo quod potest : « quod autem non potest, patienter ferat et dilectione gemat « atque lugeat, donec aut iHe desuper emendet aut corrigat « aut usque ad messem differat eradicare zizania et paleam « ventilare. Ut tamen securi de saHite sua bonae spei Chri- « stiani inter desperatos quos corrigere non valent, in unitate « versentur, auferant maHmi a seipsis, id est in ipsis non in- « veniatur quod in moribus aHorum eis dispHcet » (1). (1) Angnstinns, 1. 3 c. Parnien. n. 15. 320 QUAESTIO VII. THESIS XIV. De aiiiiiia l^eelc^siae Niiiit oiiiiieNet soli iii$i$ti iii iiiiiiicio ex!«iiNteiite$^: secl iii^iiiio et iiriiieiimlitei^ ii ffiii iii i^e ipi^a tleiiKle >'ero (|iia.«ii aeeessoi^ie, ii (|iii iiiolo voto ad visi- iiile eiiiss eoi^piiiii pertiiieiit. Nomine animae Ecdesiae intelligitiir formale supernaturalis vitae principium, secundum quod mediantibus individuis qui- bus inest, ipsam societatem ecclesiasticam denominat vivam spirituali vita. Proinde duo importantur in eo quod quis de anima Ecclesiae esse dicitur: videlicet quod habeat in se vi- tam supernaturalem, et deinde quod corpori Ecclesiae aliqua saltem ratione coniungatur. Nunc autem tria sunt supponenda principia quae vel in superioribus fuerunt iam declarata, vel in aliis theologiaelocis late demonstrantur. — Primum est quod formale principium vitae supernaturalis non est nisi gratia habitualis seu sancti- ficans, utpote forma intrinseca qua homo efficitur potens mo- vere seipsum ad supernaturales actus. — Alterum est quod hanc ipsam habitualem gratiam nemo habet aut habere po- test si nullo prorsus modo adhaereat ad visibile Ecclesiae cor- pus, quia tunc caret medio quod est necessarium ad salutem, adeoque etiam ad iustificationem et gratiam quam per se salus consequitur. — Tertium et ultimum est, quod defectus adhaesionis in re suppleri potest per adhaesionem in voto, et ita quidem ut nihil obstet quominus is qui extra Ecclesiae communionem bona fide versatur, habitualis gratiae particeps adhuc existat, dummodo aliunde habuerit dispositiones essen- tialiter ad iustificationem requisitas : scilicet fidem in Deum, eamque explicitam saltem quoad articulos fundamentales (sensu iam explicato), tum spem, necnon et perfectam cha- ritatem, aut certe attritionem de peccatis simul cum sacra- mento. Porro ex his prijicipiis aperte fluunt assertiones in thesi propositae. Apparet solos iustos ad animam Ecclesiae perti- nere; sequitur ex principio primo. Apparet deinde, omnes BE ECCLESIAE MEMBRIS 327 m.sfos, ubicumque in mundo exsistant, de eadem Ecclesiae anima esse; sequitur ex principio secundo. Apparet demum, eos primo et magis proprie esse de anima, qui de corpore non solum voto, sed re etiam exsistunt; nam ipsi sunt a qui- bus simpliciter Ecclesia denominatur, dum alii ad eos redu- cuntur sicut accessorium ad principale. CAPUT SECUNDUM Qq. Viri-XI. DE ECCLESIASTICA POTESTATE Absoluta quaestione de membris quibus Ecclesiae societas constat, iam considerandum est de potestate per quam debet in finem dirigi. Et duo liic tractanda sunt. Primo de pote- state ecclesiastica in generali. Secundo de singulis partibus huius potestatis in speciali. QUAESTIO VIII. DE POTESTATE ECCLESIASTICA IN GENERALI Ecclesiam militantem in Mosaico tabernaculo novimus ligu- ratam. « Quod est tabernaculum ? Ecclesia huius temporis. « Tabernacuhim ideo dicitur, quia adhuc in hac terra pere- « grinatur.... Quanquam aliquando dicitur tabernacukmi Dei « domus Dei, et domus Dei tabernaculum Dei, distiactius ta- « men accipitur tabernaculum Ecclesia secundum hoc tempus^ « domus autem Ecclesia caelestis lerusalem quo ibimus. Ta- « bernacuhim enim tanquam mihtantium et pugnantium : ta- « bernacula mihtum in procinctu, in expeditione : imde con- « tubernales dicuntur mihtes, quasi tabernacula eadem ha- « bentes et habitantes.... Cum autemtransierit tempus pugnae, « cum venerit iha patria, iam domus erit, nulhis adversarius « tentabit ut tabernaculum vocetur » (1). Sed et antiquum illud atque umbratile tabernaculum in duas partes divisum quis nesciat ? Tabernacuhim enim factunt est primum, in qno erant candelahra et mensa et propositio panum, quod dicitur Sancta. Post velamentum autem, secundum tahernaculum quod dicitur Sancta Sanctorum. Et in his duabus partibus, ipso teste Apostolo, tum veteris tum novi Testa- menti Ecclesia incunctanter est intelhgenda. « De hac diiFe- « rentia inter Sanctum et Sanctum Sanctorum ad Hebraeos (l^ Angiist. Enarr. in Psalni. 30, n. 8, et in Psalni. 131, n. 10. DE POTESTATE ECCLESIASTICA IN GENERALl 329 « epistola loquitur. Quia ubi arca testimonii, ibi Sanctum San- « ctorum, hoc est, intus ultra velum ; toris autem mensa et « candelabrum et caetera quae paulo ante dixit, Sancta dicta « sunt, et non Sancta Sanctorum. Et significatur foris Vetus « Testamentum, intus autem Novum, cum sit utrumque in « lectione V. T. et expressum operibus et significatione figu- « ratum. Ac per hoc, in Sanctis figura est figurae, quia figura « est Veteris Testamenti ; in Sanctis autem Sanctorum figura « est ipsius veritatis, quia figura est Novi Testamenti » (1). Sed iam attende quid in hoc Sancto Sanctorum fuerit re- positum. Testatur Apostolus reconditam ibi arcam testamenti circnmtectam omni ex parte aiiro, in qtia tirna cnirea habens manna^ et zirga Aaron quae fronduerat, et tahulae testamenti; superqiie eam erant cheruhim gloriae ohumhrantia propitiato- rium. Tum addit: de quihus non est modo dicendum per singula^ aperte significans mysterium in singulis contineri, tametsi ab eo exponendo consulto abstineat, eo quod ad propositum non pertinebat. Sed nunc, ad huius declarationem mysterii, scien- dum in primis est, arcam testamenti ideo dictam esse, quia continebat duas legis tabulas quas posuerat in ea Moyses in Horeb quando pepigit Dominus foedus cum filiis Israel cum egrederentur de terra Aegypti. Sciendum adhucest, nihil aliud in arca praeter ipsas tabulas fuisse inclusum, ut expresse ha- betur 3 Reg. VIII-9. Ac propterea, cum in ea fuisse ait Apo- stohis tum urnam habentem manna, tum virgam Aaron quae fronduerat, latiori sensu dictum intellige, pro quanto scilicet dici etiam potuit fuisse in arca quidquid ad latera eius repo- nebatur. Sciendum denique est, supra arcam ipsam eminuisse propitiatorium, quasi operculum arcae, non ex ligno, sed ex soHdo auro constans, quod alio nomine vocabatur oracukim, iuxta ilhid Exod. XXVII-6: Fecit et propitiatorium^ id est, ora- culum, de auro mundissimo (2). Nec a longe repetenda utrius- que nominis ratio. Ideo enim propitiatorium, quia Deus ibi exoratus placabilem se et propitium exhibebat ; ideo oraculum quia exinde angelus divinam gerens personam, Moysi ac toti populo percunctanti responsa dabat. Tria igitur circa arcam (1) Angust. Qiiaest. in Heptateuchnm, 1. 2, c. 112. (2, Cf. Exod. XXV, 18-20. Levit. XVI-2. Nnnier. VII-89, etc. 330 QUAESTIO VIII, testamenti erant : oracnlum. virga aaronica, et urna continens manna. Porro arca testamenti spiritualiter intellecta, ipsa est Ec- clesia catholica secundum quod depositaria facta est testa- menti Christi et promissionum haereditatis aeternae quae in eo continentur. Tria autem quae iuxta mox praemissa, circa arcam erant, triplicem denotant potestatem ad huius exsecu- tionem testamenti plane necessariam. In omcido enim unde promiserat Deus se locuturum ad Mo^^sen de medio Cheru- bim, praesignabatur potestas magisterii ; magisterii inquam infallibilis, ratione cuius consuevit Ecclesia dici oraculum vivens. Deinde in virga Aavonqiiae frondueraf, designata fuit potestas iurisdictionis sive imperii, quoniam apud omnes virga seu sceptrum insigne imperantium est. Denique in urna con- tinente manna^ non incongrue potestatem ordinis accipies. Est enim potestas ordinis ad confectionem sacramentorum per quae confertur nobis manna caelestis gratiae, et ideo eius- modi potestas ipsum mysticum manna seu gratiam bene di- citur continere, sicut omnis causa dicitur ahquo saltem modo suum continere effectum. Et de tigura quidem quae praecessit in V. T., hactenus satis. Exinde autem initium dicendi accipiendo, primo inquirere oportet an recta et legitima sit praefata divisio ecclesiasticae potestatis in potestatem ordinis, magisterii, et iurisdictionis. Tum secundo, an et quo sensu debeat admitti illa alia bi- membris divisio usu sat communi recepta. in qua magisterium ad iurisdictionem revocatur. Tertio demum, quaenam sit con- venientius tenenda divisionis ratio in hac disputatione. § 1- Utiocl potes$tas ecelesias$tiea, si roniiales potestatiiiii i^atioiies eonsiilereiitiii*, reete cli>'iflitiir iii potestateiii ordinij^, luagisterii, et iiiriisclietioni$ii* Principio notandum quod ecclesiastica societas, ut iii su- perioribus iam dictum est, convenit ex parte cum civili so- cietate, et ex parte ab ea differt. Convenit quidem secundum quod et ipsa finem habet communi omnium actione et ten- dentia prosequendum. Differt secundum quod finis ille super- DE POTESTATE ECCLESIASTICA IK GENERALl 331 naturalis est, ad quem scilicet safficientia principia non sunt naturae insita, sed desuper a Deo in sociale corpus effluere debent. Hinc autem generalem partitionem publicae potestatis in ecclesiastica societate accipere licet. In primis, si Ecclesiam consideres prout convenit cum aliis humanis societatibus, id est sub eo respectu qui omni perfe- ctae societati coramunis est, sic sine difficultate agnoscenda est in ea potestas regiminis sive iurisdictionis. Non enim potest societas ulla consistere, nisi sit auctoritas efficaci si- milique movens singulos ad commune propositum impulsione, seu ius regendi imperio omnes actus membrorum societatis in ordine ad proprium ipsius societatis finem. Unde iurisdi- ctionem ecclesiasticam eiusque distinctionem a iurisdictione saeculari agnoscunt theologi vekit intrinsece et ex natura rei consertam cum ratione verae, perfectae, ac distinctae socie- tatis, sub qua Ecclesia visibile Christi regnum et dicitur et est. « Habemus ex Scripturis, inquit Suarez in Defensione iidei, « 1. 3, c. 6, Christo Deo homini promissum esse a Patre re- « gnum aeternum iuxta ilkid Psakn. 131 : De fnictu ventris « tui ponam super secleni tuam^ et Isai IX: Super soliuni David « et stiper regnum eius sedehit. Et addit Angelus, Luc. I: Dabit « ilU Dominus sedem David patris eius^ et regnahit in domo lacoh « in aeternum, et regni eiiis non erit finis. Hoc autem Christi « regnum non in coelo tantum, sed in terra etiam traden- « dum seu inchoandum promissum est, ut patet ex Dan. VII: « Aspicieham in visione noctis, et ecce cum nuhihus coeli quasi « filius hominis veniehat. Et infra: Et dedit ei potestateni et ho- « norem et regnum, et omnes popuJi, trihus^ et linguae ipsi ser- « vient ; potestas eius potestas aeterna quae non auferetur, et « regnuni eius quod non corrumpetur. lUum autem fikum ho- « minis esse Christum qui in Evangeko saepe fikus hominis « appekatur, omnes intekigunt, ikiusque regnum post aka « imperia fuisse in terra inchoandum et perpetuo esse dura- « turum, tum iko loco, tum Dan. I, aperte praedicitur, et « concordat ikud Ezech. XXXVII : Faciameos in genteni unam « in montihus Israel, et rex summus erit Dominus imperans et « non erunt idtra duae gentes. Quae verba de Christo et eius Ec- « clesia evidenter intekiguntur, ut ex toto contextu usque ad « finem capitis constat. Hoc autem regnum Christi corporale « seu temporale non est, sed spirituale et aeternum.... Ex 332 QUAESTIO VIII. « quo ulterius concludimus. lioc regnum Cliristi noii esse nisi « Ecclesiam eius. in qua ipse spiritualiter regnat, ut dixit « Gregorius 1. 1 in 1^^'" Reg., in ultimis verbis. Et Augusti- « nus, Tract. 115 inloan. : Qiiod est regmim ehis nisi credentes «ineum? Qidhiis dicit: de mundo non estis. Et infra: Unde « non ait. regniini meum non est in hoc mundo, sed non est de « Tioc mundo; nec dicit, non est liic, sed non est hinc. Hic est « enim usque ad saecuU finem. Ergo sicut regnum spirituale « est, ita per spiritualem potestatem regi debet. Hoc autem « regnum perpetuum est non solum in coelo, sed etiam in « terra quamdiu mundus durabit. Ergo etiam potestas spiri- « tualis ad regendum illud ita est a Christo huic Ecclesiae con- « cessa, ut in ea perpetuo duret, quia non potest regnum sine « potestate gubernatrici illi proportionata conservari». Ubi vides potestatem iurisdictionis esse in Ecclesia ex titulo qui communis est omni societati perfectae. Et de hac potestate loquitur Dominus ad Petrum: Tihi daho claves regni coelorum^ et rursus ad coUegium apostolicimi : Quaectimgue alJigaferitis super terram erunt ligata et in coelo, et quaecumque solceritis super terram erunt soluta et in coelo. At nunc considerandum venit quomodo in Ecclesia esse oporteat praeter potestatem iurisdictionis quamdam aliam po- testatis rationem, et qua de causa simili partitioni locus non sit in potestatibus aliis quibus humanarum rerum et tempo- ralis felicitatis procuratio concredita est. Sane vero, cum in societatibus caeteris omnia socialis activitatis elementa in na- tura sint et in natura praesupponantur, nuHum eorum est quod peripsam socialem potestatem debeatdispensari. Sufficit ergo ut sit auctoritas dirigens atque unificans, habens ius con- dendi leges, tum geminam quae hinc consequitur, iudicandi puniendique facultatem ; quod totum ad formalem rationem potestatis imperii sive iurisdictionis noscitur pertinere. Nunc autem alia omnino ecclesiasticae societatis conditio est. Habet enim finem excedentem naturalem hominis cognitionem, na- turalesque vires, et ideo procuratio eius non in sola directione seu moderatione socialium virium consistere dicenda est, ve- rum etiam in subministratione ipsorum principiorum quibus membrorum activitas fini attingendo par et proportionata eva- dere possit. Haec porro principia ad duo revocantur, quae sunt veritas et gratia : veritas scilicet supernaturalis a revela- DE POTESTATE ECCLESIASTICA IN GENERALI 333 tione descendens, qiiam fide tenere oportet; tum gratia for- maliter elevans ad divinae consortium naturae, per quam idonei efficimur ad operandum in ordine finis vitae aeternae. Et haec duo quibus completur id quod nobis deest ad super- naturalem beatitudinem coniunctionis cum Deo in visione intuitiva, de coelo nobis allata sunt ab incarnato Dei Verbo sicut scriptum est : Et habitavit in nobis plenum gratiae et ve- ritatis, et de plenitudine eius nos omnes accepimus. ac rursus : Lex per Moysen data est, gratia et veritas per lesum Christum facta est. Haec quoque duo fuerunt ab eo tanquam in qui- busdam armariis Ecclesiae commissa : veritas quidem in Scri- pturis et sine scripto traditionibus, gratia vero in Novae Legis sacramentis. His demum cluobus dispensandis aposto- licam hierarchiam idem ipse Christus praepositam esse voluit, iuxta illud 1 Cor. IV-1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Mysteriorum Dei, inquit. Quo nomine veniunt tum sacramenta seu signa sensi- bilia ad sanctificationem nostram instituta, ut in proprio tra- ctatu declaratum est, tum dogmata revelata fide tenenda, quae secreta sunt et arcana, nec aliter quam per Dei revelationem noscibilia (1). Haec igitur causa est cur in regno Christi, praeter pote- statem regendi imperio actus subditorum, debuerit esse spe- cialis alia potestatis ratio pro dispensatione eorum quae a Deo auctore supernaturali desuper effluere necesse est, ut sit ecclesiastica societas instructa omnibus principiis suo fini as- sequendo proportionatis. Et huic distinctioni recte accommo- datur duplex illa metaphora sub qua Christus in Evangelio praepositos Ecclesiae significat, dum scilicet eos modo exhibet tanquam principes tenentes claves civitatis cum auctoritate ligandi; atque solvendi (Matth. XVI-19, et XVIII-18), modo vero tanquam oeconomos quos paterfamilias super caeteros constituit ut sua illis bona subministrent (Matth. XXIV-45, Luc. XII-4'2). Porro, ut ex dictis liquet, haec ipsa dispensa- tionis potestas adhuc in duas distinguitur. Alia enim est po- testas conficiendi et ministrandi sacra ad collationem gratiae, et alia potestas authentice proponendi et definiendi revelatam veritatem. Prior ergo nomen habet potestatis ordinis, de (1) Cf. Estium iD h. 1. 334 QUAESTIO Vlll. qiia intelliguntur verba Christi ad collegium apostolicum : Baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritm Sancfi, et post instituta Eucharistiae mysteria: Hoc facite in nieam com- memorationem. Posterior autem dicitur potestas magisterii, de qua iterum Cliristus ad Apostolos : Praedicate ecangelium omni creatiirae, et rursus:^?^??^^.y clocete omnes gentes.... docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Unde in summa relinquitur trimembris illa partitio, ordinis, magisterii, et iu- risdictionis, quae recte et adaequate dividit potestatem ec- clesiasticam. Et re quidem vera, ut recta sit et adaequata divisio, oportet ut nihil quod ad rem dividendam pertineat praetermittatur, ut nihil ei alienum intromittatur. ut denique membra divi- dentia inter se opponantur secundum distinctas rationes sese mutuo non inckidentes. Atqui has onuies conditiones in prae- senti verificari, pene est per se manifestum. Nam quod qui- dam dicunt, magisterium ecclesiasticum aut ad iurisdictionem reduci, aut si seorsum a iurisdictione spectetur, potestatis rationem non habere, non videtur esse ullatenus admitten- dmn. Xon est, inquam, admittendum primmn, quia aliud est proponere, exponere, definire veritatem revelatam, quod per- tinet ad magisterium; aliud vero regere imperio actus subdi- torum, quodpertinet adiurisdictionem. Neque etiam admitten- dum est secundum, quia potestatis nomine nunc venit omnis facultas ad gubernationem communitatis necessaria, id est re- quisita ad directionem eius in proprium finem, cum nihil aliud sit gubernare quam in finem dirigere. Si qua igitur sit societas quae non sola imperandi auctoritate in finem sibi proprium dirigi queat, sed ad hoc ipsum alius quoque generis functio- nem requirat, non est dubitandum quin et ista ad veri no- minis potestatem prout nunc de potestate loquimur, pertinere dicenda sit. Et vere sic est in societate ecclesiastica, propter rationes superius declaratas. Nihil igitur obstat quod magi- sterium tit sic non importet aliquam obligandi auctoritatem, eo vel magis quod si ex hoc capite magisterio ecclesiastico in quantum huiusmodi, vera detraheretur potestatis ratio, nequidem locus remaneret divisioni in potestatem ordinis et potestatem iurisdictionis, sed praeter hanc posteriorem nulla alia esset assignanda. Accedit demum (^uod distinctionem po- testatis iurisdictionis et potestatis magisterii satis aperte in- DE POTESTATE ECCLESIASTICA IN GENERALI 335 nuit Concilmm Vaticanum, Const. Pastor aeternus^ c. 4 et 5, cum de vi et ratione primatus Romani Pontificis loquens,, prius declarat primatum hunc esse « plenam et supremam « potestatem iurisdictionis in universam Ecclesiam » , tum de- inde statuit « supremam quoqiie (in eo) magisterii potestatem « comprehendi » . In qua quidem loquendi ratione egregia con- firmatio est pro legitimitate divisionis hactenus assertae ; nec video quid adhuc contra eam posset opponi, nisi forte usus apud theologos et canonistas communiter receptus, de cuius vera interpretatione nonnullae explicationes iam sunt adii- ciendae. §2. duocl potestsiis iii£fcg-istei*ii, si ^^iieetetiii* iii coiici^eto pi^oiit iiiseimi*a^l>ilitei* a^iiiiexiiiii li£i.l>et ius iiiiiiersiiMli •milHlitisi» oliedieiitisiiii ficlei, aii ipsa^ potei^tate iiii>ij§(li- ctioiiis mla.e€|iiate iioii clistiiigiiitiii*. Et c|iiocl lisic de ca.iisa. usu sa.tis coiiiiiiuiii i^ecepta est l>iiiieiiil>riji<* divi- sio i>otestatis ecclesiaNticae iii |>otestateiii Or'i«i)il»ili et coiiii»acta iiiiitate perstat, et taiiieii c»rdiiiij^ cliai^a- ctei^e*!* iiatiii^a siia iiiaiiii.«>Nil»iles, etiaiii iii ti^aii«^rii$-i$ii et clesei*tc»ril»iis peniiaiiere siuit* § 1. « Sacramentorum institutio et virtus, inquit S. Thomas 1. 4, « c. Gent. c. 74, a Christo initium habet. Quia igitur Christus 340 QUAESTIO IX. « corporalem sui praesentiam erat Ecclesiae subtracturus, « necessarium fuit ut alios institueret sibi ministros qui sacra- « menta fidelibus dispensarent, secundum Apostolum 1 Cor. « IV-1. Qnde discipulis consecrationem sui corporis et sangui- « nis commisit dicens : Hoc fadte in meam commemorationem . « Eisdem tribuit potestatem peccata remittendi, secundum « illud loan. XX: Quoruni remiseritis peccata, remittuntur eis. « Eisdem etiam baptizandi iniunxit officium dicens Matth. « ult. Euntes docete omnes gentes, haptizantes eos. Minister « autem comparatur ad dominum sicut instrumentum ad prin- « cipale agens. Sicut enim instrumentum movetur ab agente « ad aliquid efficiendum, sic minister movetur imperio domini « ad aliquid exsequendum. Oportet autem instrumentum esse « proportionatum agenti : unde et ministros Christi oportet « esse ei conformes. Christus autem ut dominus auctoritate « et virtute propria nostram salutem operatus est,,in quantum « fuit Deus et homo, ut secundum id quod homo est, ad « redemptionem nostram pateretur, secundum autem quod « Deus, passio eius nobis fieret sahitaris. Oportet igitur mi- « nistros Christi homines esse, et aliquid divinitatis eius par- « ticipare secundum aliquam spiritualem potestatem. Non est « autem dicendum quod potestas huiusmodi sic data sit Christi « discipulis, quod per eos ad alios derivanda non esset; data « est enim eis ad Ecclesiae aedificationem secundum Apostoli « dictum, 2 Cor. ult. Tamdiu igitur oportet hanc potestatem « perpetuari, quamdiu necesse est aedificari Ecclesiam. Hoc « autem necesse est post mortem discipulorum Christi usque « ad saeculi finem. Sic igitur data fuit discipulis Christi spi- « ritualis potestas, ut "per eos derivaret ad alios ». Et haec est potestas quae nunc a nobis consideratur, quamque apo- stolis traditam, eorumque in sacerdotio successoribus, sacrae litterae ostendunt, et catholicae Ecclesiae traditio semper docuit (1). Porro, sicut exsistentia eius diserte demonstratur in ma- teria de Ordine, ita ibidem indivisim declaratur derivationis eius modus. Qui modus est per speciale sacramentum, et qui- dem consecratorium, id est imprimens characterem, ita sci- licet ut ipse character qui est passiva consecratio. sit ipsa (1) Tridont. Sess. XXIII, cap. l. DE POTESTATE ORDINIS 341 potestas de qua in praesenti. Ex quo statim consequitur, eam esse de sui ratione prorsus inamissibilem, « quia omnis po- « testas quae datur cum aliqua consecratione, nullo casu con- « tingente tolli potest, re ipsa durante, sicut nec ipsa con- « secratio annullari : unde cum episcopalis potestas cum qua- « dam consecratione detur, oportet quod perpetuo maneat, « quantumcumque aliquis peccet, vel^ab Ecclesia praecida- « tur » (1). Et haec etiam constant ex alibi dictis, tum de natura characteris in genere, tum de Ordinis sacramento in specie. Sed nunc ulterius procedendo, inferre iam licet assertam in thesi distinctionem inter ordinis et iurisdictionis potesta- tem, pro quanto haec distinctio est quidem attendenda penes utriusque potestatis essentiam et obiectum (prout cuilibet consideranti per se evidens videbitur), verum etiam penes collationis modum seu efficientes causas a quibus respective pendet, hinc ordo, inde vero iurisdictio. Si enim iurisdictionis potestas aliqua consecratione conferretur, esset et ipsa omnino inamissibihs perpetuoque manens in iis quoque qui deinceps ab unitate Ecclesiae deficerent, quod iam ostensum est im- possibile (2). Et ratio impossibilitatis est quia quisquis iuris- dictionem ordinariam in aliqua societate vel parte societatis habet, capitis in ea obtinet dignitatem. Repugnat autem ut qui membrum non est, caput exsistat, quia in quolibet cor- pore, sive physico sive morali, caput inter caetera membra eminet, et cum caeteris membris vinculo communionis neces- sario coniungitur ; coniungitur, inquam, eo coniunctionis modo quem corporis natura requirit. Unde cum Ecclesiae corpus de quo nunc sermo, essentialiter visibile sit, visibilique com- pagine constans, quicumque ab hac visibili compagine prae- cisus exsistit propter aliquam e causis in Quaest. 7 recensitis, is iurisdictionis ordinariae incapax elficitur, et eam quam forte prius habebat, ipso separationis facto necessario debet amittere (3). Accedit praeterea quod iurisdictionis potestas (1) S. Thom. Siippl. Q. 38, a. 2. (2) Q. 7, Thes. 11. (3) Iteruiu nota quod de iurisdictione ordinaria sermo est, quae sola simpliciter ac per se iurisdictio dicitur, quia uti iam in superioribus dictum est^ de iurisdictione mere delegata ad quosdam particulares ef- 342 QUAESTIO IX. convertitur ciim missione legitima primitus apostolis data ad regendum populum Dei. Eiusmodi autem missionem in soli- dum consistentem, et in partes disgregatas minime divisibi- lem, omnia quaecumque de unitate et apostolicitate superius demonstrata sunt, ostendunt. Vide ergo differentiam a potestate ordinis, cui certe non repugnat quominus ad quaelibet vel haereticorum vel schi- smaticorum conventicula transferatur, simul cum ipsis sacra- mentis quorum conficiendorum est potestas. Non, inquam, repugnat rnagis quam repugnet ut quis de domo aufugiens, secum auferat quae propria sunt domus bona, eaque foris dispenset, quanquam irregulariter prorsus et illegitime. Aliud enim est non habere aliquid, aliud non iure habere, vel il- licite usurpare. Unde Augustinus 1. 1 contra Cresconium Do- natistam, n. 34 : « Sicut ergo Deus unus colitur ignoranter « etiam extra Ecclesiam. nec ideo non est ipse; et fides una « habetur sine charitate etiam extra Ecclesiam, nec ideo non « est ipsa: ita et unus baptismus habetur ignoranter et sine « charitate etiam extra Ecclesiam, nec ideo non est ipse. Unus « enim Deus, una fides, unum baptisma, una incorrupta ca- « tholica Ecclesia, non in qua sola unus Deus colitur, sed in « qua sola unus Deus pie colitur; nec in qua sola una fides « retinetur, sed in qua sola una fides cum charitate retinetur ; « nec in qua sola unus baptismus habetur, sed in qua sola « unus baptismus sakibriter habetur » . Et quod centies mil- liesque de baptismo repetit, intelligi vult de caeteris sacra- mentis, et specialiter de ordinis potestate. « Nam, inquit « 1. 1 de bapt. contra Donat. n. 2, sicut redeuntes qui prius- « quam recederent baptizati sunt, non rebaptizantur, ita re- « deuntes qui priusquam recederent ordinati sunt, non utique « rursus ordinantur, sed aut administrant quod administra- « bant, si hoc Ecclesiae utilitas postulat, aut si non admini- fectus iii casu iiecessitatis uon eadem ratio est : quandoquidem ipsa sc liabet uon ad uiodum virtntis permanentcr residentis tanquam in capite, sed per modum virtutis transeunter efiiuentis, quam utique contingit interdum perveuire ad ea ctiam quae a corpore separata, extra njcm- brorum compagiuem iuveniuutur. Et lioc dico potissimum propter iuris- dictionem quae lege lata, cuilibet sacerdoti provenit, etiam praeciso ab Ecclesia, ad absolvendum iu mortis articulo. DE POTESTATE ORDINIS ' 343 « strant, sacramentum ordinationis suae tamen gerunt.... Qua- « propter potuerunt ab eis accipere caeteri cum ad nostrum « consortium non accessissent, quod illi non amiserant cum « a nostro consortio recessissent ». Quin imo, non solum non fuit contra rationem potestatis ordinis, quod ipsa absolute inamissibilis exsisteret, quantumcumque quis ab Ecclesia prae- cideretur, verum id potius apprime ei congruebat secundum misericors Dei consilium qui salutis fontes etiam extra Ec- clesiae fines efHuere voluit, ut illis adiutorio fierent qui bona fide in haeresi vel schismate constituti, bona etiam fide adhae- rent ministris illegitimis, adeoque non peccant sacramenta ab eis recipientes, nec obicem salutari ipsorum infiuxui po» nunt (1). § 2. Hinc ergo intelligitur ratio intrinseca et maxime funda' mentalis, quare ordinis potestati propriissimum sit ut conse- cratorio sacramento conferatur, potestas autem iurisdictionis ex causis alius generis proveniat, de quibus suo loco erit sermo. Interim vero cave ne ex omnimoda distinctione am- barum potestatum omnimodam quoque earumdem inferas independentiam, sed qua ratione quove modo in ordinatis- sima Christi institutione ad unum reducantur, considera. In primis potestas ordinis a potestate iurisdictionis pendet quantum ad legitimitatem sui exercitii, quatenus nusquam omnino rite et licite exercetur aut exerceri potest, nisi iuxta canones et praescripta ab ipsa iurisdictionis potestate emanata. Et ratio est omnino in aperto, quia iurisdictio importat ius moderandi omnes actus qui ad ecclesiasticae societatis finem referuntur ; sed exercitium potestatis ordinis profecto est actus eiusmodi ; oportet ergo ut subsit potestati cuius est condere {D Nota quomodo Augustimis non absolute dicat sacraraenta extra Ecclesiam nou prodesse ad salutem, sed tantum hac conditione subintel- lecta: si recipiens perversitati haereticorum vel schisraaticorum consen- tiat: « Nec nos ahnuimus, inquit 1. 3 de bapt. n. 13, eum qui apud « haereticos vel in aliquo schismate extra communionem Ecclesiae bapti- « zatur, non ei prodesse in quantum haereticoruni et schismaticorum perver- « sitati consentit ». 844 ^ QUAESTIO IX. legem, ab eaque qiioad sui regularitatem legitimitatemque omnimode dependeat. Quapropter, non rite exerceri ordinem intra ipsam Catholicam absque debita ad iurisdictionalem po- testatem subiectione, antiquissimorum Conciliorum canones nos docent: « Quisquis presbyter, inconsulto episcopo, agenda « in quolibet loco voluerit celebrare, ipse lionori suo contra- « rius exsistit ». Ita Conc. Cartliag. II, can. 9. Et infra, can. 11: « Roborandaest ecclesiasticadisciplina,ne quisquam episcopo- « rum alterius plebes vel dioecesim sua importunitate pulsare « debeat.... Placet secundum divinae legis et sancti Evangelii « auctoritatem, ut nemo nostnnn alienos limites transgredia- « tur » (1). Et concilium Ephesinum, de Eustachio episcopo qui episcopatum abdicaverat statuens, ait: «lustum rectumque « esse definivimus ut absque omni contradictione et nomen « retineat episcopi et honorem et comniunionem : ea tamen « lege ut neque ordinandi ipse auctoritatem habeat, neque « in ulla ecclesia ex propria sacrificet auctoritate, nisi id sibi « vel adiuvandi causa, vel concessionis ratione, aiFectu amo- « reque christiano a fratre et coepiscopo (illo nempe qui in « ipsius locum suffectus fuerat), si ita contigerit, liberaliter « deferatur » (2). Omitto alia innumera quae in eumdem sen- sum eamdemque sententiam coUineantia proferri possent, nec in animo est ea repetere quae dicta sunt in tractatu de Sa- cramentis, Tom. 1, Thes. 16. Sive enim rationes attendas quae sunt ex natura rei, sive eas quae ab auctoritate desumuntur, nihil est magis obvium, nihil manifestius. At nunc, utrum vice versa iurisdictionis potestas quamdam habeat dependentiam ab ordinis potestate, utique in alio ge- nere causae, aliaque dependentiae ratione, merito inquiritur. Et in hoc quoque non relinquitur coniecturis locus, cum con- stet supremum ordinis gradum fuisse a Christo institutum ut in eo regiminis potestas resideret, prout ipsa nominis eius ratio luculenter ostendit. Semper enim et ab initio supremus ille gradus nomen habuit einscopatns. in quo regendi impor- tatur auctoritas, iuxta iilud Pauli, Act. XX : AftencUte volm et unlverso gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos (1) Apud Labbe, Tom. 2. (2) Epistola Concilii Ephesini ad sacram Synodimi iu Pamphylia, apud Labbe, Tom. 3. DE POTESTATE ORDINIS 345 regere Ecdesiam Del. Non quod episcopalis ordo in aliquo esse non possit absque eiusmodi auctoritate ; nam contra hanc interpretationem omnia prorsus traditionis monumenta pro- testarentur. Certe non erat cum potestate regendi in omnibus illis de quibus supramemoratus loquebatur Augustinus, qui in schismate consecrati, vel in schismate quolibet modo prius versati, ad Catholicam cum sua plebe accedebant, et vel deinceps remanebant sine honoribus suis, vel si hoc Eccle- siae utilitas postulabat, pergebant administrare quod prius administrabant, tunc primum accipientes cum institutione legitima iurisdictionem pastoralem. Non erat cum regendi potestate in iis, utique tot ac tantis, qui per Pontificum de- creta vel Conciliorum statuta quotidie deponebanmr, et tamen ordinis gradu nec privabantur nec poterant privari. Non erat cum regendi potestate apud eos quos arguit Con- cilium Ephesinum in epistoia ad Papam Caelestinum, « qui « nomen habebant episcoporum, ex quibus alii sunt extorres, « otiosi, ecclesiisque carentes, alii ante multos annos ob gra- « ves culpas a suis metropolitanis depositi, etc. ». Proinde, non sic intelligendum est dependere potestatem iurisdictionis a potestate ordinis episcopalis, quasi esset instar proprietatis necessario ab ea fiuentis. Imo neque ita ut nullatenus consi- stat, nisi natura prius ordinis potestas accesserit; nam id rursus facile excluditur, praesertim iuxta praesentem disci- plinae formam in qua iurisdictionis investitura ne concomi- tanter quidem se habet ad consecrationem, sed eam tempore etiam antecedere solet. Verum ea demum dependentia est agnoscenda, quae utique in genere causae materialis atten- ditur, tanquam formae a dispositione habilitante subiectum ad formam: habilitante tamen, non ad hoc ut forma simpli- citer in subiecto sit aut esse possit, sed ad hoc ut in eo sit regulari et connaturali modo^ prout congruit nativaeilli ordinis episcopalis ad Ecclesiae regimen destinationi, quam vel sola nominis proprietas aperte demonstrat. 5? 3. Sic ergo ad unitatis ordinem reducuntur ambae potestates, et ex earum coniunctione atque harmonica dispositione re- sultat mira illa ecclesiasticae hierarchiae ratio, quae non sinit 346 QUAESTIO IX. liierarcliiam ij^sam a sua compacta miitate unquam effluere, et tamen aclliuc permittit ut hierarchici characteres natura sua indelebiles, in iis quoque permaneant qui segregant se- metipsos. Ad cuius penitiorem iatelligentiam considerandum est quid nomine hierarchiae veniat (1). « Hierarchia, inquit « S. Thomas in II, D. 9. a. 1, dicitur quasi sacer principatus « a lEQog quod est sacrum. et ag/os quod est princeps. In omni « autem principatu requiritur gradus potestatis, et finis. Unde « in sacro principatu oportet huiusmodi sacra et divina esse, « et ideo sicut in principatu saeculari finis est ut subiecta « multitudo pacifice disponatur ad bonum intentum a prin- « cipe, ita oportet quod in sacro principatu finis sit assimi- « latio ad Deum [inteUige eam ad Deum assimilationem quae « deiformitate vitae aeteniae ultimo consiimmatur) . Hunc autem « finem non est possibile (aliquos) consequi nisi per ordina- « tam actionem, ad quam exigitur ordinata potestas. Et ideo « in definitione hierarchiae ponitur gradus potestatis..., et « actio sicut ad finem inducens, et Dei similitudo sicut finis « intentus » . Nunc autem si verum est quod omnis hierarchia de sui ratione respicit sacrum finem reductionis in Deum, nequaquam esse potest quod ibi vera hierarchiae ratio inve- niatur, ubi eiusmodi respectus deest. Et hac de causa, non est hierarchia in daemonibus, quamvis in eis perseveret di- stinctio ordinum secundum naturae conditionem, nec etiam ilkmiinatio, quia « ilhmiinatio proprie est manifestatio veri- « tatis secundum quod habet ordinem ad Deum qui ilkmiinat « omnem intellectum : aka autem manifestatio veritatis potest « esse locutio, sicut cimi unus angekis akeri suum conceptum « manifestat ; perversitas autem daemonum hoc habet quod « unus akum non intendit ordinare ad Deum, sed magis ab « ordine divino abducere, et ideo unus daemon alium non « iUuminat, sed unus aki suum conceptum per modum locu- (1) Hic in mentem revocabis quod bierarchia quandoqnc sensu passivo accipitur, pro multitndine regimini priucipis obnoxia, et boc modo inte- grum Ecclesiae corpus bierarcbia uua est sub capite Cbristo. Quandoque luitem sensu activo, pro ordine eornm qui vice Cbristi. administrant communitatem, et boc modo bierarcbia ecclesiastica, in concreto quidem cst illa Ecclesiae pars quae potestate instrnitur, in abstracto vero nibil aliud quam ipsa potestas a Cbristo derivata. Porro, boc i^osteriori sensu semper sumetur bierarcbia nisi aliter notetur. DE POTESTATE ORDINIS 847 « tionis intiniare potest » (1). Similiter ergo, si qiia potestas sacra in eo statu sit, in quo, quantum est ex vi huius status nedum ad deiformitatem promoveat eos in^ quos exercetur, eosdem potius ab ordine divino per sacrilegium abducat ne- cesse est, talis (inquam) potestas extra hierarchiae rationem est. Et sic est de potestate ordinis separata a principiis quae usum eius legitimant, quo modo est apud haereticorum et schismaticorum sectas. Nam etsi per accidens contingere possit et de facto saepe contingat ut effectum salutis obtineat in iis qui propter bonam fidem vel ignorantiam vel aliquid huius- modi, a sacrilegii peccato excusantur, id tamen est omnino per accidens seu praeter propriam conditionem status ipsius, adeoque non sufficit ad ponendum in ea respectum ad redu- ctionem in Deum, quem tangit Dion^^sius c. 4 Cael. Hier., cum hierarchiam deiiniens ait : « Hierarchia est divinus ordo « deiformi quantum possibile est similans, et ad inditas ei « divinitus illuminationes proportionabiliter in Dei similitu- « dinem conscendens ». Cum igitur potestas ordinisnonnisi in unione cum potestate iurisdictionis legitimaque missione apo- stolis data, ad hierarchiam pertineat, ipsa autem iurisdictionis potestas extra corpus verae Ecclesiae nec sit nec esse possit, statim apparet qua ratione haec duo inter se optime conci- lientur quae primo forsitan intuitu contraria et repugnantia viderentur: nempe ecclesiasticam hierarchiam in indivisibili unitate necessario consistere, et tamen potestatem ordinis posse omnino extra unitatem transferri et propagari et con- servari. Nam si accipiatur in praecisione seu separatione a potestate iurisdictionis,non habet amplius rationem potestatis proprie hierarchicae, id est, potestatis pastoralis qua pascun- tur oves Christi. Et hoc est quod explicant Patres super illud Canticorum (I, 6-7) : Indica milu, quem dUigit anima mea, uhi pascas, id)i ciibes in meridie^ ne vagari incipiam post greges sodalium tuo- rum. Vox est Ecclesiae ad Christum, Ecclesiae suspirantis ad locum pascuae simul et securitatis, in quo nulla amplius timeri poterit seductio, nulla fallacia; ad locum in quo cubat ille qui pascit^ quia non habet necesse stare et vigilare super custodiam gregis, quando grex, etiam cubante pastore et pau- (1) S. Thom. 1. Part. Q. 109, a. 3. 348 QUAESTIO IX. sante 8ub umbris, libere niliilominus discurrit in pascuis. et non est qui exterreat. Himc ergo locimi, inquit, ubi est aeternae solstitium gioriae perennisque meridies, locum tantae clari- tatis et pacis et plenitudinis, indica milii. Timet enim, adhuc in terris constituta^ ubi non est perspicua lux, sed facile pro veritate falsitas recipitur, ne forte seducta vagari incipiat post falsos pastores, id est, liaereticos seu schismaticos. Quos tamen sodales sponsi apjoellare non dubitat, quasi potestatem necnon et veritatem sacramentorum Christi apud se habentes. « Dic mihi ergo ubi pascis. ubi cubas in meridie, ne incur- « ram in eos qui alia de te dicunt. alia de te sentimit. alia de « te credimt. alia de te praedicant. et greges suos habent, et « sodales tui sunt^ quia de mensa tua vivunt, et mensae tuae « sacramenta pertractant. Sodales enim dicti sunt, quod simul « edant, quasi simul edales. Tales exprobantur in Psalmo : « Si enim inimims meu.s mper me magna locuhis fiiisset, abscon- « dissem me nfique ah eo, ef si is qni oderaf me. snper me ma- « gna locufiis fidssef, absconderem me ufique ab eo. Tu vero, « iinanimis meus ef nofus meus qui simul mecum dulces capiebas « cibos, in domo Dei ambufavimu.s in consensu. Et quare contra « domum Doniini modo cum dissensu, nisi quia ex nobis exie- « runt, sed non erant ex nobis » (1). Cum itaque timeat sponsa seductionem, et seductionem a sponsi sodalibus qui teste Augustino, tales dicti sunt propter eorumdem celebra- tionem sacramentorum, quid iam sponsus respondeat attende. Si ignoras fe, o pulclierrima infer midieres, egredere ef abi posf vesfigia gregum, ef pasce haedos fuos inxfa fabernacida pasfo- rum. Hoc est, si tui ipsius usque adeo oblita fueris, si legi- timae sponsae pulchritudinem et oniatum in te amplius non cognoveris, si iam nesciveris discernere quid distet inter te et istos quos meos dicis sodales, sed quales fuerunt sodales Samson, non servantes amico fidem. sed volentes eius corrum- pere uxorem : si, inquam, in tantum conditionis tuae imme- mor esse potueris, egredere et tu, non post vestigia mea, sed posf vesfigia gregum. nec unius gregis, sed gregum divisorum et errantium, et pasce haedos fuos, non sicut Petrus cui dici- tur pasce oves meas, sed pasce haedos tuos iua-fa fabernacula pasforum^ non iuxta tabernacukmi pastoris, ubi est unus grex et unus pastor. Haec quidem sponsus ad sponsam, non quasi (1) Augustin. Serm. 138, u. 7. — Cf. Beruarcl. Serm. 33 iu Cautic. u. 8. DE POTESTATE ORDINIS 349 asserens possibilitatem talis defectionis eius, sed quasi eani deterrens, eam confirmans, eique aperiens quid sentiendum de illis pastoribus qui cum legitima sacramenta non legitime ha- beant, proprios liaedos, et non Christi oves pascunt. Nam « Petro dicitur, oi:e.s meas ; schismaticis dicitur, Tiaedos fiios. « Hic oves, ibi haeclos ; hic ineas, ibi tuos » (1). Quippe pote- stas coniiciendorum sacramentorum apud eos seiuncta est, separata est, divisa est a missione legitima, et pro tanto, ad hierarchiae rationem amplius non pertinet. Hinc ergo apparet, quam longe a recto aberret eorum ar- gumentatio, qui omnem quaestionem de successione aposto- lica ad quaestionem de validitate ordinum aut reducunt aut reducere affectant (2). Apparet plane, quod etsi impossibile sit ut in vera Christi Ecclesia potestas ordinis unquam exstin- guatur, nondum tamen ex incorrupta talis potestatis transmis- sione sufficienter innotescit hierarchia pro Christo legatione fnngens. Nam et mulieri fornicariae dicit Deus per Ezechielem Prophetam: Et tuUsti vasa decorls tui de auro meo atque ar- gento meo, et fecisti tibi imagines mascuUnas, et fornicata es in eis. Et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis. Ef panem meum quem dedi tibiy similam et mel quibus enutrivi te^ posuisti in conspectu eorum in odorem siiavitatis. Ef factum est. aif Dominus Deus (3). Ecce talibus Dei donis ornabat mulier illa fornicationem suam, vel seducens vel seducta. In qua vekit in typo et figura monstratum est qualiter fornicans a Domino schisma vel haeresis adhuc possit apud se retinere, et non tantum retinere, verum etiam promiscue exercere integram potestatem sacramentorum, quia cum ordinis potestas sua actione non pertingat immediate ad effectum gratiae, uti alias expositum est, nihil ex his quae gratiae collationi obstant, obstare unquam potest valido praedictae potestatis exercitio. Sed de his iam satis, quoniam in aliis theologiae locis ple- niorem habent expositionem. Magis autem intendendum in eas potestatis ecclesiasticae partes quae nulla ratione nulloque modo ad sectas transferri possunt. Et primo occurrit potestas qua Ecclesia constituitur dispensatrix revelatae veritatis, id est, potestas magisterii. (1) August. Serni. 146, u. 2. (2) Migue, Demonstration.s dvang^liques, Toui. 17, pag. 48;"). (3) Ezech. XVI-17, seq. QUAESTIO X. DE POTESTATE MAGISTERII Dicendum primo de exsistentia et ratione huius potesta- tis, secundo de obiecto eius, tertio de diversis modis quibus exercetur, quarto de subiectione quae eius decisionibus est debita. THESIS XVI. 3Ie4liiim a cfiio itixta «liviiiaiii oiMliiisitioiioiii clepoiiciot l>i*o|>ositio ei*e4leiicloi*tiiii<) iioii t^t^i pi^i^-attis ««iiiritiiN >'el l>rivsittiiii exaiiieii Sei»i|>ttii*ae, setl atietoritas-i >'iveiitis iiia^iisiterii. Ilaiie |>oi*ro atietoritateiii iii Geelei^iia .«iia Cliristiis iiistitiiit euiii iiifalliliilitati^i eliarii^iiiate iierpe- ttio tlttratiiraiii, tit esset iii ea iiiiiiioliile iiriiieiiiittiii ttiiii iiieomiptioiiis tiiiii tiiiitatis fltlei. Xee taiiieii atl $!iolo.«i Ii4leles seti etiaiii eateelitiiiieiio$!> lieiiefietiiii eitis iiillti- xtiiii iiatere >'Oltiit, setl Ntipra vertieeiii iiioiitiiiiii ea- tlietlraiii eeeleisiai!»tieaiii erexit, tit atl eoiii 4iti04|iie citii loiige iittiiit, iiiiris iiitilti|>lieilitis4itie iiiodis lioe iiiaj^i- steritiiii raclios stiae liiels ex|>aiiclei*et, iteiiiciiie tit |>ei* i|>stiiii ad perfeetuiii addiieeretiir c|iiiclciiiicl al> iiiitio fiierat |>iil>lice provisiiiii |>i'o difriisioiie revelatae vei»i- tatis iii ^eiiere litiiiiaiio. § 1. Circa proximam fidei regulam, id est circa principium a quo sit immediata propositio credendorum, duae sunt apud eos qui cliristiano nomine utcumque gloriantur, sententiae contrariae atque irreductibiles, et ita quidem inter se opposi- tae, ut intermedio systemati non relinquant omnino locum. Aliis enim placet in privato uniuscuiusque vel examine vel spiritu praedictam regulam reponere : alii vero sentiunt eam esse agnoscendam in auctoritate publici magisterii a Cliristo in sua Ecclesia instituti. Prima est sententia protestantium •cohaerens cum principiis superius iam expositis (1) : altera (1) In la Parte, Q. 1. DE POTESTATE MAGISTERII 351 catliolicorum. Opinio autem protestantium duol)us potissi- mum modis evidentissime excluditur. Ex criterio scilicet in- trinseco, nihil aliud considerando praeter manifestam regulae ab eis assertae insufficientiam, inanitatem, nativamque in omnia monstra doctrinae necnon et morum corruptelam pro- clivitatem. Deinde vero ex criterio evangelico., eoque consi- derato tum in se, tum in sua constanti applicatione a primis originibtis christianae religionis. Utrumque argumentum, quanta fieri poterit brevitate, nunc est exponendum, et in- cipiendum ab eo quod primo loco fuit indicatum. Loquens S. Thomas de impotentia qua laborant homines in praesenti et historico statu generis humani, quominus personali inquisltione ad suiihcientem veritatis cognitionem perveniant (illius dico veritatis quae per se est rationi pervia), tria enumerat inconvenientia quae manifeste sequerentur si relinqueretur haec veritas per solas individualis rationis virea inquirenda. « Unum est, inquit (2), quod paucis hominibus « Dei cognitio inesset. A tructu enim studiosae inquisitionis, « qui est veritatis inventio, plurimi impediuntur tribus de « causis. Quidam siquidem impediuntur propter complexionis « indispositionem, ex qua multi naturaliter sunt indispositi « ad sciendum ; unde nullo studio ad hoc pertingere possent, « ut summum gradum humanae cognitionis attingerent, qui « in cognoscendo Deum consistit. Quidam vero impediuntur « necessitate rei familiaris ; oportet enim esse inter homines « aliquos qui temporalibus administrandis insistant, qui tantum « tempus in otio contemplativae inquisitionis non possent ex- « pendere, ut ad summum fastigium humanae inquisitionis « pertingerent, scilicet Dei cognitionem. Quidam autem im- « pediuntur pigritia ; ad cognitionem enim eorum quae de Deo « ratio investigare potest, multa praecognoscere oportet, cum « fere totius philosophiae consideratio ad Dei cognitionem « ordinetur. Sic ergo nonnisi cum magno labore studii ad « praedictae veritatis inquisitionem perveniri potest, quem « quidem laborem pauci subire volunt pro amore scientiae, « cuius tamen mentibus hominum naturalem Deus inseruit « appetitum. — Secundum inconveniens est, quod illi qui ad « praedictae veritatis cognitionem vel inventionem perveni- (1) S. Thoni. 1. 1 c. Geut., c. 4. 352 QUAESTIO X « rent, vix post longum tempus pertingerent, tum propter « liuiusmodi veritatis profunditatem, ad quam capiendam per « viam rationis nonnisi post longmn exercitium intellectus « humanus idoneus invenitur ; tum etiam propter multa quae « praeexiguntur, ut dictum est : tum propter hoc quod tem- « pore iuventutis, dum diversis motibus passionum anima « iluctuat, non est apta ad tam altae veritatis cognitionem. « sed in quiescendo fit prudens et sciens. Remaneret igitur « humanum genus, si sola rationis via ad Deum cognoscen- « dum pateret, in maximis ignorantiae tenebris, cum Dei co- « gnitio quae homines maxime perfectos et bonos facit, non- « nisi quibusdam paucis, et his paucis etiam post temporis « longitudinem proveniret. — Tertium inconveniens est, quod « investigationi rationis humanae plerumque falsitas admi- « scetur, propter debilitatem intellectus nostri in iudicando « et phantasmatum permixtionem. Et ideo apud multos in « dubitatione remanerent ea quae sunt verissime etiam de- « monstrata, dum vim demonstrationis ignorant, et praecipue « cum videant a diversis qui sapientes dicuntur, diversa do- « ceri. Inter multa etiam vera quae demonstrantur, immiscetur « aliquando aliquid falsum quod non demonstratur, sed aliqua « sophistica ratione asseritur, quae interdum demonstratio « reputatur. Et ideo oportuit per viam fidei, fixa certitudine, « ipsam veritatem de rebus divinis hominibus exhiberi. » Haec quidem Angelicus, cui ipse communis sensus et evidens fa- ctorum ratio suffragatur. lam age. Protestanticum sj^stema nunc accipe. Supponitur primo quod Deus debilitati rationis succurrere volens, reme- dium revelationis adhibere decrevit, ut ea etiam quae inrebus divinis rationi impervia non sunt, in praesenti quoque hu- mani generis conditione, ab omnibus hominum categoriis expedite, firma certitudine, et nullo admixto errore cognosci possent. Supponitur praeterea, quod cum placuerit Deo ordi- nare hominem ad participanda bona divina sapra mensuram humanae intelligentiae, non ea tantum in eius revelatione continentur quae ratio per seipsam de potentia absohita posset invenire, verum etiam, imo primario ac principaliter, mysteria abditissima omnem naturalem ordinem transcendentia. Sup- ponitur denique quod integra haec revelatio divinitus fuit consignata in aliqua librorum inspiratorum collectione quae ^ / 8T. MlCHAEL-8 college DE POTESTATE MAGISTERIl 353 BihJiomm nomine pervulgatur: ea demum lege, eaque condi- tione, ut unicuique deinceps homini relinqueretur personale onus eruendi ex hac scriptura credendam veritatem, sibique ipsi privato studio atque examine, iidei symbolum construendi. Haec, inquam, sunt quae supponuntur: ex quibus duo priora communia esse debent tam protestantibus quam catholicis, ultimum vero prae se fert ipsissimam protestantium positio- nem, propriamque regulam ab eis assumptam et propugna- tam. Nunc autem statim videbis, in ea redire omnia incon- venientia in quorum remedium ordinata fuit revelatio, imo redire gravioribus aucta incommodis, iisque tot ac tantis, ut vere diceres non potuisse res meliori modo disponi, si pro- positum Dei revelantis fuisset data opera coniicere homines in confusionem et continuam ad omnem ventum doctrinae fluctuationem, quae deinde proprio vehiti pondere aut in incredulitatem pertraheret, aut in fanatismum. Dico in primis redire inconvenientia omnia in quorum re- medium ordinata est revelatio. Ad hoc enim ut quis privato Scripturae examine, in cognitionem veritatis revelatae deve- nire possit, oportet primo ut noverit legere. Oportet secundo ut propria inquisitione certior fiat de auctoritate Bibliorum in ratione regulae fidei a Deo inspiratae. Oportet tertio ut sciat hanc regulam in codice quem prae manibus tenet, incorrupte conservari. Oportet quarto ut vel intelligat linguas in quibus ipsa originalis scriptura conscripta fuit, vel certe habeat in promptu versiones in noto sibi idiomate. Oportet quinto ut de fidelitate versionum eam per seipsum certitudinem acqui- rat, quae cum dubio prudenti compossibilis non sit. Vide quot et quanta iam requirantur, quamvis adhuc nihil, prae- tereaque nihil, nisi mera praeambula ad qualecumque initium inquisitionis circa doctrinam et veritatem in Scripturis con- signatam. Et tamen, si vel ista sola in praeliminio posita considerentur, nonne luce meridiana clarior apparebit omni- moda disproportio systematis cum "facultatibus et viribus generis liumani in sua historica conditione considerati? Quis nesciat longe maximam hominum partem ad haec usque tem- pora nostra, omni litteraria cultura caruisse, iisque applicari nota Augustini verba : « Quemadmodum qui videt litteras in « codice optime scripto et non novit legere, laudat quidem « antiquarii manum admirans apicum pulchritudinem, sed Dc Ecclesia Chrisli. 23 , . c, ; 354 QUAESTIO X. « quid sibi veliiit, quid indicent illi apices nescit, et est « oculis laudator, mente non cognitor ? » Ergone a via salutis et agnitione veritatis necessario excludetur quisquis legendi artem hactenus non didicit ? Ergone fidei christianae parti- ceps nemo esse poterit, cui per aetatem vel alias circumstan- tias non licuit lycea frequentare ? Sed volo ut ad eos solos qui rudimenta saltem litterarum perceperunt, nostra reducatur consideratio. Sane vero, quis- quis in scripto codice regulam fidei quaerit, debet per prius codicem discernere a quocumque humano libro. Incumbet ergo unicuique ut sibi ipsi comparet demonstrationem de exsistentia Scripturae qua inspiratae. Incumbet ut, secluso divinae traditionis infallibilisque magisterii medio quod in hypothesi removeri debet, canonem conficiat seu catalogum librorum divinorum. At, dato interim quod ista sint absolute possibilia, omnibus suppositionibus factis quas protestantium regula requirit, rem saltem ditficillimam et supra modum operosam fatearis necesse est. Id enim ad minimum probant repetitae confessiones adversariorum (1); probant successiva tentamina quibus doctores eorum ab uno demonstrationis modo in alium tluctuant, nunquam in uno determinato consi- stentes (2) : probat denique sensus intimus omnis hominis qui vel a longe hanc materiam attigit, et vel solum quaestionis statum utcumque est assecutus. Et haec quidem de auctori- tate Bibliorum veluti in abstracto. Nunc vero de versionibus quid dicam? Scriptura namque partim hebraice et partim graece conscripta est ; sed a multis saeculis duo haec idiomata inter mortuas linguas computantur. et vix reperiuntur qui utrumque, imo alterutrum norint. Opus igitur erit ut de genuinitate versionis qua utitur, singulus quisque privatus inquirat. Sed hoc, quaeso, quomodo esse (1) « Qiie hi vraie uiauieie tVetablir l'autoiit6 canouique clu Nouveau « Testanient est pleine de nombreuses et graves difficultes ». leremias Jones, theologus anglicauus, apud Wiseman (Migne, Demonstrations evan- geUqnes, Tom. 15, col. 731). — « Les chr^tiens les plus exerces, la por- « tion intelligente des chretiens, sout-ils cai^ables de demontrer par dcs « arguments solides la verite de PEcrituref Que ceux qui l'ont essaye « en soient juges ». Richardus Baxter, ibid. col. 732, etc. etc. (2) Specimina vide apud Wiseman, loco indicato, col, 734 et seq. DE POTESTATE MAGLSTERIl 355 poterity Nam ut per privati examinis viam de fidelitate ver- sionis aliquis certior fiat, oportet ut versionem conferat cum originali, et iam debet illud ipsum praesupponi, ad cuius defectum supplendum versio siibrogatur. Crescit porro dif- ficultas, quia cum ab initio Reformationis multae prodierint versiones in linguas vernaculas, nulla fuit quae ab ipsis Re- formatorum principibus non damnaretur. « Lutheri versionem « carpunt Tigurini, Osiandrini, Bucerus, Mimsterus, Lutherus « ipse. Nam Tigurini multis sannis illam excipiunt, ut con- « queritur Stolzius in defensione Lutheri, Osiandrini obiiciunt « illi dolum et falsitatem, Bucerus manifestos et non paucos « lapsus, Munsterus multorum versuum omissionem. Denique « Lutherus ipse post viginti annos fassus est se crebrius er- « rasse, eo quod Habbinorum glossis nimium credidisset, ut « testatur Cochlaeus in actis Lutheri, Lindanus in Dubitan- « tio, et alii. Versionem Bezae damnavit Castalio in Praefa- « tione ad Anglam, Samuel Hubertus in libro de ultimae « tubae clangoribus. Hugo Bructhonus, et quis non? Vicissim « versionem Castalionis reprehendit Beza in suis annotatio- « nibus tanquam falsam, ineptam, imperitam, audacem, bla-' « sphemam, vitiosam, ridiculam, exsecrandam, erroneam, im- « piam, perversam. Llunsteri versionem perstringunt Tigurini « et Pelicanus in suis Praefationibus. Denique cum Tiguri- « norum Biblia a typhographo oblata essent Luthero, hoc « responsum ab eo accepit : Xe posthac mihi aliquid mittas, « quod a ministri.s' Tigurinae Ecde-siae perfectum sit. Xidlum « enim cum eis posthac commercium hahere^ nec eorum lihros « recipere aut legere volo, quandoquidem ipsi iam damnati sunt^ « et alios quoque miseros homines secum ad inferos ahducunt^ etc. « Ita refert Hospinianus in Historia Sacramentaria, anno « 1544 » (1). Sed nec felicius res successit in Anglia, ubi per- vulgatae Bibliorum editiones tam manifeste erant corruptae, ut communi consensu a catholicis aeque ac a doctis prote- stantibus contra eas reclamatum sit, et rex lacobus novam editionem fieri iusserit quae usque nunc est in usu, quin tamen multo solidius praestare possit fiduciae fundamentum (2). (1) Becanus, Mauiiale Controversiaram, 1. 1, c. 1, Quaest. 6. (2) « Qnand un protestant anglais s^est procurc une bible anglaise « imprimde par Thomas Basket ou tout autre imprinieur de la tres excel- 356 QUAESTIO X. Deniqne. si tot taiitaeque occurrunt perplexitates circa ver- sioiies factas in eas linguas quae ipsis interpretibus familiares erant, quid iam sentiendum erit si ad ea idiomata quae a no- stris longe distant, praesens transferatur consideratio ? Unde non mirum si ex ipsissimis Societatum Biblicarum relationibus compertum sit, versiones innumeras in missionibus protestan- ticis fuisse diffusas, quae propriorum auctorum iudicio debuis- sent retractari. propter absurditates, impietates, et errores quibus abimdabant (li. Putasne igitur eam esse posse fidei regulam a Deo communitati hominum praeparatam, in cuius necessariis praeambulis nihil reperitur praeter omnis generis incertitudines inextricabiliaque problemata, quibus solvendis studiosorum vires cum pleno apparatu scientiarum palaeon- tologicarum, criticarum, philologicarum. ne quidem sufiice- rent ? At haec iterum praetermitto. Suppono hominem in posses- sione codicis Scripturae. et tanta quidem securitate quanta esse posset si de ipsius Dei manibus editionem genuinam accepisset, sicut tabulas Legis accepit Moyses inter Sinaitica fulgura ac tonitrua. Atqui non in materiali possessione lit- terae mortuae consistit acceptio revelatae veritatis, sed in assecutione sensus et intellectu sententiarum. Hactenus ergo nihil. Sed nunc primum post praecedentia praeambula, in- cipit venire in usum et ad applicationem perduci regula pro- testantimii, idque iam ab unoquoque exigitur. sicut dictum « lente majesie dn Roi, il la preud eutre ses mairis avec la niemc coii- « tiauce que s'il Pavait immediatemeut reoue dii Tout-Puissaut lui-tueme, « comme Moise re§ut les tables de la Loi sur le uiont Sinai au milicn « des tonnerres et des eclairs. Mais que cette coutiance est vaine, tant « qu'il adliere a la regle de foi dont uous veuons de parler I Quc dc « poiuts contestables il accepte comme demoutres, ct qui nc peuveut « ctre prouves sans renoncer a ses propres principes et adoptcr lcs «notresl » Milner, apud Migue, Dem. Ev., Tom. 17, col. 625. (1) « Si le temps me le permettait ou que cela fut uecessairc, je mou- « trerais d'apr^s les divers rapports de la Societe Biblique et le tcmoi- « ouage de ses membres, qu'uu grand uombre de versious, apres avoir « ^t^ r^pandties parmi les habitants des contrees que l'on voulait cou- « vertir, ont dii necessairement etre retirees a cause des absurditcs, des « impidtes, et des erreurs innombrablcs qu'elles contenaient ». Wiseman, apud Migne, Dem. Evaug., Tom. 15, col. 740. DE POTESTATE MAGISTERII 357 est superiiis, ut ex ingenti illo Scripturarum volumine sum- mam credendarum veritatum, tum quae ad fidem tum quae ad mores pertinent in ordine ad ultimum totius humanae vitae tinem, proprio acquirat examine. Et eunuchus quidem ille potens Candacis reginae Aethiopum, qui Act. VIII-26, revertebatur e lerusalem sedens super currum suum, legens- que Isaiam Prophetam, scopum adeo grandem sibi non prae- stituebat, quamvis interroganti Philippo : Putasne intelUgls quae legis? respondere non dubitaverit : Et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihif Sed non ita visum est prote- stantibus. Eis enim asserere placuit, Scripturam esse in omni- bus claram, lippis etiam atque tonsoribus notam : et hoc quidem pro necessitate causae, contra obviam rei evidentiam, ita ut pudeat in negotio toties eliquato ad argumenta descen- dere. Re vera, duo in Scripturis considerari possunt, ut ob- servat Bellarminus, 1. 3 de verbi Dei interpretatione, c. 1: res quae dicuntur, et modus quo dicuntur. Si res consideres, necessario fatendum est, Scripturas esse obscurissimas, siqui- dem tradunt summa mysteria de divina Trinitate, de incar- natione Verbi, de sacramentis coelestibus, de operatione Dei in mentibus humanis, de aeterna praedestinatione et repro- batione, deque aliis rebus arcanis et supernaturalibus quae non sine magno studio et labore, nec sine gravissimi erroris periculo investigantur. Certe, si scientia metaphysicorum difHcilior atque obscurior est omnibus aliis naturalibus disci- plinis, quia causas altissimas tractat, quomodo non obscuris- sima erit sacra Scriptura, quae de rebus longe altioribus agit? Quid quod magna pars Scripturae vaticinia continet de rebus futuris, et vaticinia carmine scripta, quibus certe nihil dithcilius, nihil obscurius. Si vero modum dicendi conside- remus, inveniemus innumerabiles rationes diihcultatis, primo propter apparentes antilogias, secundo propter idiotismos, tertio propter orationes figuratas plurimas, tropos, metapho- ras, allegorias, hyperbata, ironias, et alia id genus sine ullo numero. Accedat postremo testimonium adversariorum, quod velint nolint, huic veritati coguntur perhibere. Nam si Scri- ptura esset tam clara, ut ipsi dicunt, cur tot commentaria scriberent? Cur tam diversas ederent Scripturae versiones ? Cur tam varie Scripturam explicarent? Cur tot et tantae va- riationes, quarum vel sola historia integra implet vohimina ? 358 QUAESTIO X. Finge ergo hominem idealem qui praeclaro praeditus ingenio veritati inquirendae totus incumbat, qui nec inclinetur ad detorquendum secundum propria desideria litterae sensum, nec aliorum opinionibus in diversa trahentibus usquequaque moveatur, hominem propositi tenacem. solius veri amore captum, supra vulgi passiones in magno mentis cuhnine stan- tem, hominem denique quem ab otio studiosissimae scrata- tionis nec cura rei familiaris, nec defatigationis timor, nec mille casus aerumnosae huius vitae removeant: finge, inquam, hominem huiusmodi, et iam pro miraculo habendum esset si individuali examine ad intentum finem inveniendae in Scri- pturis nostris verae normae fidei et morum absque multipli- cium admixtione errorum, unquam perveniret. Atqui huius- modi idealis homo non exsistit, et ab eo longe distat homo realis atque historicus, cui praeter intrinsecas Scripturae obscuritates obstaculo sunt ingenii debilitas, phantasiae ilhi- siones, passionum vehementia, necessariae occupationes, et infinitae propemodum expHcationum contrarietates quas, hac regula supposita, necesse est exoriri (1). Nisi ergo dicas Deum in genere humano facem revelationis accendisse, non ut puro eius kimine mentes iUuminarentur, sed ut fumo et caligine (1) Vix deceni aut qnindecim aiinis post natain Reformationem, testa- batnr Osiander viginti seutentias diversissiraas de instificatione secnn- dum Scriptnras versari inter solos Corfessionistas. Et Lutberns ipse in l. 1 c. Oecolampadium et Zwinglium, scriptum relinquebat: Si diuiius steterit mitndus, iterum fore necessarium, propier diversas Scripturae iuier- pretationes quae nune fiunt, ut Conciliorum decreta reeipiamus, atque ad ea eonfugiamus. — Et quid mirnm, cum liceutiae interpretationis ipsi ma- gistri talia exempla suppeditabant ; « Legimus Isaiae XLI : Bene aui male, « si potestis, facite. Hoc Lutberus interpretatur de libero homiuis arbi- « trio, et iude probat hominem non amplius babere liberura arbitrium, « sed per peccatum primi pareutis amisisse. Item legiraus Matth. XIX: « Si ris ad vitam ingredi, serva mandaia. Hoc Calvinus, non serio, sed « ironice a Christo dictum esse interpretatur, ut seusus sit : Ne serves « mandata, quia illorum observatio nec prodcst, nec possibilis cst. Iteni « legimus Matth. XXVI: //«c est sanguis meus nori Testamenti. Lutherani « sic interpretantur : hoc vinum est sangnis mens, Calviriistae sic : hoc « vinum significat menm sangninem. Plessaeus, \. 1, de tlnch., c. 2, sic : « Haec est acerba illa mors et passio qiiam mox snstinebo, etc. ». Be- canus, Controv. 1. 1, c. 1. DE POTESTATE MAGISTERII 359 semper crescente humanarum interpretationnm magis magis- que obcaecarentur, cum omni evidentia fateri debes, non ibi esse divinum systema in hominum sahitem a benefica Pro- videntia institutum atque provisum. Notetur porro quod regula protestantica hactenus conside- rata est, prouti continetur Hmitibus examinis Scripturae ex incUto nnicuique rafionis Jumine. At vero, cum nimis evidens esset, sohmi rationis himen in maiori saltem parte hominum, ad id minime sufficere, ii qui tenaciores principii Reforma- tionis exstitere, pro himine rationis spiritum privatum posue- runt, id est, inspivationeni et inimediatani Spiritus Dei siigge- stionem unicuique privato clatam acl detegendos reconclitos Scri- pturae sensus^ ut iam pro criterio et argumento esset, non obiectiva sententiarum significatio secundum communes her- meneuticae leges declaranda, sed solus interior spiritus reve- lans, fieretque hoc modo, non sohmi in omnia doctrinae monstra, verum etiam in saevum fanatismum praeceps descen- sus. Quippe, in hoc proT3ria fanatismi ratio est, quod pro divino instinctu, depravatae naturae hbidines et efPrenatae phantasiae somnia habeantur. Et Deo quidem gratias, quod plerique protestantium suam regulam non sequuntur, sed ubi ad puri rationahsmi partes se non transferunt, larvae aucto- ritatis quae adhuc in saniori parte sectarum residua est fidem suam committunt(l). Non ergo in iis plena veluti efflorescentia et fructificatio systematis videre est. Sed quibuscumque ra- tum fixumque mansit. esse in Bibhis verbum Dei quod indi- viduah interpretationi tradidit Deus, iis quoque pronum fuit individualem divini Spiritus suggestionem adstruere, ilhimi- nationemque subiectivam omni extrinseco criterio superio- (1) « II est etrauge dc iioiis voir abhorrer fsi forteuient comme la « chose la plus injurieuse a Dieu cette conduite du papisme qui rdsout « notre foi dans Pautorit^ de 1'Eglise, taudis que cependant, pour la « gendralit^ des docteurs, nous nous contentons d'une foi de menie na- « ture, avec cette difference seuleraent que les catholiques croient que « PEcriture est la parole de Dieu, parceque leur Eglise le leur dit, ei « noits, parceqKe uotre Eglise et nos doctenrs nous le disent. Oui, en v^rit^, « bcaucoup de ministres n'ont jamais donne a leurs ouailles de meilleures « raisons que de leur dire que c'est un crime de le nier ». Richardns Baxter, apnd Migne, D^ra. Ev. Toni. 15, col. 733. 360 QtJAESTIO X. rem. Qno moclo contigisse videmus in secta xlnabaptistarnm qui cum Deo sibi colloqufum esse dicebant, asserentes man- datum se habere ut impiis omnibus interfectis, novum consti- tuerent mundum seu novam lerusalem in qua piis solum et innocentes viverent, rerumque potirentur (1). Item in secta Qua- kerorum et Puritanorum (*2i. Item in pluribus sectis Methodi- (1) « Carlostadt, le premier disciple marquant de Liither, embrassa « cette ultra-r^forme, mais son chef avoue et reconnu duraut son regne « fut Jean Bockold tailleur de Leyde, qui se proclama roi de Sion et « fnt pendant quelque temps reellement souverain de Munster daus la « Basse-Allemague, oii il commit les plus grands exc^s qu'il soit possible « d'imaginer, ayant ^pouse onze femmes a la fois, puis les ayant mises « a mort ainsi qu'une foule innombrable de ses autces sujets, a 1'insti- « gation de son pr6teudu esprit iut^rieur. II publia que Dieu lui avait « fait don d'Amsterdam et de plusieurs autres villes, et jl envoya des « d^tachements de ses disciples pour en prendre possession. Ceux-ci cou- « raient nus daDs les rues eu criant : Malheur a Babylone, malheur aux « mechants I Et lorsqu'on se fnt saisi de leurs personues, et (iu'ils ^taient « sur le point d'etre exdcutes, ils chantaient et dausaient sur l'echafaud « dans le transport que leur causait la lumiere imaginaire de leur esprit. « Herman, autre anabaptiste, sc trouva pouss^ par son esprit a se de- « clarer le Messie, et a evang^liser ainsi le peuple et ceux qui l'ecou- « taient : Tuez les pretres, tuez tous les magistrats de la terre, repentez- « vous, votre r^demptiou est proche, etc. » Milner, apud Migne, D6m. Ev., Tom. 17, col. 601. (2) « Ce fut au milieu de ces commotions religieuses et civiles que la « secte la plus extraordinaire entre toutes celles qui ont adopte la regle « d'inspiration priv^e, se forma a la voix de Georges Fox, cordonnier « dans le Leicestershire. Ses propositions fondamentales sont: Qne VEcri- « Inrc n^cst pas la regJe essentielle ct premiere de la foi ci des mccnrs, mais « nne regle secondairc snhordonnee d Vesprit, d^ou eUe iire ionte son excel- « lence ei sa certitnde. Qne le temoignage de V esprit cst le senl par lcqncl « la reritahle connaissance dc Dien cst ct pent ctre rereJee. Qne tonl cnltc « vrai et agreahle d Dien Ini est rendn dans V impnlsion ei Vaitrait inierienrs « ei immediats de son Esprit, qni n^est Umitc ni par le iemps, ni par Vespacc, « ni par les personnes. Tels sout les principes avoues de la secte des « Quakers. Voyons maintenant quelques uns des fruits de ces principes, « tels qu'ils les ont eux-meuies pr^sentes dans Phistoire de leur fonda- « teur et de leur premiers apotres ». Sequitur euumeratio, quam simu! cum foutibus indicatis vide si lubet, apud Milner (Migne, D^m. Ev, Tom. 17, col. 603 et seq.). DE POTESTATE MAGI8TERII 361 starum (1), aliisque recentissimis (2), quarum historia nihil minus refert quam plenam humanarum aberrationum sub specie illuminismi congeriem. Quae omnia considerans mens sagax et boni iudicii indole praedita, perspiciensque qualiter eiusmodi fructus ex systemate ipso per se exoriantur, invincibiliter aestimabit perniciosum hoc esse inventum quod a Patre hi- minum non descendit, ne peior inveniatur Pater ille coelestis patre terreno de quo Christus in EA^angelio : Qtih ex voJm pa- trem petit panem, mimquid Japidem dahit illi? aut piscem, num- quid pro pisce serpentein dahit illi? aut si petierit ovum^ num- quid porriget illi scorpionem ? (1) Fletcher nnus e primoribus inter discipnlos Wesleii fnndatoris Methodisnii, de frnctibns systematis loqnens, haec habet : « J'ai entendn « ceux qni passent ponr croyants, crier contre la lcgalite de lenrs ccrnrs « (Uprares qni, disaient-ils, les avertissaient encore qu^ils deraient faire « quelque chose ponr Jenr salnt. Qn^il y a pen de nos chaires cdlebrcs oh << il ne se soit dit plns de choses en favcur du p^chd, qne contre le «pech(^. !» Et alibi citat Richardum Hill dicentem : « Que 1'adnlt^re « meme et le meurtre ne peuvent nnire anx enfants de la gracc, mais « qn'ils op^rent plutot ponr leur bien... Dien ne voit point de p6ch6 « dans les croyants, qnelques pechds qu'il8 puissent commectre. Quand « mes crimes surpasseraient ceux de Manasses, je n'en serais pas moins « nn enfant de la grace, parcequc Dieu me voit toujours en Clirist. « Cest pourquoi au milieu meme des adnlteres, des meurtres, et des « incestes, il pent m'adresser ces paroles : Tn es tontc lelle, mon amonr, « ma chaste ('[jonse ; il n'y a point en toi de tache Cest nne des plns per- « nicieuses erreurs de l'Ecole qne de distinguer les p6ch6s snivant le « fait, et non suivant la pcrsonne. Quoique je blame ceux qni disent : « P^chons, afin que la grace abonde, je n'eii crois pas moius quc Padul- « t^re, 1'inceste, le menrtre me rendent apres tout, plns saint sur la tcrre, « et plus joyeux dans le ciel ». Apud Milner-Migne, 1. c, col. 607 sq. (2) « Depnis que cctte lettre est «lcrite, nne autre secte, lcs Joannites « ou disciples de Joanna Southeote, se sont fiiit remarquer par leur « nonibre et par la singularitd de leurs croyances. Cette femme apotre « a ^te amenee par son esprit a croire qn'elle (^tait la femme de la Ge- « n^se destinde a ecraser la tete du serpent infernal... J^lle croit etre « pareillement la femme de l'Apocalypse, couronnee de douze etoiles, « qni sontantant de ministres de 1'Eglise ^tablie. En effet, un de ceux-ci, « riche b6n6ficier, lui sert de secr^taire pour ^crire et sceller des passe- « ports pour le ciel, qu'elle se pr^tend autoris^e a d^livrer au nouibre « de 144000, etc. ». Milner, ubi snpra, col. 605. 362 QUAESTIO X. Kunc vero, si ad criterium evangelicum animum con- vertas, videbis protestanticiim sjstema ab eo tantmn distare, quantum a nocte dies. et lumen a tenebris. Nam primo. quod attinet ad Christum religionis nostrae auctorem, certissimum est viventi eum ac personali magisterio ad instruendos lio- mines constanter usum esse, scriptura autem nullo modo. Nihil enim ipse scripsit: nihil, inquam, et ne quidem pro eruditione posterorum, sed ut Chrysostomus Hom. 1 in Matth. n. 1 animadvertit, sohis liber dignus Christo tanto doctore et magistro, fuerunt apostoli ipsi, quos per triennium viva voce formaverat, in quorum mentibus suam doctrinam impresserat. quique deinceps post acceptum Spiritum Sanctum quoquo- versum circumierunt, vivi lihri ef viveiites- leges pev grafian/ effecfi. ' Crescit porro argumentum si authenticum documentum apostolicae missionis attendas : Eunfes, inquit, docefe...., ef ecce ego vohiscum .mm omnihus diehus usque ad consummafio- nem .mecuU. Et iterum: Euntes in mundiim universum prae- dicate evangelium omni creaturae. Sane vero, haec verba docefe, praedicafe, sensu saltem obvio et primario. de vivente magisterio intelligere necesse est. Etenim naturalis docendi modus est per orale verbum quod a natura ipsa suppeditatum, ad omnes hominum categorias adaptatur ; dum scriptura ge- neratim, medium est artificiale paucis accommodatum. quod in adiutorium vel supplementum oralis disciplinae accessorie fuit introductum. Praeterea^ si misisset Christus apostolos ad docendum scripto, quorsum spectarent subsequentia: et ecce ego vohiscum sutn (utique vobiscum docentibus) usque ad con- .mmmafionem .mecuJi ? Scriptura enim X. T. in primitivo Ec- clesiae aevo semel pro semper edita fuit, adeoque assistentia quae ad id docendi genus requirebatur, non ultra spatium vitae apostolorum vel virorum apostolicorum erat proten- denda, cum tamen saeculi consummatio quae assignatur pro termino, ubique in Evangelio iinem mundi et iudicium uni- versale significet. Hinc Apostohis, Rom. X-14 : Quomodo in- vocahunf in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei quem non atidierunf? quomodo aufem audienf sine praedicante? quo- modo vero praedicahunf nisi miffanfur?... Ergo fides e.x audifu, audifus autem per verhum Chri.sfi. Sed dico : numquid non audierunf? Ef quidem in omnem ferram exivit .^onus eorum, et DE POTESTATE MAGISTERII 363 in fines orhis terrae verha eorum. Qno in loco explicat Paulus habitudinem fidei ad praedicationem apostolicam, et talem utique habitudinem qualem ferebat institutio Christi. A'it autem : fides ex audihi, non ex lectione, et ita ex auditu ut debeant praedicatores Evangelii mitti personaliter, implereque mundum, non editionibus Scripturae (quod etiam ante in- ventam typographiae artem fuisset penitus impossibile), sed sono verborum suorum. Accedit rursus quod non potest supponi, apostolos aut men- tem Christi non fuisse assecutos, aut mandato eius non obe- divisse. Porro, si apostoli intellexissent mandatum Christi de tradenda doctrina scripto tenus, vel si propositum ipsis fuisset dare Scripturam ut primarium ac principale doctrinae instrumentum, praeterquam quod alicubi testarentur se ex mandato Christi scribere, certe ex professo se ad scribendum accinxissent, velut exsequentes proprium munus suum ; in- super summam quamdam veritatis christianae in unum corpus redactam cuidam codici commisissent. Atqui ex opposito prorsus res se habet. De quo egregie Eusebius, 1. 3 Hist. eccl. c. 24: « Admirabiles illi prorsusque divini apostoli Servatoris « nostri, cum essent omnibus virtutibus ornati, sermone autem « ipso rudes atque inculti, freti divina et mirifica virtute « ipsis a Servatore concessa, artificioso verborum ornatu Ma- « gistri sui praecepta exponere neque noverant neque item « conabantur. Sed adiuvantis ipsos Spiritus Sancti demonstra- « tione, et virtute Christi quae per ipsos phirima perpetrabat « miracula, tantiimmodo utentes, notitiam regni coelorum orbi « terrarum nuntiabant. Neque curae illis erat libros scribere, « quippe qui longe praestantiori ministerio fungerentur. Pau- « his certe qui inter omnes apostolos, et verborum apparatu « et sententiarum pondere facile praestabat, praeter paucis- « simas epistolas nihil omnino scriptum reliquit, tametsi in- « numera mysteria exponere potuerit, quippe qui ad earum « rerum quae in tertio sunt coelo contemplationem pertigis- « set.... Sed et reliqui Servatoris nostri adiutores, duodecim « videlicet apostoli et septuaginta discipuli, alii denique prae- « ter eos innumerabiles, earumdem rerum minime expertes « fuerunt. Soli nihilominus ex cunctis discipulis Matthaeus « et loannes scriptos nobis rerum commentarios reliquerunt : « quos quidem necessitate quadam ad scribendum impulsos o64 QUAESTIO X. « fuisse perhibent. Xam Mattliaeus, cum Hebraeis primum « fidem praedicasset, inde ad alias quoque gentes profecturus, «• evangelium suum patrio sermone conscribens, id quod prae- « sentiae suae adhuc superesse videbatur, scripto illis quos « relinquebat, supplevit. Postea vero. cum Marcus iam et « Lucas evangelia sua seorsum singuli edidissent, aiunt loan- « nem qui hactenus nuda voce verbum Domini praedicaverat, « tandem ob huiusmodi causam ad scribendum se contulisse. « Perlatis iam in omnium, ipsiusque adeo loannis notitiam « supradictis tribus evangeliis, approbavisse ea loannes, et « veritatem scriptorum suo testimonio confirmasse dicitur, « solam vero narrationem earum rerum quas Christus circa « praedicationis initium gesserat, desiderasse.... Marcum vero « quaenam causa ad scribendum impulerit, iam superius com- « memoravi. At Lucas in ipso evangelii sui exordio quae sibi « causa esset exposuit. Ait enim multos temere atque impru- « denter aggressos fuisse narrationem earum rerum quas ipse « exploratas haberet, ac proinde se necessitate adductum ut « nos ab incertis opinionibus liberaret, certissmiam ac fide- « lissimam narrationem earum rerum quarum ipse veritatem, « partim ex Pauli contubernio, partim ex reliquorum aposto- « lorum sermonibus hauserat, evangelio suo tradidisse » . Yides igitur quomodo ad praedicandum viva voce non expectarunt apostoli occurrentem quamdam particularem causam, sed sponte sua et ex proprio instituto perrexerunt. i^t ad scri- bendum, nonnisi necessitate quadam coacti animum applicue- runt. Quod autem codicem seu summam christianae doctrinae non confecerint, res ipsa hiculenter commonstrat. Nam vel historiam scripserunt ut evangelistae. vel epistolas ex occa- sione aliqua, ut Petrus, Pauhis, lacobus, ludas, loannes; et in iis nonnisi obiter de dogmatibus tractaverunt. Ita fere Bellarminus, de verbo Dei, h 4, c. 4. Haec tamen non ita certe accipias velim. quasi Scriptura divinitus inspirata inter mera accessoria rehgionis nostrae foret collocanda, absit. Nam et ipsae occasiones scribendi N. T. Hbros, non casu utique contingebant, sed omnino se- cundum dispositionem aeternae Providentiae quae divinis codicibus, utpote multipHci de causa Ecclesiae necessariis, Ecclesiam ipsam ditare decreverat. Scripturas dixi multipHci de causa Ecclesiae necessarias. DE POTESTATE MAGlSTElllI 365 Et prima quidem necessitatis causa fuit, ut Scriptura esset in adiutorium magisterio, velut medium conservationis do- gmatum revelatorum^ et depositorium dives e quo in fidei praedicatione doctrina promeretur. Non quod per solam tra- ditionem de ore in os ipsa dogmatica veritas non potuisset absolute conservari, sed quia ad connaturaliorem conservandi modum conveniebat ut pro potiori saltem dogmatum parte, orali traditioni fixum quoque inspiratae scripturae instrumen- tum adiungeretur. Verumtamen sub hoc respectu non con- sideratur nisi necessitas secundum quid, prout scilicet neces- sarium dici potest id per quod melius et convenientius per- venitur ad finem. — Unde iam succedit alia necessitatis ratio, eaque praestantior, quia non sola dogmata seu articuli fidei erant €onservanda, sed ea quoque omnia quae ad eorum ma- nifestationem faciunt, ut sunt prophetiae, historiae, figurae, exempla, et alia id genus innumera ex quibus doctrinae chri- stianae suus accedit ornatus et decor. Doctrina enim revelata, sine multiplicibus factis eam inustrantibus, sine splendore veterum vaticiniorum et figurarum, sine cognitione circum- stantiarum in quibus acta sunt mysteria redemptionis nostrae, sine notitia viarum civitatis Dei inde ab initio mundi, nimis abstracta loret et minus quam par est hominibus accommo- data. Atqui ad huiusmodi res conservandas onmino require- batur Scripturae instrumentum, quandoquidem, seckiso inutili miraculo, impossibile fuisset ut in tanta factorum circumstan- tiarumque varietate, sola oralis traditio multipliciter non de- ficeret, prout cuique consideranti statim apparebit. — Tertia tandem necessitatis ratio fuit, ut haberet Ecclesia divinas commonitiones, consolationes,promissiones, suggestiones, non tantum per interpositos relatores et praecones, sed etiam vekit immediate de ipsius Dei ore acceptas. Quippe, inter verbum Dei scriptum et traditum id demum distat, quod verbum traditum se habet sicut relatio verborum amici per akos ad nos facta, verbum autem scriptum sicut epistola propria eius manu exarata, in qua procul dubio-muko maiorem vim ad commovendum omnis cordatus agnoscet. Unde Gregorius, Epist. L 4, epist. 31 : « Quid est autem Scriptura Sacra, nisi « quaedam epistola omnipotentis Dei ad creaturam suam? » Et Augustinus, Serm. 2 in Psalm. 90, n. 1, itemque Enarr. in Psakn. 149, n. 5: « Sion vera et lerusalem vera aeterna est 366 QUAESTIO X. « in coelis, quae est mater nostra. Ipsa nos genuit, ipsa est « Ecclesia sanctorum, ipsa nos nutrivit, ex parte peregrina, « ex magna parte immanens in coelo.... Ibi sunt et angeli « cives nostri ; sed quia nos peregrinamur, laboramus ; illi « autem in civitate expectant adventum nostrum. Et de illa « civitate unde peregrinamur litterae nobis venerunt : ipsae « sunt Scripturae quae nos hortantur ut bene vivamus.... Ve- « nerunt ad nos litterae de patria nostra, ipsas vobis reci- « tamus ». Haec itaque et alia plura quae adiungi possent, necessi- tatem Scripturae in oeconomia fidei et religionis nostrae sa- tis superque ostendunt, Non ergo hoc sensu accipienda sunt quae supra praemisimus, quasi redundaret Scriptura in oeco- nomia illa, aut nulla fere utilitate in ea requireretur, sed omnino hoc sensu quod proprium medium proponendae pro- pagandaeque doctrinae revelatae est vivens magisterium, cui ex consequenti, iuxta Christi institutum, usus cuiuslibet instru- menti, scripti vel non scripti, debet subordinari. Id probant allata iam documenta ; id confirmat apostolorum praxis in fundatione ecclesiarum. Nusquam enim apostoli ad aliquem librum appellant, quem omnes christiani legere debeant, ut in eo accipiant suae fidei normam. Nusquam insinuant, doctri- nas vel facta a se annuntiata fuisse necessario scripto consi- gnanda, eo praesertim fine ut individuali examini postmodum subiicerentur. Sed ubicumque praedicant, constituunt pastores ad gubernandum fundatas ecclesias, eosque non solum instru- unt auctoritate disciplinari, sed et auctoritate custodum atque administrorum depositi fidei. Et sane, si Scriptura seu codex aliquis fuisset in mente Pauli id quod vohmt protestantes, eccur tanta cura commendaret Timotheo ut formam haberet sanorum verborum, inquiens: Fonnam hahe mnorum cerhomm qiiae a me audisfi in fide et in dilectione in Chnsto lesu ; bonuni depositum custodi per Spiritum Sanctum qui hahitat in nobis? Et non dicit: Serva hanc epistolam tanquam partem verbi Dei, et da transcriptiones iis quos docere debes, sed : Quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelihus hominihus qui idonei erunt et alios docere (1), ut scilicet intelligamus Scriptu- rae accessionem minime evertere primitivam atque origina- (1) 2 Tiiu. 1-13, et II-2. DE POTESTATE MAGISTERII 367 lem oeconomiam magisterii in Ecclesia semel pro semper constituti, imo vero eidem deservire etiam magis. Unde Ire- naeus, huius saluberrimae institutionis locupletissimus testis : « Si quis igitur, inquit 1. 4 c. haeres. c. 26, intentus legat « Scripturas, inveniet in eisdem de Christo sermonem, et « novae vocationis praefigurationem » . Sed quomodo legenda sit Scriptura, ne sit nobis, sicut ludaeis, fahulae similis, statim exponens prosequitur : « Quapropter eis qui in Ecclesia sunt « presbyteris obaudire oportet, his qui successionem habent « ab apostolis, sicut ostendimus ; (jui cum episcopatus suc- « cessione charisma veritatis certum, secundum beneplacitum « Patris acceperunt: reiiquos vero qui absistunt a principali « successione et quocumque loco colligunt, suspectos habere, « vel quasi haereticos et malae sententiae, vel quasi scinden- « tes et elatos et sibi placentes.... Omnes autem hi deciderunt « a veritate.... Ubi igitur charismata Domini posita sunt, ibi « oportet discere veritatem, apud quos est ea quae est ab « apostolis Ecclesiae successio, et id quod est inadulteratum « et incorruptibile sermonis constat. Hi enim et eam quae est « in unum Deum fidem nostram custodiunt, et Scripturas sine « periculo nobis exponunt ». Nec aliter Tertullianus, de Prae- script. c. 9-21: « Ergo non in his (Scripturis) constituendum « certamen, in quibus aut nulla, aut incerta victoria est, aut « par incertae. Nam etsi non ita evaderet conlatio Scriptura- « rum, ut utramque partem parem sisteret, ordo rerum desi- « derabat iUud prius proponi : Quibus competat fides ipsa ? « Cuius sint Scripturae ? A quo, et per quos, et quando, et « quibus sit tradita disciplina qua fiunt christiani? Ubi enim « apparuerit esse veritatem et disciplinae et fidei christianae. « illic erit veritas Scripturarum, et expositionum, et omnium « traditionum christianarum ». Caeterum, mirum est quanta argumentorum penuria labo- rent protestantes, cum regulam suam de privato atque indi- viduali examine Scripturae, ipsius Scripturae auctoritatibus adstruere tentant. — Aiferunt illud Cliristi, loan. V-39: Scni- tamini Scripturas^ quia vos putatis in ipsis vitam aeternam ha- here, et illae sunt quae testimonium perhihent de me. Sed contra est primo, quod tunc temporis nondum erat Ecclesia consti- tuta ; nondum exsistebant Scripturae N. T., et ideo de fidei regula pro christianis et generatim pro hominibus sub novo 368 QUAESTIO X. foedere constitutis, adhuc niliil. Sed contra est secundo, quod non agebatur lioc loco de integra fidei veritate, sed de sola quaestione inter ludaeos agitata : essetne lesus Christus Mes- sias, necne. Sed contra est tertio, quod scrutatio illa Scriptu- rarum non omnibus de populo commendabatur, sed iis qui sedebant super cathedram Moysis, Pharisaeis nempe cum qui- bus disputabat Dominus, qui etiam traditionali magisterio Synagogae ad assequendum sensum prophetiarum omnino iuvabantur. Sed contra est denique quarto, quod sermo Christi dirigebatur ad homines pervicaces et obstinatos, qui neque ipsi Christo neque operibus eius credere volebant. Unde nihil reliquum erat nisi ut ad liominem redarguerentur, remitteren- turque ad proprias auctoritates : Scrutamini, inquit, Scriptu- ras, quoniam vos pidatis in ipsis vitam aeternam haheve, eodem plane loquendi modo quo catholicus quispiam uti posset ad protestantem, ut ei magisterii ecclesiastici necessitatem et veritatem persuaderet. Omnibus ergo modis inanis invenitur adversariorum argumentatio. — Aiferunt deinde testimonium Act. XVII-ll, ubi refertur adventus Pauli et Silae in Bero- eam, necnon et praedicatio ad ludaeos qui ibi erant : Qui (ludaei Beroeenses) suscepemnt vevhum cum omni amditate, quotidie scrutantes Scnpturas^ si Jiaec ita se haherent ; et multi quidem crediderunt ex eis, etc. At rursus, nequaquam ibi sermo est de comparanda cognitione doctrinae revelatae per priva- tum Scripturae examen, sed de sola verihcatione signorum credibilitatis quae Pauhis in sua praedicatione ex vaticiniis V. T. proferebat. Aliud porro est systema rehgionis sibi ex aliquo libro efformare. et longe aliud conferre atque compul- sare determinata quaedam vaticinia a praedicatore allata pro credibilitate annuntiatae ab eo doctrinae, ne scilicet caeco modo sub ipsius praedicatoris magisterio revelata religio su- scipiatur. Et hoc faciebant Beroeenses a Luca laudati, minime vero iUud primum quod adversarii ad causae necessitatem gratis supponunt. — At forte validius pro examine privato trahetur argumentum ex 1 loan. IV-1 : XoJite omni spiritui credere, sed prohate spiritus si ex Deo sint, et 1 Thess. V-21 : Omnia auteni prohate, quod honum est ^e;?^'^^ .-^ Fidenter autem dixerim, non diffi.cultatem contra regulam catholicam, sed ma- gis novam pro ea confirmationem ibi reperiri. Equidem iubet loannes ut christiani probent spiritus, sed simul ad hanc pro- DE POTESTATE xMAGISTERlI 3()9 bationem duplex eis criteriiim commendat. Primum est : In lioc cognoscihir spirihis Dei: oninis sjjirifns qni confitehir lesum Chrishtm in carne venisse^ ex Deo est^ et omnis spiritns qtii soJvit lesuni (ut faciebant haeretici, Simonis et Cerinthi discipuli) ex Deo non est. Hinc modus probationis in hoc reponitur, ut examinet unusquisque an doctrina aliqua sit conformis necne, doctrinae ab Ecclesia praedicatae, et ab ea acceptae. Et ideo, statim aliud criterium subiungit loannes, si tamen aliud a praecedenti est : Qui novit Deum, andit nos ; qni non est ex Deo, non audit nos ; in lioc cognoscimns spiritnni veritatis et spi- ritnm erroris. Haec de primo testimonio. Nunc autem quoad secundum, vide utrum Pauhis a loanne discrepasse dicendus sit, ubi de particularibus prophetiis loquens quae initio Ec- clesiae pervulgabantur, vult ut non sine discretione admit- tantur, quia prophetiae verae miscebantur simul cum faLsis et perniciosis. Vide utrum cum aliquo fundamento contendas. criterium ab apostolo reponi in spiritu privato, et non potius ac principaliter in conformitate vel difFormitate ad regulam praedicationis ecclesiasticae, secundum quam, teste Scriptura ubi supra, in rebus ad religionem pertinentibus, veritatem ab errore discernimus. Sed nec puto immorandum esse in confutando argumento quo quidam ad hominem nos redarguere tentant, dicentes : Si homo ratione sua uti debet, prout vos ipsi fatemini, ad agnoscendam auctoritatem quam sequatur, id est, auctoritatem magisterii, cur non eadem uteretur tanquam sufficienti prin- cipio inveniendi veritatem in communi illo Scripturarum the- sauro a Deo nobis praeparato ? Sophisma enim hoc est, non secus ac si dicerem : Si unusquisque proprio prudentiae di- ctamine utitur ad eligendum medicum a quo sanetur, cur non eidem quoque coniidit dictamini, ut sibi ipsi medicatio- nem praestituat? Et si non clausis oculis advocatum quaerit cui causae suae patrocinium committat, cur non potius assu- mit in seipso curam agendi apud iudices ? In summa, aliud est cathedram a (pia instituaris agnoscere, et aliud valde est doctrinam religionis propria investigatione tibi comparare. Denique, in hoc maxime divina bonitas secundum regulam catholicam commendatur, quod miro prorsus moderamine sapientiae, infirmitati simul et dignitati humanae consultum esse voluit : infirmitati quidem, cathedram a qua revelatae Pe Eeclesia ChHsH» 24 370 QUAESTIO X. veritatis normain acciperemus, in siia Ecclesia instituendo ; dignitati vero, manifestis saae institutionis signis illam de- corando, ut non caeco, sed rationabili modo, et prout homines decet, magistram sequamur eam quae monstrat testimoniales litteras Dei sigillo munitas, unde divina eius ad humanum genus legatio comprobatur. § 2. Hactenus protestantici systematis refutatio, simulque pro- batio doctrinae catholicae, pro quanto haec doctrina, in apo- stolicae hierarchiae magisterio docet esse regulare medium a Christo institutum dispensandae hominibus revelatae veri- tatis. At nondum satis. Ordo enim rerum iam requirit ut demonstremus hoc magisterium divinitus in Ecclesia positum, ex assistente sibi usque in mundi iinem Spiritu veritatis^ infallibilitatis charismate donari. Et ne in intellectu termi- norum aliqua sit ambiguitas, statim et per prius, quid nunc infaUihiUtatls, .quid assistentiae nomine veniat paucis decla- randum est. Infallibilitas ab inerrantia simpliciter dicta distinguitur. Haec eius est qui etsi sit per se errori obnoxius, de facto tamen tenet veritatem ; illa vero eius qui nec errat nec errare potest. Verum, si inerrantiam iuris a simplici inerrantia facti distinxeris, iam nulhmi erit ab infallibilitate discrimen. In- fallibilem ergo dicimus doctrinalem auctoritatem quae nulli patet errori in sui muneris exercitio. x\d hoc autem, cum sermo est de magisterio non habente sphaeraiQ illimitatam. sed certis quibusdam terminis circumscriptam, duae omnino conditiones requiruntur. Primo, ut circa suum proprium obie- ctum deficere nunquam possit ; secundo, ut extra huius obiecti campum in ipso docendi actu nequeat excurrere. Unde ap- paret quantum diflferat haec infallibihtas ab illa aha quam facultatibus naturalibus competere dicunt philosophi, quando eas ab omni errore immunes esse docent, duabus suppositio- nibus factis : si proprio obiecto applicentur, et rite etiam eidem applicentur. Nam quia duplex haec suppositio potest deesse, et de facto saepissime deest, dum facultas iudicat de obiecto non suo, vel si de suo, non tamen servatis debitis conditionibus, hinc fit ut non possit esse ibi plus quam in- DE POTESTATE MAGISTERII 371 fallibilitas hypothetica ; de qiia proinde non constat, nisi prius constiterit veriiicatam fuisse hypothesim ipsam in cuius defectu omnino non habetur. At longe alius ordinis est in- fallibilitas quam nunc asserimus. Est enim infallibilitas, non hypothetica, sed absoluta, exercitium magisterii semper et necessario concomitans, ita scilicet ut nulla opus sit inqui- sitione de servatis vel non servatis certis quibusdam cautelis vel praesidiis, sed ex hoc solo quod aliqua doctrina a supremo illo magisterio proponitur, eo ipso debeat esse conformis ve- ritati, et inerrantiae charactere signata. Nunc autem, quisquis eiusmodi infallibilitatem mente con- templatus fuerit, statim videbit eam non posse refundi in causam quae ex principiis humanae naturae - exoriretur, imo nec in aliquod gratiae donum quod instar habitus intrinsecus inhaereret. Ratio est quia cum nuUus sit habitus qui ad usum sui necessitet, nulhis etiam habitus esse potest, quantumvis ad verum et bonum infallibiliter determinatus, qui a defecti- bili intellectu et vohmtate hominum auferat potentiam defle- ctendi a bono vel deficiendi a vero (1). Non ergo in ordine principiorum quomodoHbet inhaerentium invenire est praefa- tae infalHbiUtatis rationem sufficientem, sed in solo regimine seu influxu Dei. Porro, iste influxus duplici adhuc ratione concipi potest, quatenus esset vel per modum revelationum, vel per modum simplicis assistentiae. Et primus quidem modus debet omnino exckidi. Revela- tio enim catholica, cui cathoKca fides innititur, completa est cum apostolis, et in duplici fonte verbi tum traditi tum scri- pti semel pro semper clausa, nulhim post apostolos addita- mentum novit. Quapropter ubique et omni tempore creditum est, non fuisse promissum Ecclesiae Spiritum Sanctum (verba sunt Concilii Vaticani, Const. Pastor aeternus, c. 4), ut eo re- velante nomm doctrinani patefaceret^ sed ut eo assistente^ tradi- tam per apostolos recelationeni seu fidei depositum sancte custo- diret et fideliter exponeret. Sed hic nota diligenter, quid sit revelatio, et revelatio cathoHca de qua nunc sermo. Nam revelatio usu theologico, non est qualiscumque mani- (1) « Non euini habitiis dat bonitatem cogendo ad illam, aut ita plene « etiam immobiliter sibi subiiciendo potentiam, quod non possit in op- « positum ». Caietanus, in lara.^ae^ Q. 56, a. 3. 372 QTJAESTIO S. festatio veritatis divinitiis facta, sed talis manifestatio in qua Deus revelans manifestat simul se esse qui manifestat. Hinc, si Deus mihi inspiraret conceptum alicuius veri, quin tamen inspirando patefaceret hunc conceptum esse suum, non esset haec revelatio de qua loquuntur theologi, revelatio nempe quae ad fidem divinam est requisita, et in qua haec ipsa fides fundatur. Simile enim hoc foret ac si Titio mitterem narra- tionem anonymam, per quam abdita quaedam ei manifesta- rem, sed non ita procul dubio, ut haberet Titius unde illa crederet ob meam auctoritatem. Et haec quidem de revela- tione generatim, prout nunc de revelatione loquimur, anno- tata velim. — Insuper observandum quid addat revelatio ca- tholica supra revelationem simpliciter dictam. Addit scilicet quod revelatio dirigitur, non ad personam particularem, sed ad Ecclesiam universam tanquam communis eius fidei obie- ctimi simul et fundamentum, ac per hoc, eo modo perficitur ut quoad utrumque elementum mox declaratum, ipsi Ecclesiae sit authentice notificabilis et reipsa notificata vel notificanda. Et talis fuit revelatio facta prius per Prophetas Y. T., deinde vero per Christum eiusque apostolos ; praeter quam nulla alia talis datur aut dabitur unquam. Cum ergo dicitur influxus Spiritus Sancti in Ecclesiam docentem non esse per modum revelationum, non soknn excluditur revelatio novarum veritatum quibus catholicae fidei depositum obiective accresceret, verum etiam revelatio nova ipsarummet veritatum quae aut explicite aut implicite in deposito apostolico iam continentur ; pro quanto sciHcet nusquam est aut futura est iterata Dei ad Ecclesiam locutio pro declarando Scripturae sensu vel Traditionis exsistentia. At minime exchiduntur inspirationes, ilhiminationes, aUaque interna adiutoria multiformis gratiae Spiritus Sancti in ordine ad fidelem custodiam et expositionem depositi. Et ratio est quia iuxta observationem paulo supra factam, quamdiu non additur manifestatio vekiti reflexa actuaks interventus divinae auctoritatis, quaekbet ikustratio desuper descendens nequa- quam recensetur sub nomine revelationis in sensu theologico huius vocabuk. Quae igitur cum ita sint, doctrina cathokca habet quod divinus iUe influxus a quo magisterii ecclesiastici repetitur infaUibiktas, consistit in pura, ut aiunt, assistenfia. Est autem DE POTESTATE MAGISTERII 373 assistentia, quaedam providentia dirigens magisterium et praecavens ne in proponendo revelationem olim factam, in declarando sensum eius legitimum, in explicando res impli- cite in ea contentas, in notando errores eidem adversantes, a veri tramite unquam deilectat. Et si inquiras quaenam sint positiva media quae liuic providentiae deserviunt, respondeo illa esse multiplicia, nec posse a nobis particulatim singilla- timque adaequate enumerari. Est in primis traditionalis sensus a maioribus acceptus ; sunt studiosissimae sanctorum et pro- babilium Ecclesiae doctorum scripturales expositiones, cuncta item praesidia quae in usum scientiae theologicae veniunt, adiuvans quoque gratia Spiritus veritatis, et si qua alia ad haec reducuntur. Quae etsi per se sola homines erroris im- munes non reddant, addita tamen directione supernae illius Sapientiae quae in sui dispositione non fallitur, et inter mul- tiplices rerum possibiles eventus defectibilibus etiam mediis ad scopum suum indefectibiliter utitur, iam intelliguntur in- tento fini plane sufficere, ut scilicet quidquid a supremo Ec- clesiae magisterio quacumque tandem ratione proponitur, ipso facto et eo tenore quo proponitur, verbo revelato consonum exsistat atque consentaneum. His itaque de notione infallibilitatis rite praemissis, veniendum est ad argumenta quibus doctrina catholica com- munitur. Ut autem ipsa ecclesiastici magisterii infallibilitas in sua appareat connexione cum antecedentibus Dei institutio- nibus et progressiva evolutione revelationis a primis mundi initiis, liceat demonstrationem a generaliori adoriri principio, et altius a radicibus repetere. Certe, si vel a priori res consideretur, vix ac ne vix qui- dem alicui credibile videbitur, Deum generi humano lumen revelationis largitum fuisse, et de pura atque incorrupta eius conservatione effi.cacibus mediis non providisse. Est enim revelatio in praesenti ordine Providentiae medium prorsus necessarium ad consecutionem finis; aliunde vero, non est ad- missibilis eiusmodi rerum status in quo ex defectu mediorum nullus omnino hominum finem suum valeret amplius obti- nere. — Crescit porro suppositionis impossibilitas, si ratio habeatur absokitae voluntatis qua decreverat Deus instaurare omnia in Christo. Nam antequam Christus veniret, conser- vatio revelatae promissionis necessaria fuit ad praeparationem 374 QTJAESTIO X. adventus eius ; et postquam adyenit. multo magis debuit ve- ritas quam mundo attulerat, incorrupta apud nos permanere, nisi quis torte adeo desipiat ut dicat accidere potuisse ut post initum duellum cum principe tenebrarum, post totius effusio- nem sanguinis, post contritionem capitis antiqui serpentis, ipse prostratus inimicus novis recrudescens viribus, haeredi- tatem sui debellatoris funditus vastaret, et insubsistens eius opus ad nihilum redigeret. — Caeterum factis ipsis clare elucet consilium divinae Providentiae in ordine ad revelationis conservationem, quanquam oporteat tempora duo diligenter distinguere : unum in quo revelationes revelationibus adde- bantur, et multifariam multisque modis loquebatur Deus pa- tribus in prophetis; alterum in quo, ut iam dictum est, ma- net in perpetuum clausa atque sigillata revelatio, postquam novissime idem ipse Deus locutus est nobis in Filio. In primis, quantum ad temporis periodum quae currit a mundi initio usque ad Christum, generatim dicendum est quod ipsae posteriores revelationes ad conservationem prae- cedentium in suo genuino ac legitimo sensu ordinabantur. Non enim erant de rebus disparatis repetitae illae locutiones Dei quas commemorat Paulus Heb. I-l, sed superveniebant primae revelationi factae in paradiso vekit totidem eius con- firmationes, declarationes, vel etiam ulteriores explicationes. Et de oeconomia quidem patriarchali pauca admodum ad nos usque pervenerunt, quajnvis in ipsis paucis quae super- sunt, non obscura inveniantur testimonia circa successionem illam mndorum qui a saeculo stint prophetarum eius^ quibus tanquam organis utebatur Deus ut viva revelationis fax inter humanas generationes semper conservaretur. Certe laudatEc- clesiasticus(XLIV-letseq.)viros gloriosos in generatione sua, per quos multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a saeculo, dominantes in potestatibus suis, nuntiantes in pro- phetis dignitatem prophetarum, quorum nepotes haereditas sancta, et quorum semen in testamentis stetit. Tum eos qui celebriores fuerunt commemorans, summisque prosequens en- comiis, praeter ipsum Adam diserte nominat Seth, Enoch, Noe, Sem et Abraham. Eursus de Enoch in epistola ludae, vers. 14 specialiter legitur: Prophetadt et septimus ah Adam Enoch di- cen.s: Ecce venit Dominus in mnctis miUihus suis facere iudicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnihus operihus im- DE POTESTATE MAGISTERII 375 pietatis eonitu quihus impie egerunt, et de omnihus duris quae locuti mnt contra Deum peccatores imjni. Noe quoque, 2Petr. 11-5, vocatur octavus imt it iae praeco ; iWiw^ ^QiMcQt praeco iu- stitiae quae per fidem Christi venturi erat, ut explicat Paulus Heb. XI-7 ; cuius etiam participes efFecti fuerant multi qui eius praedicationi prius increduli, postea adveniente diluvio poenitentiam egerant, ac demum in descensu Christi ad in- feros e purgatorio carcere sunt liberati, testante Petro ubi ait: Christus semel pro peccatis nostris mortuusest, mortificatus quidem carne, invificatus autem spiritu, in quo et his qui in carcere erant spiritihus veniens praedicavit (seu evangelizavit) , qui increduU fuerant aliquando^ quando expectahant Bei patien- tiam in diehus Noe, cum fahricaretur arca (1). Incorrupta ita- que hactenus manserat divinarum promissionum fides, et mundo ex aquis diluvii resurgente, integrum perstabat su- pernae revelationis patrimonium. 8ed cum iterum incepissent homines multiplicari dividique in universas terras, ac fieri in gentes et nationes et populos tunc etiam incepit apud multos obscurari revelatio, et inva- lescente idololatria, in mythos degenerescere. Cui malo ut obviaret Deus, populum Israel destinavit specialem depositi custodem a quo caeteri cognitionem revelationis verique eius sensus acciperent. Verumtamen modus quo in eo populo usque ad tempus adventus Christi indefectibili fidei conser- vationi provisum est, omnino reducitur ad praecedentem, quandoquidem Mosaica oeconomia in eodem ordine eademque linea cum patriarchali recensetur, nihikpie supra eam addit nisi ulteriorem quamdam sui generis perfectionem. Rem egre- gie exponit Card. Frauzelin, Thes. 3 de Ecclesia, sequentibus verbis. « Infallibilitatis charisma quod etiam in magisterio Eccle- « siae Veteris Testamenti negare fas non est^ ex ipsa propria « indole illius oeconomiae concipiendum esse videtur. Sicut « ibi veritas divina novis continuis revelationibus explicanda « erat, ita ex hoc ipso missio extraordinaria prophetarum, qui « nimirum essent ministri revelationis, cum proprio fine il- « lius oeconomiae intime nexa et conserta intelligitur. Unde « ad magisterium divinae religionis pertinebat non solum mu- (l) 1 Petr. III, 18-20, 376 QUAESTIO X. « iius ordinarimn .sacerdotale, sed etiam munns propheticum « extraordinarium. Ad hoc nempe munus propheticum non « minus spectabat custodia et vera declaratio revelationis iam « promulgatae, quam illius ulterior explicatio et incrementum « per novas revelationes. Si quando igitur magisterium sua « culpa deficeret. charisma propheticum magisterii extraordi- « narii supplebat defectum ad infallibilem conservationem do- « ctrinae et fidei divinae in Ecclesia Israel. Hinc prophetae « sunt etiam pastores populi (1)^ et custodes constituti super « muros lerusalem, qui fota die ef fofa nocfe in perpetinini non « facehnnf, donec ponaf (Deus) lenisaJem landem in ferra (2). — « Infallibilis itaque depositi custodia erat utique etiam in Ec- « clesia Mosaica, non tamen per promissam perennem assi- « stentiam Spiritus veritatis pro magisterio ordinario, sicut in « Novo Testamento: sed quatenus munus utrumque, ordina- « rium sacerdotii et extraordinarium prophetiae consideratur « coniunctum. Hinc missio prophetarum constituebat elemen- « tum intestinum ac vehit partem integrantem pro indole il- « lius oeconomiae, atque ideo eorum successio, non modo « usque ad reditum ab exilio Babylonico moraliter continua « erat et manifesta, sed etiam sub templo secundo charisma « inspirationis non desiit, uttumlibriper inspirationem scripti^ « tum facta alia demonstrant. Quare spectata sohunmodo « perpetuitate, munus propheticum in V. T. dici posset or- « dinarium. Sed quoniam hac appellatione in institutis divi- « nis non solum perennitas, sed potius ordo successionis vel « propagationis secundum certam et fixam legem intelHgi so- « let, prophetiae autem spiritus nulli certae legi aut medio « communicationis aUigatus ut donum gratis datum ubi vult « spirat, ideo in illa quoque oeconomia munus propheticum « erat et dici debet extraordinarium. — Ex dictis inteUigi- « tur quomodo Deus permittere potuerit veteris sacerdotii « praevaricationem in magisterio, etiam tum et tum maxime, « quando advenit fini.'i legi.s Christu.s ut in eo adimplerentur « Lex et Prophetae tanquam in fine ad quem ordinabantur, « et ab eo tanquam a consummatore fidei adimplerentur ul- « tima perfectione revelationis et institutorum divinorum. Nam (1) Zacli. XI-4; lerem. XVII-lb iu textu liebraico, (2) Isai. LXII^ 6-7. DE POTE.STATE MAGISTERll O i i « sicut c|ui infallibiliter praemonstrabant Christum venturum, « erant prophetae magisterio extraordinario, ita qui monstra- « bat praesentem, erat magisterio extraordinario propheta et « plus quam propheta, de quo scriptum erat per priscos pro- « plietas: Ecce ego mitto angelum meiim ante faciem tuam, qui <^ praeparabit viam tuam ante te. Unde Luc. XI-IG : Lex et « Prophetae u.sqiie ad loannem: ex eo regnum Dei (iam praesens) « emngelizatur. Imo. quod infinite maius est, ipsum Verbum « caro factum, per cuius divinitatem ut per causam inspiran- « tem, et ad cuius divinitatem ac humanitatem ut ad causam « finalem, loquebantur prophetae verba Domini : ipse inquam « iam Dominus prophetarum, qui est o jrQO(pi]Trjs (1) et unus « magister (2), praesens per se et de se testabatur, consum- « mando in sua divina persona plenitudinem muneris prophe- « tici et magisterii divini (3). Ipse omni populo demonstratus « praecedentibus prophetiis Legis et Prophetarum adimpletis, « operum et miraculorum velut divinis sigillis comprobatus, « praedicatione Praecursoris designatus, denique ut Filius « prae omnibus aliis audiendus a Patre coelesti declaratus « in solemni magisterii initiatione » (4). Sic igitur sub antiquo foedere, indefectibilis conservatio revelationis non a solo magisterio eorum qui sedebant super cathedram Moysis re- petebatur, sed etiam et potissimum a ministerio prophetarum (1) « IUi ergo liomines caiii vidisseiit cjuod lesus fecerat siguuui, di- « ccbaut: Quia hic est vere propbeta (6 JCQoq)iiT}]£) qai venturus est iu « Humduni ». loan. VI-14. Et supra, 1-21, interrogant ludaei loauncm : << Propheta es tu? 6 jTQO^prjTiig ei ov; Et respondit, non ». (2) « Unus est niagister vester..., quia Magister vester unus est, Chri- «stus». Mattb. XXIII, 8-10. (3) « Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut mc, susci- « tabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audies». Deuter. XVIII-15, ct Act. III-22. (4) « Et descendit Spiritus Sauctus corporali specie sicut columba iu « ipsum, et vox de coelo facta est : Tu es Filius nieus dilectus, in tc « complacui mihi ». Luc. III 22, ct infra IX-30 : « Et ecce duo viri lo- « quebantur cum illo. Erant autcm Moyscs ct Elias visi iu maiestate... « Et vox facta est dc nube dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum « auditc». — Et loan. V-37 : « Et qui misit me Pater, ipse testimonium « perhibuit de me ; ncque voccm eius unquam audistis, ncque speciem « eius vidistis », etc. 378 QUAESTIO X. qiii munus habebant complendi revelationem, simulque cor- rigendi omnem defectum unde aliqua eius corruptio obve- nisset. Et liaec quidem oeconomia maxime congruebat tem- pori in quo adhuc aperta manebat revelationis via, donec veniret qui mittendus erat. At vero post Christum eiusque apostolos, completis iam undequaque fidei revelationibus, ad totius custodiam et explicationem depositi provideri debuit de infallibilitate in ipso magisterio ordinario per iugem as- sistentiam eius qui iimis est magisfer Christus, quique omnium prophetarum locum iam tenens, perenniter docet per suos legatos in perpetua successione a se institutos. Et hoc est quod praedictum fuerat per Isaiam, ubi Eccle- siam invitans ad laetitiam : Landa^ inquit, stenlis quae non paris.... Dilata Jocum tentorii tui^ et pelles tahernaculorum tuorum extende.... Quia ut mulierem dereJictam et moerentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia ahiectam, dixit Deus tuus.... Sicut in diehus Noe istud mihi est, cui iuravi ne inducerem aquas N^oe uJtra super terrani, sic iuravi ut non irascar tihi et non increpem te. Montes enim commoveJmntur et coJJes contremiscent, misericordia autem mea non recedet a te, et foedus pacis lueae non movehitur., dixit miserator tuus Dominus. . . Et ponam universos fiJios tuos doctos a Domino. . . Hoc foecJus meum cum eis, dicit Dominus: Spiritus meus qui est in te, et verha mea quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo et de ore seminis tui, dicit Dominus^ amodo et usque in sempi- ternum. Surge, iJJuminare lerusaJem, quia venit Jumen tuum et gJoria Domini super te orta est, quia ecce tenehrae operient terram et ccdigo poptdos, super te autem orietur Dominus., et gJoria eius in te videhitur, et amJmJahunt gentes in Jumine ttco^ et reges^ in spJendore ortus tui, etc. (1). Quo in loco aperte praedicitur quod Ecclesia Dei quae tunc erat ludaica, non permaneret amj)lius in statu abiectionis in quo erat. Praedi- citur quod Deus erigeret eam atque dilataret per omnia regna omnesque cognationes ab Oriente ad Occidentem sub Novo Testamento ; quod ipsa docente filios suos, Deus ipse doceret in ea et per eam ; quod verba Dei non exirent unquam de ore eius usque in finem saeculorum. Et haec est promissio immobihs quae praeteriri omnino nequit, non secus ac pro- (1) Isai. LIV-LX. DE POTESTATE MAGISTEKIl 379 missio ad Noe facta de non adducendo amplius diluvio super terram. Hanc porro promissionem solemni institutione adimplevit Christus, quando post resurrectionem suam ultima verba di- cens discipulis: Data esf mihi, inquit, omnis potestas in coelo et in terra. Enntes ergo docete omnes gentes, docentes eos ser- vare omnia qnaecumqtie mandavi vohis, et ecce ego vohiscum sum omnihus diehus usque in consummationem saeculi.— Certe, magisterium ibi noscitur institutum, et magisterium pro obie- cto habens revelationem allatam a Christo, prout verba evan- gelica expresse attestantur ; magisterium deinde in finem usque mundi perenniter duraturum : Eoyg rris ovvTi-Aeias rov aioji^os. Ubique enim in evangelio, et nominatim apud Matthaeum, avvTEAeia aiwvo^consummationem mundi huius praesentis, ulti- mumque Christi adventum et tempus iudicii universalis si- gnificat. Sic, Matth. XIII-39, in explicatione parabolae ziza- niorum: Inimicus qui seminavit ea^ est diaholus ; messis vero, consummatio saeculi est, nwTEXEla akryvog eotiv; messores auteni angeli sttnt. Et infra, vers. 49, in parabola sagenae missae in mare : 8ic erit in consummatione saeculi, ev t>} owTEAeia roo aicovog, exihunt angeli^ et separahunt malos de medio iustorum. Et alibi, XXI V-3, sedente Christo super montem Oliveti, ac- cedunt ad eum discipuli secreto dicentes : l)ic nohis quando haec erunt,et quod signum adventus tui et consummationis sae- culi^ uai ovvTEAEias tov aiiovog. Nec profecto mutatur sensus ex hoc quod ad eos qui praesentes aderant dirigitur sermo ; dirigebatur enim ad praesentes prout in suis successoribus perenniter mansuros, eo vel magis quod ad omnes gentes sine ulla aut locorum aut temporum restrictione sese porrigat huius institutio magisterii. ■ — Quod autem maxime nunc con- siderandum venit, infallibilitatis charisma ape-rte signatur his verbis : ego vohiscum sum. Nam quid sit Deum esse cum aliciuo in certo munere obeundo vel negotio aggrediendo, indubia et frequentissima Scripturae testimonia declarant. Sic, Genes. XXI-22: Deus tecum est in universis quae agis, inquit Abime- lech ad Abraham, ut significaret omnia ipsi Abrahae prospere succedere. Et infra, XXVI-3: Eroque tecum et henedicam tihi, ait Deus ipse ad Isaac in eodem sensu, eademque significa- tione. Et rursus ad lacob, XXXI-3: Revertere in terrani pa- truni tuorum, eroque tecum. Similiter de loseph dicitur Genes. 380 QUAESTIO X. XXXIX-2: Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis pro- spei'e agens, hahitavitque in domo domini sui qui optinie noverat Dominum esse cum eo, et omnia quae gereret, ah eo dirigi in manu illius. Adhuc, Exod. III-12, dicit Deus ad Moysen: Ego ero tecum, ut iiidicaret ei prosperum missionis successum in- fallibiliter futurum. lisdemque verbis ad leremiam 1-19 utitur : Bellabunt adversum te et non praevalehunt^ quia ego tecum sum^ ait Dominus, ut liherem te. Vide etiam ludic. YI-12, loan. III-2, etc. Et universim loquendo, ubicumque Deus dicitur fore cum aliquo, toties ea signatur assistentia quae in negotio pro quo promissa est, nuUum compatitur lapsum, et omnem praecavet ab intento fine defectionem. Promittitur autem aj)0- stolis eorumque in perpetuum successoribus assistentia Christi continua et nusquam interrupta (omnibus nempe diebus), in ordine ad docendum omnia quaecumque in evangelica reve- latione continentur. Ergo magisterium apostolicmn in finem usque charismate infallibilitatis donatur, ita scilicet ut nus- quam possit in ipso docendi exercitio, aut a revelatae veritatis ambitu exorbitare, aut a vero eius sensu quocumque modo deflectere. Et confirmatur primo ex promissione facta discipulis, loan. XIV-16: Et ego rogaho Patrem.^ et aliuni Paraclitum dahit vohis ut maneat vohiscum iu aeternum, Spiritum reritatis quem mun- dus non potest accipere. Nam ibi promittitur Spiritus Sanctus sub ratione Spiritus veritatis, tanquam mansurus cum apo- stolis elg Tov aiCiva, id est, in sempiternum, ut bene vertit vulgatus interpres, eo ipso excludens arbitrariam expositionem protestantium quibus placuit restringere ly aiojva ad primum Ecclesiae aevum, quando adhuc superstites erant apostoli personaliter considerati ; id tamen contra omnem exegesis fidem. Etenim, iuxta constantem usum Scripturae Novi Te- stamenti, o aic^v simpliciter et absolute dictus nusquam in hac restricta acceptione usurpatur, sed initium eius semper est ipsum initium mundi, ut apud Lucam 1-70: Sicut locutus est per os sanctorum quia saeculo .sunt proplietarum eius, an aiojvos jrQO(pi]Tojv avTov, et apud loannem IX-32 : A saectdo non est au- ditum quia quis aperuit oculos caeci nati, ek tov aiojvog ovu rjKovoOtj ; finis vero non est nisi ultima temporis clausura, ut abunde iam apparet ex citatis supra testimoniis, quibus adde Uud Lucae 1-55 : Recordatus misericordiae suae.,.. AhraJiam et DE P0TE8TATE MAC4ISTERI1 381 seniini eius in saecula, uai to) njreQjnaTi amov sfg rov akova. Redit igitnr eadem conclusio ac siipra, de institutione infallibilis magisterii in Ecclesia Christi, quia impossibile est ut ii qui- buscum manet Spiritus veritatis, quamdiu cum eis manet eisque assistit, a veritatis regula aberrent. Confirmatur secundo, nam certe Apostolus, Eph. IV-11, pastores et doctores in Ecclesia a Christo positos esse dicit, donec veniat sanctorum consummatio quae cum ipsa consum- matione saeculi sine dubio coincidit, ut iani non simus parvuli fluduantes^ et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem evroris. At quomodo esset medium fini prop.ortionatum, si et ipsum magisterium quod nos securos facere debet contra circumventionem erroris. obnoxium foret errori, possetque hinc et inde fluctuare se- cundum oppositos et semper variabiles humanarum opinionum impulsus ? Non ergo quoslibet pastores et doctores Paulus significat, sed quibus assistit Christus, quosque ita in veritate firmat ut quisquis ab eorum cathedra doctrinam accipit, eo ipso a circumventione erroris securus exsistat. — Unde et 1 Tim. III-lo, idem Apostolus instruens Timotheum quales esse debeant ii qui in Ecclesiae ministerio constituuntur, adeoque de visibili Ecclesia loquens quae visibili hierarchia constat, ipsam Ecclesiam vocat columnam et flrmamentum veritatis. (Jbi nota quod usu tum sacro tum profano, per hanc metaphoram orvXos uai EdQaicjjiia, significatur omne sustenta- culum quod cum ex se firmum sit, firmitatem etiam ac stabili- tatem inconcussam praestat ei quod sustentat. Proinde, cum dicitur Ecclesia columna ac firmamentum t^^^ dh^Oeias, id est, non huius aut illius veritatis, sed totius veritatis revelatae (sic enim accipitur in Scripturis veritas per antonomasiam), sigiiificatur Ecclesia ut sustentans veritatem, eique impertiens immobilem firmitatem, non quidem quoad se, ut per se evi- dens est, sed qupad nos, hoc est, secundum quod consideratur veritas ex parte nostra in esse a nobis cognito seu credito. Omnibus ergo modis constat dogma infallibilitatis ecclesia- stici magisterii ex Scripturis N. T. (1). (1) Aniplara tibi collectioneni testiraoniornm ex Patribns tum Graecia tnni Latinis snppeditabit Sardagna, Tract. 3, n. 153 seq. — Irenaens, 1. 3 c. baeres. c. 4: Non oportct apud alios qnacrere reritatem (piam facilc 382 QtAESTIO X. At opponet fortasse quispiam : Si in verbis evaiigelicis su- perius adcluctis (Matth. XXYIII-18, loan. XIV-16) continetur est ah Ecclesia sumere (ab illa utique Ecclesia in qua^ ut ipseniet Irenaens cap. praec. dixit, potiorem principalitatem Romana Sedes obtinet), cum apostoli quasi in depositorium dives plenissime in eam coniuJerint omnia quae sunt reritatis, ut omnis quicumque velii, sumai ex ea potum vitae. Uaec csi enim vitae introitus, omnes autem reliqui fures sunl et latrones. Propter quod oporiet quidem devitare iUos ; quae autem snnt Ecclesiae cum summa dili- gentia diligere et apprehendere veritatis tradilionem. — Athanasins, epist. ad Epictetum^ n. 3: Et tametsi oportehat iJlorum qui liaec commenti suni siuJ- titiam pJurihus argnere ei confutare, attamen satius fuisset epistoJam Jiuc desinere.,., sed sufficit Jiis dumiaxat verhis ad ilJa respondere: Haec caiJio- licae EccJesiae non sunt, neque ea est Pairum sententia. — Chrysostomns, ITom. 11 in 1 Tim. u. 1 : (Ecclesia) non sicut iJJud ludaicum tempJum. Hoc enim esi quod fidem continet et praedicaiionem ; veriias enim est EccJe- siae columna et ^rmamenium. — Cyrillus Hierosolymitanns, Catech. 18, n. 23: CatJioJica vocaiur (Ecclesia)... quia universe et ahsque defectu docet omnia quae in liominum notitiam venire dehent dogmata, sii'e de visihiJihus et invisihiJihus, sive de coeJestihus et terrestrihus rehus, — Et similia habent Ensebius, 1.1 de Praeparat. ev. c. 3, Alexander Alexandrinus iu epistola ad Alexandrum Constantinopolitanum, Isidonis Pelusiota, epist. 238, etc. Ex Latinis TertuUianus, de Praescript. c. 21: Constat omnem docirinam qiiae cum iJJis eccJesiis apostoJicis matricihus ei originaJihus fidei conspiret. reritati depuiandam, id sine duhio tenentem quod eccJesiae ah apostoJis, apo- stoJi a Christo, Christus a Deo accepit ; omnem rero doctrinam de mendacio praeiudicandam, quae sapiat contra veriiatem eccJesiarum, et aposioJorum, ei Christi, et Dei. — Cyprianus, de Unitate Ecclesiae, n. 6: AduJierari non potest sponsa Chrisii, incorrupia est et pudica. Unam domum novit, unius cuJricuJi sanctitatem casto pudore cusiodit, — Hilarius. 1. 7 de Trin. n. 4: Magna vis est veritaiis, quae cum per se intelJigi possit, per ea tamen ipsa quae ei advcrsaniur eJucet, ui in natura sua immohiJis manens, frmiiatrm naturae suae quotidie dum attentatur acquirai. Hoc enim EccJesiae proprium est, ut tnnc vincat cum Jaeditur, tunc inteJJigatur cum arguitur, tunc ohtineat cum deseritur. Omnes qiddem iJJa secum atque inira se veJJet manere, nec ex tranquiJJissimis sinihus suis aJios aut ahiicere aiii perdere, dum indigni fiunt iantae mairis hahitacuJo ; sed discedeniihus ex ea haereticis veJ ahieciis, quan- tum amittit occasionis Jargiendae ex se salutis, tantum adsequitur ad fidem expetendae de se heatiiudinis... Haeretici igitur omnes contra EecJesiam ve- niunt, sed dum haeretici omnes se invicem vincunt, niJiil tamen sihi vincuni. Victoria enim eornm, EccJesiae iriumphus ex omiiiJrus est, dum eo haeresis contra aJteram pugnat, quod in haeresi aJtera EccJcsiae fides damnat. — Ambrosins, 1. 7 in Lnc. c. 11, vult ut fidem nostr.am ad Ecclesiam eon- DE POTESTATE MAGlSTERll r)83 institutio magisterii in successoribus apostolorum perenniter duraturi, adeoque si dirigitur sermo Christi ad apostolos prout repraesentantes totam in futurum Ecclesiam docentem, sequitur profecto, eamdem missionem, eamdem infallibilita- tem, eadem charismata in successoribus esse agnoscenda ac in apostolis ipsis, quandoquidem successores semper sunt ima persona iuridica cum iis quibus succedunt, iisdemque prorsus gaudent praerogativis. Atqui in apostolis fuit tale charisma quod singulis singillatim acceptis conferebat infallibilitatem, imo 'eos constituebat organum Spiritus Sancti ad novas re- velationes, ut colligitur ex loan. XVI, 12-15. Ergo idem successoribus promissum censeri deberet. Quod cum aliunde manifeste falsum esse constet, et diserte contradicat iis quae superius praemissa sunt de consummatione revelationis, relin- quitur dicendum quod verba evangelica non possunt intelligi dicta apostolis ut suos successores repraesentabant, et quod nulla pro his promissio ibi continetur. Hespondeo: Dlst. mai. Sequitur agnoscendum esse in suc- cessoribus ipsum charisma ordinarium quod verba evangelica in utroque textu directe saltem et primario significant, conc. mai. Sequitur agnoscenda esse in successoribus charismata etiam extraordinaria quae personaliter apostolis concessa sunt et de quibus, directe saltem ac primario, in ambabus aucto- ritatibus allatis nulla fit mentio, neg. mai. Contradistinguo mi- norem et nego consequentiam. Et sane ex multis Scripturae testimoniis suo loco afferendis, tam charisma personalis in- fallibilitatis in singulis seorsum apostolis, quam charisma deputationis ad novas revelationes, positive demonstratur fuisse extraordinarium, adeoque non comprehensum in his feramus^ qnae in iUo altissimo omnium locata monte, hoc est Chrisio, nou potest tenehris et rninis huins mundi abscondi, sed fuhjens candore solis ae- terni, luce nos gratiae spiritalis illuminat, — Augnstinns, 1. contra episto- lam fnndamenti, c. 5: Ego vero Evangelio non crederem, nisi me Catholicae Ecclesiae commoveret auctoritas. Et Enarrat. in Psalm. 30, n. 8; Contra- dicunt lingnae mnltae, diversae haereses, diversa schismata personant, linguae mnltae contradicnnt veraci doctrinae; tu curre ad tabernaculum Dei, Eccle- siam caiholicam tene, a regnJa veritatis noli discedere, et protegeris in taber- naculo a contradictione linguarmn. Et mnlta alia in eodem sensu habent caeteri. Vide Hieronym. iu cap. 60 Isaisie; Fnlgent. epist. ad Probam, c. .5; Greg. Magn. 1. 9 in lob, c. 6, etc. etc. 384 QUAESTIO X. quae fntiira erant eig top auova, vel eoig T)]g owTF/.eiag tov atcjvog. Insuper, si utramque auctoritatem Matth. XXYIII-18 et loan. XIV-16 in seipsa consideres, videbis nihil aliud directe sal- tem ibi exhiberi, praeter institutionem unius hierarchiae in apostolis initiatae et in finem usque permansurae, cui in solidum confertur charisma infallibilitatis, et talis quidem infallibilitatis quae diserte respicit magisterium revelationis iam factae, nedum cle novarum revelationum promulgatione aliquid insinuetur. Huiusmodi ergo charisma. et non aliud diversum, vi horum verborum in haeredibus manere intelli- gendum est, et eadem ratione eodemque titulo quo ipsi col- legio primitus collatum fuit. Nec ad praesens refert, quid praerogativae fuerit in Christi apostolis seorsum et persona- liter consideratis. Imo nec refert an ordinaria collegii infal- libilitas dependeat necne, ab ordinario infallibilitatis chari- smate quod in collegii capite Petro exsistens, ad Petri suc- cessores ex Christi instituto proveniret. Haec enim ex aliis testimoniis demonstrantur, et ad aliam partem huius tractatus pertinent, ubi scilicet de potestatis subiecto et determinata regiminis forma. Xunc autem de sola exsistentia potestatis infallibilis magisterii in Ecclesia et hierarchia a Christo in- stituta generatim inquirimus : quam quidem exsistentiam omnia hactenus adducta documenta abunde demonstrant (1). Caeterum ex dictis tum in praesenti, tum supra in Quaest.3. satis superque intelligitur quod authenticum et infallibile re- velatae veritatis magisterium se habet intra ipsos Ecclesiae fines tanquam immobile principium unitatis necnon et omni- modae incorruptionis fidei. Non tamen ita evidenter apparet quid praestet relate ad eos qui foris sunt, et hoc superest ultimo investigandum. i? 3. In primis, per se manitestum esse debet, magisterium ec- elesiasticum non pro solis fidelibus fuisse institutum, sed pro omnibus hominibus etiam non christianis, ut de infidelitatis tenebris transferantur in admirabile lumen Dei, iuxta illud Evangelii: PmecUcate omni creahirae, et iterum : Docefe omnes (1) Cf. omnino Franzelin, de Traditione et Scriptiira, Thes. 5, ^ 3. DE POTESTATE MAGISTERII 385 gentes. Nec est ulla omniiio ponenda differentia, nisi qnod relate ad fideles seu baptizatos, magisterium lioc coniungitur cum iurisdictione, ut ab initio notatum est et infra magis declarabitur ; relate vero ad caeteros nondum Ecclesiae ag- gregatos, rationem habet simplicis magisterii quo fidei chri- stianae doctrina authentice proponitur (1). Unde in Concilio Vaticano dicitur quod ut officio veram fidem amplectendi, in eaque constanter perseverandi satisfacere possemus, Deus per Filium suum Unigenitum Ecclesiam instituit, suaeque institutionis manifestis notis instruxit, ut ea tanquam custos et magistra verbi revelati ab omnibus (ac per hoc, ab iis etiam qui nondum fidem amplexi sunt), posset agnosci. Et infra, idem Concilium docet, ecclesiasticam cathedram vehiti signum levatum in nationes, et ad se invitare qui nondum crediderunt, et hlios suos certiores facere firmissimo niti fun- damento fidem quam profitentur. Et hinc etiam est quod opus evangelizationis apud paganas gentes Ecclesia ex proprlo officio indesinenter prosequitur, ita scilicet ut quicumque eius ministri ad extrema terrae evangelium portant, totidem sint legati et praecones infallibilis illius magistrae ([uae iuxta apostolicum dictum, graecis ac barbaris, sapientibus et insi- pientibus debitrix est. Nunc autem, praeter eos ad quos per ipsos Ecclesiae mi- nistros pervenit Ecclesiae doctrina et praedicatio, multi sunt qui in revelatione christiana utcumque instituuntur per hae- reticos vel schismaticos, seu quoslibet alios qui Ecclesiae ma- gisterium non agnoscentes^ causa sunt vel directa vel indi- recta diffusionis verbi revelati. Nec dubitare fas est quin eiusmodi doctrinae revelatae propositio, tametsi multis adul- terata erroribus, adlmc possit esse sufficiens in ordine ad eam fidem quae totius iustificationis ac salutis radix est et fun- (1) « Snprema potestas magisterii etiain ad infideles uou baptizatos « exteuditur ; uon enim voluntaria tantuiu cliaritate, quae potest et de- « beret esse cuiusvis Christiani, sed vi muneris pastoralis suprema po- « testas magisterii compreheudit omnes terrae populos docendos ex man- « dato et iustitutione Christi. lurisdictiouis vero suprema potestas est « in uuiversam Ecclesiam, id est, in omues qui suut per baptismum « Ecclesiae obstricti, non autem in alios. IUa ergo ex Christi institutione « et iure divino iatius extenditur quam haec ». Franzelin, de Eccl. Thes. 5, De Ecclesia Ckristi, 25 386 QUAESTIO X. dameiitiim. Et sane dictimi est siipra, cimi de potestate or- dinis agerettir, niliil omnino prohibere quominus haec ipsa ordinis potestas adsit in haereticorum vel schismaticorum sectis velut boninn a domo Dei ablatum, quod illegitime quidem stante separatione retinettir, adhtic tamen verissime habetur, et ita qtiidem habettir tit ritu consecratorio trans- mitti possit et perpetuari. Imo vero, apprime id congruere consilio salvificae Dei providentiae quae ita res disponere vohiit, ut sahitis fontes non necessario intra terminos paradisi Ecclesiae claiiderentur, sed foras etiam ertnnpere possent, in sanctificationem titiqtte phirimortnn qui propter invincibilem ignorantiam a peccato impiae separationis exsisttmt immunes. Nunc atttem, si sacramenta sttnt fontes sahttis, mttlto magis sahttis principitim est tides. Nam defectttm sacramenti semper supplet votttm etiam mere imphcitttm : defectttm autem fidei nttlhtm votttm sttpplere valet, quia fides est necessitate medii necessaria determinate in re, et non tantttm disittnctive in re vel in voto. Denique sine vera fide actuah theologica. nulh unqttam aduho, etiam per sacramentum contigit iustificatio. Si ergo vera sunt ea quae fuertint dicta de sacramentis se- cundum qttod possunt extra Ecclesiam transferri, et sub conditione invincibihs ignorantiae ex parte sttscipientium (ut supra), prodesse ad sahttem : mttho magis necesse est ut extra Ecclesiam esse qttoqtte possit sutficiens fidei propositio, pos- sintqtte reperiri veri credentes vera fide infttsa, etiam inter eos qui ab haereticis vel schismaticis vel quibttshbet ahis qttovis modo sunt edocti. Sed et statim addo non diificile esse httius rei rationem afferre, si prae ocuhs habeantur prin- cipia quae in materia de virtttte divinae fidei ahas sttnt tradita. Eqttidem verttm est qttod infahibile Ecclesiae magisterittm est regttlare medittm ab ipso Deo positive institttttun ut in stta integritate proponatur revelatio, et absqtte ttUa erroris admixtione sett falsorum dogmatum corrttptela. At minime hinc sequitur, propositionem revelationis aha via factam ctim motivis credibihtatis respective sttfficientibtts (1), esse eius- modi, ttt ex ea neqtteat seqtti sttfficiens fidei theologicae con- ceptio. Undecumqtte enim in notitiam veniat factttm divinae (1) De his cf. tractatnm ieeto priitiai*io lialiet res fiflei et iiioiMiiii cfiisie iii clepoiiiito eatliolieae revelatioiii** foniialiter explieite ^-el foniiaiitei» iiiipli- eite eoiitiiieiitur. Seeiiiiclario vei»o exteiiclltiii» acl alia.«« etiaiii >'ei»itates iii se iioii re^-elatas, cfiiae taiiieii reciiii- i*iiiitiir iit re>'elatioiii$« clepositiiiii iiiteg-i*iiiii eii««toclia- tiir.) et iioiiiiiiatiiii cfiiicleiii acl iiiultiiiliees i>i*oiH»sitioiiiiiii eeiisiirai^ et acl faeta clogiiiatiea. Demonstrata igitur exsistentia potestatis magisterii infalli- bilis, de eius obiecto specialius iam agendum est. Distinctio autem fit inter ea ([uae primario, et ea quae .secundario ad ipsum pertinent: primario, id est ratione sui ; secundario, id est ratione connexionis cum obiecto principali. Nam, « sicut « dicere solent theologi, Pontificem i vel Ecclesiam) habere « potestatem directam in res spirituales, indirectam vero sal- « tem, in res temporales quando oportet de iis etiam dispo- « nere in ordine ad finem salutis spiritualis cui temporalia « omnia debent subordinari et deservire : sic (proportione « quadam) dicendmn est posse ipsum quasi potestate et as- « sistentia directa decernere circa doctrinas revelatas, quasi « indirecte vero circa doctrinas naturali lumine cognoscibiles, « quando harum etiam cognitio deservit ad doctrinam salutis (1) Isai. XXXV, 7-9. DE POTESTATE MAGISTERII 393 « et theologicam stabiliendam et iudicandam ». Ita Lugo, de fide, Disp. 20, Sect. 3, n. 111. — Porro de ipso obiecto pri- mario prior esse debet consideratio. § 1- In primis accurate exponendi sunt termini quoad tres con- ditiones in assertione positas. Sermo est de iis quae conti- nentur in deposito catholicae revelationis, et formaliter in eo continentur saltem implicite, et denique res fidei et morum consueverunt appellari. — Dico: quae continentur in deposito cathoJicae revelationis. Est autem hoc depositum in Scripturis et sine scripto traditionibus quae ipsius Christi ore ab apo- stolis acceptae, aut ab ipsis apostolis Spiritu Sancto dictante quasi per manus traditae, ad nos usque pervenerunt. Ita Tridentinum, Sess. IV de Can. Script. — Dico praeterea : continentur formaliter^ id est, non tantum virtualiter sicut conclusiones quae per discursum et ratiocinationem dedu- cuntur ex principiis, sed etiam secundum propriam formam propriamque veritatem, ita ut dici debeant in se et secundum se a Deo revelata, ac per hoc, ad materiale fidei theologicae obiectum pertinere (1). — Dico tandem : res fidei et morum consueverunt appeUari, locutione scilicet consecrata a Triden- tino, Sess. IV, Decret. de editione et usu sacrorum librorum, ubi prohibetur ne quis suae prudentiae innixus, « in rehus fidei « et morum ad aedificcdionem doctrinae christianae pertinentium, « Sacram Scripturam ad suos sensus contorquens contra eum « sensum quem tenuit et tenet Sancta mater Ecclesia, cuius « est iudicare de vero sensu et interpretatione sanctarum « Scripturarum, aut etiam contra unanimem consensum Pa- « trum, ipsam Scripturam sacram audeat interpretari ». Quo in loco Concilium ipsa limitatione adiecta significavit, non omnia in Scripturis contenta sub appellatione rerum fidei et moram esse recensenda. Hoc autem quo sensu debeat intel- ligi, paulo diligentius est declarandum, nam in recenti illa quaestione cui finem imposuit Encyclica Leonis XIII Provi- dentissimus Deus, errabant phires et de Scripturae inspiratione (1) Cf. (le Virt. iiifiis, de obiecto tiflei. 394 QtJAESTIO X. non recte sentiebant, qnia distinctionem a Tridentino suppo- sitam non recte erant assecnti. Ut autem ab altiori principio res repetatur. considerandum quod non omnia revelata eodem modo ad fidei obiectum per- tinent. Non quod aliquibus revelatis magis, aliquibus vero mi- nus applicetur revelantis auctoritas, sed quia ratio propter quam res revelatae sub intentione revelantis cadunt, non ae- qualiter in omnibus est. Quaedam enim sunt de quibus prin- cipaliter vult nos instruere Deus, alia vero sunt quae magis minusve proximam ad haec principalia connexionem habent. Et haec diiFerentia, etsi non faciat ut aliqua sint credibiliora quam alia, multoque minus ut aliqua possint prae aliis discredi, ad sensum protestantium ponentium fundamentales quosdam articulos de quibus solis esse debeat fides : facit tamen ut aliqua sint magis necessaria cognitu, adeoque et magis ne- cessaria creditu fide illa explicita quae in obiectum suum fertur, non sub generalissima nota rei revelatae a Deo, quae- cumque tandem illa sit, sed etiam sub determinatis notis talis veritatis, cuius ex consequenti determinatam praesupponit cognitionem ac notitiam. Et sane evidens omnino est, nequa- quam esse possibile ut explicite cognoscantur et credantur, praesertim ab omnibus, omnia et singula quae in integro revelationis deposito quocumque modo sunt contenta. Oportet igitur agnoscere differentiam inter revelata, secundum quod alia prae aliis magis pertinent ad principale iUud in quod tota vergit intentio Dei revelantis, et ad quod refertur spe- cialis illa ratio veri quae supernaturalis fidei obiecto propria est. Quapropter in ipsismet rebus quae fuerunt revelatae a Deo directa intentione, introducitur distinctio inter veritates necessitate vel medii vel simplicis praecepti cognoscendas, et veritates quasi secundarias quae sohun ad penitiorem et expolitiorem notitiam oeconomiae sahitis faciunt, quanquam illae omnes, diverso quidem gradu, ad christianae doctrinae aedificationem pertineant. Muho igitur magis attendenda erit distinctio rerum quae concomitanter tantum, et propter con- nexionem mere materialem cum rehquis, in Scriptura divi- nitus inspirata reperiuntur, ut sunt adiuncta physica. geogra- phica, genealogica, ahaque id genus phirima quae secundum se ad christianae doctrinae aedificationem nihil conferre pos- sunt. Vohiit siquidem Deus, cuius providentia disponit omnia DE POTESTATE MAGISTERII 395 suaviter, ut historia sacra pertinens ad praeparationem, an- nuntiationem, praefigurationem adventus Christi Redempto- ris, humano et connaturali modo exararetur. Unde inspirando sacros historicos, accommodavit se modo consueto quo alias solet historia confici, praesertim cum propositum intentionis esset ut in iisdem libris, simul cum formalitate Scripturae Sacrae, haberetur quoque formalitas documentorum quibus idem accederet auctoritatis genus ac aliis quibusvis transa- ctorum temporum monumentis: idque in ordine ad iudicium credibilitatis cuius fundamenta naturali rationi innotescere debent. Ideo hi libri fuerunt scribendi in eadem forma ac caeteri libri historici, et sic etiam dicendum de apostolicis epistolis. Et hinc est quod in illis, praeter ea quae directa intentione a Deo inspirante suggesta sunt, quaedam alia in- veniuntur quae pure per concomitafitiam. Quae etsi eo modo et sensu quo fuerunt a Deo inspirata, res fidei dicenda sint, non tamen res fidei facientes ad aedificationem doctrinae christianae. Unde tandem sequitur, non opus fuisse speciali providentia ad incorruptam eorum conservationem in editio- nibus seu versionibus Scripturae, nec etiam speciali magisterio ad eorumdem propositionem et authenticam interpretationem in populo fidelium. Proinde infallibilis magisterii primarium obiectum dicimus esse veritates illas in deposito revelationis formaliter conten- tas, quae quocumque tandem modo ad christianae doctrinae aedificationem pertinentes, brevi formula res fidei et mornm simpliciter et sine addito solent appellari. Fidei, inquam, et morum. Non quod in hac loquendi ratione res morum non sint etiam fidei, sed quia id prae caeteris proprium et spe- ciale habent, ut ad mores informandos spectent. Distinctio itaque nihil aliud insinuat nisi quod quaedam ita sunt fidei, ut nulla alia formalitas in eis consideretur, cum debeant tantummodo credi ; quaedam vero alia exhibent regulam di- vinitus revelatam actuum humanorum, ac per hoc, non cre- denda tantum, verum etiam practicanda proponuntur. Aliis demum verbis, distinctio fit inter speculativa et practica in uno eodemque revelationis deposito quod fidei divinae pro- pria materia est. His igitur praemissis, assertio facile demonstratur. — Magisterium enim Ecclesiae tantum patet quantum patet com- 396 QUAESTIO X. missio a Christo accepta. Sed haec commissio per se et di- recte extenditur ad eas veritates omnes et solas quae sensu hactenus declarato. res fidei et morum appellantur. Ergo illae omnes et solae ratione sui ad obiectum magisterii pertinere dicendae sunt. Dico primo, omnes. Nam testimonia superius allata evin- cunt Christum Ecclesiae suae dedisse potestatem cmn promis- sione perennis assistentiae, ad docendum omnia quaecumque suis mandaverat apostolis. Quaecumque, inquam, mandaverat, tum tradendo propriam legem ac doctrinam, tum confirmando revelationem Veteris Testamenti quam non solvere venerat, sed adimplere. Quibus ea quoque annumeranda sunt quae apostoli, Spiritu Sancto dictante, postea erant accepturi, iuxta iUud ipsius Christi. loan. XVI, 12-14: Acllmc midta habeo fobis dicere, secl non potestis portare moclo. Ciim aidem venerit ille Spiritus veritcdis, docebit vos omnem veritatem ; non enim lo- qnetiir a semetipso, secl quaecumque audiet Joquetur, et quae ven- tura sunt annuntiabit vobis. lUe me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. Constat enim, in eadem omnino linea venire quidquid traditum est a Christo, sive per semet- ipsum dum in carne cum apostolis conversabatur, sive per Spiritum Sanctum quem se eis missurum ad complendam revelationem Xovi Testamenti, disertis verbis promiserat. Ergo ex his omnibus unum integratur depositum verbi reve- lati, cuius Ecclesia docens constituitur custos et magistra. Haec tamen non sic accipias velim, quasi oportuisset omnes et singulas particulatim veritates in praedicto deposito exsi- stentes, semper fuisse in manifesta atque explicita huius ma- gisterii praedicatione. Hic enim in mentem revocanda distin- ctio paulo supra introducta circa res ipsas quae ad christianae doctrinae aedificationem pertinent, pro quanto scilicet alia dogmata sunt quae primam vehiti contignationem aedificii constituunt, alia vero quae instar ulterioris apparatus se ha- bent. Et de prioribus quidem non est dubium quin debuerint a primis initiis ac deinceps, explicita, constanti, atque uni- versali praedicatione per ecclesiasticum magisterium palam proponi. Sunt enim substantia evangelii, cuius praedicandi otficium simul et praeceptum a sua origine habuit Ecclesia. Et de liis omnino intelligitur notissimus Vincentii Lirinensis locus, ubi postquam generahter exposuit qua de causa opor- DE POTESTATE MAGISTERU 397 teat canoni Scripturarum auctoritatem adiungere ecclesiastici magisterii (1), addit: « In ipsa item catholica Ecclesia magno- « pere curandum est ut id teneamus quod ubique, quod « semper, quod ab omnibus creditum est ». At de posterioribus non eadem ratio currit, quoniam nonnisi ad expolitiorem intel- ligentiam revelatae oeconomiae faciunt. Unde nihil prohibet quominus non ita aperta instantique praedicatione ab apo- stolis tradita sint, aut non per modum rati et expressi do- gmatis ad omnes Ecclesiae partes ab initio pervenerint. Nihii praesertim prohibet quominus in profundo Scripturarum vehit gemmae in conchis latitaverint, vel adhuc ex parte lateant, donec diligenti stiidio et inquisitione suo tempore manifestata, per ipsum deinde authenticum magisterium proponantur. Et ideo Lirinensis inquirens utrum in Ecclesia Christi profectus haberi possit religionis: Habeatur, inquit, et maximus. « Nam « quis ille est tam invidus hominibus, tam exosus Deo, qui « istud prohibere conetur? Sed ita tamen ut vere profectus « sit ille fidei, non permutatio. Siquidem ad profectum per- « tinet ut in semetipsam unaquaeque res amplificetur ; ad per- « mutationem vero, ut aliquid ex aho in aliud transvertatur. « Crescat igitur oportet et multum vehementerque proficiat « tam singulorum quam omnium, tam unius hominis quam « totius Ecclesiae, aetatum ac saeculorum gradibus, intelli- « gentia, scientia, sapientia, sed in suo dumtaxat genere, in « eodem scilicet dogmate, eodem sensu, eademque sententia. « Imitetur animarum religio rationem corporum, quae licet « annorum processu numeros suos evolvant et explicent, ea- « dem tamen quae erant permanent. Multum interest inter « pueritiae Horem et senectutis maturitatem, sed iidem tamen « ipsi fiunt senes qui fuerant adolescentes, ut quamvis unius (1) « Hic forsitan requirat aliquis : Cuiii sit perfectus Scripturaruui « canon, sibique ad omuia satis superque sufficiat, quid opus est ut ei « ecclesiasticae intelligentiae iungatur auctoritas ? Quia videlicet Scri- « pturam Sacram pro ipsa sua altitudine non uno eodemque sensu uni- « versi accipiunt, sed eiusdem eloquia aliter atque aliter alius atque « alius iuterpretatur^ ut pene quot homines sunt^ tot illinc seutentiae « er»ii posse videautur. Aliter namque illam Novatiauus, aliter Sabellius, « aliter Donatus exponit, aliter Arius, Eanomius, Macedonius ; aliter « Pbotinus, ApoUinaris Priscillianus, aliter lovinianus, Pelagius, Coe- « lestius, aliter postremo Nestorius, etc. ». Lirin. Common. 1, c. 2. 398 QUAESTIO X. « eiusdemque hominis status liabitusque mutetur. uua tamen « nihilominus eademque natura, una eademque persona sit. « Parva lactentium membra, magna iuvenum. eadem ipsa « sunt tamen. Quot parvulorum artus, tot virorum, et si qua « illa sunt quae aevi maturioris aetate pariuntur, iam in se- « minis ratione proserta sunt, ut nihil novum postea profe- « ratur in senibus quod non in pueris iam ante latitaverit » . Et hanc legem evolutionis quae omnibus viventibus organi- smis dominatur, videmus etiam verificari in Ecclesia Christi. quae sedula et cauta depositorum apud se dogmatum custos, « nihil in his unquam permutat, nihil minuit, nihil addit, non « amputat necessaria, non apponit superflua^ non amittit sua, « non usurpat aliena, sed omni industria hoc unum studet ut « vetera fideliter sapienterque tractando, si qua sunt illa an- « tiquitus informata et inchoata, accuret et poliat ; si qua iam « expressa et enucleata, consolidet, firmet ; si qua iam con- « firmata et definita, custodiat ». Non ergo sic dicimus Ec- clesiam totius verbi revelati magistram, quasi circa omnia et singula semper debuerit aut nunc debeat magisterium eius de facto exerceri, sed quatenus nihil est revelatum circa fidem et mores, ad quod sese non extendat, et quidem directe, po- testas a Christo accepta, progressiva licet lege in actum reducenda secundum necessitates temporum, opportunitates circumstantiarum, et praevias doctorum ac probabilium ma- gistrorum disquisitiones. Et sic verissime dicitur potestas ma- gisterii pro obiecto primario habere omnes veritates ad fidem et mores pertinentes quae in apostolico deposito formaliter continentur. Dico autem secundo^, .yoZrt.s- illas veritates ad obiectum pri- marium pertinere. Etenim nihil supernaturalis potestatis cui- quam competit aut competere potest, nisi secundum positi- vam Dei institutionem atque commissionem. Quo posito, vel sermo est de iis quae ita sunt extrinseca deposito fidei et mo- rum, ut nullam ad ipsum habeant relationem, et ista tam evidenter sunt extra ordinem commissionis divinae, ut mi- nime necesse sit ad specialia argumenta descendere. Yel sermo est de veritatibus illis quae etsi in se non revelatae, adhuc tamen ad revelatas res fidei et morum talem habitudinem servant, ut earum determinatio pro convenienti atque integra depositi custodia requiratur, et sic, vere quidem comprehen- DE POTESTATE MAGISTERU oVV duntur in commissione quam Ecclesia accepit a Christo, non tamen, ut in terminis apparet, primario et ratione sui, sed solum secundario et ratione alterius, prout expressum est in posteriori propositionis parte, de qua iam diligentius pertra- ctare oportet. Principio observandum quod veritas infallibilis magisterii circa res formaliter revelatas est evidentissime dogma fidei ab Ecclesia ipsa non sufficienter solum, verum etiam super- abundanter propositum, cum sit fundamenti instar in mani- festa atque expressa eius praedicatione, et se habeat velut quoddam praesuppositum ad omnem ulteriorem actum magi- sterii, quo snb anathemate aliquid intimatur fide divina cre- dendum. Unde Card. Franzelin, de Trad. Thes. XII, Schol. 1: « Haec infallibilitas ad ipsum revelatum dogma fundamentale « fidei catholicae pertinet, atque hinc eius negatio non sohim « haeresis est, sed etiam radix omnium haereseon ». At de extensione infallibilis auctoritatis ad ea de quibus sermo est in praesenti;, non omnino eadem ratio est. Non quod non sit veritas in se certissima, sed quia hactenus non praesto sunt omnes conditiones necessariae ut recenseatur inter dogmata quae citm haereshn respui non possunt (1). Certo enim cer- tius nondum facta est de ea tanquam de veritate revelata in (1) Hic in memoriaiii revoc.ibis distinctiouein inter infidelitatem et liacresim; quae distinctio etiam quoad eos qui christiani suut^ valct. Nam si quis discrederet veritatem quam ipse certo cognovit a Deo re- velatam, peccatum infidelitatis admitteret, non tamen haereseos, si fortc haec veritas nondum fuisset ut revelata, ab Ecclesia definita atque pro- posita. Quippe haeresis addit supra intidelitatem in communi, recessum in rebus fidei divinae a regula ecclesiastici magisterii, ut iam alias dictum est. Et licet uihil distet inter haeresim et simplicem infidelitatem per ordinem ad amissionem infusi habitus fidei, multum tamen interest quod attinet ad coniunctionem cum visibili corpore Ecclesiae. Sola enim hae- resis notoria habet per se vim praecidendi aliquem a compagine corporis, non autem dissensus etiam uotorius circa aliquam veritatem quae hacte- uus non fuit ab Ecclesia expresse proposita hoc determinato modo, vi- delicet tanquam fidei dir/mae dogma ab omnibus firmiter constanterque tenendum. 400 QUAESTIO X. ise, ac per hoc, tanquam de dogmate fide cliiina credendo, eiusmodi Ecclesiae propositio quae ad intentum requireretur et sufficeret. Nam licet aliqui theologi videantur supponere contrarium. dum adversae doctrinae notam haereseos aiiigmit, cum tamen in hac sua opinione alios sibi consentientes non habeant, eo ipso apparet nondum adesse in debita mltem no- torietate, quidquid ad formalem haeresim constituendam foret necessarium. Bene ergo Card. Franzehn ubi supra : « Haec « infallibilitatis extensio, omnibus theologis consentientibus, « veritas est theologice ita certa, ut eius negatio error esset « gravissimus, vel ex plurium sententia etiam haeresis, quam- « vis hactenus explicite haereseos damnata non sit » (1). Generale autem argumentum in eadem fere forma confici- tur ac supra. Etenim, tam late patet infallibilis auctoritas ecclesiastici magisterii, quam late patet commissio accepta a Christo, quando Christus apostolis eorumque successoribus mandavit docere revelatam a se doctrinam, eamque incorru- ptam in animis iidelium custodire ; quando insuper ad hoc ipsum promisit eis assistentiam suam usque ad consummatio- nem saeculi (Matth. XXYIII, 20), et permansionem Spiritus veritatis in aeternum (loan. XIV, IG). Quam quidem commis- sionem uno verbo complexus est Apostolus, cum in persona Timothei ipsam Ecclesiam docentem alloquens dixit : Bomini depositiini custodi per Spirituni Sanduni qui habitat in nobis (;2). (1) « Communiter doctores fatentur certum esse Ecclesiae indiciura iii « censiiris (propositionum) statuendis. Bannez dicit esse erroreiii, vel cr- « rori proximum dicere, posse Ecclesiam in eo iudicio errare. Maldenis « dicit haereticum esse qui id pertinaciter affirmaret. Coninck dicit esse « valde probabilem hanc Malderi sententiam. Turrianus dicit esse cr- « rorem dicere quod in his censuris decernendis possit Pontifex errare... « Ego etiam id puto, vel esse erroneum vel errori proximum, quia in- « fallibilis Spiritus Sancti assistentia Ecclesiae promissa non videtur « limitanda ad ea solum dogmata quae tanquam de hde (divinaj propo- « nuntur et creduntur ab Ecclesia, sed debet extendi ad omnia quae « tideles ex praecepto Ecclesiae credere tenentur » (fide sciUcet ecclesiastica de fjiia dicetur infra, suo loco). Ita Lugo, de Fide, Disp. 20, Sect. 3, n. 108. (2) 2 Tim. 1-14. — « Quis est hodie Timotheus nisi... specialiter to- « tum corpus praepositorum, qui integram divini cultus scientiam vel « habere ipsi debent vel aliis infundere? Quid est depositum custodif Cu- « stodi, inquit, propter fures, propter inimicos, ne dormientibus homi- « nibus superseminent zizania, etc. ». Lirinens. Commonit. 1, c. 22. DE POTESTATE MAGISTEflll 401 Atqui commissio eiusmodi certo ceftius infert coUationem doctrinalis auctoritatis sese extendentis ad veritates etiam in se non revelatas, quatenus cum revelatis cohaerent, et ad earum custodiam, defensionem, propositionem atque explica- tionem requiruntur. Ergo ad haec etiam, quamvis non pri- mario, sed secundario tantum, infallibile Ecclesiae magiste- rium dicendum est sese extendere. Maior est manifesta ; minor vero exemplis declaratur. Et sat evidens exemplum primo sumi potest de illis opinionibus in dies exorientibus, quae etsi non contradictorie dogmatibus fidei opponantur, tamen ad ipsius fidei corruptionem phis mi- nusve disponunt, vel quia nexu logico cum haeretica doctrina cohaerent, vel quia temere impetunt ea quibus suis velut pro- pugnacuHs atque antemuralibus fides protegitur, vel quia quamcumque aHam continent astutiae serpentinae fraudem. Etenim veritas oppositionis quam eiusmodi opiniones habent ad fidei sinceritatem, non est veritas in se revelata, utpote non formahter contenta in deposito Scripturae vel divinae Traditionis, sed est veritas quae per collationem et discursum caeteraque media theologicae disciplinae unice innotescit. Aliunde vero eius notitia potest esse, et de facto saepe est requisita ad fidei incolumitatem, ut sciHcet sciatar quid vi- tandum, quid respuendum sit, ne fides ipsa periculo pateat. Unde Apostohis, Coloss. II-8: Videte ne quis vos seducaf per pliilosophiam ef inanem faUadani secundum fraditioneni homi- num. Et ConciHum Vaticanum nos monet in fine Constitutio- nis Del FiJius^ non satis esse haereticam pravitatem devitare, nisi ii quoque errores diHgenter fugiantur qui ad iHam phis minusve accedunt. Hic igitur exemphim habes veritatum non revelatarum quae ad depositi custodiam et defensionem re- quiruntur. SimiH quoque modo manifestum est quod ad infaHibilem eorum quae fidei sunt propositionem, muHoties exigitur de- terminatio infaHibiHs circa facta extra ambitum revelationis exsistentia. Puta, determinatio circa talem editionem sive ver- sionem, an sit conformis originaHbus Scripturis, et hac de causa authentica. Nam aHas, solam scripturam in abstracto, aut verius, scripturam quae oHm fuit in originaHbus manu- scriptis, non quae nunc est in manibus nostris, infaHibiHter De Ecclcsia Ckristi. 2') 402 QUAESTIO X. proponere posset Ecclesia. Item, determinatio circa hanc vel illam loqiiendi formam, an sit idonea ad exprimendum dogma. Nam quid ad me quod infallibiliter sentias, si id quod infal- libiliter sentis potes fallibiliter exprimere? et tamen, quod haec vel illa formula, sive graeca. sive latina, sive alterius linguae, recte exprimat veritatem a Deo revelatam. id certe non est in ipso fidei deposito contentum. Et eodem modo di- cendum de aliis pluribus quae pro nunc diserte non enume- rantur, nam allata iam exempla sufficiunt ad manifestationem generalis principii, satisque ostendunt qua ratione veritates non revelatae possint requiri ad custodiam vel propositionem revelatorum, ita ut ad eas quoque debeat infallibile Ecclesiae magisterium, iuxta amplitudinem institutionis et promissionis Christi, sese extendere. Sed nunc oportet venire ad magis particularia, id est ad singulas categorias rerum quae sub praesenti consideratione cadunt. Et quia communiter recensentur duae principales, quae sunt censurae propositionum, et facta dogmatica, de his per ordinem singillatim agendmn est, novis argumentis generalem doctrinam confirmando, et potissimum quidem ar- gumento deducto ex constanti praxi atque usu Ecclesiae. Ecclesiae infallibilitas quoad ceusuras propositio- num. — Qua in re nonnullae notiones sunt necessario prae- mittendae. Censura doctrinalis active sumpta, est sententia per quam notatur propositio tanquam aliquo saltem modo fidei oppo- sita vel nociva. Passive accepta, est nota ipsa quae dictae propositioni inuritur. Porro vix dicere opus est, minime nunc tractari de censuris quae scientifice a privatis doctoribus pro sua rerum theologicarum peritia imponuntur, sed de illis solis quae ex cathedra feruntur a supremo Ecclesiae magisterio. Di- stinguitur autem censuratio categorica, et censuratio in globo. Censuratio categorica est quando unicuique propositioni sua propria aifigitur nota. In globo, quando pluribus propositio- nibus recensitis, notae conglobatim apponuntur, non deter- minando quae cui conveniat. Exemplum censurae categoricae est in Bulla Atictorem fidei, qua damnantur propositiones Synodi Pistoriensis. Exempla vero censurae in globo suppe- ditant decreta Conciiii Constantiensis contra Huss et Wi- DE POTESTATE MAGISTERII 403 cleff (1), Biilla Leonis X Exsurge Domine contra Lutherum (2), Bulla Clementis XI Unigenitiis contra Quesnellum (3), etc. Hunc posteriorem modum deridebant lansenistae mentientes idem valere censuras in globo, ac si quis iudex centum reos de diversis criminibus convictos, una communi sententia pro- nuntiaret puniendos mulcta pecuniaria, exsilio, carcere, pa- tibulo, etc, respective. Sed quam inepte, nemo est qui non videat. Manifestum enim est quod in exemplo adducto, nul- lum effectum habere potest sententia, nisi cognoscatur in in- dividuo quis exsilio, quis carcere, quis patibulo puniendus sit. At non ita in praesenti. Sicut si mater diceret filiis : ca- vete ab his herbis quae omnes continent aliquod veneni genus, non frustra profecto id diceret, et haberent filii obediendo matri, unde incolumes se servarent, tametsi de speciali ve- neni genere quod singulae cuique herbae proprium est, nihil fuerit eis indicatum. Proinde, ut similitudo a lansenistis ad- ducta qualicumque modo veniret ad rem, deberet potius in hunc modum verti : puta, si iudex publicaret edictum denun- tians certos homines nominatim designatos tanquam vitandos (1) « Haec sancta Synodus praefatos articulos quadraginta quiuque « exauiinari fecit... Quibus examiuatis fuit repertum prout in veritate « est, aliquos et plures ex ipsis fuisse et esse notorie haereticos..,, « alios non catholicos, sed erroneos, alios scandalosos et blasphemos, « quosdam piarum aurium offeusivos, nonnullos eorum temerarios et « seditiosos... Propterea in nomino D. N. I. C. haec Sancta Synodus... « praedictos articulos et eorum quemlibet... hoc x^crpetuo decreto re- « probat et condemuat. YA... inhibemus omnibus et singulis catholicis « sub anathematis iuterminatione ne de caetero dictos articulos vel ipso- « rum aliquem audeant publice praedicare, dogmatizare, tenere, etc. ». Conc. Constantiense, Sess. VIII. (2) In hac Bulla, post recitatas 41 propositiones Marthini Lutheri, subiungitur: « Matura deliberatione, praedicta auctoritate omnipotentis « Dei et Beatorum Apostolorum Petri et Pauli et nostra, praefatos omues « et singulos articulos seu errores, tanquam respective haereticos aut « scandalosos aut falsos aut piarum aurium offensivos.... damnamus, « reprobamus, atque omniuo reiicimus, etc. ». (3) Post recitatas 101 propositiones Quesnelli, addit Pontifex: « Omnes « et singulas propositiones praeinsertas tanquam falsas, captiosas, male « sonantes.... scandalosas, temerarias.... seditiosas.... erroneas, haeresi « proximas, ac demum haereticas.... respective, hac nostra perpetuo va- « litura constitutione declaramus, damnamus et reprobamus, etc. ». 404 QUAESTIO X. ac fugiendos, utpote qui scelesti sint, et digni qui exsilio, fune, rota, capite plectantur, respective. Quippe censura pro- positionum non se habet instar condemnationis qua poenae addicitur reus, sed per modum qualificationis qua aliquid no- tatur ut pravum, et ex consequenti ut respuendum. Constat autem non semper requiri ut species pravitatis in individuo innotescat, et finem adhuc posse obtineri si vel in generali sciatur, unicuique propositioni convenire aliquam e notis globatim appositis. — Sed sive de censuris in globo agatur, sive de categoricis, singularum notio explicita est theologo necessaria, et ideo de singulis per ordinem nunc dicendum venit. Supremum gradum in censurarum catalogo obtinet propo- sitio haeretica, ad quam duae conditiones requiruntur. Prima est ut contradictorie opponatur alicui veritati a Deo forma- liter revelatae. Altera est ut haec ipsa veritas qua talis, vel definitione solemni vel ordinario magisterii exercitio iam fue- rit ab Ecclesia sufficienter proposita. Utrumque constat ex dictis de haeresi (1). Et siquidem de prima conditione ratio habeatur, manifestum est quod definiendo propositionem esse haereticam, non excurrit Ecclesia extra ordinem formaliter revelatorum. Cum emm aftirmatio positivi et negatio contra- dictorii inter se convertantur, semper proponitur ipsa a Deo revelata veritas, sive sub forma canonis quo exhibeturid quod est a Deo dictum, sive sub forma censurae qua notatur id quod est contradictorie ei oppositum. At si de altera condi- tione sermo sit, apparet non eamdem esse rationem, quia fa- ctum antecedentis et sufficientis propositionis ex parte Ec- clesiae minime computatur inter revelata. Unde dicendum est quod ipsa suprema censura haereseos aliqualiter adhuc cadit sub secundario infallibilitatis obiecto de quo in praesenti, quamvis principaliter sub primario. Ad propositionem haereticam proxime accedit propositio erronea. Et hic sciendum est quod error generatim est de- viatio certa a regula certa. Sicut autem philosophus pro re- gula habet prima principia per se evidentia in quae resol- vuntur omnes veritates ordinis rationalis, ita fideli in quan- tum huiusmodi, certa regula est id quod tanquam divinitus (1) Vide supra, pa^. 399 in iiotn. DE POTESTATE MAGISTERII 405 revelatum ab Ecclesia fuit propositum. Et ideo erroneitas niliil aliud nunc erit quam oppositio et pugnantia alicuius doctrinae seu propositionis cum revelatis dogmatibus quae ut talia in manifesta Ecclesiae praedicatione sunt. Verum, hoc generali modo accipiendo errorem, omnis propositio haeretica est erronea, imo eminenter talis. Unde quando error sumitur ut ab haeresi condistinctus, necesse est ut dicat aliquid minus haeresi, videlicet certam ad doctrinam fidei oppositionem, cui tamen nonnihil deest quominus haeresis dici possit. Sic enim contingere solet, ut si qua nominis ratio communiter conve- niat pluribus vehit hierarchice subordinatis, ipsum commune nomen ordini infimo specialiter reservetur^ sicut patet de hoc nomine angehis, et de hoc nomine animal, ahisque phiri- bus (1) ; et sic etiam est in praesenti. — Porro oppositio illa a supremo haeresis gradu utcumque deficiens quae proposi- tioni erroneae propria est, duobus modis intelligi potest. Primo, ita ut sit soJum mediata, pro quanto dicta propositio est nec pkis nec minus contradictoria aUcuius conclusionis theologicae quae ex dogmate fidei et principio naturaliter certo deducitur (2). Alio modo, ita ut sit ad mintis mediata, (1) « Est hoc iu more positum sermoneque maiorum, ut nomeu generis « speciei illi absolutc tribuaut^ quae est in eo genere imperfectissima. « Sic Aristotcles in praedicamentis dispositionem seiunxit ab habitn, « cura tamen dispositio alias habitus ipsius genus sit. Virtas quippe, « quam habitum esse neuio est qui nesciat, dispositio est perfecti ad « optiiuum. Ac ne plura exempla quae suut prope inuumera referamus, « illud est passim vulgi etiam ore contritum, quo animalis vocem, cum « omuium animantium communis sit, interdum pro his solum accipiunt « in quibus nihil aliud quam vis auimantis apparet. A qua consuetudiue « ue Paulus quideui abhorruit, cum animalem hominem dixit, quasi bru- « tum expertemque rationis.... Ex quibus facile intelligimus, erroneas « propositiones contra catholicas fuisse divisas, et iuferiore quodam « gradu quam haereticas, fuisse locatas. Error itaque qui et minus « quiddam quam aperta haeresis, et catholicae doctrinae tamen contrarius « est, propositio erronea vocatur ». Melchior Canus, de locis, 1. 12, c. 10. (2) Exemplum habes in propositione 37 Pistoriensium, quae « sic in- « tellecta, tanquam ad validum usum potestatis absolvendi nou sit ne- « cessaria ordiuaria vel subdelegata iurisdictio.... falsa.,.. erronea ». Nc- cessitas enim iurisdictionis ad validam absolutionem, conclusio est theologica quae deducitur ex principio formaliter revelato : Poenitentiae scilicet sacramentum esse per modum iudicii institutum. 406 QUAESTIO X. quatenus j)ropositio iiegat doctrinam quae certissime quidem cohaeret cum principiis fidei, certissimeque ex iis colligitur, sed insuper iudicatur a plerisque formaliter etiam revelata, et ut talis ab Ecclesia definibilis, quanquam hactenus de facto deiinita non sit (1). — Itaque in ipsa erroneitate sunt duo veluti gradus qui quandoque ab invicem contradistinguuntur, et quandoque non. Ubi autem contradistinguuntur, proposi- tio liabens superiorem gradum dicitur haeresi proxima ; quae inferiorem, erronea simpliciter. Sic in Bulla Unigenitus, con- demnantur propositiones Quesnelli ut falsae, captiosae, er- roneae, haeresi proximae, etc. Sed in multis aliis documentis, puta in Bulla Auctorem fidei, nusquam ponitur haec nota Jiaeresi pvoxima^ quamvis aliqualiter insinuari videatur per eam quae pluries occurrit, ad minus erronea. Et haec quidem ideo dixerim, ne quis erroneitatis censuram ad eas solas pro- positiones restringat, quae in se obiective consideratae, nihil plus sunt aut esse possunt quam contradictoriae conclusionum theologicarum. Nunc autem, missis nimiis subtilitatibus, satis patet quid sit propositio sapiens liaeresim vel suspecta de haeresi. « Utra- « que ansam dat timendi ne lateat haeresis ; neutra dat fun- « damentum sufticiens alicui iudicandi absolute esse haeresim « vel errorem. Dat tamen fundamentum sufficiens ad suspi- « candum vel timendum quod auctor illius propositionis ha- « beat apud se haeresim aliquam vel errorem ex quibus illa « propositio oriatur. Hoc tamen fundamentum non consistit « in indivisibili, sed habet latitudinem secundum magis et « minus », et iuxta hanc latitudinem, saporem haereseos a su- spicione distingues (2). Item sine difhcultate intelligitur j^ro- positio male sonans vel piariim aiirium offensiva. Nam prior (1) Exemplum sumi i)otest de ipso praescntis disputationis obiccto, id est, de propositione negante infailibilem Ecclesiae auctoritatem iu ccu- suris propositionnm. Quae quidem iufallibilitas certissime colligitur ex priucipiis revelatis, sed et a plerisque habetur ut formaliter quoque rev«lata, tametsi uondum fuerit tanquam fidei divinae dogma autheutice proposita, ut dictum est supra. Et ideo Pius IX in litteris apostolicis Gravissimas inter, senteutiam Frohschammer omnino erroneam, et ipsi tidei, Ecclesiae eiusque auctoritati vel maxime iniuriosam esse edicit ct declarat. (2) Lugo, de fide, Disp. 20 Sect. 3 n 88. DE POTESTATE MAGISTERII 407 peccat aequivocatione seu abusu vocum diversarum ab usu communi quo solent a fidelibus usurpari, non servans formam sanorum verborum quam commendat Apostolus. Posterior vero, etsi usurpet voces in propria et usitata earum signifi- catione, id ta)nen dicit quod, utpote indecens et indignum in materia religionis, natum est fidelium reverentiam minuere et pietatem oifendere (1). Caeterum, si quae inveniantur in hac parte sententiarum diversitates, et parvi momenti sunt, et ad modos loquendi potius quam ad rem ipsam spectare videntur. Maior esset, specie quidem tenus, de nota temeritafis di- screpantia. Sed omnis oppositio cessabit si cum Melchiore Cano consideres, propositionem temerariam duobus modis usurpari solere, communiter scilicet et proprie. — Commu- niter quidem, ut omnis propositio quae insolenter et nimium audacter sese erigit absque fimdamento contra receptam iu Ecclesia sententiam, temeraria quoque appelletur, etiamsi aliunde sit haeresis vel error manifestus. Et hoc modo sumi- tur temeritatis nota in BuHa Auctorem fidei, ubicumque pro- positiones damnantur ut temerariae simul et erroneae ; ut te- merariae nempe, propter contemptionem superbam commu- nis sensus Ecclesiae ; ut erroneae vero, propter oppositionem saltem mediatam cum revelatis catholicae fidei dogmatibus. — Nunc autem sensu magis particulari et restricto usurpatur censura temeritatis ubi asseveratio ut temeraria notari potest, ut haeretica vel erronea vel sapiens haeresim non potest. Id porro accidit quando in aliqua propositione non negatur obie- ctum fidei directe vel indirecte, neque in re ipsa vel in vo- cibus fit suspicio contra fidem, sed solum circa materiam quae etsi nec formaliter nec virtualiter revelata, nihilominus spe- ctat ad theologiam vel pietatem, temere reiicitur communis sensus doctorum et fidelium (2). Et hoc modo censura teme- (1) Id. ibid. u. 92-94. (2) Exemplimi habes iu propositiouibus 31 et 32 Pistorieusiuiu. — « Propositio syuodi enuntians conveniens esse pro diviuorum officioruui « ordine et aubiqua consuetudine, ut in unoquoque teniplo uuum tautum enedictus XIV, de canoniz. 1. 1, c. 12. (1) Primis temporibus^ antequam ad solos Summos Pontifices causae beatificationum et canonizationum exclusive deferrentur, processus ca- nonizationis hoc modo se habebat. Primo episcopi in suis dioecesibus cultum publicum decernebaut erga martyres vel etiam confessores appro- batos; in quo quidem aliqua erat beatificationis ratio, uondum tamen canonizatio, cum episcopale praeceptum nec possit propriae dioecesis 416 QUAESTIO X. facti de quo est canonizatio cum dogmate catholico. Quin imo dicendum est hanc connexionem adesse cum toto com- plexu dogmatum de christiana seu evangelica morimi regula, quae non theoretice tantum fidelibus est proponenda per doctrinam. verum etiam concrete per exempla, id est per authenticorum vitam sanctorimi in quibus ad terendam sa- hitis ^iam exemphmi nobis simul et praesidiimi divinitus praeparatum atque collocatimi est. Igitur propter has et ahas rationes qtias brevitatis gratia praetermitto (1 ), minime dubitmi esse potest quin facta illa quae ab ahqtiibtis hagiographica dicunttir, vere dogmatka appellari possint ; circa qtiae cttm plena infalHbiHtatis praerogativa exercettn^ sttprema Eccle- siae attctoritas. Et praeter unanimem cathohcormn Doctorttm consensum, pattcissimis forsitan dtibiae notae exceptis (2) : praeter ahas terminos praetergrecli. nec praesertim ad robiir supremi ac defiuitivi iudicii pertingere. At postea, accedente sensim sine sensu universalis Ecclesiae approbatione seu consuetudine, a Summis Pontificibns expresso vel tacito consensu contirmata, idem ille cnltus qui in particularibns locis decreto particularium episcoporam inceperat, ad canonizationis terminos perveniebat. Haec quippe universalis Ecclesiae cousuetudo in eiusmodi observationibus solemni iudicio aequipollet, et pro suprema lege semper fuit habita, ut videre est apud Augustinnm passim. (1) Cf. Bened. XIV, de canouizat. 1. 1, c. 12. (2) Plus quam sexaginta ennmerat Benedictus XIV, 1. 1, c. 43, quo- rnm alii sunt iuris canonici interpretes, alii theologiae magistri ex omni schola; qui etiam praeseutem veritatem tam certam habent. ut plures sententiam oppositam censeant haereticam. alii vero, etsi non haereticam, at certe gravi censura dignam. — Sunt qui existimarunt S. Thomam non ita certum fuisse quod Ecclesia non possit errare in canonizatione san- ctorum, quia Quodl. 9, Q. 5, a. t6, dicit: Pic credendum esi quod ncc etiam in iis indiciuni EccJesiae errare possit. Ad quod in primis respondeo quod etiamsi S. Thomas remansisset ambiguns circa solutionem huius quaestionis, nihil tamen certitudini couclusiouis deperiret. Xon enim inauditura est, imo saepe visum in Ecclesia Dei, quod doctrina quae primum ut probabilis vel probabilior tenebatur, postmodum, re magis eliquata, certissima evaderet, etiam aute solemnem Ecclesiae definitio- nem. Respondeo secundo, Doctorem angelicum uequaquam dubium fuisse in hac re, cum non dicat pie credibile, sed pie credendum, et allata ar- gumenta pro parte negante absque ambiguitate solvat, argumentum rero pro parte affirmante positum tauquam recte coucludens, ut assolet, re- linquat insolutum. DE POTESTATE MAGISTERII 417 rationes speculativas omnibus factis dogmaticis communes quae liic quoque locum habent, et ab initio iam expositae fuerunt, praecipuo rursus argumento nunc sit ipse Ecclesiae mos et usus. Adliibent enim Pontiiices in actu canonizandi solemnia illa verba decernimus^ declaramiiSy definimus^ quibus uti solent quoties veritatem firmiter tenendam fidelibus im- ponunt. Formulam consuetam dabit tibi Benedictus XIY, 1. 1, c. 36. § 9: « Ad lionorem Sanctae et individuae Trinitatis, « ad exaltationem iidei. catiiolicae et christianae religionis « augmentum, auctoritate D. N. I. C, beatorum apostolorum « Petri et Pauli, ac Nostra, matura deliberatione praehabita, « et divina ope saepius implorata, ac de VenerabiHum Fra- « trum nostrorum S. R. E. Cardinalium, Patriarcharum, Ar- « chiepiscoporum, et Episcoporum in Urbe exsistentium con- « silio, Beatum N. sanctum esse decernimus et definimus, « ac Sanctorum catalogo adscribimus : statuentes ab Eccle- « sia universali illorum memoriam.... pia devotione recoli de- « bere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen ». Quin et exempla sunt canonizationum, puta S. Udalrici a loanne XV in Concilio Lateranensi peractae, ubi expresse additur excommunicationis poena contra eos qui declara- tioni sanctitatis refragarentur, ut videre est apud Benedi- ctum XIV, \. 1, c. 45, n. 27. His porro omnibus considera- tis, praesto est conchidere quod canonizationis decreto ita ligantur fideles, ut de canonizatorum sanctitate nefas eis sit dubitare. Id autem, ut saepe dictum est, esse non posset nisi infalHbile Ecclesiae magisterium ad hanc quoque materiam sese extenderet. Nec recte contra praedicta opponeretur illa protestatio qua oHm Pontifices, antequam ad canonizationis iudicium proce- derent, protestari solebant in hanc formam : Antequam ad pronuntiaUonem veniamus^ protestamur puhJice apud vos prae- sentes, quod per Jiunc actum canonlzationis non intendimus ali- quid facere contra fidem aut Ecclesiam cathoUcam sive honorem Dei. Gratis enim et sine ullo fundamento asserit Launoius protestationem eiusmodi fuisse quamdam confessionem falli- bilitatis in actu canonizandi, cum ne verosimiHter quidem ad hunc sensum trahi possit. AHud quippe est fallibilem se fa- teri, et aliud dicere se non praetendere aliquid statuere con- Dc Ecclesia Chrisli. 27 418 QUAESTIO X. tra fidem. Proinde, iit pluribiis ostendit Benedictiis XIV, 1. 1. c. 44: « Yerbomm sensiis liic rectiis et legitimiis esse vi- « detnr : protestor me non decernere cultum sanctis, qui Deo « debetur. esse impendendum : quod quidem esset contra « fidem et Ecclesiam catliolicam. et contra lionorem Dei. Et « protestatio hoc modo cleclarata similis est protestationi se- « ptiinae Synodi. in qua Patres declararunt se sanctorum ima- « ginibus colendis latriam non asserere soli Deo debitam.... « Sed clarissime praedicta innititur explicatio bullae canoni- « zationis S. Udalrici editae a loanne XY. quam Mabillonius « primum indubitatae fidei monumentum scribit de canoniza- « tione a Papa impetrata. En verba bullae : Commiini consUio « decrevimiis memoriam illiiis (id est S. Udalrici) affectu et de- « votione fidelissima venemndam^ qtioniam sic adoramiis et co- « limus reliqnias martyrtim et confessorum^ ut eum cuius mar- « tyres et confessores sunt adoremus. Honoramus servos ut ho- « oior redundet in Dominum, ac proinde nos qui fiduciam no- « st)'ae iustitiae non hahemus, iJlorum precihus ac meritis apud « clementissimum Deum iugiter adiuvemur. Si igitur, ne po- « pulus in cultu sanctis deferendo erret, Pontifices de servanda « catliolica veritate ac Dei lionore tuendo protestati sunt, « quid liabet id, quaeso, commune cum timore quem dicuntur « Pontifices habuisse errandi in canonizatione sanctormxi, opi- « nando se in eo iudicio falli potuisse? » Uno demum verbo, nihil aliud per praefatam protestationem insinuabatur, nisi discrimen canonizationis qua canonizandus referebatur in al- bum amicorum Dei, a gentilium ajDotheosi qua homo defun- ctus inter deos recensebatur. Multo minus valeret obiectio desumpta ex reliquiis quae cultui fidelium proponuntur, et tamen supposititiae esse pos- sunt. Xulla enim, et ne longinqua quidem, cmn praesenti ne- gotio paritas est. Etenim, praeterquam quod sancti cohmtur cultu absohito, rehquiae vero cultu tantum relativo, (ita sci- licet ut cuhus delatus rehquiae falsae semper terminetur prin- cipahter acl personam cuius rehquia existimatur), manifestum per se est. nullam exsistere Ecclesiae definitionem circa au- thenticitatem quarumcumque rehquiarum in particulari, nec jDroponi fidehbus firmiter credendum quod hoc ninnero cor- pus, vel haec numero ossa vere sint ilhus sancti sub cuius nomine cohmtur. Quippe, cum iste cuhus sit mere relativus, DE POTESTATE MAGISTERII 419 ut dictiim est, semper siifficit de facto ipso liistorica certi- tudo, imo et simplex probabilitas, quin oporteat miqiiam ma- gistrale aliquod iudicium in huiusmodi rebus intervenire. — Tertio observabis quod simplex inscriptio in Martyrologio nequaquam sufficit ad canonizationem etiam aequipollentem. Hinc, si his quae modo dicta sunt, opponantur errores qui aliquando in Martyrologium Romanum irrepserunt : qui op- ponat scire debet, nihil in eo esse commune cum re de qua iiunc agimus. « In Martyrologio Romano inscripta quidem « sunt nomina eorum qui fuerunt solemniter per summos « Pontifices canonizati, de quibus utique nuUus error inveniri « potest. Sed inscripta quoque in eo reperiuntur aliorum no- « mina qui in album Sanctorum nunquam a summis Pontiii- « cibus relati sunt, sed tantum vel formaliter vel aequipoi- « lenter heatificati dici possunt, sive per Romanos Pontifices, « sive Episcoporum iudicio iuxta antiquam disciplinam : circa « quos quatenus aliquis error irrepsisset^ vel adhuc permane- « ret...., nemo est qui non videat, ex lioc ad rem praesentem « nihil inferri posse. Aliquid nempe ex hoc argumento evin- « ceretur, si descriptio in Martyrologio Romano, spectata « sua natura et indole, canonizationem formalem vel aequi- « pollentem importaret, etiamsi qui sunt descripti, non fuis- « sent antea vel formaliter vel aequipollentei canonizati. At « id nunquam poterit probari, nam ex alibi dicendis consta- « bit, pertractatam alias fuisse in S. R. C. quaestionem: Quid « importet descriptio in Martyrologio, et utrum ad quamdam « canonizationis , an ad quamdam hecdificationis speciem referri « possit ; nec eam usque adhuc potuisse resolvi » (1). Denique animadvertes secernendam esse quaestionem de vera sanctitate et aeterna gloria personae vel formaliter vel aequipollenter canonizatae, a quaestione de veritate historica factorum quae in Sanctorum legendis, ut aiunt, referuntur: puta quod S. Catharina confutaverit gentiles philosophos, quod corpus eius in montem Sinai ab angelis delatum sit ; quod S. Alexius fuerit civis Romanus in paterna domo per septemdecim annos post peregrinationem ad loca sancta de- litescens, et non potius orientalis quidam peregrinus qui ab Edessa sese in Urbem contulerat, etc, etc. Haec enim, ut (1) Bened. XIV, 1. 1, c. 43, ii. 14. ^420 QUAESTIO X. constat, non comprehenduntur in canonizationis obiecto, ne- que sub infallibili Ecclesiae iudicio cadunt. Quanquam in hu- iusmodi quoque, hominem vere christianum cautum esse opor- teat: nam contemnere, vel secluso etiam contemptu, reiicere absque gravi fundamento traditiones historicas quae in Ec- clesia recipiuntur, damnabili temeritate non caret, ut dictum est supra, ubi de censuris propositionum. Phn^a adhuc adiici possent circa ea ad quae secundario extenditur infallibihs Ecclesiae auctoritas ; in quibus tamen nihil novi reperiretur, quoniam idem semper praesto est prin- cipium, eademque valent argumenta. Nihil igitur restat nisi ut comparemus utrumque magisterii obiectum de quo hacte- nus fuit sermo, pro quanto primarium est de formaHter re- velatis a Deo, secundarium vero de iis quae in se minime revelata, connexionem tantum cmn revelatis habent. Hinc enim sponte sua enascitur quaestio, an eadem indiscrimina- tim fide credenda sint omnia quaecumque per ecclesiasticam deiinitionem assensui tidelium proponuntur, et ad hoc pertinet seqiiens propositio, in qua etiam de ratione exercitii magi- sterii valde necessaria continetur observatio. THESIS XYin. i|iiicl4|iii€l »l> Eeelesia. sive soleiiiiii iiidieio, sive oiMli- iiai*i<» et iiiiiver^ali iiia^isterio taiiciiiaiii a Deo i*eve]a- tuiii i»iM»i>oiiitiii', licle diviiia ei*ecleiic1iiiii est, et pertiiia- eitei»oliiiiteiis iiieiin»it liaeresiiii. Caetera^-eroal» eocleiii iiiag-isterio clefiuita, iioii cli^-iiia, secl eeelesiastiea ficle vicleiitui^ esise ei^ecleiida. Uiide iioii ««iiiit pei* $iie iiiatei*la cirea ciiiaiii foniialis liaei*esis esse possit, ciiiaiic|iiaiii liiiiiisiuodi deniiitioiiilius ex: ip.siiisi iiiris cli>'iiii pi*ae- eepto i>Ieiiiiiii iiitelleetui^ et >'oIiiiitatis c»l>sec|iiiiiiii de- lieatui*. §1. Quod oninia et singula a supremo Ecclesiae magisterio pro- posita tanquam divinitus revelata, iide divina credenda sint, et quod pertinaciter obnitentes haeresim incurrant, tam evi- denter sequitur ex natura fidei divinae et ex praedeclarata. ratione haereseos, ut speciali demonstratione minime nuno DE POTESTATE MAGISTERII 421 opus sit. Sed et hoc ipsum manifestissime pertinet ad fun- damentale dogma catholieae confessionis, nuperrime etiam a Concilio Yaticano contra liberalistas nostri aevi confirmatum his verbis : « Porro fide divina et catholica ea omnia credenda « sunt quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur, et « ab Ecclesia sive solemni iudicio, sive ordinario et univer- « sali magisterio tanquam divinitus reveJata credenda propo- « nuntur » (1). Non ergo est cur in hoc diutius immoremur, sed peculiarem declarationem duo tantum puncta videntur requirere. Unum est de duplici modo quo divina fides ab Ecclesiae magisterio proponi solet. Alterum est de criterio cogiioscendi ea quae in solemnibus Conciliorum vel Pontifi- €um decretis pro divinis dogmatibus definitis haberi debent. Et quoad primum specialiter observandum venit quod subiectio illa quae fidei divinae actu est praestanda^ limitanda non est ad ea quae expressis oecumenicorum Concilioruin aut Romanorum Pontificum decretis definita sunt, sed ad ea quoque extendenda quae ordinario totius Ecclesiae per orhem dispersae magisterio tanquam divinitus revelata traduntur, ideoque uni- versali et constanti consensu a catJwUcis theologis ad fidem per- tinere retinentur. Ita Pius IX in litteris apostolicis ad archie- piscopum Monacensem (2). Et hoc idem Synodus •Yaticana loco mox citato pro temporum necessitate censuit incul- candum. Et re quidem vera, propositio regulae credendi ad ordina- rium Ecclesiae munus spectat, eadem plane ratione qua ad ordinarium munus solis illuminatio terrae, iuxta dictum Chri- sti: Vos estis Jux mundi. Sed id quod ordinarii muneris est, non potest coarctari ad actus extraordinarios, cuiusmodi sunt solemnes definitiones quae nonnisi occasione data suborti er- roris vel natae controversiae ut phirimum eduntur. Ergo pro- positio regulae credendi est per prius in magisterio totius Ecclesiae per orbem dispersae, ita ut ilhid omne quod in tota Ecclesia tanquam divinitus revelatum praedicatur, eo ipso et independenter ab omni conciliari vel pontificia definitione, ad fidem cathoHcam cui opponitur liaeresis, pertinere dicendum sit. Sed et recte talis praedicationis signum minime aequivo- (1) Const. Dei Filiits, cap. 3. (2) Euchirid. n. 1536. 422 QUAESTIO X. ciim asseritur esse consensus coustans et unanimis theologo- rmn catholicorum. Signum, inquam. et nihil plus quam si- gnum, cum theologi qua tales ad Ecclesiam docentem minime pertineant. Signmn tamen certum et minime aequivocum^ quia praedictae unanimitatis in tradendo aliqua vehit fidei di- vinae dogmata. nulla esse potest suthciens ratio praeter uni- versalem ijDsiusmet Ecclesiae praedicationem. Et confirmatur primo eadem doctrina, quia quisquis legerit catalogtun haeresum apud Augustinum vel Epiphanium, sta- tim videbit quod plerisque earum ipso Epiphanii et Augu- stini tempore. nulla adhuc opponebatur solemnis clefinitio : sed ideo pro haeresibus habebantin\ quia satis est certa et notoria contrarietas ad ea quae quotidiano magisterii exer- citio per totam Ecclesiam docentur tanquam ad fidem perti- nentia. Confirmatur secundo, quia nemo sane clixerit, errorem Arianum non transiisse in haeresim nisi post definitionem Nicaenam, Xestorianum post definitionem Ephesinam, et sic de aliis. Imo vero, statim ut Arius, Macedonius, Xestorius dogmatizare inceperunt, tradticti sunt et denimtiati ut hae- retici. Confirmatur denique tertio. quia de ipso fandamentali dogmate infalHbilitatis Ecclesiae, item de morte termino viae post quem nullus datur poenitentiae locus, non est quod sciamy ad hanc usque diem exjDressa definitio alicuius oecumenici concilii vel Pontificis, nec tamen ulkis dixerit haec dtio citra notam haeresis vel negari vel in dtibitim adduci posse. Quippe, ut supra dictum est, occasionaliter tantum solent fieri solemnes definitiones : at vero regularis propositio credendo- rum omnibus occasionibus prior esse debet, et ab eis inde- pendens. Sed qttoad praefatas solemnes definitiones, quaeres fortasse quibus notis internosci qtieant ea quae sunt de ipso fidei di- vinae obiecto itidicia. Respondeo eas esse multiplices, semper tamen cognitti faciles. Prima, et ea quidem manifesta, si ipsis terminis proponattir doctrina tanquam a Deo revelata^ uti factum est in duabus ultimis definitionibus de immaculata Deiparae conceptione et de Eomani Pontificis infallibilitate : Defininuis doctrinani quae fenef heafissiniam Virginem Mariam in primo insfanfi siiae concepfionis fuisse ah omni originalis culpae Jahe praeservcdam immunem, ease a Deo revelafam ^ etQ. (1). (1) Bulla Inefabilis Deus. DE POTESTATE MAGISTERII 423 Docemus et divinitus revelatum dogma esse definimiis: Roma- num Pontificem, ciim ex cathedra loquitiir, etc. (1). — Altera, si contrarmm asserentes pro liaereticis iudicentur. Cuius rei exempla habes ex Concilio Lateranensi IV, cap. Damnamus, de Summa Trinitate : aS7 qiiis igitur doctrinam praefati loa- 'chim in hac parte defe^idere veJ approbare praesumpserit, tan- quam haereticus ab omnibus haheatur. — Tertia, si definitio fieri dicatur de fidei veritate, ut in Concilio Florentino : In nomine Sanctae Trinitatis... diffinimus ut haec fidei ceritas ab omnibus christianis credatur. — Quarta, si non secus ac in Symbolo, Ecclesiae fides declaretur, sicut in Lateranensi lY, cap. Firmiter : Credimus et simpliciter confitemur quod unus solus est verus Deus, etc, et in Vaticano : Sancta Catholica Apostolica Romana Ecclesia credit et confitetur unum esse Deum verum, etc. — Quinta, cum in lianc formam decretum prae- scribitur: Si quis hoc vel iUud senserit, anathema sit, locutione desumpta ab Apostolo, Gal. 1-8, contra eos qui haeretica pra- vitate evangelium Christi subvertere volebant. Corrigenda ergo opinio^ aut verius, praeiudicium eorum qui putant non definiri tanquam de fide nisi ea quae anathema- tismis continentur, cum et ipsa Tridentina Synodus quae ana- thematismi formam ex aQtiquiorum Conciliorum usu adhibuit, hoc unum discrimen inter capita doctrinae et canones ponere soleat, quod per capita doctrinae quid fideles debeant tenere et sequi, per canones vero quid vitare et fugere, edicatur (2). Observandum tamen, ea tantum in huiusmodi decretis ut fidei dogmata definiri, quae directum definitionis obiectum sunt, non autem rationes seu argumenta per modum demonstra- tionis praemissa, nec etiam ea quae tanquam conclusiones et consequentiae revelati principii proponuntur, aut indirecte sokmi explicationis gratia reperiuntur adiecta. « Porro autem, « inquit Melchior Canus, de locis 1. 5, c. 5, quae in concilio- (1) Vatic. Const. Pastor aeternns, cap. 4. (2) « Post hanc catholicam de iiistiricatione doctriuani, quam nisi « quisque fideliter firmiterque receperit, iustificari uou poterit, placuit « Sanctae Synodo hos canones subiungere^ ut omnes sciant, nou solum « quid tenere et sequi, sed etiam quid vitare et fugere debeant ». Tri- dent. Sess. 6, ad calcem ultimi capitis de iustificatione. Similia habet Sess. 14 ad calcem cap. 3, de Extrema Unctione, Sess. 22, cap. 9, etc. 424 QUAESTIO X. « rum vel pontificum decretis, vel explicandi gratia indu- « cuntur, vel ut obiectioni respondeatur, vel etiam obiter et « in transcursu praeter institutum praecipuum de quo erat « potissimum controversia : ea non pertinent ad fidem, hoc « est, non sunt catholicae fidei iudicia. Exempli causa pona- « mus aliquod quod positum in una re, transferri per multa» « possit. Quod in cap. Finniter dicitur angelos esse incorpo- « reos, id non fidei decretum est, cum post decretalem illam « nonnulli et philosophi et theologi, falso quidem, sed citra « haereseos notam contrarium asseruerint. At enim, ut expli- « caret Synodus id quod fides catiiolica tenet, Deum esse « creatorem omnium visibilium et invisibilium, adiecit corpo- « ralium et incorporaliimi. Quas particulas exponendi, non « definiendi gratia adiectas esse constat. Ac quemadmodum « Concilium sumpsit id quod et verum et longe longeque « plurimum probabile erat, angelos ut invisibiles, ita quoque « incorporeos esse, sic forte et illud accepit, angelos et mun- « dum simul esse congenitos. Non enim eo tempore hoc age- « batur, ut G-regorii Xazianzeni et aliorum liunc sequentium « opinio damnaretur. Nec ego tamen is sum qui opinationem « lianc tueri in praesentia velim. Sed id ago, non omnia quae « etiam absolute et simpliciter in conciliis affirmantur, fidei « decreta esse ». Nec contra hoc valet, si quis obiiciat ali- quando futurum esse dubium, an aliqua res in particulari per- tineat necne, ad definitionis obiectum. Revera enim nullum ibi inconveniens esse potest, neque est novum, sed fere com- mune in huiusmodi materiis, et solum sequitur quod praeter ea quae certo et indubie definita sunt, unanimique consensu a theologis ut talia retinentur, quaedam alia erunt nonnisi probabiliter ad definitorum ordinempertinentia. Quae quidem €x consequenti, quod attinet ad gravissimam haereseos cen- suram, pro nondum definitis censeri debebunt, quoniam hic quoque suam applicationem habet generale principium : obli- gatio dubia, obligatio nulla, utique in eo ordine et intra eos limites in quibus est dubia. Qua igitur ratioue, quibusve sub conditionibus fidei divinae assensus sit certissime et absque possibili controversia prae- standus veritatibus ab ecclesiastico magisterio propositis, satis ut opinor, in aperto est. Nunc autem paulo diificilior DE POTESTATE MAGISTERII 425 suboritur quaestio de illis aliis a suprema item auctoritate definitis, quas supra diximus iii se non revelatas, sed tantum connexas cum revelatis. § 2. Ante omnia oportet secernere ea quae in confesso sunt apud omnes, ab iis quae adhuc sub iudice manent. Id in primis certissimum : iirmiter esse credenda ab omni christiano omnia quaecumque in genere censurarum vel fa- ctorum dogmaticorum (ut supra), a supremo Ecclesiae magi- sterio definiuntur. Speciatim vero, quod attinet ad censuras, credendum est damnatam propositionem vere esse erroneam, temerariam, etc, prout notatur. Et si censura sit cumulativa, credendum est omnibus et singulis aliquam ex appositis notis convenire, licet qnae cui conveniat, sub indeterminatione re- lictum sit. Sed et vix opus est addere quod ex consequenti tenemur propositiones notatas ex animo reiicere, et quidem sub poena incurrendi peccatum quod ad haereseos gravitatem plus minusve accederet, secundum maiorem minoremve cen- surae gravitatem, prout declaratum reperitur in Concilio Va- ticano, Const. Dei Fdias^ sub finem (1). Id, inquam, certis- simum ; et ad probationem abunde sufficiunt documenta allata in propositione praecedenti. — Nunc secundo, pro certo pariter habendum est, obligationem qua tenemur firmiter adhaerere praefatis Ecclesiae delinitionibus, esse obligationem ex ipsius iuris divini praescripto ortam. Manifeste enim intervenit ibi Dei auctoritas in iubendo, cum praeceptum divinum sit iubens nos audire Ecclesiam, iuxta illud Christi in Evangelio: Qiii vos audit^ me audit, et rursus: Si autem Ecdesiam non au- dierit, sit tihi sicut ethnicus et jmblicanus. — Nihilominus tertio, facile adhuc in hoc consentient omnes, quod ad hanc usque diem pro haeretico proprie dicto aliquis minime haberi po- tuit, praecise quia et in quantum dictis definitionibus, sive (1) « Quoniam vero satis nou est baereticam pravitatem devitare, nisi « ii quoque errores diligenter fugiantur qui ad illam plus miuusve ac- « cedunt, omues officii mouemus servandi etiam constitutiones et decreta « quibus pravae eiusmodi opiniones ab liac Sancta Sede proscriptae et « proliibitae sunt ». 426 QUAESTIO X. qiioacl censuras lab erroneitate et iiifrai, sive quoad faeta dogmatica refragatus sit. Xam etiamsi interim admitteretur dictas censuras vel facta dogmatica esse quoad se ohieda fidei dii'inae^ certo tamen certius nondum ut falia cnni suflicienti saltem notorietate ab Ecclesia proposita fuerunt. Et quia ad formalem haeresim utrumque praedictorum requiritur. quid- quid nunc in speculatione opinentur aliqui tlieologi, haec eorum opinio in ordine practico et reali nullius valoris esse potest. sed redeunt ea quae superius dicta sunt circa ipsam Ecclesiae infallibilitatem in his ferendis iudiciis (1). — In- super quarto, certum quoque apud omnes erit, quod ad satis- faciendum in praxi obligationi adhaerendi definitionibus quae nunc in considerationem veniunt, sufhcit ut quis conformet mentem suam menti Ecclesiae, credendo propter auctoritatem Ecclesiae eo modo quem intendit Ecclesia. adeoque cum di- spositione aninii ad credendum etiam fide divina, si forte natura rei id patiatur vel requirat. Unde tandem quinto^ in solo speculationis campo praesens vertitur disputatio. Quaeritur enim utrum ea quae secundario tantum ad infallibile Ecclesiae magisterium diximus perti- nere, includantur necne (quantum est ex natura rei) in obiecto hdei divinae : ita scilicet ut aliquando possent determinate proponi ab Ecclesia tanquam iide divina credenda, et iam ex nunc implicite saltem sic credantur, quoties elicimus gene- ralem fidei actum de iis omnibus quae Deus nobis revelavit. Aliqui theologi afhrmativam videntur sequi opinionem (2). Sed multo verior et rationabilior videtur sententia opposita, docens res huiusmodi non esse secuadum se credibiles fide divina, sed /ide ecdesiastica tantum : C[uae etsi sub gravi obli- get, ut dictum est modo, non tamen ea fides est cum qua directam oppositionem habet, vel infidelitas infusum fidei habitum corrumpens, vel haeresis a visibili corporis Ecclesiae compagine ipso facto (si notoria sit) hominem praecidens (3). (1) Supra, Thes. 17, o 2. (2) li sunt qui cuin S. Ligorio, Tbeol. Mor. de Leg. ii. 104, opinantur mateii uu liaereseos esse, si qtiis v. g. neget propositionem esse vere erionoain, vel temerariam, etc, prout ab Ecclesia uotatur. (3) lu hac sententia est Card. Franzelin, de Trad. Thes. XII, Schol. ] : « Infallibilitas Ecclesiae, iuquit, creditur lide divina propter auctorita- DE POTESTATE MAGISTERTI 427 Et ratio a priori est, quia illud tantum divinae fidei obie- ctum esse potest, quod aDeo dictumseurevelatum, continetur formaliter explicite vel implicite in deposito ab apostolis Ecclesiae tradito. Sed nullo unquam verosimili argumento ostendetur quod in hoc apostolico deposito formaliter con- tenta dici possint ea de quibus sermo est in praesenti : puta, quod haec propositio quae non contradictorie opponitur ve- ritati revelatae, notam erroneitatis vel temeritatis mereatur ; quod talis et non alius sit sensus libri lansenii ; quod vulgata versio sit authentica, id est, conformis origineJibus Scripturis ; quod vox tramuh.stantkdio aptissime nominet conversionem quae in mysterio Eucharistiae credenda est, et vox consuh- stantialis unitatem qua personae divinae unum sunt ; quod S. Augustinus, aut S. Gregorius, aut alii ad hanc usque diem per canonizationem in album sanctorum relati, vere cum Chri- sto regnent in coelis, et caetera huiusmodi. Quisquis autem dixerit veritatem aliquam nunc primum incipere contineri formaliter implicite in divinae revelationis deposito, quando et quia ab Ecclesiadefinitur, idque in vi generalis promissionis divinae assistentiae quae utique pertinet ad revelationem tra- ditam per apostolos: iste reni dicet incredibilem, quam nulla rationum subtilitate persuadebit, uti melius apparebit infra in solutione argumentorum. Praeterea, si criteria superius tradita ad dignoscendas fidei divinae definitiones in memoriam revoces, statim videbis ea in praesentibus materiis nullibi occurrere. Nusquam enim in ecclesiasticis documentis proponitur credendum tanquam reve- latum dogma, vel sub interminatione incurrendae haereseos, quod notatae propositiones sint vere erroneae, male sonan- tes, piarum aurium ofPensivae, etc. — Item, ubi Tridentinum Sess. IV definit authenticitatem vulgatae, non eodem loquendi modo utitur quo paulo supra usus fuerat definiendo canonem « tem Dei revelantis. Sententia quae per infallibilem definitionem Ec- « clesiae proponitar nt vera, non tamen ut revelata, creditur propter « revelatani auctoritatem proponentis. Unde banc qaam aliqui appellant « fidem ecclesiasticam, possnmus dicere fidem mediate divinam ». Videtur tamen multo aptior prior appellatio, quia fides qua credo auctoritatem proponentis, non est in directa linea fidei qua credo sententiam propo- sitam non a Deo revelatam. 428 QUAESTIO X. Scriptiirarum. anatliematismi forma adliibita. Sed mutato te- iiore. simpliciter « statuit et declarat ut haec ipsa vetus et « vulgata editio.... pro authentica habeatur, et ut nemo illam « reiicere quovis praetextu audeat vel praesumat ». — Item, cum Clemens XI in constitutione Vineam Domini asserit strictam obligationem qua damnatus in quinque propositio- nibus lanseniani libri sensus ab omnibus Christi fidelibus, non ore sohim. sed et corde recipi ac damnari debet, nus- quam insinuat iide divina tenendum esse quod praefatae quinque propositionesin eodem libro, sensa ab auctore intento sint contentae. Insuper eos qui secus senserint, tenuerint, vel praedicaverint. declarat esse transgressores apostoHcarum constitutionum, singulisque earum censuris ac poenis subia- cere, haereticos vero eos ex hoc capite minime denuntiat (1). • — Sic etiam Concilium Vaticanmn ubi supra. cum observa- tione praemissa de eo quod non satis sit haereticam pravi- tatem devitare. cunctos admonet de ofificio servandi decreta Sanctae Sedis quibus pravae opiniones ad haeresim plus mi- nusve accedentes proscriptae sunt, procul dubio remittit nos, primario saltem ac principaliter, ad certas decretorias con- stitutiones in quibus proponuntur quaedam firmissime tenenda, sed non tanquam fidei divinae dogmata, quibus reiectis, hae- retica pravitas incurritur. Alias non subsisteret amplius di- stinctio inter obligationem devitandi haereticam pravitatem, et obhgationem servandi praedictas constitutiones vel de- creta. — Unde tandem non otiose S. Synodus, de iis agens quae fide divina catholica credi debent, adiecit hanc hmita- tionem: ef ab Ecdesia tanquam divimtus revelata proi)omintiu% hac ipsa determinatione apposita innuens, alia quoque proponi ab Ecclesia, quae utpote non divinitus revelata, fidei divinae obiectmn nec sunt nec esse possunt. Quare recte dicentur res huiusmodi credendae fide eccle- siastica, modo loquendi iam communiter admisso tempore controversiae lansenianae (2). Nam sicut fidem humanam di- cimus illam quam adhibemus hominibus, et fidem divinam quam adhibemus Deo. ita fidem ecclesiasticam quam adhibe- mus Ecclesiae : ubi scihcet intervenit Ecclesiae auctoritas in (1) Enchirid. n. 1317. (2) Cf. F^nelon, denxi^me instrnction pastorale snr le cas de conscience. DE POTESTATE MAGISTERII 429 dicendo. In dicendo, inquam, non iam per modum propo- nentis id quod dictum a Deo est, sed per modum edicentis propriam sententiam propriumque iudicium, ita nimirum ut haec eadem Ecclesiae auctoritas sit ratio cui ultimo nititur assensus intellectus. Sed haec iam clarius apparebunt ex re- sponsionibus ad rationes adversariorum. Dicunt primo: Ad ficlem cUvlnam sufficit ut reritas aliqua formaliter implicite contineatur in recelationis deposito. Secl omne id quocl ab Ecclesia definitur, etsi forte ante definitioneni nonclum dici potercd contentum in deposito ah apostolis tradito, ipso tamen definitionis facto incipit in eo contineri, quia iam incipit se habere ut particulare impUcitum in unicerscdi pro- positione a Deo revelcda: Quidquid docetur a supremo Ecclesiae magisterio cui assistit Spiritus Sanctus, est verum (1). At in primis respondeo quod cum tali argumento frustra diceretur clausum cum apostolis divinorum dogmatum depo- situm. Re enim vera, omni die dogmata dogmatibus addi pos- sent liaud secus ac in Yeteri Testamento, quando obiectum materiale fidei divinae crescebat per successionem temporum, non quidem quoad substantiam articulorum, at certe quoad explicationem eo modo qui exponi solet in materia de vir- tutibus. Sed hoc interim praetermisso, et directe ad argumentum respondendo dico: Ut aliqua propositio particularis forma- liter implicite in propositione universali contineatur, semper necesse est ut habeat idem cum ea praedicatum, et eiusdem plane determinationis. Sicut in hac propositione : omnis homo est moriturus, continetur formaliter implicite ista : Titius vel Socrates est moriturus, non autem sic vel sic moriturus. Et in hac alia: omnia sacramenta N. L. conferunt gratiam, con- tinetur ista: hoc particulare N. L. sacramentum confert gra- tiam, non vero : hanc vel illam specialem gratiam confert. Recte igitur Tridentinum tanquam fidei divinae dogma de- finire potuit quod matrimonium ratum et non consummatum, per solemnem professionem alterius coniugum dirimitur. Sup- posita enim sohitione huius matrimonii ex antecedenti decreto legis canonicae, propositio a ConciHo definita formahter con- tinebatur cum eadem determinatione praedicati, in hac gene- (1) Ita fere Lngo, de fide, Disp. 1, Sect. 13, n. 275. 430 QUAESTIO X. rali revelata : Quodcumque solveris super terram, erit sohdum et in coelo. Ibi namqiie liabes aliquod! particiilare qiiod fuerat solutuni ab Ecclesia : cui proinde iuxta Christi reYelationem competebat praedicatum: sohitum et in coeJo, hoc est. in con- scientia et coram Deo. At non ita est in praesenti. Nam in revelata pro]30sitione universali : quidquid docetur a supremo Ecclesiae magisterio est verum. praedicatum verum maximam habet latitudinem. Yidelicet, est verum vel veritate attesta- tionis factae a Deo et propositae ab Ecclesia. vel veritate attestationis factae a sola Ecclesia cum assistentia Spiritus Sancti. Ergo propositio particularis quae sub hac generali formaliter continetur. non potest habere maiorem determi- nationem in praedicato: ac per hoc, in revelatione infallibi- litatis Ecclesiae minime continetur quod haec vel illa sententia definita ab Ecclesia sit determinate vera veritate attestationis a Deo ipso factae. sicut necesse esset ad legitimitatem con- clusionis. In summa, aliud est revelare inerrantiam ecclesiastici ma- gisterii. et aliud est revelare id quod per hoc magisterium docetur. Itemque. alius est assensus quo credo infallibilem auctoritatem Ecclesiae propter revelationem Dei, et alius assensus quo credo v. g. factum dogmaticum propter revelatam infallibilem Ecclesiae auctoritatem. Sed et revelatio huius au- ctoritatis nequaquam in causa esse potest cur fides quam lo- quenti Ecclesiae adhibeo. sit phis quam pura et simplex fides ecclesiastica. Quippe. ad hanc quaestionem: cur credis factum dogmaticum? adaequata et sufi&ciens responsio est : quia in- fallibilis Ecclesiae auctoritas illud definivit. Et si amplius interroges : cur credis infallibilem Ecclesiae auctoritatem ? iam non quaeris in linea recta de motivo mei assensus in factum dogmaticum. sed sohnn de motivo assensus praevii et praesuppositi. Quaeris enim undenam praesupposuerim exsistentiam infalHbilis ilHus auctoritatis, quam ut rationem credendi factum dogmaticum nunc assumo. Proinde, ex hoc quod fide divina credere debeam Ecclesiae auctoritatem, non sequitur quod possim fide pariter divina credere ea quae in se a Deo minime revelata, propter Ecclesiae auctoritatem credo. Recole dicta in introductione de resohitione actus fidei, et cum proportione ratiocinare (1). (1) Vicle etiam de rirtutihus, ubi fidei divinae obiectnm determiuatur. DE POTESTATE MAGISTERII 431 At dices secundo : Nihil ex iis qiiae ah infallihiJi Ecdesiae magisterio definita sunt, citra haeresini respiii potest, quia ex hoc ipso qiiod resjmeretur, negaretur quoque Ecclesiae infalli- hilitas quae est a Deo remlata. Sed quidquid non potest respui citra haeresim, fide dimna credendtim est. Ergo fidei divinae ohiectum sunt omnia qtiaecumque quolihet niodo a supremo ma- gisterio ecclesiastico proponuntur. Respondeo transmittendo maiorem, distinguendo minorem, et negando consequentiam. Dico transmittendam esse maio- rem, quia revera ad materiam haereseos non suificit divina revelatio, sed requiritur etiam sufficiens Ecclesiae propositio, omnia intelligendo iuxta ea quae iam saepius in superioribus fuerunt declarata. Et haec ratio est cur ipsa infalb*bilitas Ec- clesiae quoad eas materias quae non sunt nisi de secundario obiecto magisterii eius. nondum recensetur inter propositio- nes illas quarum contradictoriae notandae sunt ut haereti- cae (1). Fatendum tamen est quod desiderata usque nunc conditio posset aliquando dari, et propter hoc, transmittendam maiorem esse dixi potius quam negandam. Nunc autem vitium est. ut videtur, in minore quam lioc modo distingues : Fide divina credendum est id quod non potest respui citra h^eresim quae directe incurratur ex reie- ctione talis obiecti, conc. Citra haeresim mere concomitantem, neg. Porro etiamsi daretur incurrendam fore haeresim ex negatione tacti dogmatici ab Ecclesia definiti, lioc non esset propter reiectionem ipsius facti dogmatici secundum se, sed solum propter concomitantem negationem infallibilitatis Ec- clesiae in huismodi iudiciis ferendis ; quae quidem infallibi- litas posset ut fidei dogma definiri, quanquam hactenus ex- presse definita non sit. Et ideo caute dictum est in thesi, res de quibus sermo est in praesenti, materiam haeresis esse non posse per se et ratione sui. Dices iterum tertio : In BuIIa Martini V « Inter cunctas », eodeni tenore praescribitur fides omnium definitorum ah Ec- clesia, puta tam dogmatis praesentiae recdis, quani censurationis propositionum Hus et Wiclef etiam infra haeresim. Sicut enini iid)etur interrogari suspectus, « utrum credat quod post consecra- « tionem sacerdotis in sacramento altaris non sit panis niate- (1) Vide supra, Thes. 17, ^ 2. 432 QUAESTIO X. « rialis ei cinum maieriale, sed idem per omnia Chri.sius qui « fuii in cruce passus. ei sedei ad dexieram Pairis » ; iia et eodem modo inierrogari debei, « utrum credai loannem Hus et « Hieronymum de Praga fuisse haereiicos, ei Jihros et docirinas « eorum fuisse et esse perversos.... liem uirum credai quod 45 « ariicuJi loannis Wiclef, ei loannis Hus 30, non suni caihoJici^ « sed quidam ex eis sunt noiorie haereiici, quidam erronei, aJif « iemerarii ei sediiiosi, aJii piarum aurium offensivi, eic» Sed fides prae.scripta pro dogmaie praesentiae reaJis est sine duhio fides dicina. Ergo eadem fide credenda suni ei oaetera. Hespondeo negando suppositum maioris, quia in interro- gationibus Bullae Inier cuncias non est quaerenda lex et norma credendi. sed tantum catalogus rerum de quibus examinari debuerunt quicumque suspecti erant errorum Hus et ^Viclef : ut scilicet declararent quid de articulis in Concilio Constan- tiensi iudicatis animo tenerent. cat-holice vel secus. Unde ex verbis uirum credai quae singulis interrogationibus praemit- tuntur, nulla conclusio est, praesertim quia vox credere su- mitur ibi sensu generalissimo tam in bonam quam in malam partem, pro qualibet voluntaria convictione, imo etiam hae- reticali opinione, prout apparet v. g. ex interrogatione 12*^ in qua eodem quoque tenore legitur : « Utrum credat et as- « serat quod in nullo casu sit licitum iurare », et ex 37^: « Utrum credat quod liceat laicis utriusque sexus libere « praedicare verbum Dei », et ex 38^ : « Utrum credat quod « singulis sacerdotibus libere liceat praedicare verbum Dei, « ubicumque, quandocumque. et quibuscumque placuerit, « etiamsi non sint missi ». Omnibus ergo modis evanescit argumentum quod ex hac parte sumeretur. Dices denique quarto: Fides de qua sermo est in praesenti, dehet ad aJiquam ciriutem supernaturaJem seu infusam revo- cari, ei non apparei ad quam revocari possit, nisi ad primam e trihus iheoJogicis. Sequitur ergo fidem istam esse fidem, non eccJesiasiicam, sed divinam, quia ad nuJJam aJiam hahiius fidei theoJogicae sese exiendii aui extendere poiest. Hespondeo concedendo antecedens, et negando consequen- tiam quae dupliciter peccat. Primo quia supponit quod una virtus non ^^otest se extendere ad plures actus specie diife- rentes. Deinde quia negat distinctionem a theologis commu- niter receptam inter primarium uniuscuiusque virtutis actum DE POTESTATE MAGISTERII 433 et actus secundarios qui ad primarium referuntur. Ad rem S. Thomas 1-2, q. 54, a. 4 : ^< Habitus ad operationem ordi- « natus de quo nunc principaliter intendimus, est perfectio « quaedam potentiae. Omnis autem perfectio proportionatur « suo perfectibili. Unde sicut potentia, cum sit una, ad multa « se extendit secundum quod conveniunt in aliquo uno, id « est in generali quadam ratione obiecti, ita etiam habitus ad « multa se extendit secundum quod habent ordinem ad ali- « quod unum, puta ad unam specialem rationem obiecti.... Si « igitur consideremus habitum secundum ea ad quae se ex- « tendit, sic inveniemus in eo quamdam multiplicitatem. Sed « quia illa multiplicitas est ordinata ad aliquid unum ad quod « principaliter respicit habitus, inde est quod habitus est qua- « litas simplex non constituta ex pluribus habitibus, etiamsi « ad multa se extendat. Non enim unus habitus se extendit « ad multa nisi in ordine ad unum ex quo habet unitatem » . Et hoc modo unaquaeque virtus, sicut praecipit ea quae or- dinem habent ad suum principalem actum, ita et inclinat ad ea. Quemadmodum igitur virtus theologica fidei, omnibus consentientibus, se extendit non solum ad ipsum actum cre- dendi revelata a Deo, sed etiam ad actus praeparativos, puta ad iudicium credibilitatis, cuius obiectum est aliquid visum, adeoque specie diversum ab obiecto credendo : sic se extendit quoque ad eos actus qui fidem divinam propriis vehiti moe- niis circumvallant, vel eius convenienti exercitio deserviunt, et universim loquendo, ad plenam mentis obedientiam erga eam auctoritatem cuius est vice Dei societatem credentium regere, et in unitate continere : idque non tantum quoad de- tinitiones proprie dictas, verum etiam quoad illa alia decreta inferioris ordinis de quibus iam superest ultimo loco in se- quenti propositione dicendum. De fJcclesia Chrisli. 28 434 QUAESTIO X. THESIS XIX. Atl i>ote«!itateii) iiia^istei^ii i»ei»tiiiet posti^eiiio eeiisiii- i^ai^e cloetriuas eeiisui^is oiMliiii'€^1 iioii tiito teiiei*i sie tradi possiiit* Et C|iiaiii>'i5!i eiu^^iiiofli deeii^ioiies uoii $$iiit ex iiatura i^ei ii*i*efoi*iiia- liiles. ueciue $%. ««iipreiiisi auetoi^itate «loeti^iiiali* sed a I*oiitiflieii<^ Coii£;-i*eg-atioiiil>iis ut iiliii*iiiiiiiii pi*oeedaiit, adliiie taiiieii iit $!»e eis siiliiieiaiit, ex^ eouseieutisi eatlio- liei oli.«^ti*iii^-iiiitiir* Omnia quiclem qnae liactemis consiclerata fuemnt, specta- bant definitiones a siipremo et infallibili Ecclesiae magisterio ex tota plenitudine potestatis edictas. Xunc senno est de aliis decretis ad doctrinam pariter pertinentibus, quae tamen non sunt a suprema auctoritate proferente iudicium defini- tivum ex potestatis plenitudine, atque idcirco non continent infallibilem in orcline speculativo propositionem veritatis. Cuiusmodi sinit potissimum decreta doctrinalia Sacrarum Congregationum. de quibus declarat Pius IX in litteris apo- stolicis ad arcliie]3iscopum Monacensem Tucib' Jihentey, quod si agatur cle illa subiectione qua in conscientia ji omnes ca- tholici obstringtmtur C|ui in contemplatrices scientias incum- bunt, ut novas suis scriptis Ecclesiae afferant utilitates, opiis est nt se siihiiciant etiam decisionihus quae ad doctrinam per- tinentes a Pontificiis Congregationihus proferuntur (1). Porro de lioc genere decretorum ita praeclare disserit Card. Fran- zelin. de Traditione, Thes. XII, Scliol. 1. « Sancta Sedes Apostolica cui divinitus commissa est cu- « stodia dej)Ositi, et iniunctimi munus ac olficium pascendi « universam Ecclesiam ad salutem animartnn. potest senten- « tias theologicas vel quatenus cmn theologicis connectuntur, « praescribere ut sequendas, vel proscribere ut non sequen- « das,non unice ex intentione infallibiliter decidendi definitiva « sententia veritatem, sed etiam absque illa, ex necessitate « et intentione. vel simpliciter, vel pro determinatis aditmctis « prospiciendi sectmtati doctrinae catholicae. In huiusmodi (1) Encliirid. u. 1537. DE POTESTATE MAGISTERTI 435 « declarationibus, licet non sit doctrinae veritas infallibilis, « quia hanc decidendi ex hj^pothesi non est intentio, est ta- « men infallibilis securitas, quatenus omnibus tutum est eam « amplecti, et tutum non est, nec absque violatione debitae « submissionis erga magisterium divinitus constitutum fieri « potest ut eam amplecti recusent. — Auctoritas igitur magi- « sterii a Christo instituta in Ecclesia quoad rem de qua nunc « agimus, dupliciter spectari debet. Primo, ut singulis actibus « est sub assistentia Spiritus Sancti ad infallibilem deiinitio- « nem veritatis, seu ut est auctoritas infaUihiUtatis. Secundo « velut extensive, ut magisterium idem agit auctoritate qui- « dem pascendi sibi divinitus commissa, non tamen tota eius « intensione si ita loqui fas est, nec ultimatim definiendo « veritatem, sed quantum necessarium aut opportunum et « suffi-ciens visum fuerit ad securitatem doctrinae : quam « auctoritatem possumus forte dicere auctoritatem providentiae « doctrinalis. — Auctoritas infallibilitatis non potest a Ponti- « fice communicari aliis veluti suis ministris ut suo nomine « agentibus. i^t auctoritas inferior providentiae doctrinalis, ut « eam appellavimus, non quidem independens, sed cum de- « pendentia a Pontifice communicabilis est, et ab ipso Pon- « tifice commUnicatur maiori vel minori extensione, quibusdam « Sacris Congregationibus Cardinalium.... Nos vero existi- « mamus, huiusmodi iudicia, etiam citra definitionem ex ca- « thedra, posse esse ita comparata, ut postulent obedientiam « quae includat mentis obsequium : non quidem ut credatur « doctrina infallibiliter vera aut falsa, sed ut iudicetur do- « ctrinam in tali iudicio contentam esse securam, et nobis ex « motivo sacrae auctoritatis, cuius munus indubitatum est « prospicere securitati doctrinae, mentis obsequio amplecten- « dam, ac contrariam reiiciendam ». Fit igitur distinctio inter decreta quibus veritas speculativa infallibiliter definitur, et decreta quibus securitati doctrinae prospicitur, quin deveniatur ad formales definitiones quae non semper expediunt, aut certe non sunt semper necessariae. Porro, ut haec distinctio melius intelligatur, adiumento esse poterit sequens consideratio. Sane vero, distinguunt omnes in re morali speculativam veritatem vel falsitatem alicuius propositionis, ab eius securitate vel non securitate practica. Aliud quippe significo cum dico sententiam moralem esse 436 QUAESTIO X. veram vel falsam, aliud A'ero cum dico eam esse practice tutam vel non tutam. Et similis distinctio locum quoque habet circa doctrinas in ordine ad legem credendi. Doctrina enim pro qua est solida probabilitas quod fidei regulae non opponitur, speculative loquendo erit forte theologice falsa, hoc est, si accipiatur secundum relationem ad regulam fidei in se obiective consideratam. In ordine vero ad liceitatem opinandi praedicta doctrina est certo certius tuta, et tuto illam amplecteris, quia non habet oppositionem saltem prudenter attendibilem, cum norma illa contra quam non est licitum quidquam opinari. Et e converso, doctrina quae ita probabi- lissime opponitur regulae lidei, ut vel nullo modo, vel nonnisi tenuiter probabile sit eam non esse a dicta regula deviantem, speculative loquendo erit forsitan indifferens ; loquendo au- tem in ordine ad liceitatem opinandi, non est tuta nec libera^. quia gravissimis rationibus pravitate infecta apparet, quin stent ex opposito nisi rationes leves quae virum prudentem movere non possunt. Ideoque iam non habes unde tibi efPor- mes conscientiam, ut libere possis amplecti talem opinionem. Dico ergo nos exinde manuduci posse ad intelligendum qiiid sit eclere decrefum quo non speculatifa verifas definifur^ sed securitati doctrinae prospicitur. Xihil enim aliud est quam decernere authentice, aliquam doctrinam esse tutam, hoc est consonam regulae fidei, ea saltem probabilitate quae sufficiat ut quis possit illam amplecti : vel e contra, ahquam doctrinam non esse ttitam, seu esse discordem a regula fidei, idque iterum tali saltem probabilitate, quae non habeat aditmctam sufficientem probabilitatem de* opposito. Et quia in htiius- modi, ipsa decisio legitimae auctoritatis semper afPert pondus praevalens, doctrina quae declaratur non tuta, ipso facto evadit vere talis, amittitque innocuitatem. etiamsi aliunde illa non destitueretur. Atque hinc tandem fit ut ex natura rei non requiratur infallibilitatis auctoritas, ad hoc tit iure meritoque exigatur interior mentis obedientia (1 1. Sictit igittir, (1) Nec valet si dicas quod auctoritas fallibilis taui potest errare iu dcclarando doctrinam ut tutam vel non tutani, (juam in declarando eam veram vel non veram. Hoc, inquam, non valet, et disparitas est iu aperto. Nam auctoritas definieus nunquam facere potest veram vel falsam doctriuam secundum se, sed per se faceret securara vel nou securam, in DE POTESTATE MAGISTERII 437 quando infallibile Ecclesiae niagisterium definit propositionem aliquam esse erroneam, tenemur credere illam esse vere er- roneam in se, prout definitur: ita quando Sacrae Congrega- tiones declarant doctrinam quamdam tuto tradi non posse, tenemur iudicare doctrinam hanc esse, non dico in se erro- neam aut falsam aut si quid aliud eiusmodi, sed simpliciter non tutam, eique tanquam non tutae amplius non adhaerere. Et si declarent doctrinam aliam tuto negari non posse, te- nemur iudicare doctrinam hanc esse, non solum tutam, verum etiam ut tutam, (et non dico ut in se certam praecise vi de- cisionis), sequendam atque amplectendam. Sed in rigore loquendo, id quod nunc tutum non est, prae- sertim in sensu composito decisionis, potest postea evadere tutum, si forte auctoritas competens, re iterum discussa et novis perpensis rationibus, aliam decisionem ediderit. Quod €nim possit absohite contingere ut aha decisio edatur ehdens priorem, per se est manifestum. De natura enim est decisio- num quae nunc in considerationem veniunt, ut non sint sen- tentiae definitivae atque irreformabiles. Aut potius, quod ma- xime considerandum est, talis est materia seu obiectum earum, ut nequidem proprie et formaliter dici posset decisio posterior reformare praecedentem, quoniam reformationi locus non est, iiisi illud idem quod decisum est prius, opponatur ei quod deciditur posterius. Atqui ilhid quod nunc non est tutum, a,ttento praesenti statu rationum, potest postea fieri tutum, novis rationibus accedentibus : et ideo decisio declarans tutum id quod prius tuto teneri non posse fuerat edictum, non esset stricte loquendo reformatio sententiae^ sed nova decla- ratio non contraria priori. Haec possunt conhrmari ex iis quae acciderunt in causa OaHlaei, quantum ad decretum Sacrae Congregationis Indicis (26 Maii 1616), in quo sententia Copernici de motu diurno et annuo terrae declarabatur contmria Scripturae Sacrae (1). Nam €asu iu quo indepeudeuter a decisione, talis non exsisteret. Quippe, in concurrentia decisionis legitimae auctoritatis, omnes rationes in oppo- situm amittunt probabilitatem quoad liceitatem opinandi. (1) Nota bene quod in causa Galilaei, solum decretum Indicis anui 1616, ad rem de qua uunc agitur facere potest, minime vero qnidqnid actum est in Cougregatione S. Officii anuo 1633, quia tuuc nou fiiit editum 438 QUAESTIO X. theologi Eomae exsistentes, et ipse Bellarminus qui inter Cardinales S. Olficii procul dubio eminebat, non dubitabant as- serere praefatam Copernici sententiam non fuisse censuratam utScripturaecontrariam.nisi quia nulla aiferebatur demonstra- tiva aut certe gravis ratio, legitimans metaplioricam interpre- tationem eorum Scripturae locorumquae sensu proprio fuerant hactenus universaliter accepta ; caeterum, Cardinales Inqui- sitores in ea dispositione esse ut liberam ac licitam opinionem edicerent, statim ac demonstratio ipsa esset allata (1). In hoc ergo clico haberi exemphun opihionis quae tunc non erat tuta, et nunc est, quianunc pro motu terrae adinventae sunt graves illae rationes, quae tunc nondum praesto erant. Sed nec mirum videri debet si eo praesertim tempore quo unclique prodibat pruritus contorquendi Scripturam in quoslibet sensus, et protestantes totam christianitatem conturbabant suis arbi- trariis interpretationibus : non mirum, inquam, si Sacra Con- gregatio Indicis proscripserit fali cemura ordinis pradici {2)^ decretnni ad doctrinam pertinens, sed tantum institutus processus cri- miualis contra iiarticularem personam. Id euim tunc actum, quod age- batur in omuibus aliis inferioribus tribunalibus Inquisitionis, in quorum sententiis nemo unquam videbit decisiones doctriuales vim legis haben- tes, sed meras decisiones iudiciarias per quas non conficitur lex, sed ad particulares personas applicatur. In sententia autem adversus Galilaeum lata, Cardinales Inquisitores uuice fuudantur supra memoratum Indicia decretum, quod ideo dixi esse iu praesenti materia exclusive attendi- bile. — Vide documenta apud de V Epinois ; item Beviie des questions scien- tifiques, Tom. 9, pag. 2.59; Tom. 14, pag. 265 seq. (1) « Ex vestris coryphaeis iion semel quaesitum est utrum haberent « aliquam pro terrae motu demonstrationem. Xunquam ausi sunt id « asserere. Nil ergo obstat quin loca illa in sensu litterali Ecclesia in- « telligat, et intelligenda esse declaret, quamdiu nulla demonsiratione « contrarium evinciiur ; quae si forte aliqnando a vobis excogiteiur, quod « vix crediderim, in hoc casu nnllo modo dabitahit Ecclesia declarare, loca « illa in sensu figurato et improprio inteUigenda esse, ut illud poetae : Ter- « raeque urbesque recedunt ». Ex epistola Honorati Fabri in Basilica Vaticana Poenitentiarii ad quemdam Copernicani systematis fautorem, apud Franzelin, de Traditione, Thes. XII, Schol. 1, Coroll. 5. — Vide etiam ibidem alia documeuta in eumdem seusum collineantia, cx sententia Cardinalis Bellarmini. (2) Videlicet, eo ipso quod non a supremo Ecclesiae magisterio haec decisio edebatur, debebat iutelligi et sic de facto ab omnibus intellige- DE POTESTATE MAGISTERII 439 eam opinionem pro qua niiUa adhuc gravis ratio militabat, quaeque idcirco absque sufficienti fundamento opponebatur sensui litterali ia quo a communi pliilosopliorum pariter ac tlieologorum Scriptura fuerat in retroactis saeculis intelle- cta. — Illud ergo quod contigit in materia per se astrono- mica, et nonnisi indirecte ad res iidei pertinente, posset etiam contingere, Ucet longe Jongeque cUfficiUus^ in materia per se et directe theologica. Pronum igitur est concludere cum Caramuel, theologo Ordinis S. Benedicti et Galilaei coaetaneo : « Ego, inquit in « TheoJogia momU fundanienfaU, auctoritatem practicam a « speculativa distinguo, et licet condendi articulos fidei.... « potestatem, soli Pontifici ex cathedra loquenti concedam, « condendi practicos articulos.... auctoritatem concedo Do- « minis Eminentissimis quos ad Ecclesiae regimen practicum « assumpsit Sanctissimus Dominus noster » . Et alibi : « Quando « aliqua sententia ab Eminentissimis Dominis condemnatur, « practice condemnatur. Propositio sic condemnata perdit « omnem extrinsecam auctoritatem, et redditur improbabilis « practice ». Et sic omnia constant: quod scilicet decreta Congregationum non sint decreta in ordine speculativo in- fallibilia, et quod nihilominus debeatur eis interior etiam obedientia mentis. Quippe, ut ait Card. Franzelin loco supra citato, sacra auctoritas ijrocidentiae docfrinaUs vi muneris sui sufficienfissimum est motivum ex quo possit^et si forma decreti id e.jcigat, deheat jiia volunfas imperare consensum. Et de potestate quidem magisterii, hactenus satis. batur: Contraria Scriplurae Sacrac, ita scilicet ut nou esset probabile probabilitate sufficiente ad liceitatem opiuandi, quod sententia Copernici contraria Scripturae non esset. Quod ideiu est ac declarare doctrinam tuto teneri non posse, ea loqnendi forma quae iam apud Sacras Congre- gationes in usu est. — Obedieutia autem huiusmodi decisionibus debita uon excludit, ut patet, quomiuus quis iuquirat, et legitimae aiictoritati proponat ratioues quae forte novam decisionem provocare possent, modo in oninibus salva sit ad S. Sedem subiectio. QUAESTIO XI. DE POTESTATE lURISDICTIOXIS Deinde dicendum est de potestate iurisdictionis. Et primo quidem consideranda est liaec potestas in generali. tam quoad eius existentiam, quam quoad materiam in qua exercetur. THESIS XX. Eeolesiae «^ime eoiitulit Cliristu^ lil>ei^aiii at<|«ie iiicle- l>eiii*elieii(leiis iii oi*«liiie acl fiiieiu re^ui eoe- loiMiin, ti*il>lieeiii illaiii «iiiae oniiii iierfeetae soeietati eoiiii>etit potestatein : leis^-islsitiv»in seilieet, iiulieisi- i*iaui, et eoaetivaui. § 1. lam pervenimus ad eam potestatis rationem quae esse debet in Ecclesia secimdum quod consideratur ut societas perfecta, imo et suprema. supremum habens finem communi omnium actione et tendentia prosequendum. Quippe, ut ab initio iam dictum est, nulla omnino cuiuscumque conditionis societas est aut esse potest, sine regendi auctoritate quae efficaci simi- lique moveat singulos ad commune propositum impuLsione. Et si societas sit perfecta, perfectam quoque in ea oportet esse auctoritatem regiminis, id est, in suo saltem ordine in- dependentem, et ad omnia imperii iura sese extendentem. Et si insuper, non modo perfecta societas sit, verum etiam su- prema inter Immanas societates, eo ipso necesse est ut eius iurisdictio nulli omnino humanae potestati, quacumcpie tan- dem ratione et modo,'etiam mere indirecto, subiaceat. Haec sunt principia quae praesentem materiam regunt, quae- que non immerito diceres per se evidentia: principia, inquam, axiomatum instar ab omnibus recipienda, et non minus certa in se, quam in sua applicatione ad Ecclesiam Christi. Est enim Ecclesia veri nominis societas, ut ex praedemonstratis liquet. DE POTESTATE lURISDICTlONlS 441 Est deinde societas cui soli concredita est ultimi finis procu- ratio. Denique finis ille ultimus, nedum sub alio fine conti- neatur, omnes potius alios fines sibi subalternat. Proinde, cum ex proprio fine unaquaeque societas propriam speciem pro- priumque gradum obtineat, nequaquam esse potest quod Ecclesia Christi se liabeat ut pars respectu societatum quae tonporalem finem prosequuntur, sed est quoddam totum per se completum et independens, acperlioc, societas perfecta (1). Insuper, non patitur quamcumque ad societates caeteras sub- ordinationem, sed est superioris ordinis societas, ac per hoc, mprema (2). Multiplici igitur titulo oportet ut verum ac pro- (1) Cardinalis Tarqnini, Inris eccl. pnbl. Inst. u. 6, societatem per- fectam eani esse dicit, quae non sit alteritis lyars, quaeqiie fnem non habeat ad aJterius finem (in eodem scilicet genere) ordinatum, adeoque sit in suo genere independens et in se completa ; unde consequitur quod media ad sni conservationem, propriique finis assecutionem necessaria in semetipsa hahere deheat. Nota tameu quod media uecessaria dnpliciter cousideiautur, vel ad esse simpliciter, vel ad beue esse. Et siquidem sermo sit de iis quae necessaria suut solum ad bene esse, uou est coutra rationem societatis perfectae, quod ea aliquando habeat ex ministerio seu famulatu alterius societatis. Sicut ad beue esse Ecclesiae, subinde requiritur talis coactio quam Ecclesia per seipsam exsequi nou valet. Sed uou ideo destruitur ratio societatis perfectae, tum quia media de quibus agitur nou suut de simpliciter uecessariis, tura quia a societate civili tauquam a societate iudirecte subordinata iure repeti atque exigi possunt, ut suo loco di- cetur. Et ad hoc pertiuet distiuctio de duplici modo quo societas per- fecta habere potest media ad sui couservationem et defensiouem : realiter scilicet et virtualiter; virtualiter autem dico, quatenus ah alia societate ea repetere proprio iure possit, neque illa favultaiem haheat aut ea negandi, mit suo iudicio rem dirimendi. Ita Tarquini, op. cit. n. 42. — Ultimo observandum quod uotio hacteuus dechirata, est uotio societatis stricto seusu perfectae. Nuuc autem ampliatnr haec uotio ad eas commuuitates quae etsi sint pars alicuius totius, adhuc tamen ipsiusmet totius cuius suut pars, proportionalem referunt imaginem, sicut in iure canonico, siugulae dioeceses sub siugulis episcopis habeutur iit commuuitates per- fectae, et iu certis constitutiouibus politicis, siuguLae proviuciae uuius regui sub singulis seuatibus vel parlamentis. Sed haec est secundaria et miuus propria aceeptio quae uuuc vix debet atteudi, et nou veuiet in usum uisi iulra, ubi de iurisdictioue episcopali et subiecto potestatis legislativae iu ecclesiastica hierarchia. (2) Alius est conceptus societatis perfecfae et societatis supreniae, quia 442 QUAESTio xr. prie dictum habeat forum in quo liberrime omnia iura imperii exerceat, idque per ordinem ad spiritualem aeternae beatitu- dinis finem, qui est proprius finis a divino eius Fundatore ei assignatus. Xihilominus in oppositum stant illi omnes qui sub iuris- dictione Status. indiscriminatim ponunt quidquid in humana communitate intra terminos externi ac publici fori continetur. hac scilicet ratione ducti, quod publicum forum Caesaris est^ et in tantum quidem, ut omnia quaecumque in eo aguntur. subordinationem habere debeant ex natura rei ad finem et commodum temporalis societatis. Monstruosus sane error e paganismo redivivus, qui in medio aevo propugnatorem ha- buit Marsilium Patavinum, postmodum vero-Edmundum Ei- cher, deinde Febronium, deinde ultra-gallicanos illos qui in civili cleri constitutione anni 179() sua principia ad plenum eifectum deduxerunt. Horum porro haeredes sunt moderni Statistae, et minime a suis antecessoribus differunt, nisi quod cynismo et cruditate et inverecundia suarum asseverationum, eos etiam superare videantur. Xon erubescunt diserte asserere, se nihil aliud in religione videre nisi mysterium civilis con- etsi societas suprenia eo ipso slt societas perfecta, non tamen e converso omnis societas perfecta est snprema. Qaippe, ratio societatis supremae removet omnem oranino subordinationem, sed ratio societatis perfectae ut sic, removet tantum subordinatiouem directam, uou autem indirectam. « Directa vocatnr, quae est intra finem et terminos einsdem potestatis; « indirecta, quae solum nascitur ex directioue ad tinem altiorera, et ad « snperiorera ac excellentiorem potestatem pertinentem. Propria enim « potestas civilis de se sohim directe ordinatur ad couveuieutem statum « et temporalem felicitatem liumauae reipublicae pro tempore vitae prae- « sentis^ et ideo etiam potestas ipsa teraporalis appellatur.... Quia vero « felicitas teraporalis et civilis ad spiritualem et aeternam referenda est, « ideo fieri polest ut materia ipsa potestatis civilis aliter dirigenda et « gubernauda sit in ordine ad spiritnale bonum,. quam sola civilis ratio « postulare videatur. Et tunc, quamvis teniporalis priuceps eiusque po- « testas in suis actibus directe nou pendeat ab alia potestate eiusdera « ordinis, et quae eumdem finem respiciat : nihilominus fieri potest ut « necesse sit ipsuui dirigi vel corrigi in sua raateria a superiori potestate « gub.ruante homiues iu ordine ad excellentiorem tineiu et aeternum, « et tiinc illa depeudeutia vocatur indirecta, quia illa superior potestas « circa teuiporalia, non per se aut propter se, sed quasi indirecte et « propter aliud interdura versatur ». Suarez, Defensio fidei, 1. J}, c. 5. DE POTESTATE lURISDICTIONIS 44i^ victus, pro quanto scilicet, societas civilis nequit consistere sine fortunarum inaequalitate, nec fortunarum inaequalitas sine idea religiosa, quae pauperis appetitum refrenet et invi- diam erga divitem coerceat (1). Hinc sub Caesare oportet esse religionem velut necessarium politiae et dominationis instru- mentum (2). Hinc rectus ordo per se postulat id quod ubique extra catholicismum reperitur, nempe resignationem religiosae auctoritatis in manu civilis principatus, ex ipso iure et titulo principatus (3). Concedunt tamen religionem ipsam a iuris- (1) « Quant a moi (Napoleon), je n'y vois pas (dans le cbristianisma) « le niystero de 1'incarnation, mais le raystere de 1'ordre social. La re- « ligiou rattache au ciel une id6e d'6galite qui empeclie le ricbe d'etre « massacre par le pauvre.... La societe ne peut exister sans Pinegalite « des fortunes, et Pinegalite des fortunes sans la religion ». Apud Taine, Origines de la France coutemporaine, Tom. ult. (2) « Un bon politique l'entretietidra (la religion) pour se servir d'elle « et 1'appliquer aux fins civiles. Do meuie nu ingenieur qui rencontre « pres de son usine une grosse source jaillissante. II n'entreprend point « de la tarir, mais il ne lui permet pas de s'egarer.... II n'entend pas « qu'elle reste oisive; tout au rebours, il la recueille, il la canalise, il « la dirige, il Pam^nage et la fait travailler dans ses ateliers.... Dans « 1'Eglise catholique, l'autorite qu'il faut capter et utiliser est celle du « clerge sur les tideles et du Souverain Pontife sur le clerge ». Taine, op. cit. (3) « Puisque les deux autorites (religieuse et civile) peuvent se heur- « ter, prevenons leurs conflits..., faisons nous notre part nous-niemes, « et ne soutfrons pas que l'Eglise empiete sur 1'Etat.... Les choses al- « laient mieux dans Pantiquite Dans la Turquie et dans tout l'Orient, « l'Alcoran est en meme temps loi civile et evan^-ile religieux. Ce n'est « que dans le christianisme que le pontificat s^est trouve ainsi separe « du gouvernemeut civil. Et cela meme n'est arriv^ que dans uue « branche du christianisme. Sauf dans les pays catholiques, partout en « Angleterre, en Russie, dans les monarchies du Nord, dans une partie « de l'Allemagne, la reuniou des deux pouvoirs, la direction religieuse « aux mains du Souverain est un fait accompli. On ne saurait gouverner « sans elle.... Cest dommage qu'on ne puisse trancher la ditiiculte « comme Henri VIII d'Angleterre ». Napoleo, apud Taine, op. cit — « II est curieux de suivre la longue vie et survio de cettc idee capitale « depuis l'antiquite jusqu'a aujourd'hui.... Les lois romaines, dit Por- « talis, plagaieut tout ce qui regarde le culte dans la classe des choses « qui appartiennent essentiellemeut au droit public (id est ad ius civile) ». Taine, ibid. 444 QUAESTIO XI. dictione Status eximi. quamdin in solitario conscientiae san- ctuario relegata manet. At statim ac in lucem publicitatis exit, statim ac plura individua in communem finem associat, seseque Tisibilibus atque externis actibus manifestat. illico .subdita efficitur (1\ Quippe. Status est unicus atque univer- salis proprietarius exterioris illius territorii in quo conscientiae indi^dduales inter se communicant. Proinde, sicut nemini in- tegrum et liberum est absque licentia domini in eius fundo venari, piscari, iter facere, coetus agere, concionari, etc. ita independenter a Status concessione atque inspectione. nullum esse potest publicum religionis exercitium, nullum magiste- rirnn, nulla demum gubernatio (2). Quin imo, si contingat aliquem cultum quoad doctrinam ac disciplinam a Statu pro- bari et legali exsistentia donari. eo ipso Status assumit of- iicium invigilandi ne ministri eius devient a norma quae in civili actu incorj)orationis inscribitur, et iam dogmata eius, eanones, liierarchia. liturgia, et si quid aliud eiusmodi, fixam illam obtinent formam quam Statui placuit ei concedere (3). (1) « Tant qu'une croyance reste muette et solitaire, enferm^e dans « 1'enceinte cVune conscience individuelle, l'Etat ne s'eu occupe pas. « Mais des qu'elle sort de cette cloture, parle en public, associe plusieurs « individus pour un ol)jet commuu et par des actes visibles, eile est « sujette ». Taiue, op. cit. (2) « (L'Etat) proprietaire unique et uuiversel du terrain ext^rieur « par lequel les conscieuces solitaires coninumiquent entre elles, inter- « vient a chacuu de leurs pas poiir leur tracer ou leur barrer la ronte. « Cette route sur laquelle elles chemineut passe cliez lui et Ini appar- « tient. Ainsi la surveillance qu'il exerce snr leurs demarches est et doit « etre quotidieune, et il Texerce au mieux de ses interets, au mieux de « l'interet civil et politiqne, de facon que la pr^occnpation de l'autre « monde soit utile et ue soit pas nuisilde anx affaires de celui-ci ». Id., ibid. (3) « Par cela senl que l'Etat agree leur doctrine et leur discipline « (des cultes), il entend les maintenir intactes, et empecher que leurs « ministres ne puissent corrompre la doctrine confiee a leur enseigne- « ment, ou secouer arbitrairement le jo.ig de la discipline, au grand « prejudice des particuliers et de 1'Etat. Cest pourquoi dans le statut « legal par lequel il s'incorpore une Eglise et prend acte de ce qu'elle « est, il ecrit en termes precis ce qu'il exige et permet qu'elle soit. De- « sormais ses dogmes et ses canons, sa hierarchie et son regime interieur, DE POTFSTATE lURISDICTIONIS 445 Consequitur ergo, nullam esse in Ecclesia potestatem vere et proprie legislativam, nam leges veri nominis, utpote edi- ctae atque ordinatae in regimen communitatis perfectae ab eo qui ipsias perfectae communitatis curam habet, de sui ratione esse non possunt nisi a potestate publica. A fortiori sequitur, tollenda esse atque removenda omnia quaecumque legiferae facultati sunt annexa, id est potestatem iudicia exercendi et poenas in contumaces decernendi. Sequitur de- nique, Ecclesiam non habere forum externum sibi proprium, quia in iis omnibus quae publici iuris sunt, a civili foro de- pendet, et si qua gaudeat libera actione directiva, hoc non est nisi intra domesticos veluti parietes et per modum pri- vatae institutionis, erga privatas suorum fidelium conscientias. Sed nec omittunt pro horum confirmatione, ad evangelica testimonia nos remittere. Christus enim dixit regnum suum non esse de hoc mundo. Dixit etiam regnum Dei intra nos esse, id est, intra conscientiae latebras residere. lussit mini- stros suos abhorrere ab omni dominatu, vokiitque ut arma nostrae militiae carnalia non essent, sed in obsecrationibus, persuasionibus, aliisque similibus mediis unice consisterent. Sed contra est quod ista purum materialismum seu atheis- mum sonant, nisi forte importent aliquid etiam peius, videlicet positivam suprematiam rerum humanarum et temporalium respectu divinarum et aeternarum, sive subordinationem sol- licitudinis finis ultimi ad commodum et interesse vitae prae- sentis, conformiter^ad principia eorum qui dicunt utendum esse Deo ut fruamur mundo, non autem utendum mundo ut fruamur Deo. Et omnia quidem quae adversus tam enormem errorem in praesenti adserimus, possent ex ipso iure naturali consequente constitutionem Ecclesiae (prout in prima parte declarata et demonstrata fuit), simpliciter et sine ampliori di- scussione praesupponi. Verumtamen, ad maiorem rei eviden- tiam, oportet ad diserta revelationis testimonia descendere^ et sophismatibus adversariorum paucis respondere. « ses siibdivisions et circonscriptions territoriales, ses sources de reveiui « regulieres et casuelles, son enseiguement et sa liturgie sont des choses- « defiuies et des cadres fixes ». Id., ibid. 446 QUAESTIO XI. §2. Duo sunt in evangelio principalia testimonia quae ad rem praesentem faciunt. Primum in quo dicitur Petro : Et tihi dabo daves regni coeJomm, et quodcumqne ligaveris super ter- ram erit ligatum et in coeJis, et quodcumque solveris super terram erit solutnm et in coelis. Alterum in quo hoc idem iisdem fere terminis dicitur toti collegio apostolico : Quod si non audierit eos^ dic Ecclesiae. Si autem Ecclesiam non au- dierit, sit tihi sicut ethnicus et imhlicamis. Amen dico vohis, qiiaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in coelo, et qtiaecumque solveritis super terram erunt soluta et in coelo. Ubi per prius observandum est, niliil referre in praesenti, qua ratione potestas quae soli Petro primum attribuitur (Mattli. XVI-19), ad totum deinde corpus pastorum exten- datur (Mattli. XYIII-18). Ratio est quia de forma gubernii nunc non agimus, sed solum de potestate ipsa ad Ecclesiae regimen a Christo instituta, quaecumque tandem sit organica constitutio subiectorum potestatis, monarchica scilicet, vel aristocratica, vel mixta. Xunc autem nihil sane evidentius, quam quod potestas in utroque Matthaei loco expressa, pro- pria Ecclesiae potestas sit, eodem prorsus modo quo potestas ligandi et solvendi in iis quae ordinem temporalem spectant, propria potestas civilis societatis est, eaque semper eadem semperque invariata. in quacumque regiminis aut reipublicae forma. Abstrahendo igitur ab his quae non sunt huius loci, dico quod potestas in praefatis testimoniis diserte Ecclesiae assignata, est primo potestas veri imperii, cum omnibus iu- ribus potestati pubhcae inhaerentibus : deinde potestas ab omni dominatione seu suprematia humana perfecte indepen- dens ; tertio potestas quam nulla alterius fori possessio aut circumscriptio valeat unquam qualitercumque limitare. Dictum est in superioribus, quod regnum caelorum in evan- gelio generaliter dicitur coordinatio creaturarum rationalium sub Deo fine supernaturali, et quod hoc regnum, vel constat iis qui finem semel adepti in ipsa finis possessione et frui- tione conquiescunt, vel constat hominibus adhuc a fine elon- gatis, qui tamen iam sunt in via ad ipsum, per characterem et professionem christianitatis. Primo modo regnum coelorum DE POTESTATE lURlSDICTIOXIS 447 non est nisi in futura vita. Altero modo regnuni coelorum in terris est ; sed nec dubium esse potest quin lioc posteriori modo accipiatur. quando conferuntur a Christo claves cum potestate ligandi et solvendi super terram. Non ergo diflfert regnum de quo nunc agitur, ab aliis regnis seu societatibus, secundum genericam rationem societatis hominum qui in terra sunt et in terra vivunt. Sed primo differt fine et origine, quia immediate est a Deo auctore gratiae, et ad Deum in vita aeterna possidendum tanquam ad metam sibi praefixam, totum quantum est ordinatur, hacque de causa nomen regni coelorum iure meritoque sibi adsciscit et vindicat. DiflPert secundo, gradu seu praecellentia, quia ut dicitur in Bulla Unani Sandam, societatem fine spiritualem praecedere digni- tate societatem line terrenam, oportet tanto clarius nos con- fiteri, quanto spiritualia temporalibus antecellunt, coelestia terrestribus. Difiert denique amplitudine et universalitate, quia cum civilia regna seu respublicae numero multiplicentur secundum diversitatem regionum et populorum. regnum coe- lorum a Christo in terra fundatum unum numero est atque indivisum, omnes gentes omnesque progenies in se tum iure tum facto comprehendens, prout declaratum est ubi de nota catholicitatis. Et hae quidem differentiae sunt quae inter re- gnum coelorum et civiles respubHcas notantur, nullaque alia praeter istas. Quo posito, quaero quid nomine davhim regni coeJorum (Matth. XYI-19) potuerit significari. Et nihil occurrit nisi potestas iurisdictionis seu auctoritas imperii in hoc ipso coelorum regno ex Christi institutione proveniens, ut clare aperteque ostendit constans usus metaphorae in Scriptura (1), (1) « Isai. XXII, describitur depositio iinius summi Pontificis, et insti- « tutio alterius liis verbis : Vade, ingredere ad eum qui hahitat in taher- «naculo, ad Sohnain praepositum templi, et dices ad eum : Quid tu /n'c ? Et «mfra: ExpeUam te de statione tua. et de ministerio tuo deponam te. Et « erit in die illa : vocaho servum meum Eliacim filium Helciae, et inditam « illum tunica tua, et potestatem tuam daho in manu eius, et erit quasi pater « hahitantihus lerusalem, et domui luda. Et daho clavem domus David super « humerum eius, et aperiet, et non erit qui claudat, et claudet el non erii « qui aperiat. Hic aperte per claves intelligitur principatus ecclesiasticus. « Quo etiam pertinet illud Isai. IX : Factus est principatus super humerum « eius. Idcirco enini dicitur principatus super liumerum imposituS; qiio- 448 QUAESTIO XI. conimmiis consuetiido etiam in rebus profanis '1), denique adiecta de Ugando et >>oh'endo declaratio, qiiae ad nullum alium sensum traM potest, quam ad sensum ferendi leges et prae- cepta, decernendi poenas, absolvendi per sententias iudicia- les, et uno demum verbo, praestandi omnia quae magistra- tuum civitatis propria esse intelliguntur. At forte haec iurisdictionalis potestas quae in regno coe_ lorum est, non pertinget ad verae et proprie dictae potestatis publicae amplitudinem, propter specialem indolem societatis spiritualis, et notatas superius diiFerentias a societate civili ? Forte etiam verba evangelica qitaecumqne aUigaveritis, quae- cumque solveritis, eam recipient ex natura materiae subiectae contractionem, quam in sua litterali acceptione absolute lo- quendo non ferrent? Absit. Niliil enim magis absonum iingi posset, cum notatae dififerentiae, nedum faciant ex natura rei ad diminutionem socialis potestatis in regno coelorum, faciant potius ad plenam omnique ex parte perfectam iurisdictionem, praestantiori adliuc titulo et necessitate adserendam. Si enim iinis spiritualis est, tanto magis subditi liuius regni opus habent exterioris regiminis adiutorio, quia quanto £nis est altior et a sensu remotior, tanto minus sufficiens est liomo privatus sibi soli rebctus ad eum capessendum, sicut videmus quod puero multo magis necessaria est exterior disciplina ad scientiam et virtutem, quam ad ea quae sunt vitae materialis. Et in hoc est perpetuum adversariorum sopliisma^ quod non vident aut videre nolunt, media ad iinem esse determinanda, non ex sola conditione iinis secundum se, sed etiam et ma- xime ex conditione eorum qui ad finem tendere debent. Ergo, nisi sit exterior directio, et socialis potestas a qua liaec di- rectio procedat, multo magis impossibilis est obtentio finis in « niam claves (|uibu3 principatus desiguatur, super humerum poui sole- « bant. Xeque per claves, Christi priucipatum siguificari, uegare potest « qui legit illud de Christo, Apocal. III: Haec dicit sanctns et cerns, qni « habet clavem David, qui aperit et nemo dandit, etc. ». Bellarm. J. 1 de Rom, Pont. c. 13. (1) « Accedit etiam commnnis consuetudo, etiam iu rebus profauis : « Quando enim urbes dednutur alicui principi, olfcruntur ei claves in « signum subiectionis, et ei qui instituitur oecouomus in domo, claves « tradi solent ». Bellarm. 1. c. DE POTESTATE lURlSDICTIONIS 449 regno coelorum, qiiam in quavis alia societate. Nunc autem potestas socialis quae ad potestatis publicae iura et praero- gativas non pertingit, ideo non pertingit, quia angustis so- cietatis imperfectae limitibus continetur. Si igitur regnum coelorum in lioc praecise a societatibus civilibus discrimi- natur, quod tum perfectione finis tum amplitudine et univer- salitate suae extensionis eas omnes longe exsuperet, quid tandem ex natura rei invenies quod diminuat de propria et nativa vi verborum Christi dicentis : Tihi dabo daves regni coelorum, et iterum : Quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in coeJo^ et quaecumque solveritis stiper terram erunt soluta et in coelo ? Certissime itaque efficitur, iurisdictionem ecclesiasticam esse potestatem veri imperii, id est, veri nominis legum fe- rendarum, cum omnibus iuribus consequenter annexis. Nunc autem independentiam eius ab omni alia iurisdictione humana attestatur primo evidentissima ipsius iuris naturalis exigentia. Attestantur deinde in verbis evangelicis commata illa : erunt ligata et in coelo^ erunt soluta et in coelo^ quae indicant inter potestatem apostolis concessam et potestatem coelestem, nul- lam aliam esse mediam. Attestatur denique vel ipsa donatio qua supremus Hector Petrus constituitur in possessione cla- vium, cum nemo dicatur habere in manu claves civitatis, si in usu suae auctoritatis sit subiectus alteri qui potest aperire quod ipse clausit et claudere quod aperuit, ligare quod solvit et solvere quod ligavit. Unde Apoc. III-7, ubi de Christo dicitur quod habet clavem domus David, statim adiicitur ex- plicatio ista: Qui aperit et nemo claudit^ claudit et nemo aperit. Sed placet summam hanc ecclesiasticae iurisdictionis a civili iugo immunitatem confirmare traditione ac testimoniis Pa- trum, qui statuunt : « Primo, plenitudinem principatus ac « potestatis ad Ecclesiam regendam in proprio eius magistratu « esse, id est, in episcopis. Ignatius, epist. ad Trallenses : « Qtdd aliud est episcopus, quam is qui omnem principatum ac « potestatem in Ecclesia ohtinet? Secundo, verum imperium, « et civili quidem non modo praestantius, sed etiam perfe- « ctius, in Ecclesia esse. Greg. Nazianz., Orat. 17 ad Theo- « dosium: Te quoque, Imperator^ imperio meo et throno lex « christiana subiicit. Imperium enim et nos episcopi gerimus ; De Ecclcsia Chrisli. 29 450 QUAESTIO XI. <^ acldeetiampme>itantms et perfectiiis. Tertio, praeter magi- « stratus Ecclesiae proprios, neminem prorsus in Ecclesia « quidquam posse, licet ille rex aut imperator sit. Damascenus, « Orat. 2 de Imagin. n. 12: Xe tentes, Imperator, ecclesiasticum << statum dissolvere. Ait enim Apostolus: Quosdam quidem posuit « Deus in Ecclesia apostolos, quosdam autem prophetas^ alios « vero evangelistas^ alios autem pastores et doctores. Xon atdem « dixit reges. Quarto, subesse imo Ecclesiae in iis quae per- « tinent ad eius finemassequendum, etiam supremos societatis « civilis magistratus, dummodo ex grege Christi sint; sique « hanc subiectionem excutere aliquando tentaverint, id per « summam iniuriam facere. Lucifer Calaritanus, 1. 1 pro Atha- « nasio ad Constantium Tmperatorem (1): Sed dicis^ isto in loco « (Deuter. XVII-9) Deo devotissimus Moyses quomodo sacer- « dotum fecit mentionem, sic et iudicis. Proba te super nos fa- « ctum iudicem, proha ad Jioc te constitutum imperatorem^ ut « nos armis tuis ad omnem implendam voluntatem amici tui « diaholi produceres. Cum probare non possis, quia praeceptum « sit tibi non solum non dominari episcopis, sed et ita eorum « obedire statutis, ut si subvertere eorum decreta tentaveris^ morte « mori iussus sis, quomodo dicere poteris iudicare te posse de « episcopis^ quibus nisi obedieris, iam quantum apud Deum, « mortis poena fueris mulctatus? De |qua Luciferi Calaritani « doctrina, haec pro Ecclesiae libertate contra Constantium « imperatorem scribentis, animadvertendum est, eam ab omni- « bus eius aetatis Patribus, atque ab aliis deinceps vehemen- « tissime esse commendatam. Qua cle re audisse sufficiat « S. Athanasium ita ad eumdem Luciferum scribentem (2): « Accepimus epistolas et libros religiosissimae ac sanctissimae «. animae ttiae, in quibus perspeximus imaginem apostolicam.... « magisterium veritatis.... doctrinam verae fidei.... traditionem « integram Patrum nostrorum, regidam rectam ecclesiastici or- « dinis.... Videris templum Salvatoris qui in te habitans haec « ipsa per te loquitur.... Crede mihi, Lucifer, non tu solus haec « locidus es, sed Spiritus Sanctus tecum. Eadem autem haec « doctrina et universim et perpetuo ab omnibus SS. Patribus, « ceu tradita ab ipsis Ecclesiae primordiis proponitur. Inter (1) Mignc, P. L., Tom. 13, col. 826. Cl) Migiio, P. G., Toni. 26, col. 1184. DE POTESTATE lURISDICTlONIS 451 « quos memorandus praesertim est Athanasius^ epistola ad « Monachos, ubi et eius, et Hosii, et Summorum Pontificum « Liberii ac lulii, et aliorum habes testimonia (1). Quibus « addere iuvat extra Patrum seriem eiusmodi virum, cuius « quidem magis interfuisset aliter loqui, nisi catholicam ve- « ritatem perspectam habuisset. Ipse est Francorum rex « Ludovicus VII, qui de Friderico I imperatore Ecclesiae « potestati reluctante ita sapientissime ad Evangelii sensum « scripsit, quemadmodum videre est apudBaronium, ann. 1162, « n. 10: An ignorat praedidus imperator, quod Dominus nostei^ « 1. C.f cum esset in terris, Beato Petro, et per eum universis « successoribus eius oves suas pascendas commisit?... Numquid « sunt hic Francorum reges^ vel aliqui praelati excepti ? Quam « quidem doctrinae professionem iam antea alii reges atque « imperatores piissimo fecerant. Ex quorum testimoniis no- « tissima haec sunt: Constantini Magni apud Optatum, Va « lentiniani I apud Zozomenum, Honorii in eius epistola ad « Arcadium fratrem in causa S. loannis Chrysostomi, Valen- « tiniani III in Novella de episcoporum ordinationibus in « Codice Theodosiano etc, etc. » (2). At regalistae novam invenerunt rationem supprimendi ]i- bertatem iurisdictionis ecclesiasticae, quin opus eis esset recurrere ad positivum ius Caesareae potestatis in res religio- nis; quod quidem ius nimis abnorme forsitan videri posset. Dicunt ergo, ecclesiasticam iurisdictionem in sui exercitio subiici Statui, sin minus per modum quo potestas subordinata subiicitur superiori, at certe per modum quo subest placito proprietarii, quidquid agi non potest nisi in eius fundo agatur. Quippe, ad exercitium publicae iurisdictionis territorium re- quiritur, et quia nullum est territorium quod a foro civili praeoccupatum non fuerit, consequitur quod absque licentia civilis legislatoris, nullius alius iurisdictionis exercitio rema- neat locus. Et Augustinus quidem, Enarr. in Psalm. 86, de iis loquens qui duodecim sedes iudicantium (Matth. XIX-28j ma- terialiter et ad litteram interpretabantur, aiebat: « Si duo- j decim sellae ibi sunt, non est ubi sedeat tertius decimus « Paulus apostolus, et non erit quomodo iudicet; et ipse se (1) Migne, P. G., Tom. 25, col. 691 seq. (2) Tarqniui, Inr. eccl. Instit. u. 45. 452 QUAESTIO XI. « iudicaturum dixit, non homines tantum. sed et angelos. Ne- « scitis, inquit, quia angelos iudicabimus? Responderet ergo « turba : Quid te iactas iudicaturum? Ubi sedebis? Duodecim « sedes dixit Dominus duodecim apostolos. Unus cecidit ludas^ « in locum ipsius Sanctus Matthias ordinatus est ; impletus est « duodenarius numerus sedium. Primo locum inveni ubi se- « deas, et sic te minare iudicaturum ». Consimili itaque modo, ad Ecclesiam dicunt isti : Primo locum inveni ubi pedem figas. ubi exerceas potestatem, et postquam inveneris, sic gloriare tanquam de iure imperii. Sed hanc ineptam argumentationem praeoccupavit Christus dicens : Quaecumque alligaveritis, quaecumque solveritis super terram. Si enim territorium quaeritur, nullum magis amplum assignare est, quia illimi- tate tenditur illud super terram. Et re quidem vera, nedum careat Ecclesia territorio, tale territorium habet quale nulli alii societati unquam competere potuit. Territorium enini nunc intelligitur « locus ubi societas « aliqua veluti activae servitutis ius habet exercendi iurisdi- « ctionem suam » (1). Et hoc modo territorium necessario con- sequitur exsistentiam cuiuslibet legitimae societatis. Hoc modo nihil prohibet quominus eadem regio ecclesiastici simul et politici magistratus territorium exsistat: politici quidem, ut temporalem curet suae societatis finem: ecclesiastici vero, ut finem suum qui est supremus, et cui temporalis subordinatus esse debet, persequatur (2). Nunc autem, notatae superius differentiae Ecclesiam inter et civiles respublicas, duplicem in hac parte praerogativam Ecclesiae afferunt. Nam primo, civilia regna territorium habent fixis quibusdam limitibus ita circumscriptum, ut nunquam extendatur ratione solius emi- grationis civium. Et sane, etsi exsistat Parisiis v. g. nume- rosa communitas Germanorum, non ideo gubernium Trans- rhenanum potest exercere Parisiis. etiam in suos, iura imperii ; nec vicissim gubernium Gallicum in Gallos qui Berolini aut Viennae degunt. At contra, Ecclesiae territorium, in ordine ad propriae iurisdictionis exercitium, non est fixis limitibus constrictum, sed protenditur ad omnia loca ubi reperiuntur baptizatorum communitates. Et ratio discriminis est, quia (1) Tarqnini, 1. c. n. 47. (2) Id., ibid. n. 47. DE POTESTATE lURISDICTIONIS 453 multae sunt societates civiles, omnes eiusdem ordinis eius- demque gradus. Necessario igitur iure gentium introductum est ut nulla societas civilis posset exercere etiam in suos imperii iura extra propriae ditionis fines, quia aliter ordini et bono regimini provideri non poterat. Sed non est nisi una legitima societas religiosa, videlicet Ecclesia catholica, et ex consequenti territorium eius limitari nequit, neque per cir- cumscriptiones fori civilis, quia forum civile diversi atque inferioris ordinis est, neque per circumscriptiones alterius fori religiosi, quia hoc aliud forum non exsistit, cum in hoc genere idem sit non exsistere ac non iure exsistere. Atque hinc aliud quoque discrimen exoritur. Nam aliae societates non habent ordinarium et regulare ius sese amplificandi per novarum provinciarum acquisitionem ; quo fit ut in eis non sit locus distinctioni territorii in ordine ad exercitium pro- priae iurisdictionis, et territorii in ordine ad regularem sui dilatationem atque expansionem. Ecclesia autem est essentia- liter catholica catholicitate iuris, ac per hoc, pro sui dilata- tione territorium habuit vel ab initio mundum universum, iuxta ilhid Marc. XVI-15: Euntes in mtindnm nniversum pme- dicate evangelium omni creaturae. Undecumque ergo res consideretur, firma manet conclusio de exsistentia, independentia, et summa libertate iurisdictio- nis ecclesiasticae, non in foro tantum interno de quo adver- sarii non curant, et nos postea specialiter dicemus, verum etiam in foro externo quod est proprium forum omnis legi- timae potestatis per quam his in terris reguntur hominum societates. §3. Omnes porro rationes quas sumunt adversarii ex natura rei, iam sufficienter fuerunt confutatae. Caeterum, si revera, ut ipsi vohmt, coexsistentia fori ecclesiastici et fori civilis in eodem materiali territorio, non obstante diversitate ordinum et finium, impossibilis exsisteret, logica et inekictabilis conse- quentia esset, forum civile debere cedere ecclesiastico, potius quam ecclesiasticum civili. Quod nemo tandem non fatebitur, nisi plane atheum aut materialistam se prodat, subordina- tionemque hnis temporalis ad finem ultimum et aeternum 454 QTJAESTIO Xf. volimtaria obcaecatione abneget. Sed absit ut incompossibilia dicamus ea quae vel simplex naturae ius in harmonica con- cordia esse iubet. Absit ut concedamus eas potestates sese mutuo excludere, inter quas « quaedam intercedat necesse « est ordinata colligatio, quae quidem coniunctioni non im- « merito comparatur, per quam anima et corpus in homine « colligantur » (1). Sed de hoc. alias. Ea vero quae ad hominem ex evangelio afferunt, nullius omnino consequentiae sunt. Dixit enim Christus regnum suum non esse de hoc mundo, id est, non habere originem ex cau- sis mundanis, aut ordinem ad finem mundanum (2). Ex quo sequitur, regnum hoc non esse in eadem linea cum caeteris regnis terrae, quod non fatemur modo, verum etiam omni ope contendimus. Sequitur, non fuisse opus Christo militibus et armis ad deturbandos prius terrenos reges possessione sua, ut sese deinde loco eorum intruderet. Sequitur denique, vio- lentiam non esse medium ad huiusmodi regnum instituendum, iuxta ea quae consequenter declarantur Pilato : Si ex Jwc mimdo esset regnum meiim, ministri mei utique decertarent ut non traderer ludaeis ; nunc atitem regnuni meum non est Jiinc. Sed quid, quaeso^ haec commune habent cum potestate iuris- dictioiiis ? Numquid potestatem iurisdictionis exercet quis, cum belkim movet quo imperium sibi comparare tentat ? Numquid potestatem iurisdictionis exercebat Nemrod robustus ille venator vel latro, quando principium regni sui consti- tuebat Babylonem et Arach et Acad et Chalanne in terra Sennaar? Quippe, potestas iurisdictionis est in eos qui iam subditi effecti sunt, non in eos qui adhuc sunt subigendi. Et si iurisdictionis exercitium non incipit nisi cum regno iam formato, profecto (nihil refert cui causae referenda sit ipsa regni lormatio, an armorum vi, an successivae et regulari accessioni, an cuilibet alii facto vel humano vel divino. Ergo ex hoc quod regnum Christi neque ex iisdem causis oritur, (1) Leo XIII, Encycl. Immortale Dei. (2) « Hic nou ait: Regnam menin non est in hoc mundo, sed non est « de hoc mundo. Et cum hoc probaret dicens: Si ex hoc mundo esset re- « (jnum meum, ministri mei ntiqne decertarcnt ut non traderer Indaeis, non « ait : Nunc autem regnum meum non' est hic, sed non est hinc. Hic « est enim regnum eius usque in finem saeculi ». August. Tract. 115 in loan. n. 2. DE POTESTATE lURISDICTIONlS 455 neque per eadem instmmenta inducitur, ex quibus et per quae oriri ac formari solent regna terrena, nulla, quod sciam, vel specie tenus eruitur ratio in detrimentum et minorationem iurisdictionis quae huic regno propria est. Imo vero, quia huiusmodi regnum in mundo utique exsistens, constansque hominibus qui certo certius propriam non exuunt naturam ex quo per baptismum incipiunt pertinere ad ipsum, non mun- danum sed supramundanum respicit finem : consequitur plane, oportere esse in eo iurisdictionem quae et ad omnes partes gubernii sese debeat extendere, et praeterea id sibi proprium vindicet, ut in gradu altiori supra omnes iurisdictiones civiles praeemineat. Legitima igitur conchisio verborum Christi ad Pilatum, est e diametro opposita conchisioni adversariorum. Sed nec melius aliae auctoritates evangehcae intentum de- monstrant. Quod enim dixit Christus : Begniim Dei infra vos est^ non habet sensum ilhim quem adversarii supponunt, ut iam in superioribus declaratum est, Thes. 1 § 1. Nihil enim ahud his verbis significabatur^ nisi quod regnum Messianicum non erat exspectandum quale illud ludaei adhuc futurum exspectabant, quia iam aderat in medio eorum praesens, idque in persona Messiae qui iam inceperat praedicationem. suam. Et licet alius permitteretur sensus de eo quod regnum Dei in internis est, sic etiam nihil, praetereaque nihil, quia ad haec ipsa interna, in quibus sine dubio proximus regni coelorum finis reponitur, necessaria sunt nobis media externa, et prae- cipue quidem exterior gubernatio, multo adhuc magis quam ad ea in quae ipso naturae instinctu incHnamur et ferimur. Item nihil ineptius quam adductio locorum in quibus apo- stoli iubentur ab omni dominatu abhorrere, cum haec evi- denter respiciant fastum et superbiam qua quis in potestatis exercitio humanam gloriam temporahaque commoda quaerit. Denique, quod ait Apostohis, arma militiae nostrae non esse carnalia, profecto verum est, quatenus non ad hnem et in- teresse carnis ordinem habent. Sed quia de hac re amphor redibit sermo ubi de potestate coactiva in speciaH, non est nunc insistendum, et iam oportet descendere ad penitiorem considerationen ecclesiasticae iurisdictionis, distinguendo in ea duphcem rationem et modum, secundum quod est primo et principahter ad Hgandum, vel e contra, primo et princi- DaUter ad solvendum. Et ad hoc pertinet sequens propositio. 456 QUAESTIO XI. THESIS XXI. Iii tota. aiiiplitiicliiie potestatis^ claviiiiii a Clii^isto iii- lititutae cliiple:x: clistiiig-iiitiii* iiii*i$$ciictioiiiiB» iiiocliis, pro ciua.iito alia. iiii^isclictio est liaiieiii^ es«i>e coiiii>letiiiii iii Ecclesia, eic|ue coiiiiieteiis taiiciiiaiii cau!B$ae iiriiicipali ; alla >'ei*o est iii ea taiitiiiu iit iii Dei iiisti*iiiiieiito. — Prioi* est pi^iiiio ac priiiciiialitei* ad lig-aiicliiiii, et ciiiaiii- >^i"e iiatii- rales sive iiositi^^as, sed soliiiii ad solveiidiiiii parti- ciilares persoiias a viiiciilissi adliiic coiiiiatiiraliter so- luliililius ciuae per siios proprios actus iii forc» Dei coii- traxerunt* § 1. Omnia quaecumque in superiori propositione declarata sunt, huc directe spectabant, ut contra errorem nostris praesertim temporibus late grassantem, ostenderetur Ecclesiam habere forum sibi proprium, externum quidem ac publicum, sicut suum habet societas civilis ; et vanam esse atque inanem oninem oppositionem desumptam ex hoc quod finis Ecclesiae sit interior et spiritualis, quandoquidem ad spiritualia potis- simum, et multo magis quam ad temporalia,'exteriori guber- natione homines indigeant. Proinde pronum fuit conchidere quod ea quae per potestatem legislativam et omnes attribu- tiones annexas in hoc proprio Ecclesiae foro disponuntur, ordinantur quidem ad finem supernaturalem et ad internum animarum bonum, « non tamen immediate operando illud, « sed media honestate actuum externorum circa quos proxime « versantur » (1). At vero, praeter proprium Ecclesiae forum, est etiam pro- prium forum Dei, quod forum internum dicitur, vel etiam forum conscientiae. Forum Dei, inquam, in quo viget lex (1) Suarez, de legibvis, 1. 1, c. 12, n. 10. DE POTESTATE lURISDICTIONl.S 457 divina ut divina, et eiusdem divinae legis obligationes con- traliuntur ; in quo etiam incurritur reitas culpae moralis seu peccati, cum consequente reatu poenarum futurae vitae (1). Porro, iurisdictionem Ecclesiae sese ad hoc quoque Dei forum aliqualiter extendere, indubia veritas est. Id enim attestatur dogma catholicum de poenitentiae sacramento. Id iterum confirmat praxis, solemni etiam Conciliorum defini- tione quandoque sancita (2), solvendi certas obligationes quae sine dubio iuris divini obligationes sunt. Et quidam satis implicantur in explicatione huius praxis, non attendentes quomodo non sit difficilius concipere solutionem obligationum iuris divini per Ecclesiae claves in certis conditionibus irifra determinandis, quam solutionem illam quae quotidie fit in tribunali poenitentiae. Quae enim maior solutio ligamimmi iuris divini, solutione culpae et reatus poenarum aeterna- rum? Verumtamen, id saltem perspectum esse debet, quod iurisdictio quae Ecclesiae collata est in proprio eius foro exercenda, non potest esse eiusdem omnino rationis cum ea quae exercetur in proprio ac reservato foro Dei. Et hinc ducimur ad distinguendum duplicem illum iurisdictionis mo- dum de quo in priori propositionis parte sermo est. Porro, in hoc iuvamur analogia quadam in causis efficien- tibus inventa, in quibus duplex virtus solet distingui : nempe virtus quae est propria agentis virtus, et virtus quae dicitur instrumentalis. Et haec distinctio praesenti materiae propor- tionaliter applicata, satis apte discriminat utramque iurisdi- ctionis rationem quae in Ecclesia est agnoscenda. Sed pon- derandi sunt distinctionis termini ne detur aequivocationi locus. — Nota igitur quod virtutis propriae nomine nunc intelligitur omnis virtus effectui proportionata, habens esse completum in agente, sive sit virtus naturalis, sive sit virtus (1) Nota beue quod de ratione moralis culpae seu peccati est, ut sit contra legem divinani, eo luodo qui declaratus est in tractatu de Pec- cato personali, lutrod. ^ 3-5. Proinde transgressio legis huuianae, sive ccclesiasticae sive civilis, non est peccatum nisi quia et iu quantum est simul transgressio legis diviuae quae iubet ut legitimorum superiorum iustae ordinationes serventur. Et ideo, quisquis legem humanam violat, iste tam in foro externo huuiaui legislatoris, quam in foro interno Dei et conscientiae, respectivum reatum incurrit. (2) Trident. Sess. XXIV, cau. 6. 458 QrAESTIO XI. ex dono gratuito data. Unde per virtiitem propriam non intelligitur praecise virtus qnam agens habet a se ; neque etiam sola illa virtus quae iiuit vel iluere potest ex principiis essentiae; neque iterum sola virtus quae inamissibiliter ma- net, quia quod virtus aliqua non permaneat, potest esse per accidens, ex hoc scilicet quod contingit subiectum non esse amplius susceptivum eius, sicut cum homo peccat mortaliter, et propter dispositionem contrariam gratiae amittit gratiam quae de se erat perenniter permansura. Itaque virtus propria intelligitur ea quae sive iluens ex principiis essentiae, sive supernaturaliter indita, ita perfecte subiecto inest, ut subie- ctum per eam constituatur in ratione causae principalis re- spectu eifectuum ad quos virtus praedicta ordinatur. Virtus vero instrumentalis generatim illa est qiiae quoad suam ra- dicem minime fixatur in subiecto, sed est in eo solummodo per modum fluentis ab alio cuius instrumentum iit, sicut potestas miraculorum in tliaumaturgo, vel virtus significativa in syllabis quae formantur in voces. — Hac igitur explica- tione praemissa, facile declaratur intentum, quia iurisdictio proprii fori comparatur virtuti propriae habenti esse com- pletum et perfectum in subiecto. Unde sequitur quod ex ea procedit quidquid ut causa principalis vel ligat vel solvit Ecclesia. lurisdictio vero fori interni comparatur virtuti in- strumentali non habenti esse completum in instrumento, eo quod ex natura rei in solo Deo esse potest tanquam in Or- dinario, si ita loqui fas sit, id est, tanquam in principali iu- dice cui iudex liomo pure ministerialiter sive instrumenta- liter deservit. Manifestum itaque est, et ex praemissis notionibus satis superque constat, quod discrimen inter utrumque modum nequaquam consideratur secundum receptionem vel non re- ceptionem immediatam potestatis a Ciiristo, neque iterum secundum diversitatem ordinis vel naturalis vel supernatu- ralis. Nam sicut in anima Christi, tam propria virtus gratiae quam instrumentalis potestas miraculorum erat immediate a Deo accepta, et ad supernaturalem ordinem pertinens, ita prorsus in Ecclesia, uterque iurisdictionis modus ordinis su- pernaturalis est, et aequaliter clauditur in divina institutione quam verba evangelica exprimunt: quaecnmque aUigaveri- fi^i^ etc. Sed discrimen totum est penes diversam essendi ra- DE POTESTATE lURISDICTIONlS 459 tionem, cui respondet diversns exercitii modns et diversa materiae assignatio, prout nunc per partes paulo distinctius declarandum venit. §2. Prior consideratio esse debet de iurisdictione quam Chri- stus contulit Ecclesiae in proprium, etprimo de actu, secundo de materia eius. Quod attinet ad actum, dico iurisdictionem hanc esse primo et principaliter ad ligandum. et quidem ligamine legis. Ratio est in promptu. Xam omne iurisdictionis exercitium in ligando et solvendo adaequate reponitur. Nunc autem nemo solvere potest propria sua audoritate, nisi id cuius alligario a propria pariter auctoritate dependet : et hoc modo (loquendo de iuris- dictione quae subiecto inest tanquam causae principali), omnis solvendi potestas ad potestatem ligandi consequitur. Rursus potestas ligandi primo et originaliter in potestate legifera consistit, quia ligatio ad poeiiam esse non potest nisi prae- supposita ligatione ad aliquid vel agendum vel omittendum, quae est per legem. Ergo a primo ad ultimum, iurisdictio quam.in proprio suo foro exercet Ecclesia, est per prius ad ligandum ligamine legis. De materia autem in qua haec eadem ligandi potestas ver- satur, generatim dicendum quod est omnis materia in qua esse potest ratio medii ad finem regni coelorum. Constat ex verbis Christi ad Petrum: Tihl daho claves regni coelomm, ef qnodcumque ligaveris super terram (utique in proprio ordine regni cuius c.laves tibi traduntur), erit Ugatum et in coelis. Subintelligitur tamen ex natura rei limitatio inhaerens omni potestati quae hominibus in proprium datur, et ab hominibus in proprio eorum foro est exercenda. Nam etsi lex ecclesiastica illa sit quae per potestatem supernaturalem fertur, adhuc tamen statuitur per potestatem quae propria hominum ef- fecta est, iuxta declarationes superius traditas § 1. Est igitur de iis sohs quae humanae providentiae subsunt, et in summa, intra iines legis humanae continentur, prout lex humana condi- viditur a divina (1). Sensus itaque est: Tibi dabo claves regni (1) Ad rera Suarez, 1. 1, cle legibus, c. 3 : « Praeter has (leges civilea) « christiaria rcligio recognoscit leges ecclesiasticas seu canonicas, quas 460 QUAESTio xr. coelorum, nt habeas potestatem ligandi quidlibet super terram in ordine ad iinem huius regni, idque intra earn latitudinem quae in quocumque ordine homini legislatori semper assigna- tur (1). Nihil igitur superest nisi ut declaretur, quinam illi limites sint intra quos semper continetur ex natura rei propria hominum iurisdictio, sive sit ordinis naturalis, sive supernatu- ralis quoad finem atque originem. Porro prima limitatio in hoc est, quod legi humanae soli actus externi per se et directe subiiciuntur. Nam illa sola per se et directe sub potestate hominis legislatoris cadunt, ad quae humana providentia se extendit, et de quibus potest homo iudicare (2). Atqui homo videt ea quae parent, Deus autem intuetur cor, ut dicitur 1 Eeg. XVI-7. Et ideo x4.po- stolus prohibet horum iudicium^ dicens 1 Cor. IV-5: Xolite ante tempus iudicare^ quoadusque veniat Dominus qui manife- stabit consilia cordium^ etc. Quod autem nulla sit in praesenti admittenda exceptio pro lege ecclesiastica, diserte apparet ex facto. Nam si lex ecclesiastica posset per se ac directe in actus interiores, possent quoque pro actibus pure internis esse censurae et excommunicationes latae saltem sententiae, « aliqui nou humanas, sed divinas vocant, eo quod al) speciali potcstaie « a Deo specialiter data deriventur, et ad supernaturalem finem referan- « tur. Re tamen vera humanae sunt.... Et ratio est quia per voluntatem « humanam proxime constituuntur, licet a civilibus differant in potestate « a qua proxime manant, et iu fine, et in materia, ut postea videhimus ». Et infra, 1. 3, in Prooemio: « Lex humana in civilem et canonicam distin- « guitur.... Inter eas vero notari potest differentia, quia lex civilis est « mere naturalis ordinis quoad suam originem et potestatem.... At vero « lex canonica proprie est iUa quae ah hominibus fertur per potestatem « supernaturalem ». (1) Caeterum, quia huic potestati annectitur infallibilitas exercitii, hoc sensu scilicet quod suprema potestas legifera in Ecclesia, ex assi- stentia Dei habct ut non possit a sua legitima materia unquam exorbi- tare, quidquid de facto ligatur ab hac suprema potestate, iure eiiam li- gatur. Et ideo, etsi potestas ligandi non sit illimitata quoad ius, verificatur nihilominus ad litteram id quod dixit Christus : ligatum et ratihabitum fore in caelis, quidquid per supremam potestatem ecclesiasticam de facto ligabitur iu terris. Ibi ergo a facto ad ius valet illatio, quae certe illatio alibi non valet. (2) S. Thom. 1-2, Q. 91, a. 1; et Q. 100, a. 9. DE POTESTATE lURISDICTIONlS 461 id est, ipso facto incurrendae et citra omnem sententiam ab homine. Et ratio est quia quidquid a lege directe prohiberi potest, per legem etiam potest puniri. Sed niliil magis con- trarium certissimis principiis iuris canonici, quam quod poena fori ecclesiastici incurratur unquam ratione delicti per se occulti (1), id est mere interni. Quin imo, quoties in aliqua materia adiungitur obligationi legis divinae obligatio legis ecclesiasticae, expressa doctorum sententia est, quod obligatio ista, praecise in quantum superadditur obligationi divini iuris, non affi-cit directe nisi actum externum. Hinc in Bulla Inef- fahilis, post dogmaticam definitionem immaculatae conce- ptionis Deiparae, signanter dicitur : « Si qui secus ac a Nobis « deiinitum est, quod Deus avertat, praesumpserint corde « sentire, ii noverint ac porro sciant se proprio iudicio con- « demnatos naufragium circa fidem passos esse...,ac pmeferea, « facto ipso suo semet poenis a iure statutis suhiicere, si quod « corde sentiunt^ rerho aut scripto aut alio quovis externo modo « significare ausi fuerint » . Dixi tamen, solos actus externos cadere per se et directe sub propria potestate ligandi Ecclesiae. Minime enim diffi.- tendum est quin sub obligatione legis cadant indirecte et con- comitanter omnes actus interni qui cum externo coniunguntur tanquam necessarii ad eius validitatem, vel ad eius honesta- tem, vel ad eius esse morale. Ad validitatem quidem, sicut intentio in confectione sacramentorum ; ad honestatem vero, sicut dolor de peccatis in confessione; denique ad esse mo- rale, sicut animus orandi potius quam addiscendi vel refri- (1) Nota distinctioDem inter occultum per se et occultum per accidens. « S: quis incidit in haeresim interius^ et solus secum loquendo verbo « exteriori profert submississime illam haeresim, est rxcommunicatus, « quamvis sit omnino occultus, quia actus exterioris locutionis subiacet « humano iudicio secundum se, quamvis careat testibus.... Et ex inad- « vertentia huius distinctionis, scilicet de occulto per se et occulto per « accidens, multi in hac re erraverunt.... Actus enim interiores puri « sunt in geuere occultorum per se, quia ex propria natura habent quod « sint iudicio humano ignoti. Actus autem exteriores sunt de genere « occultorum per accidens, quia ex propria natura subsunt cognitioni « humanae ; possunt namque sensibus percipi, sed ex hoc quod fiunt « sine teste, occulti sunt ». Caietan. Tract. 1, de auctoritate Papae et Conciiii, c. 19, 462 QrAESTio XI. candi memoriam in horarum canonicarum recitatione. Et ratio est quia legislator ecclesiasticus praecipit actus externos ut sunt conducentes ad finem regni coelorum, adeoque ut sunt validi, honesti, et morales. Hinc necesse est ut sub obliga- tione legis veniant actus etiam interni qui ad hoc requirun- tur. Quanquam sub dicta obligatione non veniant per se et ratione sui, sed ratione actus externi tantum. et ideo non obstat quod de his nequeat homo iudicare, quia non oportet ut potestas punitiva legis humanae se extendat ad omnia quae solum indirecte et concomitanter ab ea praecipiuntur. Altera quoque limitatio est, quod lex humana non potest omnia quae male fiunt prohibere. sed sokmi graviora, et praecipue quae sunt in aliorum nocumentum. Xec potest indiscriminatim praecipere omnia quaecmnque habent de se ordinem ad finem, sed sokim ea quae sunt magis necessaria (praesertim ad bonum commune), vel sakem facile portabika ab hominum mukitudine cui lex imponitur. Ratio est quia omnis lex humana viget in foro externo. in quo quidem non expedit prohibere omnia mala, quia inde sequeretur. quod muka etiam bona tokerentur. et impediretur utiktas boni communis quod est necessarium ad humanam conservatio- nem (1). Sed et muko minus expedit iubere omnia bona, quia imperfecti qui sunt maior pars mukitudinis hominum, huius- modi praecepta ferre non valentes in deterius abirent, iuxta ikud quod dicitur Prov. XXX-33 : Qui vehementer emtingit, elicit sangtiinem, et Matth. IX-7 : Si vinmn novum, id est, praecepta perfectae vitae, mittatur in utres veteres, id est in homines imperfectos, utres rumpuntur et vinimi effundi- tur. id est, praecepta contemnuntur, et homines ex contemptu ad peiora mala prorumpunt (2). Unde Augustinus, kb. 1 de kb. arb. c. 5: « Yidetur ergo mihi. et legem istam quae po- « pulo regendo scribitur. recte ista permittere, et divinam « Providentiam vindicare. Ea enim vindicanda sibi haec lex « popuk assmnit..., quanta possunt per hominem regi. Ikae « vero culpae akas poenas aptas habent, a quibus sola mihi (1) S. Thom. 1-2, Q. 91, a. 4 iu corp. — Cf. etiam, de Matrimonio, Thes. 42 ad 4am. (2) S. Thom. 1-2, Q. 96, u. .2 ad 2 DE POTESTATE lUHISDICTlONIS 463 « videtur posse liberare sapientia » . — Verum de liis in ma- « teria de legibus amplior liabetur explicatio. Nunc autem, iis suppositis limitibus qui ex natura rei cir- cumscribunt omnem potestatem legiferam hominibus datam, nulla omnino materia est ad finem regni coelorum ordinem dicens, circa quam pleno iure non exerceatur ligandi potestas in Ecclesia. Nec in praesenti valet distinctio inter ea quae iuris divini sunt, vel secus. Nam etsi iurisdictio ecclesiastica non respiciat ea quae sunt iuris divini formaliter ut talia, ad- huc tamen .respicit illa materialiter et identice : pro quanto scilicet, id quod est iure divino vel iussum vel prohibitum, potest per legem quoque ecclesiasticam vel iuberi vel prohi- beri, sicut per ipsam legem civilem in ordine ad finem feli- citatis temporalis prohibentur multa a quibus interdicit lex divina, puta homicidia, furta, et alia huiusmodi. In hoc ergo, alia ratio est de potestate ligandi et de potestate solvendi, quia inferior nusquam potest propria auctoritate solvere quod superior ligavit, sed bene potest ligare in suo proprio foro, quod ligatum est et ligatum manet in foro superiori. Et sic est de lege fidei v. g., et pluribus aliis, quae cum sint leges divinae, fiunt simul leges ecclesiasticae, et ex consequenti sanciuntur censuris caeterisve poenis fori externi, a quibus propria auctoritate ^absolvit Ecclesia, sicut propria pariter auctoritate inducit legis obhgationem, non praecise ut divini, sed ut ecclesiastici iuris est. Et hactenus quidem de iurisdictione quae in Ecclesia est tanquam in causa principali. §3. De iurisdictione autem instrumentali dicendum quod non est ad ligandum ligamine legis. Haec enim iurisdictio non versatur nisi in iis quae cum ad iurisdictionem Dei propriam pertineant, adhuc tamen aliquod Ecclesiae ministerium re- quirunt. Porro leges divinae 7'eduplicative ut tales, de integro continentur in deposito revelationis, et nullo interposito li- gandi ministerio, vim suam obligativam immediate exserunt. Unde consequens est quod in hac parte nihil aliud Ecclesiae relinquatur praeter munus custodiendi, proponendi, et in- terpretandi ; quod quidem munus ad potestatem magisterii, 464 QUAESTIO XT, 110 n vero ad potestatem iurisdictionis iioscitur pertinere. Sed si iurisdictio de qua nunc sermo, minime est ad ligandum ligamine legis, restat ut sit principaliter ad solvendum. Si autem ad solvendum, vel ad solvendum leges ipsas a Deo latas, vel ad solvendum ligamina quae ratione divinae legis, ac per hoc, in proprio Dei foro, a particularibus personis incurruntur. Atqui primum debet evidenter excludi, tum propter universalem traditionem Ecclesiae quae perpetuo pro- fessa est se nihil posse in ipsas leges divinas, tum propter rationem quae facile deducitur ex verbis Domini ad Petrum : Tihi dabo claves regni coelomm...^ et quodciimque solveris stiper terram, erit solutnm et in caelis. Ibi enim traditur Petro po- testas solvendi in ordine ad finem regni coelorum, sed non potestas solvendi regnum coelorum. Quid autem sunt leges divinae, nisi ipsissima regni coelorum constitutiva, cum for- maliter importent ordinationem hominum sub Deo fine super- naturali, in qua propria regni coelorimi ratio reponitur et constat? Ergo leges istae solvi nequeunt per quamcumque potestatem, sive principalem sive.instrumentalem, per quam regnum coelorum administrari debet, non destrui. ITnde tan- dem superest ut instrumentalis iurisdictio quae nunc in con- siderationem venit, solum esse possit ad solvendum ligamina quae ratione divinae legis in particularibus personis indu- cuntur, videlicet vel ligamina obligationum quae incurruntur ratione subiectionis ad legem, vei ligamina culparum quae incurruntur ratione violationis legis. De utroque genere ali- quid specialiter annotandum. In primis, quod ad obligationes attinet, distinctione opus est. Quaedam enim sunt quae immediate a lege divina oriun- tur, independehter ab omni praevia determinatione humanae vohmtatis, et de his non est dubium quin prorsus subtra- hantur ab Ecclesiae potestate. Pertinent enim ad ipsam ge- neralem constitutionem regni coelorum, cuius sohitio sive ex toto sive ex parte, ut mox dictum est^ nequit omnino Ec- clesiae competere. Sed quaedam aliae obHgationes sunt quae etsi in virtute divinae legis contrahantur, adhuc tamen in- troducuntur per proprium actum vohmtatis hominis, sicut obhgationes voti, iuramenti promissorii, vel contractus sacri. De quibus speciahs ratio est in ordine ad dispensandum, quia oportuit occurrere defectui humanae dehberationis quae BE P0TE8TATE lURISDKJTlONI^ 4^5 non potest omnia circumspicere, nec praevidere omnes cir- ciimstantias in quibus contingit ut minus expediens fiat obli- gatio illa quam spontanea sui liberi arbitrii determinatione ipse homo assumit in se. Et ideo, etsihaec obligationum li- gamina in foro Dei sint contracta, possunt nihilominus solvi per ministerialem potestatem quae in Ecclesia est, prout ex verbis evangelicis (Matth. XVI-19, XVIII-18) perpetua tra- ditio perpetuusque ipsius Ecclesiae usus intellexit. Possunt, inquam, solvi ; sed sub certis conditionibus. Semper enim requiritur ut sit salvus ordo iustitiae. Requiritur insuper ut intercedat causa iusta et proportionata, quae ad ipsam vali- ditatem actus est necessaria, quoties ex puro ministerio ali- quis dispensat in lege non sua. Requiritur demum ut obli- gatio per specialissimam dispositionem non fuerit evecta ad eam conditionem in qua non est amplius connaturaliter so- lubilis. Et hoc ultimum dico propter obligationem matrimonii rati simul et consummati, ut in proprio tractatu late decla- ratum invenies. Nunc autem praecipua materia in qua ex instituto Christi versatur ministerialis Ecclesiae iurisdictio, ipsa sunt ligamina peccati quae ingressum supernae beatitudinis ita impediunt, ut eorum solutio sit ad finem regni coelorum omnino neces- saria. Sed haec in materia de Sacramento Poenitentiae fue- runt ex professo exposita, et ideo nulla ampliori declaratione in praesenti indigent. Sohimmodo nota quod etsi iurisdictio fori sacramentalis sit tum ad ligandum tum ad solvendum, adhuc tamen principaliter et per prius est ad solvendum. Nam processus iudicialis suam terminationem habere nequit nisi per sententiam efficacem remissionis seu solutionis, et sententia retentionis hunc sohmi effectum habet ut liget poenitentem ad sistendum se denuo, usquedum absohitio concedatur. Et simiH quoque modo, hgatio ad satisfactionem sacramentalem tota est in ordine ad sohitionem vinculorum peccati quantum ad poenam temporalem. Vere ergo dictum est in thesi, quod instrumentahs Ecclesiae iurisdictio est prin- cipaliter ad solvendum, et quidem ad solvendum ligamina illa quae non a lege ecclesiastica, sed a lege diviiia, sensu et restrictione hactenus declaratis, dependent. ' Quia igitur, uti mox dictum est, in aliis theologiae locis tanquam in sede propria de praefata potestate iurisdictionis De Ecclesia Christi. 30 466 QUAESTIO XI. ministerialis ex professo pertractatur, niliil erit addendum iis quae nunc de ea compendiose dicta sunt. Sed disputatio nostra abhinc et deinceps, ad iurisdictionem fori externi exclusive restringi debet : pro quanto scilicet, post conside- rationem de eius natura et obiecto in generali. veniendum est ad considerationem de singulis eius partibus magis in speciali, praesertim vero de potestate legislativa, admini- strativa, et coactiva : nam ea quae iudiciariam potestatem spectant, peculiarem expositionem in theologia non requirunt. THESIS XXII. I^eg-is1ati>'a Ecelejiiiae potestaii» pro iiiateria lia.l»et taiii res fldei et iiioi^iiiii, c|iiaiii i*es cliseipliiiae. Hed iii reliiis fidei et inoimiii ol>lijsratio leg:i»i$ ecelesiastieae acliiiiig-itiii' ol»lig:atioiii iuris cli>^iiii;iii iiiateria>^erocliscii»liiiae tota olili^-atio iiiris ecclesiastici est. Seiiipei» taiiieii exercitio stipreiiiae potestatis le^iferae aiiiiectitiii* iiifalliliitas, l»ro cfiiaiito ex Dei assisteiitia lialiet Ecclesia iit iiiiii- c|iiaiii |»ossit statiiere clisci|»lliiaiii c|iiae sit opposita i*eg-iilis fidei et evaiigelicae saiictitatis. § 1. Dictum est supra, quod res fidei et morum appellantur ea quae directa intentione a Deo revelata, in deposito ab apo- stolis tradito continentur. Quorum haec est distinctio, quod alia divinitus praecipiuntur tantummodo credenda, alia vero non modo credenda, verum etiam practicanda, eo quod re- gulam morum exhibeant quae et fide teneri debet, et opere adimpleri. Xunc igitur, quod ad utramque hanc materiam sese extendat legifera Ecclesiae potestas, dupliciter potest dem.onstrari. Demonstratur primo ex his quae declarata sunt in propo- sitione praecedenti. Nam ligandi potestas in Ecclesia minime restringitur ad ea sola quae iure divino praescripta non sunt, cum nihil sane prohibeat quominus inferior in suo proprio foro liget ea quae lege superiori ligata iam exsistunt. Hinc omnis materia quae ordinem habet ad finem regni coelorum, propria materia est in qua legifera potestas Petro et apo. stolis a Christo coUata pleno iure exercetur, omnia interim f>E fOTESTATE ITJRISDICTIONIS 467 intelligendo secundiim explicationes datas superius. Sed in iis quae ad finem regni coelorum ordinem habent, principem locum profecto obtinent ea quae dicuntur res fidei et morum. Ergo circa ea, et quidem per prius, versatur legislativa potestas quae in Ecclesia est. — Idem quoque constat ex facto. Nam certe, quidquid sub interminatione poenarum fori ecclesiastici vel iubetur vel prohibetur, lege etiam ecclesia- stica iubetur aut prohibetur. Semper enim poena legi respon- deat necesse est, et sicut poenis futurae vitae sancitur divina lex, ita poenis ecclesiasticis lex ecclesiastica, civilibus civilis, atque ita porro. Nunc autem, quisquis percurrerit catalogum censurarum, statim videbit eas decerni in utraque materia fidei et morum^ sicut patet in excommunicationibus latis contra haereticos, schismaticos, duellantes, simoniacos, pro- curantes abortum, etc. Caeterum, evidens per se est quod legi divinae nihil deperit si fiat simul lex ecclesiastica. Immobilis enim atque intacta per omnia manet obligatio quae est ex iure divino, et solum adiungitur obligatio iuris ecclesiastici, ut iam in thesi supe- riori adnotavimus. Neque hoc otiosum atque supervacaneum censeri debet, praesertim quia ratione adiunctae obligationis homo fit obnoxius correctioni et coactioni Eoclesiae ; quae quidem correctio, vel praeventive deterrendo, vel consecu- tive puniendo, multum iuvat ad salutis finem et evitationem poenarum futuri saeculi ob violatamDei legem incurrendarum. Denique, eadem est in praesenti ratio ac pro ipsa lege civili, de qua nemo dicet quod frustra prohibet furta vel homicidia, hoc scilicet nomine quod ista per decalogum iam vetita in- telliguntur. Verum non omnia quae ad fidelium operationem dirigendam necessaria esse possunt, in deposito divinarum legum con- tinentur. Et vere, in humanis societatibus duo genera insti- tutorum solent distingui. Primum genus comprehendit omnia quae sunt immutabilia et fundamentalia. Alterum genus se extendit ad eas fundamentalium determinationes quae pro variis temporum seu etiam locorum adiunctis, societati semel constitutae et in eadem sociali forma permanenti, vel neces- 468 QtJAESTio xi. sariae siint vel ntiles. Divinae itaque leges, sive quae con- tinent ius tam naturale quam connaturale gratiae, sive quae praestituunt positivam Ecclesiae organizationem simul cum substantia cultus in sacrificio et sacramentis, ad primum genus pertinent. Alia vero omnia quae proprio nomine clicuntur res discipVinae, determinationi praelatorum fuerunt simpliciter et absolute permissa, ita scilicet ut non solum adiuncta sanctione legis ecclesiasticae communiri possent, sed primo et per se ex huius legis praescripto obligatoria efficerentur. Ibi ergo amplissimus est campus legiferae potestati reli- ctus, in materia liturgica, administrativa, contentiosa, asce- tica etc, prout apparet ex disciplinaribus decretis Concilio- rum, bullis Pontificum, et codice iuris canonici. Ibi quoque elucet quam maxime differentia inter Ecclesiam et Synago- gam. Nam Synagoga instituebatur ad certum tempus, et pro uno populo tantum : ad certum tempus. usquedum veniret fides quae revelanda erat, ut dicitur Gal. III-23 : pro uno populo tantum, in quo etiam vinculum politicum coincidebat cum vinculo religioso. Unde non fuerunt in S;)Tiagoga diver- sissima illa elementa quae summam elasticitatem in organi- smo sociali requirunt, q\ non patiuntur quoad dispositiones disciplinares eam infiexibilitatem seu immobilitatem quae institutionibus iuris divini propria est. Accedit quod Sjma- goga erat serva, figurata per Agar, cui ex consequenti cuncta in individuo usque ad minutas cultus caeremonias debuerunt praescribi. Sed Ecclesia, cum sit domina, et libera. et in sinu suo omnes terrae cognationes usque in saeculi finem compre- hendens, longe diversae conditionis est. Et in hoc praecise cernitur mirabile legis christianae temperamentum, consen- taneum destinationi eius ad universitatem populorum, quod praeter praecepta tum naturalia tum connaturalia gratiae, paucissima habet instituta positiva ab ipso Christo orta, quae ab omnibus, quae ubique, quae semper debent observari (1) ; (1) « Populus timore constrictus tempore servitutis in Veteri Lege « multis sacramentis ouerabatur. Hoc enim talibus utile erat ad deside- « randam gratiam Dei, quae per prophetas ventura canebatur. Quae ubi « vcnit, ab ipsa Dei Sax)ientia liomine assumpto a quo in libertatem « vocati sumus, pauca sacramenta saluberrima constituta sunt, quae so- « cietatem populi cbristiani, boc est sub uno Deo liberae niultitudinis. DE POTESTATE lURISDICTlONIS 469 reliqua vero omnia ad commimitatis administrationem neces- saria relinquit ecclesiasticae auctoritati pro variis temporum circumstantiarumque exigentiis ordinanda. At cum in rebus disciplinae tota obligatio iuris ecclesia- stici esse dicitur, nequaquam consequens est quod obligatio ista non sit in conscientia. Et ratio iam fuit in superioribus indicata, quia ipsa lex divina iubet ut legitimarum potestatum praescripta serventur. Cum tamen non iubeat immediate, sed solum supposita exsistentia legis humanae, qua ablata iam nihil, ideo haec duo inter se optime conciliantur : et quod obligatio ipsam conscientiam obstringat, et quod nihilominus iuris humani vel ecclesiastici et dicatur et sit. § 3. De infallibilitate autem in rebus disciplinae breviter no- tandum quod tota est sita in hoc, quod ex Spiritu Sancti assistentia habet suprema Ecclesiae auctoritas ut nunquam possit condere leges quae revelatis regulis fidei et morum sint quomodolibet oppositae. Id paucis expressit Pius VI in Bulla Auctorem fidei^ ad propositionem 78 Pistoriensium : « Praescriptio Synodi de ordine rerum tractandarum in colla- « tionibus, qua, posteaquam praemisit, in quolibet articulo « distiguendum id quod pertinet ad fidem et ad essentiam « religionis ab eo quod est proprium disciplinae, subiungit, « in hac ipsa disciplina distinguendum quod est necessarium « aut utile ad retinendos in spiritu fideles, ab eo quod est « inutile aut onerosius quam libertas filiorum novi foederis « patiatur, magis vero ab eo quod est periculosum aut no- « xium, utpote inducens ad superstitionem et materialismum : « quatenus pro generalitate verborum comprehendat et prae- « scripto examini subiiciat etiam disciplinam ab Ecclesia « constitutam et probatam, qiia.si Ecclesia quae Spiritu Dei « regitur^ disciplinam constituere posset non solum inutilem et « onerosiorem quam lihertas christiana patiatiir, sed et pericu- « continerent. Multa vero qnae populo Hebraeo, hoc est sub eodem uno « Deo compeclitae mnltitudini imposita erant, ab actione remota snnt, « in Me atque interpretatione manserunt. Ita nunc nec serviliter alli- « gant, et exercent liberaliter animum ». August. de Vera Relig. c, 17. 470 QUAE8TI0 XI. « lomni^ noxiam, inducentem in mperi^titionem et materiali- « rsmum: falsa, temeraria;, scandalosa, perniciosa, Ecclesiae ac « Spiritui Dei qiio ipsa regitiir iniuriosa, ad minus erronea ». Argumentum aatem in primis desumitur ex demonstrata superius Ecclesiae sanctitate. Sanctitas enim principiorum in Ecclesia est ex integra causa, et non est qualiscumque san- ctitas, sed sanctitas in vera iide fundata, quae normam ac regulam habet iu Christi evangelio. Nunc autem leges di- sciplinares sunt quaedam socialia principia per quae suum inliuxum in propria membra exserit Ecclesia. Si igitur necesse est ut ipsa sit sancta sanctitate principiorum, fieri nunquam poterit ut disciplina ab ea constituta et probata contrarietur regulis fidei et quibuslibet normis in evangelio praestitutis. Ex quo manifeste sequitur Ecclesiam esse infallibilem in sta- tuenda disciplina, sumendo nunc infallibilitatem in sensu paulo supra declarato. — xA.ccedit quod ex verbis Christi, Matth. XXVIII-20, non minus infallibilis exhibetur Ecclesia in concreta et practica interpretatione revelationis, quam in eius interpretatione dogmatica : docentes eos, inquit, servave omnia qttaecumque mandavi vobis, et ecce ego vohiscum sum, etc. Quod sane verum non esset, si per Ecclesiae leges possent aliquando amoveri fideles a rectitudine regulae evangeli- cae (1). — Huc etiam facit quod Mattli. XVI et XVIII, ab- sohite asseritur fore ligatum in coelo, quidquid in terra li- gaverit Ecclesia. Xunquam enim in coelo ratihabetur id quod in terra contra ius divinum quacumque ratione et modo praescribitur. Et eadem infallibilitatis ratio valet quoad usus et consue- tudines uiiiversalis Ecclesiae. Unde solet Augustinus ex eis sumere argumenta ad confirmationem dogmatum, hoc scilicet nixus principio, quod regulae fidei nequaquam dissona esse possint. Sic confirmat dogma peccati originalis ex usu bapti- zandi infantes: « Quid ergo, inquit Serm. 293, n. 10, et in. « fans indiget liberatore ? Plane indiget.... Testis est ipsa « mater Ecclesia suscipiens parvulum abluendum.... Quis « audet dicere testimonium contra tantam matrem ? » . Et (1) Hoc argumentum proportionaliter translatum ad regnlam evange- Ucae perfectionis, ostendit quoque iufallibilem esse Ecclesiam in approba- tioue BeUgionum , ut constans atque uuauimis Doctorum sententia fert. DE POTESTATE lURISDICTIONIS 471 1. 1 c. Cresc. n. 38, coniirmat valorem baptismi ab haereticis collati, ex antiqua consuetudine Ecclesiae non rebaptizandi eos qui ex haeresi ad Catholicam accedebant: « Neque enim, « inquit, parvi momenti habendum est, quod.... hoc per uni- « versam Catholicam quae toto orbe diifunditur observari pla- « cuit, quod tenemus ». Et alibi, epist. 54, n. 6, insolentis- simae insaniae esse dicit, disputare an sit approbaadum id quod tota per orbem frequentat et servat Ecclesia. THESIS XXIII. Ex pi*aeiiiis$sis coii$^efiiiitiii* «iiiocl Ecelesifie mluiiiti- $!»ti*atioiii et i*e^'iiiiiiii iii iiiocietate clii*is!»tiaii£i ii$iiecia.litei* siiliiicitui* iiiveiitiitis^ iiistitiitio at«iiie ecliicatio, iieciiou et lii>i*oi*iiiii iiiii>i*e»!»sio9 editio, et lectio, iii orcliue ml piiritateiii ficlei et 11101*11111 iiitegrt*ita,teiii. Propositio est merum corollarium praecedentium, quia ei auctoritati competit potestas efficaciter providendi incohimi- tati fidei et morum, cuius tutelae et iurisdi(;tioni tam quae ad fidem quam quae ad mores pertinent, fuerunt divina di- spositione commissa. Haec autem auctoritas in societate ba- ptizatorum, auctoritas est ecclesiastica. Consequitur ergo quod providentiae et regimini eius specialiter subiiciuntur ea a quibus maxime pendet sive fidei conservatio, sive christia- norum morum integritas. Sed et nemini dubiuni erit quin totius fere negotii summa in educatione iuventutis. et perni- ciosorum repressione librorum reponatur. Ergo a primo ad ultimum relinquitur dicendum quod Ecclesiae regimini in so- cietatibus christianis specialiter subest tum iuventutis utrius- que sexus institutio, tum librorum impressio, editio, et lectio, pro quanto scilicet ratio spiritualis finis in iis involvitur. — Sed nunc generali argumento placet speciales adiicere ra- tiones quoad utrumque praedictorum. § 1. Et primo quidem, quantum ad ius in institutionem chri- stianae iuventutis, manifesta occurit ratio theologica. Nam sub Ecclesiae regimine est matrimonii sacramentum. Si autem 472 QUAESTIO XI. sacrameiitum, ergo et illiid ad quod sacramentum qua tale, tanquam acl proprium ac principalem finem ordinatur. Sed principalis huius sacramenti finis est proles educanda in cul- tum Dei, ad perpetuitatem Ecclesiae quae in fidelium colle- ctione consistit (1). Ergo regimini ecclesiastico subiaceat necesse est ipsa susceptae prolis institutio. — Praeterea, tanta est vis baptismi quo puer ecclesiasticae unitati aggregatur, ut quocumque modo collatus, etiam indebite et contra infidelium parentum voluntatem, puerum ipsum constituat sub Ecclesiae tutela ac iurisdictione, et ita quidem constituat, ut si chri- stianae eius educationi aliter provideri non possit, penes Ec- clesiam ius sit et officium subtrahendi eum etiam a paterna potestate, uti alias in tractatu de baptismo ostensum est (2). Multo igitur magis Ecclesiae regimini subiacet institutio pueri baptizati, quando iuxta regularem naturae cursum et ordinem per parentes christianos est perficienda. Hic autem animadvertas velim omnimodam differentiam quae in materia educationis attendi debet inter Statum et Ecclesiam. Quippe, principium sanctum et inviolabile est, attributiones socialis auctoritatis esse mensurandas secundum exigentiam boni quod est finis societatis. Hoc autem bonum semper requirit ut non temere ac promiscue in rebus priva- torum sese ingerat socialis potestas. Omnis enim societatis ratio in eo stat, ut homines collatis viribus id obtineant quod soli obtinere non possent: et ad hoc necesse est ut iuvetur quidem atque intra debitos limites contineatur activitas in- dividuorum, minime vero annulletur aut contra naturae or- dinem opprimatur. Sicubi ergo per naturam ipsam sive in- dividuis sive familiis provisum est satis, ibi non debet sese immiscere publica administratio. Et quia in educationem puerorum, qua parte ad ultimum beatitudinis finem refertur, Status non habet ullum ius proprium : quia insuper educa- tioni eorumdem secundum quod ad temporalem vitam ordi- nandam confert, fuit abunde provisum a natura, sequitur quod educatio iuventutis subtrahitur a iurisdictione civili, cui unum officium restat cohibendi excessus paternae pote- statis, iuraque filiorum contra monstra parentum protegendi. (1) S. Thom. 1. 4 c. Gent. c. 78. (2) Cf. de Sacrain. Tom. 1, Tlies. 28. DE POTESTATE lURlSDlOTIONIS 473 Verumenimvero, quia in praesenti statu naturae elevatae requiritur prae primis institutio in religione supernaturali, cuius procuratio et magisterium fuerunt Ecclesiae concredita : liinc est quod in hac parte educatio iiliorum non devolvitur parentibus nisi dependenter ab Ecclesiae regimine et suprema directione. Haec autem dependentia est directa, secundum quod educatio primo et principaliter consistit in formando cultorem Dei, seu hominem christianum in quantum huius- modi. Est solum indirecta quoad litterariam et scientificam institutionem, ne scilicet eius occasione aliquid detrimenti capiat religionis et morum disciplina (Ij. His argumentis quae ex natura rei deducuntur, addi secundo loco possunt documenta historica, quibus palam efficitur, quam fuerit universalis et constans in societate christiana, etiam apud reges et magistratus politicos, persuasio de pro- prio Ecclesiae iure in materia educationis. Multa refert et congerit Bouix de ludiciis, part. 1, c. 6, prop. 6, quae vide apud ipsum. Accedunt tandem recentissimae declarationes Sedis Aposto- licae, ut patet ex quatuor propositionibus in Syllaho erroruiii nostrae aetaiis relatis, a n. 45 ad 48: « Totum scholarum pu- (1) Est igitnr usurpatio et naturalis iuris eversio, lex iutroducta de iastructioue obligatoria, praescindendo etiam ab impietate laicismi sive atheismi. Et simili modo, naturali iuri contrarium est raonopolium (ut aiunt) universitarium, quo nulli relinquitur facultas docendi, nisi inve- stitura a Statu accepta. Sed et iuri divino pariter opposita censeri de- beret omuis studiorum et educationis ordinatio in qua supremas partes baberet civilis auctoritas, etiamsi praedicta studiorum ratio non impo- neretur per tyrannidem patribusfamilias, quibus adbuc iutegrum foret. vel ad scholas gubernii mittere filios, vel eos aliis magistris committere erudiendos. Et ratio est quia etsi in dictis circumstantiis non fieret iniuria parentibus^ fieret tamen pueris, Ecclesiae, et Deo, ut ex prae- missis constat. Proinde ius ingerentiae competens politicae auctoritati quoad scbolarum regimen, iu boc dicimus consistere. quod salva in omnibus suprema Ecclesiae moderatione per ordinem ad bdem et mores, salva item libertate parentum in delectu magistrorum, praescribantur conditiones graduum per quos ad publicas functiones vel privilegia ci- vitatis aperitur via, eorumdemque debitae collationi invigiletur. Nam hoc est habere ius in educatiouem, non quidem quantum ad substan- tiam, sed pure et simpliciter quantum ad eftectus civiles; qui modus iurisdictionis competit Statui etiam circa matrimonium. 474 QrA.ESTio xr. blicarum regimeii. iu quibus iuventus christianae alicuius Eeipublicae instituitur, episcopalibus duntaxat seminariis aliqua ratione exceptis, potest ac debet attribui auctoritati civili, et ita quidem attribui. ut nuUum alii cuicumque auctoritati recognoscatur ius immiscendi se in disciplina scliolarum, in regimine studiorum, in graduum collatione, in delectu et approbatione magistrorum. — Imo in ipsis clericorum seminariis methodus studiorum adhibenda 'civili auctoritati subiicitur. — Postulat optima civilis societatis ratio ut populares scholae quae patent omnibus cuiusque e populo classis pueris, ac publica universim instituta quae litteris severioribusque disciplinis tradendis et educationi iuventutis curandae sunt destinata, eximantur ab omni Ec- clesiae auctoritate. moderatrice vi et ingerentia, plenoque civilis ac politicae auctoritatis arbitrio subiiciantur ad im- perantium placita et ad communium aetatis opinionum amussim. — Catholicis viris probari potest ea iuventutis in- stituendae ratio, quae sit a catholica fide et ab Ecclesiae po- testate seiuncta. quaeque rerum duntaxat naturalium scien- tiam ac terrenae socialisvdtae iines tantummodo vel saltem primario spectet ». — Vide etiam allocutionem Pii IX In consistoriali ^ 1 Nov. 1850: Quihus luctiiosissimis,b '^e^t. 1851; Xunquam fore^ 15 Dec. 1856: necnon et epistolam ad archie- piscopum Friburgensem, Quum non sine, lllul. 1864. §2. Quoad impressionem et editionem librorum satis erit in memoriam revocare decreta Tridentina. Primum est in Sess. IV: « Nulli liceat imprimere vel imprimi facere quosvis libros de « rebus sacris sine nomine auctoris, neque illos in futurum « vendere, aut etiam apud se retinere nisi primum examinati « probatique fuerint ab Ordinario, sub poena anathematis et « pecuniae in canone Concilii novissimi Lateranensis appo- « sita (1) ». Alterum decretum est in Sess. XVIII: « Cum « omnium primum animadverterit (Sacrosancta Synodus), hoc « tempore, suspectorum ac perniciosorum librorum quibus « doctrina impura continetur et longe lateque diffunditur, (1) Conc. Later. V, Sess. 10, de inipress. libr. DE POTESTATE lURISDICTIONlS 475 « numerum liimis excrevisse..., censuit ut delecti ad hanc dis- « quisitionem Patres, de censuris librisque quid facto opus « esset diligenter considerarent^ atque etiam ad eamdem S. Sy- « nodum suo tempore referrent, quo facilius ipsa possit va- « rias et peregrinas doctrinas tanquam zizania a Christianae « veritatis tritico separare, deque his commodius deliberare et « statuere quae.... magis opportuna videbuntur ». Tertium de- nique decretum est in Sess. XXV : « Sacrosancta Synodus..., « delectis quibusdam Patribus commisit ut de libris vel suspe- « ctis vel perniciosis quid facto opus esset considerarent, atque « ad ipsam S. Synodum referrent : audiens nunc, huic operi « ab eis extremam manum impositam esse, nec tamen ob « librorum varietatem et multitudinem distincte et commode « possit a Sancta Synodo diiudicari, praecipit' ut quidquid « ab illis praescriptum est, Sanctissimo Romano Pontifici « exhibeatur ut eius iudicio atque auctoritate terminetur et « evulgetur » . Ex his palam fit, disciplinam Indicis libromm prohihitovum suas habere radices in ipso Concilio Tridentino, a quo ius novum novis modernae societatis conditionibus accommoda- tum originem sumpsit. Et re quidem vera, post inventam typographiae artem, nulla fuit disciplina populo christiano magis necessaria, quia nullum maius periculum fidei imminere potest, quam ex effrenata licentia quidlibet typis edendi (1). NuUum quoque praesidium magis religiose a fidelibus tenen- dum, quam observatio gravissimarum Ecclesiae legum contra promiscuam et indiscretam lectionem librorum heterodoxo- rum (2). (1) « Voltaire a et6 la sir^ne de Pimpi^td; ses chants entrainaient dans « le gouffre^ et combien de malbeurenx n'y atil pas pr6cipit6s? C^est « a\ix gouvernemenis sages a eloigner les oreilles de la jeunesse du chant « mortel de la sircne ». Laharpe, Apologie de la religion, c. 1. (2) Egregie quidera cl. Magnier in recenti opusculo, Critique d'une nouvelle exegese critique: « Un bon uombre (de jeunes catholiques), juste- « ment d^sign^s par leurs riches aptitudes, leur travail et leurs connais- « sances prdalables, a entrer dans l'61ite des apologistes futurs, semblent « ne tenir aucun compte des d^fenses s^v^res ^dictees par les Souverains « Poutifes contre la lecture des livres h^r^tiques.... Ils ont d'ailleurs « perdu de vue ce fait essentiel que Dieu par une institution efficace, « visible, permanente, a pourvu a lo- conservation des verit^s de la foi..,. 476 QUAESTIO XI. THESIS XXIV. A- teistai^ eosietiva, cfiiae poeuis, iioii siiiritiialiliiidi iiiooi»aliims ae eoi*i>oralil>iis eoei*eeat eoiitiiiiiaees. Cliiiotiiit, et foi*o eivili ti*aileiii lia.eretieos, eai>itali etiaiu iioeiia pleeteiiilos. § 1- Potestas coactiva est potestas punieiidi sen infiigendi poe- nam, nam coactio legis est per metmii poenae, ut dicitur in 10 Etliicorum. Qua in re consideranda est differentia inter poenas de quibus nunc agitur, et poenitentias. Nam poeni- tentiae sunt poenae satisfactoriae, de quarum ratione est ut Yoluntarie assumantur in recompensationem culpae : volun- tarie, inquam, etsi forte ex obligatione. ut patet de satisfa- ctionibus quae in foro sacramentali iniunguntur. Etquia poena satisfactoria semper voluntaria est, ideo diminuit aliquid de ratione poenae. ut docet S. Thomas 1-2, Q. 87, a. 6. « Est « enim, inquit, de ratione poenae quod sit contra yoluntatem. « Poena autem satisfactoria. etsi secmidum absolutam consi- « derationem sit contra voluntatem, non tamen ut nunc, et « per hoc est volimtaria. Unde simpliciter est voluntaria, se- « cundtmi quid autem involuntaria ». Involtmtaria quidem, hoc sensu qtiod opponitur nattirali inclinationi vohtntatis quae ex sese appetit bene esse ; vohmtaria vero simpUciter, secundum qttod hbere assumitttr in reparationis hnem. At « Subjngues par le prestige du savoir putatif de l'ecole critique, ils ne « sout plus choques de l'erreur, parceque les teuebres araassees dans « lenr esprit, jointes a 1'eloigneraent du tlambeau rev^lateur teuu par « 1'Eglise, les raettent hors d'etat de la voir. Comraent nous etonner « qu'en des conditions si raalheureuses ils ne distingueut pas la pauvret^ « du fond des apparences tronipeuses qui la dissiraulent, et s'attachent « aux nouveautes quelque vaines qu'elles soient ». DE POTESTATE lURlSDICTIONlS 477 poena de qiia in praesenti, illa est qnae non est voluntarie assnmpta, sed ab extrinseco venit, et pro tanto pertinet ad coactionem. Nec refert quod possit a reo patienter sustineri, et hac de causa obtinere vim satisfactionis coram Deo : nam hoc est per accidens, habito respectu ad propriam naturam eius, quae sequenti definitione recte declaratur : Malum pas- sionis aut privationis, delicti causa auctoritate publica infli- ctum, ut omnes a peHurhando ordine uniciiiqne societati proprio deterreantur (1). Distinguuntur autem in thesi poenae spirituales a poenis temporalibus ac corporalibus. Sed hic nota quod duplicimodo potest aliquid dici spirituale. Primo quidem, in quantum pro- portionem habet adiinem spiritualem obtinendum, et sicomnes poenae quas infligit Ecclesia dici debent spirituales, quia non decernuntur nisi per ordinem ad spiritualem linem, et secun- dum quod ratio huiusce finis requirit. Deinde vero aliquid dicitur spirituale secundum absolutam entitatem, et sic locus est distinctioni inter poenas spirituales et temporales quas edicit forum ecclesiasticum. Nam spirituales dicuntur illae quae privant spiritualibus bonis, puta suftragiis Ecclesiae et sacramentis ; temporales quae privant bono aliquo temporali vel corporeo ; mixtae quae utrumque privationis genus impor- tant, sicut videre est in excommunicatione quando ad plenam excommunicationis rationem pertingit, teste loanne XXII in constitutione Licet iuxta. Assertio est certissima Ecclesiae sententia, hrmata constanti praxi Pontificum et Conciliorum oecumenicorum, necnon et manifestis dispositionibus iuris canonici : cuius contradicto- ria, sin minus haeretica, at certe erronea dicenda est, iuxta illud Bullae Auctorem fidei^ ad propositionem quintam Pisto- riensium : « (Propositio Synodi) qua parte insinuat, Ecclesiam « non habere auctoritatem subiectionis suis decretis exigendae « aliter quam per media quae pendent a persuasione ; qua- « tenus intendit, Ecclesiam non habere collatam sibi a Deopote- « statem, nonsolum dirigendi per consilia et suasiones^ sedetiam « iubendi per leges, ac devios contumacesque exteriore iudicio « ac salubribus poenis coercendi atque cogendi: inducens in « systema alias damnatum ut haereticum ». Accedit Encyclica (1) Ita Turqnini, op. cit. ii. 25. 478 qijAestio xi. Quanta cura, ubi Pius IX post enumeratos varios nostrae aetatis errores, inter quos recensetur et opinio statuens : Ec- clesiae ius non conipetere violatores legum suarum poenis tem- poraJibus coercendi, concludit: « Itaque omnes et singulas « pravas opiniones ac doctrinas singillatim hisce litteris com- « memoratas auctoritate nostra apostolica reprobamus, pro- « scribimus, atque damnamus, easque ab omnibus catholicae « Ecclesiae filiis vehitireprobatas, proscriptas, atque damnatas « omnino haberi vohmius et mandamus » '1). Generale argumentum dabit S. Thomas 1-2, Q. 87, a. 1: « Ex rebus naturahbus ad res humanas derivatur ut id quod « contra ahquid insurgit, ab eo detrimentum patiatur. . . . « Unde in hominibus hoc ex naturah inchnatione invenitur, « ut unusquisque deprimat eum qui contra ipsum insurgit. « Manifestum est autem quod quaecumque continentur sub « ahquo ordine, sunt quodammodo unum in ordine ad prin- « cipium ordinis ; unde quidquid contra ordinem ahquem in- « surgit, consequens est ut ab eo ordine et principe ordinis « deprimatur. Cum autem peccatum sit actus inordinatus, « manifestum est quod quicumque peccat, contra ahquem « ordinem agit, et ideo ab ipso ordine consequens est quod « deprimatur, quae quidem depressio poena est. Unde secun- « dum tres ordines quibus subditur humana vohmtas, triphci « poena potest homo puniri. Primo enim subditur humana « natura ordini propriae rationis ; secundo ordini exterioris « hominis gubernantis vel spirituahter vel temporahter ; tertio « subditur universah ordini divini regiminis. Quihbet autem « horum ordinum per peccatum pervertitur, dum ihe qui « peccat, agit et contra rationem, e-t contra iegem humanam, « et contra legem divinam. Unde triphcem poenam incurrit: « unam quidem a seipso quae est conscientiae remorsus, aham « vero ab homine, tertiam vero a Deo ». Hinc ergo efficitur quod ius puniendi est necessario connexum cum iure impe- randi, ita ut quicmnque auctoritate legifera instruitur, au- ctoritatem etiam habeat muniendi suam legem sanctione con- venienti. Et quia de principio generah nemo dubitat, unum restat de duobus. Yel enim denegatur Ecclesiae legislativa potestas, et tunc iterum reducimur ad ea quae sunt superius (1) Denzinger, n. 1546-1547. BE POTESTATE lURISDlCTIONrS 479" demonstrata ; vel si ei conceditur, ipso facto conceditur quoque potestas coactiva per poenas saltem spirituales. Proinde tota controversia quae adhuc residua esse potest, spectat poenas temporales, de quibus sint sequentia argumenta. In primis, quod penes Ecclesiam sit potestas puniendi con- tumaces, etiam temporalibus ac corporalibus poenis, probatur ex verbis Christi ad Petrum, loan. XXI-17 : Pasce oves meas. In hac enim pascendi auctoritate amplissima importatur quidquid ad conveniens gregis regimen requiritur. Ad oves autem convenienter regendas non sohim indiget pastor fa- cultate dirigendi, sed etiam coercendi per media corporalia, sicut cum mittitur canis ad mordendum caudam oviculae aberrantis. Xeque in hoc fallit applicatio ad gregem homi- num, nam poenae pure spirituales facilius contemnuntur, et parum movere solent carnales animas, eo quod licet reipsa in seipsis graviores sint, tamen earum nocumentum non ita sensibiHter percipitur. Requiruntur itaque poenae temporales ad emendationem delinquentium ; et toto coelo aberrant qui dicunt medium corporalis coercitionis, nedum sit medium aptum ad finem intentum, esse potius obstacukim, puta seminarium hypocrisis et quoddam inductivum in fictam religionis prolessionem. Hoc enim per se loquendo est falsissimum (1), etsi per accidens ex indiscreta applicatione remedii talia inconvenientia sequi posse non diffiteamur. Et re quidem vera, si quis recte con- sideret, videbit quod etsi timor poenarum quae a legibus humanis determinatae sunt, non possit esse verum ac proprium virtutis et professionis christianae iidei motivum, adhuc ta- men est de se medium efficacissimum inducendi homines ad resipiscentiam, et ad laudabilem ac bonam voluntatem con- cipiendam: tum quia, ut dicit AngeHcus 1-2, Q. 92, a. 2 ad 4^^°^, « per hoc quod aliquis propter metum poenae incipit assue- « iieri ad vitandum mala et ad implendum bona, perducitur « quandoque ad hoc quod propria voluntate hoc faciat » ; tum quia iuxta Augustinum, epist. 93, n. 16, « timendo quod pati « non vult, vel relinquit impedientem animositatem, vel igno- « ratam compellitur cognoscere veritatem, ut timens vel res- (1) Huc facit notissimnm illncl Prov. XlII-24 : Qni parcit rirgae, odii fiJium sitnm; qui aniem diVigii illnm, insianier erndit. 480 QUAESTIO XI. « pnat falsiim de tjuo contendebat. vel quaerat verum quod « nesciebat, et volens teneat iam quod nolebat » (1). Requiruntur praeterea corporales eoercitiones ad tutelam commnnis ac publici boni. Si enim aliquis in tantmn pertinax inveniatur ut de resipiscentia eius vix ac ne vix quidem spe- rari possit, semper tamen manet necessitas coercendi illum, vi corporali adhibita, ne aliis noceat, eornm fidem corrum- pens. Unde Hieron^mrus in cap. 5 epist. ad Galatas : « Do- « ctrina perversa ab uno incipiens vix duos aut tres primum « in exordio repetit auditores : sed paulatim ut cancer serpit « in corpore, et iuxta vulgare proverbium, unius pecudis « scabies totum commaculat gregem. Igitur et scintilla statim « ut apparuerit exstinguenda est, et fermentum a massae « vicinia semovendum, secandae putridae carnes, et scabiosum « animal a caulis ovium repellendum, ne tota domus, massa. « corpus et pecora, ardeat, corrumpatur, putrescat, intereat. « Arius in Alexandria una scintilla fuit, sed quia non statim « oppressa est, totum orbem eius flamma populata est ». Aliud quoque argumentum sumitur ex sanctionibus iuris caiionici. In quo quidem per prius observes velim, argumen- (1) Fuerat aliqu.iudo Augustiiins in ea sententla, neniinem de haeresi vel schismate csse cogendum ad Ecclesiae unitatem, sed solnm verbo esse agendum, disputatione pugnandum, ratioue viucendum, ne Jictos cafholicos liaberemus, quos aperlos haereiicos noveramus. Sed postea senten- tiam mutavit, ipsa expeiientia convictus. « Nam, inquit, primo raihi « opponebatur civitas mea, quae cnm tota esset iu parte Donati, ad uni- « tatem catholicam timore legnm imperialium conversa est; quam nunc « videmus ita huius vostrae animositatis perniciem detestari, ut in ea « nitnquam fuisse credatur. Ita aliae multae quae mihi uorainatim com- « meraorabantur, ut ipsis rebus agnoscerem etiara in liac causa recte « intelligi posse quod scriptum est : Da sapienii occasionem, et sapientior « erit.... His orauibus harum legum terror, quibus proraulgandis reges « serviunt Doraino in timore, ita profuit, ut nunc alii dicant: lam hoc « volebamus, sed Deo gratias qui nobis occasionem praebuit iamiamque « facieudi, et dilationum morulas amputavit.... Alii dicant : Nesciebamu» « hic esse veritatera, nec eam discere volebamus, sed nos ad eam cogno- « scendam metus fecit intentos, etc. ». Epist. 93 ad Vincentiuin, n, 17-18. — Cf. etiam 1. 2 Retract. c. 5: « Xondura expertus erara.... quantum « eis*(schisraaticis) in melius mutandis conferre possit diligentia disci- « plinae ». DE POTESTATE lURISDICTIONIS 481 tum lioc fimdari in demonstrata superius infallibilitate quoad res disciplinae. Haec enim infallibilitas in eo est, ut Ecclesiae legislatio nihil continere possit quod contrarietur iustitiae et normae rectitudinis evangelicae. Ex quo statim sequitur quod si quae poenae ibi decretae reperiantur, eo ipso dicendae sint vere pertinere ad iurisdictionem ecclesiasticam, nam alias forent iniustae, tyrannicae, et per nefas oppressivae humanae libertatis. Atqui poenae temporales in iure ecclesia- stico contra delinquentes passim decernuntur. Vide ad exem- plum 1. 5 Decretal. Tit. 7 de haereticis, cap. Ad aholendam, cap. Vergentis, cap. Excommunicamus . Item Bullam Martini V Inter cunctas in Concilio Constantiensi, ubi iubetur ut si quis ab Ecclesiae Romanae fide discesserit, contra eum procedatur etiam primtione honorum et dignitatum temporalium, etiam per captiones et incarcerationes aliasve corporeas poenas^ nulla de- linquentium excepta classe, quavis mundana praefulgeant di- gnitate. Item Tridentinum Sess. IV, ubi mulcta pecuniaria statuitur contra imprimentes libros de rebus sacris absque approbatione Ordinarii. Et Sess. XXIV, c. 8 de Eeformatione matrimonii, ubi iubentur mulieres sive coniugatae sive solutae quae cum adulteris seu concubinariis publice vivunt, si ter admonitae non paruerint, ah Ordinariis locorum ex ofpcio graviter pro modo culpae puniri, et extra oppidAim vel dioece- sim, si id eisdem Ordinariis videhitur, invocato si opus fuerit hrachio saeculari, eiici : atiis poenis contra adulteros et concu- hinarios inflictis in suo rohore permanentihus. Et Sess. XXV, cap. 3 de Eeformatione, per totum. Item alia permulta quae refert et congerit Benedictus XIV, de Synodo 1. 10, c. 9, ubi si libuerit, amplam reperies collectionem monumentorum ex veteribus Conciliis, a Constantino Imperatore (quo primum tempore Ecclesia suam disciplinam sine impedimento expli- care coepit), usque ad medium aevum. §a. Hactenus sermo fuit de poenis temporalibus , quae tamen ad poenam sanguinis, puta mortis vel mutilationis non per- tingunt. De hac enim poena certissime constat quod nunquam fuit lege vel iudicio Ecclesiae aut decreta aut inflicta. Et hinc processit apud canonistas et theologos controversia in utram- De Ecclesia Chrisli. 31 482 QDAESTIO XI. qne partem usque nunc agitata, utriim sit necne penes Eccle- siam ius giaclii, quod ab ipsamet immediate exerceatur. Porro ab eiusmodi disputatione quae satis otiosa videtur, visum est abstrahere, ut in iis quae certa sunt, et in confesso esse de- bent apud omnes catholicos, unice consistamus. Haec autem ad tria capita facile reducuntur. In primis pro certo tenendum, per se honestum et iustum esse ut puniantur morte qui graviter perturbant ordinem so- cietatis religiosae seu ecclesiasticae, ut constat ex damnatione propositionis 14^^ loannis Hus in Concilio Constantiensi (1), et propositionis 33^® Martini Lutheri in Bulla Leonis X Ex- surge Domlne (2). Et re quidem vera, non est uUatenus du- bitandum quin penes auctoritatem publicam sit ius puniendi poena capitali reos atrociorum criminum. tum ut abscindatur a corpore sociali membrum graviter nocivum et corruptivum boni communis, tum ut alii videntes tanta poena puniri sce- lera huiusmodi, efficaciter ab eis perpetrandis deterreantur. Et non est nec esse potest circa hoc specialis controversia, cum principium ipsum communi iure gentium confirmetur (3). Hoc itaque supposito, formatur argumentum. Nam si iustum est morte plectere eos qui propter homicidia et alia similia civitati temporali graviter nocent, multo magis licitum erit capitali poena animadvertere in eos qui ordinem civitatis spiritualis a fundamentis perturbant, iidem corrumpentes et veneno suae impietatis occidentes animas. Quanto enim bonum alicuius societatis est altius, tanto efficacius oportet consulere conservationi eius, deterrendo perturbatores et resecando membra reliqui corporis corruptiva. Nihil autem est quod gravius perturbet ordinem societatis spiritualis quam haeresis, cum fides sit totius salutis fundamentum et radix. Unde qui in aliis coiTumpit fidem, adimit eis primum principium spi- (1) « Doctores poncutes quod aliquis per ceosuram ecclesiasticam emen- « danclus, si corrigi noluerit, saeculari iudicio est tradendus, pro certo « sequuntur in hoc pontifices, scribas, et Pharisaeos qui Christum non « volentem eis obedire in omnibus, dicentes : Nohis non licet interficere « quemquam, ipsum saeculari iudicio tradiderunt ; et tales sunt homicidae « graviores quam Pilatus ». (2) « Haereticos comburi, est contra voluntatem Spiritus ». (3) Cf. S. Thom. 2-2, Q. 64, a. 2-3. DE POTESTATE lURISDICTIONIS 483 ritualis vitae, et est gravior homicida quam qui aufert vitam corporalem (1). Niliilominus dicendum est secundo, exercitium auctoritatis in causa sanguinis, regulariter saltem loquendo, non pertinere ad Ecclesiam ; idque non propter minorationem aliquam iu- risdictionis, sed propter solum defectum congruentiae. Con- siderandum enim est, quasdam esse convenientias in admi- nistratione iustitiae inter homines necessario servandas, per quas bono ordini consulatur, necnon et existimationi qua apud subditos publica auctoritas communiri debet. Sicut ex. gr., magistratus civilis qui sine dubio ius habet decernendi ca- pitalem poenam, non ideo dicendus est posse convenienter suscipere in se exsecutoris partes. Neque enim oportet ut qui in sublimitate, teste Apostolo, est constitutus, propria manu malefactores occidat, carniiicis agendo personam. Ex hoc enim contingeret eum vilescere in existimatione hominum, et cum aliunde ministerium eius in melioribus sit ordinatum, inconvenit ut ignobili se ingerat servitio, non praecise ex defectu iuris, sed propter annexam actioni vilitatem quae non decet publicae potestatis detentorem. Sicut etiam multa sunt quae gregarius miles laudabiliter facit, et non decenter faceret dux exercitus, eo quod infimum ministerium non proportionatur nobilitati supremae dignitatis. Quamvis si forte occurreret necessitas, id est, si salus exercitus requi- reret ingerentiam ducis etiam in minoribus, laudabiliter ageret ille quae alias ipsum dedecuissent ; ratio enim necessitatis dignificat multa quae regulariter non conveniunt. — Nunc autem convenientiae sunt diversae in diversis pro munerum et functionum varietate (2). Sicut alia sunt quae in milite (1) Cf. S. Thora. 2-2, Q. 11, a. 3, et Bellarm. de Laicis, c. 21 circa finem. — Quin et e conspectu felicitatis praesentis vitae, crimen sociale est, fidem destruere : « Foi des humbles ! Dernier tresor de consolations « pour la pitoyable humanite ! Combien ceux qui te combattent sont « nialfaisants et coupables, et combien je le fus moi-merae qui rae re- « proche plus d'une page dictde par l'ironie et par 1'orgueil ! » (F. Cop- pee, La honne sonfrance, IX). — « Devant ces pauvres gens en prieres, « 1'incredule se dirait alors, je suppose^ que ce fut une folie et un crime « de combattre chez les humbles la foi qui les faisait s'aimer les uns « les autres, et esperer en un Pere celeste, etc. ». (Id., ibid. XV). (2) S. Thom. 2-2, Q. 64, a. 4 ad lum. 484 QUAESTIO XI. placeiit, in sacerdote displicent ; aliae congruentiae servandae a magistratu politico, aliae vero a magistratu ecclesiastico ; hinc enim pendet pulcherrima illa dispositio qua sub summo rectore Deo singulorum ministeria miro ordine dispensan- tur. — Eodem igitur pacto quo non est conveniens magi- stratui civili ut publici exsecutoris partes assumat, ita non congruit ut Ecclesia sese quolibet modo immisceat in causis capitalibus, sive decernendo poenam mortis per suam pro- priam legem, sive applicando illam per proprios ministros ad particulares personas. E-atio est quia oportet salvam esse in Ecclesia et ministris eius exidimationem Jenitatis, quae exinde caperet detrimentum. Et hinc etiam venit quod leges ecclesiasticae tam severe prohibeant ne clerici sententiam sanguinis ullo modo dictent aut ferant, iubeantque ut in curiis principum haec solHcitudo, non clericis, sed laicis committatur. De quo vide 1. 3 Decretal. tit. 50, c. 5-9. Restat igitur ut quidquid in hac parte ad securitatem et bene esse societatis spiritualis potest requiri, famulatui bra- chii saecularis relinquatur. (Jnde S. Thomas 2-2, Q. 11, a. 3: « Circa haereticos duo sunt consideranda : unum quidem ex « parte ipsorum, aliud vero ex parte Ecclesiae. Ex parte qui- « dem ipsOrum est peccatum, per quod meruerunt non solum « ab Ecclesia per excommunicationem separari, sed etiam « per mortem a mundo excludi. Multo enim gravius est cor- « rumpere fidem per quam est animae vita. quam falsare pe- « cuniam per quam temporali vitae subvenitur. Unde si fal- « sarii pecuniae vel alii malefactores statim per saeculares « principes iuste morti traduntur, multo magis haeretici sta- « tim ex quo de haeresi convincuntur, possunt non solum « excommunicari, sed et iuste occidi. Ex parte autem Eccle- « siae est misericordia ad errantium conversionem, et ideo « non statim condemnat, sed post primam et semndam corre- « j^tionem^ ut Apostolus docet. Postmodum vero si adhuc per- « tinax inveniatur, Ecclesia de eius conversione non sperans, « aliorum saluti providet, eum ab Ecclesia separando per ex- « communicationis sententiam, et itlterius reHnquit eum iudicio « saeculari a mundo exterminandum per mortem». Sed ubi ad legem et iudicium saeculare pervenimus, iam praetergredimur fines praesentis disputationis quae erat de ipsa ecclesiastica potestate. Et ideo accurata discussio prae- DE POTESTATE lURISDICTIONIS 485 dictae qiiaestionis, cuius totiim fere momentum pro condi- tionibus nostrorum temporum non est nisi apologeticum, debet remitti ad ultimam tractatus partem, in qua de habi- ludine Status ad Ecclesiam. Ibi ergo ad trutinam revoca- bnntur sophismata quae congerere solent contra notionem «rachii saecularis, non assequentes illud quod scriptum est : « Et nunc reges intelligite, erudimini qui iudicatis terram. < Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. <- Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et <: pereatis de via iusta » . CAPUT TERTIUM Qq. XII-XYI. DE SUBIECTO POTESTATIS SIVE DE ECCLESIASTICA HIERARCHIA PostqiTam dictum est primo de Ecclesiae membris, deinde de ecclesiastica potestate, superest dicendum de subiecto po- testatis et de forma secundum quam liaec ipsa potestas a capite Christo per varios gradus sacri principatus ordinatis- sima distributione descendit. Xon tamen in animo est de or- dinis hierarchia nunc disserere (de ea enim alibi, in tractatu de sacramentis), sed de sola hierarchia mrisdicflonis^ acci- piendo iurisdictionem sensu illo ampliato in quo a potestate magisferii non contradistinguitur (1). Caeterum prae oculis habeas velim omnia principia in Quaest. 9 declarata, ex quibus palam efficitur non esse proprie loquendo hierarchias duas, hinc ordinis, inde vero iurisdictionis, sed unam omnino in- divisam ecclesiasticam hierarchiam, quae cum duplici pote- state tum regendi tmn etiam conficiendi et ministrandi sacra instruatur, utramque habet simul iunctam in suo apice suaque summitate, videlicet in persona eorum quos, ut Apostohis ait, Spiritiis Sancfus posuif episcopus regere Ecclesiam Dei. Verum etsi episcopalis iurisdictio episcopalem quoque cha- racterem connaturaliter apj)ellet, et vice versa, nusquam ta- men ad characterem ordinis ipso facto consequitur iurisdictio, multoque minus ex ratione characteris sumenda est eiusdem iurisdictionis vel mensura vel amplitudo, et universim lo- quendo, alia est lex distributionis potestatis quoad confectio- nem sacrorum, alia vero quoad mimus regiminis. Nunc igitur de solo subiecto potestatis regiminis formaliter in quantum huiusmodi, disputatio est. Et primo considerare oportet for- mam regiminis ecclesiastici in generali. deinde in speciali. (1) Cf. Qnacst. VITI, s> 2. DE FORMA REGIMINIS ECCLESIASTICI IN GENERALI 487 Ipsa antem specialis consicleratio ad qiiinqne capita revoca- bitur : Primo cle monarchia ecclesiastica in Beato Petro in- stituta. Secundo de eo penes quem est successio Petri, id est de Romano Pontifice. Tertio de episcopis qui in partem sollici- tudinis vocantur. Q,uarto de gradibus qui in hierarchia iure ecclesiastico fuerunt introducti. Ultimo de Conciliis. QUAESTIO XII. DE FORMA REGIMINIS ECCLESIASTICI IN GENERALI SIVE r DE RATIONE QUA A FORMIS POLITICI PRINCIPATUS DISCRIMlNATUR Cum quaeritur de forma regiminis ecclesiastici in generaVi, totum fere negotium est in assignanda fundamentali differen- tia qua ipsa ecclesiastica hierarchia ab omnibus quotquot sunt aut esse possunt civilium principataum constitutionibus discriminatur. Sciendum enim est, fuisse quorumdam opinio- nem quod eadem norma quae regnorum terrae propria est, Ecclesiae quoque regimini proportionaliter sit applicanda, et vice versa ; atque hinc prodiit, modo quidem corrltpta atque adulterata notio ecclesiasticae constitutionis, modo vero minus recta (ut videtur) in re politica sentiendi ratio. Certe veteres Gallicani temporibus Conciliorum Constaiv tiensis et Basileensis communes de politico principatu ideas in Ecclesiam transtulerunt. Dicebant enim : « Ex naturali iure « stabilitur auctoritas communitatis Ecclesiae super Papam, « in hoc quod de iure naturae est quod perfecta et libera « communitas est, ad quam spectat providere sibi de principe, « et tueri se contra eum quando in destructionem utitur po- « testate, et cogere et amovere illum quando demeretur. Huic « enim principio si adiungatur quod Ecclesia universalis est « communitas perfecta et libera, et quod ordo gratiae insti- « tutus a lesu Christo non tollit_, sed perficit naturam, mani- « feste concluditur quod ad Ecclesiam universalem spectat « providere sibi de Papa, et tueri se contra eum, et etiam 488 QtJAESTIO XII. « deponere illum. et universaliter esse supra illuin » (1). Haec, inquam, veteres Gallicani post Gersonem, Petrum de Alliaco, caeterosque Sorbonicos XIV et XY saeculi, qui aliqua saltem analogia ex naturalibus societatibus desumpta nitebantur, et non eousque inconsequentiae devenerant, ut monarchiam puram in Ecclesia negantes, eam in solis civilibus quasi de iure divino adstruerent. Huiusmodi enim doctrinae portentum nonnisi cum Gallicanis sequioris aevi ortimi habuit (2). Qui- bus interim praetermissis, alia nunc subiit sententia praece- denti e diametro opposita, eidem tamen parallelismo eccle- siasticum inter et civile regimen adinvento vel innixa vel certe consentanea. Quae etsi de errore notari nequaquam possit, ea nihilominus habet inconvenientia, quibus novam hicem novissime obortae controversiae addiderunt. Et veteres quidem Gallicani circa ecclesiastici regiminis constitutionem errabant omnino, transferendo in eam principia suo tempore universaliter recepta de constitutione Status. At nunc, cor- recto Gallicanismi errore, nonnuUi via inversa introducunt in constitutionem Status verissima principia quae ad solam ecclesiasticam hierarchiam videntur pertinere, volentes scilicet potestatem principum esse a Deo immediate, contra antiquam et communem theologorum sententiam statuentem : « Omnem « quidem potestatem a Deo esse, sed tamen aliam esse a Deo « immediate, ut Summi Pontificis, aliam vero mediante con- « sensu humano, ut principum temporalium » (3). Xeque haec diversa sentiendi ratio pro indifferenti habenda est. Hinc enim pendent sat multae consequentiae, ad intelligentiam historiae ecclesiasticae, explicationem pontificiorum documen- torum, necnon et officia christiani hominis erga constitutas potestates phirimum facientes. Xos vero in praesentiarum rem potissimum attingemus in ordine ad declarandam pro- priam ac distinctivam ecclesiastici regiminis conditionem, quae nulla alia meliori ratione potest ostendi quam instituta comparatione cum regimine politico in suis originibus variis- que formis considerato. (1) Apud Caietannm, Tract. 2, de auctoritate Papae et Concilii, c. 1. (2) Cf. J. de Maistre, du Pape, 1. 2, c. 1. (3) Bellarm., cont. loau. Marsil., respons. ad capitulum tertium. BE FORMA REGIMINIS ECCLESIASTICI IN GENERALI 489 § 1. De oi*ig-iiiilnis et foi^iiiiis imlitiei |»riiieiimtus. Politicam potestatem dicimns illam qiia regitur popiiliis in finem tranqnillitatis et prosperitatis temporalis. Eam a pote- state herili apprime distingnes, iiam potestas herilis qnae ad ius proprietatis pertinet, est potestas domini in servum, adeo- que non in servi, sed in ipsius domini bonum, quia servus qua talis non est gratia sui, sed gratia alterius. At potestas politica nequaquam est in bonum imperantis, sed unice in bonum communitatis cui imperans praeest, ut iure meritoque dicat Bellarminus: « Differt politica subiectio a servili, quod « subiectus serviliter, est et operatur propter alium ; subie- « ctus politice, est et operatur propter se. Servus regitur « non in sui, sed in domini sui commodum; civis regitur in « commodum suum, non in commodum magistratus. Sicut e « contrario princeps politicus, dum regit popuhim, non suam, « sed popuH utilitatem quaerit : tyrannus autem et dominus « non populi, sed suam quaerit, ut Aristoteles docet h 8 « Ethic. c. 10. Itaque revera, si ulla est servitus in politico « principatu, magis proprie servus dici debet qui praeest quam « qui subiectus est, ut docet Augustinus h 19 de civit. c. 14, « et hoc ad htteram significat illud Domini Matth. XX: Qui « vohierlt inter vos primus fieri, erit omnium servus. Quo modo « episcopi servos se plebium suarum, et Summus Pontifex « servum servorum Dei se nominat » (1). Nunc autem, cum de origine principatus poHtici diversissimae prodierint sen- tentiae, fundamenti instar ponendum est immobile dogma in quo hac de re cathoHci omnes convenire debent et revera conveniunt. I. Quod potestas politica secundum se a Deo sit au- ctore naturae. Haec est contra assertores contractus sociahs, mentientes omnem potestatem socialem a communitate tanquam a suo originaU fonte derivare ; ipsam autem communitatem eatenus esse fontem potestatis, quatenus in eam singula quaeque (1) Bellarm., de Laicis, c. 7. 490 QrAESTIO XII. membra, conventione inita, omnia sna individualia inra con- tnlerunt. Si enim delirantibus philosopliis credas, omnes homines ita nascuntur independentes, ut nemini eorum ex naturali lege incumbat oificimn quo personalis libertas limi- tetur, nemini pariter ius competat quo coarctetur libertas alterius. Imo vero haec eadem libertas sive quoad usum bo- norum huius mundi, sive quoad insitarum lacultatum exerci- tium, ita est unicuique propria, ut nonnisi libero contractu in manus communitatis resignari queat. Quippe per sohmi socialem contractum servantur conditiones iustitiae, omnibus et singulis pariter libere intervenientibus, et de iure suo aequaliter cedentibus. Pacto igitur semel inito, communitas efficitur unicus fons unicumque principium omnium iurium atque officiorum, et praeter alia multa id etiam consequitur, quod magistratus quilibet nihil plus sit quam purus ac sim- plex voluntatis populi exsecutor, ad eius nutum semper re- vocabilis (1). Atqui, eiusmodi commentum retulisse, iam re- futasse est, cum vel prima fronte appareat in suis fundamentis impium, in suo conceptu inchoaerens, in suis consequentiis monstruosum, denique ex toto chimaericum atque absurdum. Impium dico in fundamentis, quia ab atheismo exorditur, id est a radicali negatione naturalis subiectionis hominis ad Deum et ad legem eius. Incohaerens in suo conceptu, quia si innata hominis libertas nullo officio nulloque iare ante pactum limitari potest, non apparet cur per pactum possit vel ex toto vel etiam ex parte, praesertim irrevocabiliter alienari, quandoquidem sechisa superiori lege quae pacta et donationes inter homines iirmet, nequaquam concipitur sta- bilis aliqua ab uno in alium dominii translatio. Monstruosum quoque in suis consequentiis, dum scilicet ante idolum ab- stractae communitatis omnia curvat, et ad factum quod attinet, effrenatae violentiae ac tyrannidi praevalentium fa- ctionum caeteros quosvis privatos facit obnoxios. Denique (1) « Recentiores perplures eoriini vestigiis ingredientes qni sibi sae- « cnlo snperiore philosopliornm nomen iuscripsernnt, oiunem inquinnt po- « testatem a populo esse; quare qni eam in civitate gerunt, ab iis non « nti suam geri, sed nt a populo sibi mandatam, et hac quidem lege nt « popuTi ipsins voluntate a qno mandata est, revocari possit >> Leo XIII, Encvclica Diuturnnm. t)E FORMA REGIMINIS ECCLESIASTICI IN GENERALI 491 ex toto ridiculum atque absnrdiini, qnia plane chimaericam societati assignat originem, cui et sensits intimus, et historia hnmani generis, et hice etiam meridiana clariora facta contra- dicunt. Et haec quidem longius prosequi in animo non est, sed nota interim illa duo ad quae tanquam ad summa capita to- tum systema reducitur. Primum est quod politica potestas a solo populo est, et tam in fieri quam in esse a supremo eius principatu pendet. Alterum est quod ipse popularis princi- patus ex contractu oritur, pro quanto scilicet unumquodque societatis membrum de iure suo voluntarie cessit, et singuli quique in eius se contulerunt potestatem, ad quem pervenit summa illorum iurium, id est in potestatem communitatis. Porro ex duobus his principiis primum proprio ac naturali pondere ducit in perfectam anarchiam (1), alterum vero in perfectum despotismum portentosumque communismum (2). (1) « Le peiiple est souverain et le gouvernement n'est que son cominis, « moins que son commis, sou domestique. — Eutre eux point de contrat « indc^fini ou du moins durable. II est contre la nature du corps politiq^ic « que Je souverain s^impose une loi qu^il ne puisse jamais enfrcindre. — « Poiut de charte consacr6e et inviolable qui enchalne un peuple aux « formes de constitution une fois ^tablies. Le droit de les changer est la « premiere garantie de toutes les autres. II 7i'y a pas, il ne peut y avoir « aucune Joi fondamentale ohligatoire pour le corps du peuple, pas meme 1e « contrat social. U acte par lequel un peuple se soumet d des chefs ii' est « ahsolument qu'une commission, un emploi dans lequel simples officiers du « souverain, ils exercent en son nom le pouvoir dont il les a faits deposi- « taires, et qu'il peut modifier, Umiter, reprendre quand il Ini plait.... « Vis-a-vis de lui, ils n'ont aucnn droit. II n'est point question pour eux « de contracter, mais d'oheir. Ils n'ont pas de conditions k Ini faire; ils « ne peuvent reclamer de lui aucun engagement.... De grd ou de force « ils (les magistrats) sont les corveables de PEtat, plus disgracies qu'un « valet ou un man(Euvre, puisque le manojuvre travaille a conditions « debattues, et que le valet chasse peut r^clamer ses huit jours. Sitot « que le gouvernement sort de cette humble attitude, il usurpe, et les « constitutions vont proclamer qu'en ce cas Pinsurrection est non seu- « lement le plus saint des droits, mais encore le premier des devoirs », Taine, 1'ancien rdgime, 1. 3, c. 4, ^ 3, citans Rousseau, Contrat social, 1-7, III-l, IV-3, etc. (2) « La th^orie a deux faces, et tandis que d'un cotd elle conduit h « la demolifcion perpetuelle du gouvernement, elle aboutit de 1'autre h 492 QUAESTIO XII. Sed ab his delirameiitis longe longeqiie distant catholici theologi, ad unum omnes, potestatem politicam a Deo repe- tentes velut a naturali necessarioque principio. Et sane, si societas non est in destructionem, sed magis in tutelam iu- rium individualium, esse omnino non potest quod ex eorum- dem alienatione et veluti absorptione in massa sociali coalescat principatus. Rursus, si in civilem societatem non ex propria electione, sed naturali destinatione ac necessitate homines adunantur, quamcumque humanam fingas commissionem sive institutionem in ordine ad procurandum bonum commune, et sarta tectaque servanda iura privatorum, veram originem politicae potestatis nequaquam attigisti. Ab eo enim necesse est esse institutionem potestatis, a quo est institutio societa- tis ; societas autem civilis ut sic ab arbitrio hominum non pendet: ergo nec potestas. Oportet igitur de necessitate as- surgere in Deum, qui cum sit auctor naturae humanae, eo ipso auctor est illius societatis quae est hominibus naturalis, et ex consequenti auctor quoque potestatis sine qua nequit illa « la dictature illiinitee de 1'Etat.... Eq eflfet les clauses du contrat social « se reduisent toutes d iine seule, savoir Valienaiion totale de chaque associe « avec tous ses droits d lc conimunautS. Chacun se donue tout entier, tel « quHl 86 irouve actuellement, lui et tontes ses forces, dont hs hiens qu^iJ « possede font 2)artie. Nulle exception ni r^serve ; rien de ce qu'il riiicii>a.tiis ecclesiastiei. Hactenus cle principatu politico disserentes, a scopo praefixo declinare forsitan videbamur. Sed ut dictum est ab initio, propositum intentionis erat praestituere primum consuetam ac familiarem regiminis rationem quam lex naturalis et huic legi consentaneus usus in civilibus introduxit, ut deinde notarentur differentiae quae Ecclesiae regimen discriminant. Id igitur nunc praestandum est, ac per hoc ipsum palam fiet, quantum praesentis quaestionis generalitas requirit, quid proprium quidve distinctiM.mi habeat ecclesiastici principatus forma et constitutio. In primis, si ambas potestates secundum se accipiamus, non erit discrimen praecise quoad originem a Deo, tametsi alia a Deo sit auctore naturae. alia autem a Deo auctore gratiae, quia una ordinem habet ad finem temporalis tran- quillitatis quae ab ipsa natura exigitur, altera ad bonum « et digne de respect, car envisage dans sa nature, il est constitn^ et « s'impose pour pourvoir an bien coramun, but supreme qui donne son « origine a la soci^te humaine. En d'autres termes, dans toute hypoth^se « le pouvoir civil consid^re comme tel, est de Dieu, et toujours de Dieu, « car il n^y a point de ponvoir si ce iVest de Dieu. Par cons^quent, lorsque « les nouveaux gouvernements qui representent cet immuable pouvoir « sont constitues, les accepter n'est pas seulement permis, mais r^clam^, « voire meme impose par la necessite du bien social qui les a faits et « les maintient... Et ce grand devoir de respect et de d^pendance per- « s^v^rera tant que les exigences du bien commun le demanderont, puis- « que ce bien est apres Dieu, dans la societ^, la loi premiere et derniere. « Par Iri s'explique la sagesse de 1'Eglise dans le maiutien de ses relations « avec les nombreux gouvernements qui se sont succ^des en France en « moins d'un si^cle, et jamais sans produire des secousses violentes et « profoudes, etc. ». — Quibus consonaut ea qua a Pontifice dicuntur in epistola ad Cardinales Gallos de eadem re : « Accepter sans arrifere-peu- « s^e... le pouvoir civil dans la forme ou de fait il existe. Lorsque dans « une soc\6t6 il existe nu pouvoir constitu6 et mis a l'(Euvre, 1'int^roi « commun se trouve lie a ce pouvoir, et l'on doit l'accepter tel qu'il « est, comme repr^sentant le pouvoir venu de Dieu », DE FORMA REGIMINIS ECCLESIASTICI IN GENERALI 513 quod sanguine suo Christus nobis acquisivit, transcendens omnes naturae vires. Verum de potestate nunc quaeritur, non tam veluti in abstracto, quam per ordinem ad subiecta in quibus recipitur, videlicet de forma gubernii et modo in- stitutionis eius. Porro forma gubernii nequaquam hic relicta est determina- tioni communitatis, sed a solo principe Ecclesiae lesu Christo ortum habet. Quod sane intelligas velim de forma non sohim in confuso, vekit si tantum instituisset Christus ut Ecclesiae regimen foret v. g. monarchicum potius quam aristocraticum aut democraticum, sed omnino in individuo, quatenus regimen ordinavit ipsemet per omnem iuncturam subministrationis, designando etiam in perpetuum supremae auctoritatis subie- ctum, a quo tanquam a capite vicario omnis inferior potestas derivaret. Unde statim ehicet principalis differentia quae est inter formam regiminis ecclesiastici, et omnes quotquot sunt aut esse possunt civiHum guberniorum constitutiones. In ci- vihbus namque potestas a Deo originaKter descendens, non- nisi mediante communitate (modo iam dicto) ad eos pervenit qui exercent principatum. Hic autem nusquam mediat aut communitas aut coUegium communitatis. Si quando enim habeat intervenire, id erit ad inducendum in particulari persona conditionem cum qua ius divinum, ipsumque solum, coniunxit supremam potestatem, minime vero ad causandum ipsam alKgationem potestatis cum praefata conditione vel titulo. Quare potestas ibi via prorsus directa, a Deo in Chri- stum, a Christo in eius vicarium, a Christi vicario in caeteros quosvis praesules descendit, nulla alia persona sive physica sive morah in ratione causae mediae se habente. Et haec quidem positivis tum EvangeHi tum Traditionis testimoniis in posterum demonstranda relinquuntur. Interim vero generalem differentiae rationem ex natura rei in hoc possumus assignare, quod nullus est homo qui naturaliter sit princeps communitatis civilis, aut naturale ius in eam habeat. Quo iit ut vel cogaris recurrere ad praeternaturalem Dei interventum qui sine ratione sutficienti hic fingeretur, vel debeas revera confiteri quod absque positiva institutione ipsiusmet communitatis, nequit omnino esse constitutio et in- vestitura principatus. At vero homo lesus Christus Ecclesiam continet ut adaequatum eius principium. Ipse enim est qui JJe Ecclesia Ckristi. 33 514 UUAESTIO XII. dedit semefqmim pro nohis, iit nos redimeret ab omni iniquitate, ef miindaret sibi popidum acceptabilem, sectatorem bonoriim operum (1). Ipse est qui dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea^ ut illam sancti/icaret, mundans Javacro aquae in verbo vitae, ut exMberet ipse sihi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi, sed uf sif sancta et immaculata (2). Deniqiie ipsiim dedit Deiis capnt siiper omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius et plenifudo eius qui omnia in omnibus adimpletur (3). Non ergo se habet comniu- nitas Ecclesiae ad suum caput, sicut civilis communitas ad proprium principem, qui ab extrinseco tantum additam ha- bens principatus praerogativam, naturaliter ac per se nonnisi unus de communitate est. Omnino enim ex natura rei venit c[Uod penes unum hominem lesum Christum resideat Eccle- siae principatus et dominium et praelatio, ac per hoc, ex natura quoque rei efficitur ut non ad communitatem pertineat institutio regiminis aut qualiscumque investitura gubernan- tium, qui in tantum ius principatus exercere poterunt, in quantum naturalis principis seu capitis vicariam obtinebunt auctoritatem. Ad rem Caietanus, Tract. 2 de auctoritate Papae et Concilii, c. 1 : « Ecclesia, inquit, non a singularibus aut a « communitate, sed a capite homogeneo lesu Christo initium « sumpsit originis, perfectionis, et potestatis. Natura igitur « ecclesiastici regiminis ab ipsa sua nativitate est ut sit non « in communitate, nec ut a communitate ad unum vel plures « derivetur, quemadmodum accidit in regimine civili humano, « sed ut in uno certo principe suapte natura sit. Et cum « princeps iste unus atque idem in saecula regnet, oportet « secundum naturalis iuris consequentiam, ut ad ipsum prin- « cipem, non ad communitatem Ecclesiae spectet in sua ab- « sentia ordinare de vicario, qui non est vicarius communi- « tatis Ecclesiae, sed Christi. Et hoc ipsum Salvator per « semetipsum exsequi dignatus est, dum Petrum solum in- « stituit suum vicarium post resurrectionem. Eelinquitur ergo « quod sicut princeps Ecclesiae Christus non ab Ecclesiae « communitate naturaliter auctoritatem habet. ita illius vica- (1) Tit. 11-14. (2) Eph. y-25 seq. (3) Eph. 1-22. DE FORMA RKGIMINIS ECCLESIASTICI IN GENERALI 515 « rius non ab Ecclesiae commimitate, secl a lesu Christo aucto- « ritatem naturaliter habet.... Uncle ordo gratiae non tollit in « Ecclesia naturae ordinem qui ibi natus est esse. Non enim « Ecclesiae natus est esse ordo talis ut eius sit ius princi- « patus, et a gratiae ordine tollatur. Sed in Ecclesia ex sua « natura est ordo talis ut ius principatus sit non in se, sed « in domino suo naturali. Et hunc naturae ordinem in Ec- « clesia, consequens est quod gratia non tollat, sed perficiat, « et lesu Christi sapientia disponens omnia suaviter com- « plectatur » . Sic igitur, fundamentalem tenes differentiam inter ecclesia- sticum et politicum gubernium, ut neque ea quae Ecclesiae constitutioni propria sunt ad civilia transferas, neque vicissim ex iis quae de civilibus naturalis ratio perspicit, genuinam rationem sacri principatus corrumpas. Porro si in Ecclesia a Deo est non solum potestas in communi, verum etiam forma et constitutio regiminis in speciali, ultimo demum consequi- tur quod nullus ibi remanet locus mutationibus illis, utique tot ac tantis, quae alias accidunt iuxta -variationes tempo- rum, eventuum, aut quarumlibet circumstantiarum humana- rum. Sed cum ipsa Ecclesia a Christo provisa sit in finem usque duratura, in finem quoque infallibiliter retinebit eam- dem constitutionem et hierarchiam quam a suo fundatore accepit, ut inter innumeras vicissitudines labilesque decursus regnorum huius mundi, prodigiosa sua stabilitate velut si- gnum levatum in nationes semper emineat (1). Haec enim est civitas a Deo tota descendens, facta secundum exemplar illius coelestis lerusalem quae in aeternum non commovebi- tur. Hoc tabernaculum verum quod fixit Dominus, et non homo. Haec denique castra summo ordine disposita, quae (1) « Seuie 1'Eglise de J. C. a pn conserver *et conservera surement « jusqu'a la cousommation des temps sa forme de gouvernement. Fond^e « par celui qui etait, qui est, et qui sera daus les siecles des siecles, elle « a regu de lui des sou origine tout ce qu'il faut pour poursuive sa mls- « sion divine k travers Foc^an mobile des choses humaines. Et loin d'avoir « besoiu de transformer sa constitution essentielle, elle n'a pas meme le « pouvoir de renoncer aux conditions de vraie liberte et de souveraine « independance dont la Providence l'a munie dans 1'interet g^n^ral des « fimes, etc. ». Leo XIII, Aa milieu des soUicitudes. 516 QUAESTIO XII. contemplabatur Balaam de excelsis Moab cum ad maledicen- dum Israeli vocatus esset, et quacumque ex parte aspiceret, in exstasim admirationis rapiebatur, proplietico spiritu di- cens: Quam pulchra taheniacida tua, lacoh^ et tentoria tua, Israel ! Sed iam a generalibus considerationibus descendendum est ad magis particularia, perlustrando singillatim quaecumque ad sacri regiminis formam, dispositionem, et constitutionem spectant. Incipiendum autem a monarchia in Beato Petro a Cliristo instituta. QUAESTIO XIII. DE MONARCHIA ECCLESIAE IN B. PETRO INSTITUTA Hic de monarchia generatim, necnon et de variis opinio- nibns sive erroribns qni circa ecclesiastici regiminis consti- tntionem prodiernnt, praevia qnaedam expositio esse debet. Monarchia generatim dicitnr snmmum penes nnnm recto- rem imperinm. Est prima e tribns simplicibns formis qnae in gnbernatione attendnntur, secnndnm quod supremae au- ctoritatis subiectum est vel unus princeps, vel collegium opti- matum, vel denique ipsa communitas. Primam antem dixi, ut quae aliis duabus facile praeemineat. Nani ubi summa po- testas est penes unum, ibi quoque, quantum est ex natura rei, et melior habetur ordo, et fortior consistentia, et maius studium boni publici in gubernante, sicut optimis rationibus ostendit Bellarminus, 1. 1 de Rom. Pont. c. 2. In primis melior habetur ordo, quia ordo in eo positus est ut alii praesint, alii subiiciantur ; non enim inter pares, sed inter superiores et inferiores ordo dignoscitur, nam ordo in- cludit in se aliquem modum prioris et posterioris. Ubi autem monarchia est, ibi omnes omnino ordinem aliquem habent, cum nemo sit qui non subiiciatur alicui, eo solum excepto qui curam omnium gerit. Ubi vero gubernatio penes optima- tes est, plebes quidem ordinem suum habent, cum subiician- tur optimatibus, sed optimates inter se ordinem nullum ha- bent. Et multo minor ordo in democratia invenitur^ nam est quidem ordo partium ad communitatem, ipsa vero commu- nitas prout est potestatis subiectum constituitur membris quorum multa sunt ad invicem paria et aequalis iuris. — Se- cundo in monarchia habetur fortior consistentia, quia maior coniunctio est ubi ab uno pendent omnes, quam ubi a multis. Quippe unitatis fortius principium est monarcha quam col- legium, quandoquidem magis unum est ipsum simplex unum, quam multitudo conspirans in unum. Illud enim est unnm per se et natnraliter, et nihil aliud est quam unum; haec 518 QUAESTIO XIII. aiitem solum ex arte est unum, per se vero et naturaliter multa. Hinc monarcliia quae pendet ab uno, minus facile scincli destruive potest quam aristocratia vel democratia quae pendet a multitudine conspirante in unum. — Tertio denique in monarchia maius est studium publici boni, quia secundum communiter contingentia, tanto quisque magis idoneus ma- gisque studiosus publici boni curator est, quanto magis eidem curando devincitur tanquam suo. Sed publicimi bonum ne- mini magis proprium bonum est quam monarchae : nam in aristocratia ad neminem in particulari pertinet regnum, sed a phiribus in communi possidetur, et ideo unusquisque ne- gotia regni quasi communia, adeoque quasi aHena respicit. Monarcha vero eadem cogitur respicere tanquam sua et pro- pria. Certum est autem. propria facihus et dihgentius quam aUena ciirari. — Ita BellarmiDus loco citato, et ex his patet perfectiorem gubernationis formam per se loquendo, esse monarchiam. Porro monarchia primo dividitur in puram et non puram seu mixtam. Monarchia pura ea est in qua monarcha habet plenitudinem supremae potestatis tum legislativae tum iudi- ciariae tum exsecutivae, independenter omnino a concursu alius cuiusvis, puta collegii vel senatus. Huic ergo formae quam maxime applicantur considerationes mox propositae. At licet in speculatione optimum omnium regimen esse vi- deatur, ubi tamen ad concreta descenditur, neque ei in hu- manis sua inconvenientia desunt. Timendum enim est ne, cum in manu unius citra omnem aliorum participationem summum imperium resideat, exorbitet ille per potestatis abu- sum in detrimentum communitatis. Quamobrem expediet ple- rumque limitari monarchae auctoritatem : utputa si potiores tantum partes in supremo regimine ei attribuantur ; si in fe- rendis legibus vel omnibus vel saltem aliquibus, consensus optimatimi seu etiam mandatariorum populi sit ei necessa- rius; si facta divisione (ut aiunt) potestatum, tota plenitudo solius potestatis administrativae sive exsecutivae ei remaneat, atque ita porro. Et in hoc est temperamentum proprie dictum, quo vere ius monarchicum diminuitur. Afificit enim ipsam in- trinsecam atque constitutivam rationem monarchiae ut sic, impediens ne summnm imperium sit simpliciter et absque re- strictione penes unum. Tnterim vero iam observa quod si es- DE MONARCHIA ECCLESIAE IN B. PETRO INSTITUTA 519 set aliqua monarchia in qua propter divinam assistentiam non posset princeps potestate abuti in regni clestructionem, tunc nulla eiusmodi temperamenti necessitas foret aut convenien- tia, sed monarchia pura omnem retineret perfectionem quam in eaadinvenit speculativa consideratio. — Haec de divisione monarchiae in puram et mixtam seu temperatam. Altera quoque monarchiae divisio est in ahsoliitam et non ahsolutam, et licet prima fronte videri posset coincidere cum praecedenti, plurimum tamen ab ea differt. Eatio, quia omnis quidem monarchia absoluta eo ipso pura est, sed non con- vertitur, eo quod monarchia absoluta addit supra puram. Ad- dit, inquam, exclusionem cuiuscumque alius regiminis, etiam subordinati, puta principum qui sub monarcha particulares moderentur provincias vel civitates ex propria sibi atque or- dinaria potestate. In hac enim politiae forma, non supremae tantum, verum etiam totius potestatis adaequatum subiectum monarcha est, et quicumque alii sub eo gubernant, nihil plus sunt quam simplices eius commissarii sive delegati, ad eius nutum semper revocabiles. Uno demum verbo, in monarchia absoluta unus sohis est rector supremus, et idem ipse est quoque unicus rector ordinarius. At monarchia pura hanc alteram conditionem necessario non requirit. Eius enim ratio per se absolvitur in hoc. quod plenitudo potestatis regiminis unicuique societati secundum propriam naturam propriumque linem competentis, sit in manu unius absque dependentia ab aliis. Et nota quomodo dixerim plenituclinem ^^otestatis regimi- nis. Non enim de quacumque potestate hic sermo est, cum nullius unquam monarchiae ratio ferat ut monarcha omnia omnino possit in regno, immutando etiam ea quae funda- mentali atque constitutiva lege regni ordinata sunt. Quippe, oportet semper discernere potestatem regentem a potestate con- stituente, nam potestas constituens altioris ordinis est, et ad aliam regiminis praesupponitur : denique ipsi quoque monar- chae dominatur, quoniam ab ea ille omnem suam derivat auctoritatem. Hinc puritati monarchiae minime opponitur ea potestatis limitatio qua monarcha a violatione constitutionis prohibetur, sed illa dumtaxat quae vel auferret ab eo aliquam regiminis partem, vel in usu supremae atque universalis iuris- dictionis faceret eum ab optimatibus vel populo qualicumque tandem modo dependentem. 520 QUAESTIO XIII. Sicubi igitur esset constitiitio quae supremo capiti super totum regnum plenam atque independentem attribueret re- gendi auctoritatem, et tamen sub monarcha poneret ordinem praesidum qui a monarcha instituendi, singulas civitates aut provincias tanquam veri ordinarii principes moderarentur, constat quod eiusmodi constitutio a puritate formae monar- chicae nequaquam deiiceret. Xon esset equidem monarchia ahsohda. id est soluta ab omni additamento aristocratici re- giminis, sed nec cum veritate diceretur monarcMa temperata seu mixta : unde si nomen quaeritur, dicenda foret monar- cliia piira aristocratiae coniuncta. Monarchia, inquam, pura, cui omjiis decor et consistentia et ordo monarchici regiminis de integro remaneret. Aristocratiae tamen coniuncta, ad vi- tandimi praecipuum monarchiae absolutae inconveniens, ni- miam dico centralizationem quae provinciis vel civitatibus omnem individualitatem propriumve motum adimens. fere exstinguit activitatem partium, impeditque aequam per to- tum sociale corpus expansionem vitae. Nunc autem si par- ticularibus plebibus non meri commissarii, sed veri principes cum potestate propria, etsi subordinata, praesideant, iam singulae provinciae sub singulis capitibus constitutae suam servant in toto distinctionem, et si dicere fas est. personali- tatem, ut absque detrimento compactae unitatis, per omnes regni partes tanquam ex multiplicatis centris vitalis vigor expandatur. His igitur in antecessum ad terminorum intelligentiam praemissis, breviter sunt recensendae opiniones seu senten- tiae quae circa ecclesiastici regiminis constitutionem pro- dierunt. In primis error est haereticorum simpliciter negantium re- gimen Ecclesiae esse ex divina institutione monarchicum. In quo errore necessario conveniunt quicumque primatum a Chri- sto immediate et directe Petro et successoribus eius collatum renuunt. Differunt tamen inter se, dum alii, ut Graeci et An- glicani, aristocraticam quamdam regiminis formam Ecclesiae inditam opinantur: alii ut puri Protestantes, nudam et sim- plicem democratiam ei convenire statuunt: alii demum, ut DE MONARCHIA ECCLESIAE IN B. PETRO INSTITUTA 521 Febroniani et lansenistaej in tantum adstrunnt regimen de- mocraticum, in quantum a corpore fidelium in pastores de- rivari volunt ecclesiastici ministerii ac regiminis potestatem, et in ipso Pontifice summo merum agnoscunt caput mini- steriale ad decretorum communitatis exsecutionem (1). In contrariiun vero sunt catholici omnes, apud quos semper in confesso fuit, monarchicam esse constitutionem quam imme- diate a Christo accepit Ecclesia. At Gallicani aliquando, post tempora Concilii Constan- tiensis, monarchiam asseruerunt aristocratia temperatam. Re- probabant quidem ut haereticum et schismaticum eum qui negaret stattnn papalem institutum esse a Deo siipernaturali- ter, tanquam hahentem primatum mo7iarcliicum et regalem in ecclesiastica hierarcliia (2). Verumtamen in Petro eiusque suc- cessoribus non agnoscebant iura principatus secundum totam eorum plenitudinem, sed cum certis temperamentis limitan- tibus, imo dato aliquo eventu, elidentibus summi antistitis auctoritatem. Et primo quidem, quantum ad potestatem ma- gisterii, dicebant praecipuas esse in fidei quaestionibus Summi Pontificis partes, eiusque decreta ad omnes et singulas ec- clesias pertinere, non tamen irreformabile ac supremum esse iudicium, nisi totius Ecclesiae docentis, id est corporis ^pi- scoporum accedente consensu (3). Quod autem attinet ad po- testatem iurisdictionis, in primis profitebantur superioritatem concilii plenarii seu generalis supra Papam, quia, inquiebant, « ad politiam regalem (id est monarchicam) non requiritur « quod rex sit super omnes sui regni tam regulariter quam « casualiter, sed sat est quod rex sit super unumquemlibet « et super totum regnum regulariter^ et regnum sit super eum (1) « Propositio quae statuit, potestatem a Deo datam Ecclesiae ut com- « municaretiir pastoribus qui sunt eius ministri pro. salute animarum, sic in- «tellecta, ut a coHQniunitate fidelium in pastores derivetur ecclesiastici « ministerii ac regiminis potestas : haeretica. — Ins-iper, quae statuit Bo- « manum Pontificem esse caput ministeriale, sic explicata, ut Romanus Pon- « tifex non a Cbristo in persona B. Petri, sed ab Ecclesia potestatem « ministerii accipiat, qua velut Petri successor, verus Cbristi vicarius ac « totius Ecclesiae caput pollet in universa Ecclesia: Laeretica ». Bulla Auctorem fidei n. 2 et 15. (2) loannes Gerson, Tract. de Statibus, Consider. 1. (3) Art. 4 declarationis cleri Gallicani anni 1682. 522 QUAESTIO xiir. « casnaliter et in aliquo eventu. Sic est de politia ecclesiastica. « Papa est regulariter super unumquemlibet et super omnes « in christianismo dispersos, sed quando concilium generale « est congregatum, quod casualiter evenit, est super Pa- « pam (1) » . Insuper, pro regulari quoque et ordinario statu in quo Ecclesia regens per totum orbem est dispersa, apo- stolicae potestatis usum moderandum esse volebant per ca- nones Spiritu Dei conditos et totius mundi reverentia con- secratos, ita scilicet ut canones isti, iuris licet mere eccle- siastici, ipsi quoque pontificiae auctoritati modum imponerent, terminosque impertransibiles (2). Unde tandem aliqui quos non immerito extremam sinistram appellares, proprio velut pondere doctrinae impulsi, eousque processerunt ut dicerent. papalem iurisdictionem nequaquam esse ex vi ordinarii mu- neris immediatam in singulos iideles, sed mediatam tantum, hoc est, quae in eos exerceri non posset nisi mediante iurisdi- ctione proprii episcopi, idque solo excepto casu appellationis in secunda instantia, vel etiam casu in quo proprius episco- pus suo forte muneri deesset (2). Haec sunt praecipua capita gallicani systematis, de quo non est quaerendum quomodo cohaereat cum principio ab ipsis etiam Gallicanis semper retento, de absoluta necessitate ad- haerendi Sedi S. Petri tanquam immobili centro unitatis tum fidei tum communionis. Re enim vera, logica connexio non est, ut suo loco videbimus. Sed hinc nihil aliud sequitur nisi quod felici inconsequentia retinuerunt isti catholicae unitatis principium, non obstantibus erroneis opinionibus quae eius negationem virtualiter continebant. Nec mirum hoc videri debet, praesertim quia ad eiusmodi opiniones, non rationes theologicae, sed causae alius omnino generis eos perduxerant. « (Una) mali origo haec fuit, ait Fenelon in Dissert. de Summi « Pontiiicis auctoritate c. 40, scilicet inextricabile ilhid et nun- « quam satis defiuendum schisma quod ad Constantiensem « usque Synodum perseveravit.... Tum primum disceptatum « fuit quid capiti Ecclesiae debeatur necne, quid corpori ca- « put, quid corpus capiti debeat. 0 pessimam disputationem (1) Ita Maior, Doctor Sorbonicus, 1. de auctor. Concil. (2) Art. 3 declarationis clori Gallicani. (3) Cf. epistolani Pii IX ad archiep. Parisiens, D. D. Darboy. DE MONARCHIA ECCLESIAE IN B. PETRO INSTITUTA 523 « qua civilis intra Ecclesiae septa tumultus exarsit qui nec « etiamnum exstingui potest ! . . . (Altera) tanti luctus causa « haec est, nimirum concessio regibus facta ut episcopos ad « arbitrium eligant... lam nunc episcopi eo loco positi sunt, ut « nihil a Sede apostolica nec sperent nec timeant, omnia vero « ab aulico regum favore exspectent. Unde nulla fere societas « initur quae pastores pastorum principi devinctos teneat.... « Occhisa videtur via commercii caput inter et membra ohm « continui. Quae quidem infelicissima rerum spirituaHum con- « ditio quid praesagit pro futuris temporibus, nisi apertam « Gallicanae gentis dofectionem a Sede apostolica? Quod in « Anglia contigit, hoc idem apud nos eventurum valde me- « tuo. Hoc praetendit immensa aulicorum potentia, hoc mer- « cenaria episcoporum servitus, hoc efiPraenata criticorum au- « dacia quae in sacrarum litterarum studia serpit ut cancer » . Scribebantur haec ab illustrissimo praesule sub finem sae- culi XVII, quo quidem tempore circumstantiae omnes triste praesagium fundare videbantur. Verum divinae bonitati pla- cuit tantum mahmi iis praecavere remediis, quae in nulHus praevisione tunc esse poterant, ut iterum dicere liceat cum Propheta: In mari via tiia, et semifae tuae in aqiiis nudtiSy et vestigia tna non cognoscentur. Xunc enim non solum non ven- tum est ad luctuosissimam defectionem cui proclivem viam principia paraverant, sed et Gallicanus error a sui exortus primordiis multiplici iam vulnere confessus, et tam Summo- rum Pontificum quam longe maioris partis episcoporum re- probatione notatus, nuperrime tandem in Concilio Vaticano penitus damnatus simul et feliciter exstinctus est. — Et de iis quidem qui temperatam monarchiam in Ecclesia asserue- runt, hactenus. At longe longeque ab iis distat Bellarminus, cum \. 1 de Rom. Pont. c. 3, regimen ecclesiasticum temperatum esse dicit ex omnibus tribus formis, monarchiae scilicet, aristocratiae, et democratiae. Nam temperamentum aristocraticum in eo dumtaxat repositum esse affirmat, quod ex lege Ecclesiae con- stitutiva debeant esse praesules inferiores qui principum more, non vicariorum, civitates et plebes particulares gubernent. Temperamentum vero democraticum, in eo quod supremus minoresque principes, non haereditaria successione, sed ele- ctione quae nullam civium classem excludat, dignitates sibi 524 QUAESTio xiir. proprias acquirant. Qua in re certo certius nemo catholicus Bellarmino non suffragabitur, tametsi de modo loquendi quae- stio esse posset, utrum scilicet proprie ibi adhibeatur tempe- ramenti nomen. Nunc autem consequenter ad superius prae- missa, dico adiunctionem subordinati regiminis epi^coporum efficere quidem ut monarchia Ecclesiae non sit monarchia ah- soluta^ minime vero ut in terminorum proprietate wonarchia temperata et dicatur et sit. Caeterum si sermo sit de nomine quo distinctiva eccle- siastici regiminis ratio adaequate exprimatur, nescio utrum unquam inventum sit seu etiam possit aliquando inveniri. Est enim haec monarchia omnino sui generis, cui non immerito applicares ilkid : nec primam similem visa est^ nec habere se- quentem. Unde toto coelo aberrant qui eam ad normam prae- exsistentium humanarum constitutionum, et Romani praeser- tim imperii, architectatam volunt. Sed non est cur in his nunc insistamus, quia omnia plana fient ex dicendis in decursu quaestionis, ad cuius explicationem oportet nos post neces- saria praeambula iam accedere, incipiendo a dogmate funda- mentali de collato primatu principi apostolorum Petro. THESIS XXV. Iiixta Evaiig-elil tes^tiiiionia (Matth.»XVI et loan. XXI), prl- iiiatiis liii*i4ii«lictioiiis$ eoiistaiis pleiiltiiclliie potej^tatlsii lii iiiiiversaiii Del Eccle^iiiaiii, iiiiiiie«llate et «lirecte Ifieato Peti^o apoisitolo, eiiisiliie iii pei^petiiiiiii $siiiccessoi*ll>iis collatii.«i» a Clii*lst«> Doiiiiiio fiiit. Et i«leo reg-iiiieii Eccle- i«iae «licemliiiii est «li> iiia liistitiitioiie exactiiiii a«l for- iiiaiii pleiiae iiei^fectaeciiie iiioiiai*clilae. Pleraque ex his quae in hac propositione continentur, fuerunt semper in explicita catholicorimi omnimn confessione. Semper enim et ubique in Ecclesia explicite creditum est, Beatum Petrum principem apostolorum prout in suis succes- soribus usque ad saeculorum finem iugiter permansurum, con- stitutum a Christo Domino fuisse totius Ecclesiae militantis visibile caput, et non honoris tantum, sed verae propriaeque iurisdictionis primatum ab eodem Domino nostro lesu Christo accepisse. Idque directe omnino et immecliate, videlicet, non DE MONARCHIA ECCLESIAE IN B, PETRO INSTITUTA 525 sicut volunt 'Protestantes et Febroniani ciim dicunt verba evangelica (Matth. XVI et loan. XXI) dirigi ad Petrum se- cundum quod omnium apostolorum, imo totius populi cliri- stiani vel agebat vices vel gerebat figuram, adeoque Petrum ipsum nihil exinde iurisdictionis in Ecclesiam acquisivisse, nisi forte mediate tantum et indirecte, hoc est per delegatio- nem communitatis, apud quam solam vi dispositionis divinae repositas comminiscuntur claves. Neminem quippe latet, haec omnia fuisse omni tempore, unanimique consensu velut hae- reticorum commenta a catholicis reiecta, ita ut de his ne du- bitativa quidem sententia, salvo essentiali vinculo pacis et unitatis, potuerit unquam exoriri. Sed solum, ut supra prae- missum est, quorumdam aliquando opinio fuit, eaque in pura theoria fere consistens, quod primatus Petro et successoribus a Christo collatus potiores tantum partes, non autem totam ple- nitudinem contineret ecclesiasticae potestatis. Et hoc ipsum, hoc unum est, quod addit praesens propositio supra explici- tam et prorsus universalem omnium saeculorum christiano- rum confessionem. Proinde, si Gallicanorum opinioni adhuc remaneret locus, conveniens forte esset ut distinctis doctrinae capitibus de primatu tractaretur, primo quidem secundum quod ponit monarchiam in generali, deinde vero et magis de- terminate, secundum quod habet plenam minimeque diminu- tam monarchiae formam. At nunc post definitiones Vaticanas cc. 1-3 Constitutionis Pastor aeternus, nulla superest ratio se- paratim tradendi ea quae ad eliquatum dogma aequaliter iam pertinentia, iisdem Scripturae fontibus, eademque exegetica expositione demonstrantur. Ideo duo praedicta per modum unius simul comprehendere visum est. Et haec quidem mul- tiplici argumentorum genere, tum in huius, tum in sequentis quaestionis decursu firmabuntur. Interim vero fundamenta iacere placet cum solis testimoniis Matthaei et loannis a Va- ticana Synodo cap. 2 allatis, in quorum primo primatus pro- missio continetur, in secundo vero actualis collatio. Cum tamen in utroque eadem indifferenter inveniatur vis demon- strativa, ex utroque etiam unus conficitur argumenti trames, cuius tenor erit ut sequitur. — Primo, in petra Ecclesiae (Matth. XVI-18), et in clavigero regni coelorum (ibid. 19), et in pastore agnorum et ovium (loan. XXI, 15-17), designa- tur Petrus tanquam summus et universalis rector, primatum 526 QUAESTIO XIII. iurisdictionis habens cum tota plenitudine potestatis ecclesia- sticae. — Secundo, petra Ecclesiae, et regni claviger, et to- tius ovilis pastor est Petrus prout condistinctus a caeteris apostolis et toto fidelium coetu. — Tertio, petra Ecclesiae et regni claviger et oecumenicus pastor est Petrus prout per suos successores in finem usque saeculorum permansurus. — Haec tria sunt ex quibus tota de integro pendet propositio- nis demonstratio. Unde singula per ordinem nunc veniunt declaranda. § 1. Quod in petra Ecdesiae (Matth. XVI-18) et in clavigero regni coelorum (ibid. 19), et in pastore agnorum et ovi?im (loan. XXI, 15-17) designattir Petrtis tanquam summus et universalis rector, jirimatum habens iurisdictionis cum tota i)lenitudine potestatis ecclesiasticae. I. Matth. XVI-18. — Prima similitudo sub qua Eccle- siam suam, id est universalem Ecclesiam describit et exhibet Christus^ similitudo est aedifici seu domus in soliditate pror- sus inconcussa exstruendae. Haec enim domus est contra quam descendet pluvia, ec venient iiumina, et flabunt venti, quia ipso suo fato si liceat dicere, ad sustinendum impetum omnium portarum inferi reservatur. Porro prima et universalis causa soliditatis structurae cuiuscumque est ipsa firmitas soli in quo est superaedificata. Frustra enim muri essent bene compacti, frustra fundamenta ipsa forent saxea et adamante duriora, nisi firmarentur per firmitatem fundamenti fundamentorum, quod est petra sive rupes totam structuram ambiens, sustinens, consolidansque. Igitur venerat Christus aedificare sibi domum, et ecce phis quam Archimedes hic ! Sapientia, inquam, in- comparabilis architecta de qua scriptum est : « Quando prae- « parabat coelos aderam. quando certa lege et gyro vallabat « abyssos, quando aethera firmabat sursum et librabat fontes « aquarum, quando circumdabat mari terminum suum et le- « gem ponebat aquis ne transirent fines suos, cum eo eram « cuncta componens ». Ergone assimilabitur viro stulto qui aedificavit domum suam supra arenam? absit, sed magis ho- mini sapienti de quo ipsemet Salvator apud Lucam VI-48: Qui fodit in altum etjjosuit fundamentum supra petram; inun- DE MONARCHIA ECCLESIAE IN B. PETRO INSTITUTA 527 datione aiiiem facta, ilUsuin est flumen domui iUi^ et non potuit eam movere ; fundata enim erat supm petram. Ideo nihil anti- quius habet quam seligere et designare petram mysticam in qua totius aedificii nitetur altitudo. Ipse est discipulus cui nomen novum imponitur, qui prius vocabatur Simon, et nunc appellatur Petrus sive Cephas. Cui etiam simul cum nomine communicatur quidquid perfectionis in petra datur intelligi, siquidem in his quos nominat Deus, non sunt vacuae ma- gnorum nominum umbrae, sed solida veritatis substantia. Nunc ergo, quid praecise ac determinate per metaphoram pe- trae in praesenti designetur, diligenter considerandum venit^ Prae primis observandum, non esse eamdem in Scripturis N. T. metaphoram petme et metaphoram ftindamenti, sicut etiam in rebus corporeis a quibus sumuntur illae similitudines, non idem sunt fundamenta domus cum petra seu rupe super quam reponuntur. Et hinc est quod in evangelio ubi supra, cum duae domus describuntur, labilis una, altera solida et inconcussa, non ex fundamentorum diversitate repetitur ratio soliditatis unius et fragilitatis alterius, sed ex hoc quod in una fundamentum positum est supra petram^ in alia vero supra arenam (1). <^ Notandum est, Matth. XVI-18, exhiberi imagi- « nem aedificii constructi supra petram, non quasi infimam « seriem lapidum seu initia aedificii quibus muri reponuntur, « et ex quibus exsurgunt, sed solum/ sedem, crepidinem in « qua totum aedificium construitur. Hinc male quidam in- « terpretantur petram per lapidem fundamentalem, nisi tantae « magnitudinis esse intelhgatur ut tota civitas seu arx in ea « construeretur, et tunc non esset lapis, sed petra, rupes. « Etiam vox fundamenUim loco petme^ pravae interpretationi « valde obnoxia est nisi intelligatur sensu dato soli, sedis, « crepidinis, et nisi (quod cautissime notandum est), addatur « vel supponatur fundamentum firmum et firmans^ fundamen- « tum petreum. Yox enim fundamentum per se abstrahit a fir- « mitate vel infirmitate..., quod sane non potest affirmari de « fundamento petra » (2). Et re quidem vera, in his evangeli- cis verbis : super hanc petratn aedificaho Ecclesiam meam^ et portae inferi non praevalebunt adversus eam, evidens omnino (1) Mattb. VII, 24-27. (2) Miirray, de Ecclesia, Disp. 6, Sect. 2, n. 1, 528 QUAESTIO XIII. resplendet metaphorae ratio, pro quanto apparet sub symbolo petrae designari aliquid quod totam sustentat structurae am- plitudinem, et cum sit in se firmissimum, toti quoque aedificio omnibusque eius partibus generale est principium firmitatis. Firmitatis, inquam, inconcussae contra tot et tantas ruinarum causas, quae sunt adversantes atque irruentes tenebrarum po- testates, per portas inferi designatae. Atqui huiusmodi con- ceptus nusquam in Scripturis N. T. sub simplici metaphora fundamenti exhibetur, uti statim facili inductione constabit. Fundamentum in Novo Testamento vel absolute sumitur, vel relative. Absolute acceptum designat totum de integro fundatum aedificium. Cuius tamen acceptionis nonnisi unum exemplum est, 2 Tim. 11-19 : Ex qidhtis est Hymenaeus et Phi- letiis qui a veritate exciderunt... et siihvertenint quorumdam fidem, sed firmum fundamentum Dei stat, liahens signacidum Jioc: cognovit Dotninus qui sunt eius, videlicet : Xoii est timen- dum ne omnes subvertantur, quia immobiles perstabunt qui firmiter a Deo fundati, praedestinationis signaculo sunt in- signiti. Alibi vero, constanter accipitur fundamentum sensu relativo, id est per ordinem ad reliquas alicuius aedificii partes, et hoc dupliciter : vel quantum ad aedificium spiritualis vitae, vel quantum ad aedihcium societatis ecclesiasticae. Et in aedi- ficio quidem spiritualis vitae, fundamentum aliquando desi- gnat primam inchoationem, primaque imperfecta rudimenta, sicut Heb. VI-1: Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur^ non rursum iacientes fun- damentum poenitentiae ah operihus mortuis et fidei ad Deum. Aliquando autem designat totam aedificii substantiam per oppositionem ad ea quae vel ornant aedificium, vel solum congeruntur in eo, possuntque destrui, ipso interim aedificio salvo permanente. Et sic, 1 Cor. TII-ll et seq., Christus ut fide tenendus et charitate super omnia diligendus dicitur esse fundamentum positum in iustis. Cui fundamento quandoque superimponuntur aurum et argentum et lapides pretiosi, id est opera viva, quandoque vero ligna et fenum et stipula, id est veniales culpae quae substantiam charitatis intactam re- linquunt, licet sint praeter charitatem. Aliquando demum fundamentum significat ius acquisitum per bona opera ad co- ronam futurae vitae, ut 1 Tim. YI-19: Divitihus huius saeculi praecipe,.,. divites fieri in operihus honis.... the.saurizare sihi t>E MONARCHlA ECCLESlAE 1:5^ B. PETRO INSTITXJTA 529 fundamenttim bonum in fidurum, ut appreliendant vitam aeter- nam. Et in his omnibus evidenter constat metaphoram fun- clamenti nihil habere commune cum metaphora petrae de qua nunc sermo. Ideoqtie tota quaestio reducitur ad alia loca Novi Testamenti in quibus fundamentum sumitur per ordinem ad structuram Ecclesiae vel militantis vel triumphantis. Sunt autem numero quatuor : Rom. XV-20, Ephes. 11-20, Heb. XI-10, Apocal. XXI-14. Removendus in primis locus Apostoli, Heb. XI-10, ubi fun- damenta habens civitas opponitur casulis in quibus habita- verant Abraham, Isaac^ et lacob^ in regione ipsa quae eis repromissa fuerat in haereditatem : Fide^ inquit, (Abraham) demoratus est in terra repromissionis tanquam in aliena^ in ca- siilis habitando cum Isaac et lacob cohaeredHms repromissionis eiusdem ; exspectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus. Non enim metaphora fimdamenti hoc loco ingerit ideam firmantis sustentaculi, sed solum ex- plicat conditionem mansionis fixae et stabilis, per oppositio- nem ad tabernacula sive tentoria quae cum nullam radicem habeant in terra, eadem facilitate tolluntur et de loco in lo- cum transferuntur, qua prius erecta atque plantata fuerant. Unde oppositio non est tanquam domus firmae ad ruinosam, sed tanquam mansionis provisoriae ad aeternam. Xam casu- lae sunt habitationes peregrinantium qui sunt in procinctu, in itinere, dum fundamenta habens civitas importat habita- tionem delinitivam praecise in quantum huiusmodi, cuius in- concussa soliditas si concomitanter adsignificata dicenda sit, non explicatur nisi per ultima verba : cuius artifex et con- ditor Deus. Removendus pariter locus alius ubi coelestem civitatem le- rusalem describens loannes in Apocalypsi, ait: Et murus ci- vitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim no- 7nina duodecim apostolorum Agni.... Et fundamenta nmri civi- tatis omni lapide pretioso ornata : ftindamentum primum iaspis, sectindum saphirus^ tertium chalcedonius, quartum topaziuSy etc. Manifestum enim per se est, quod non proponitur ibi ratio principii firmantis contra ruinarum causas, tum quia ruinarum causae illic amplius esse non possunt, tum maxime quia ubi mystica illa describuntur fundamenta, omnia quidem faciunt ad ostensionem splendoris sive claritatis (dicuntur enim esse De Ecclesia Christi. 34 530 QUAESTIO XIII. iaspis et saphiriis et ehalcedonius et topaziiis), at nihil omnino est quod vel a longe solidantis petrae symbolismum in men- tem revocet, ut cuique vel leviter attendenti facile apparebit. Eatenus ergo dicuntur duodecim esse fundamenta cum duo- decim nominibus apostolonmi Agni, quatenus in speciosa illa structura coelestis lerusalem, ingenti gloria micant et splendent, apostoli, ut qui militantis Ecclesiae plantatores fuerunt, et primi aedificatores. Supersunt igitur duo tantum loca in quibus fundamenti metaphora iam accipitur per ordinem ad aedificium Ecclesiae quae in terris est. Primus locus ibi, E-om. XV-20: Sic autem praedicavi evangelium non ?(hi nominafus est Christus^ ne super alienum fundamenfum aedifcarem. Alter locusibi, Eph. 11-20: lam non esfis liospifes ef advenae, sed esfis cives sancforuin et domestici Dei^ sujjeraedificati super fundamenftim apostolorum ef propJiefarum, ipso summo angulari lapide Clirisio lesu. At neque hic quidquam reperire est quod ad petrae symbolismum accedat, sed utrobique fundamentum significat primas sub- structiones cum quibus reliqua ad aedificium pertinentia con- tinuantur. Et facile patet quoad primum testimonium, in quo asserit Apostolus se consuevisse annuntiare evangelium in partibus in quibus nemo adhuc praedicaverat Christum, ne scilicet aedificationem ab aliis inceptam suo interventu tur- baret. Patet quoque quoad secundum, ubi dicuntur gentiles qui prius fuerant a divinis promissionibus alieni, iam nunc pertinere per fidem in Christum ad civitatem Dei, et factos esse partes mysticae illius structurae quae a prophetis et apo- stolis originem ducit. Nec aliud quidquam in praesenti ex- plicat Paukis nisi eam accessionem populi gentium ad electam radicem ludaeorum, quam alias Rom. XI, 13-23, proposuerat sub similitudine insertionis oleastri in bonam olivam (1). Id persuadent omnia antecedentia : Quia eratis (vos Ephesii) illo in tempore (id est ante vocationem vestram) sine Christo, alie- nati a conversatione Israel^ et hospites testamentorum.... Nunc autem in Christo lesu vos qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Chrisfi. Ipse enim est pax nosfra qui fecit nfraqne unum (ludaeos et Gentiles).... uf duos condaf in se- metipso in unum novum hominem.... et reconcilief amhos in (l) Cf. Chrysost. in liunc locnni epistolae ad Ephesios. DE MONARCHIA ECCLESIAE IN B. PETRO INSTITXJTA 531 uno corpore Deo per crucem. Id vel maxime inculcat meta- phora lapidis angularis sub qua Christus proponitur, tanquam parietes ex diverso venientes connectens simul et iungens. Unde Augustinus, Serm. 4, c. 17: « Ipsi duo populi (ludaeo- « rum et Gentium) tanquam de diverso venientes, etiam duo- « bus parietibus signiiicantur. Venit enim Ecclesia ludaeorum « de circumcisione ; venit Ecclesia Gentium de praeputio ; de « diverso venientes in domo coniuncti sunt. Ideo Dominus « dictus est lapis angularis. Dicit enim Psalmus : Lapidem « qiiem reprohaverunt aedificantes factus est in caput anguli. « Dicit et Apostolus: Ipso summo angulari lapide Christo lesu. « Ubi est angulus, duo parietes copulantur; in angulo duo « parietes nisi de diverso non conveniunt ; nam si ex una « parte veniunt, angulum non faciunt » . Et similiter Chry- sostomus in Psalm. CXYII, n. 5 : « Hic tamen reprobatus « lapis adeo probus apparuit ut fieret caput anguli. Non enim « omnis lapis aptus est ad angulum, sed qui est probatissi- « mus, et potest muros revincere ex utroque latere. Quod « ergo dicit Propheta tale est : Qui est a ludaeis reprobatus « et pro nihilo habitus, apparuit adeo mirabilis ut non solum « contexeret aedificium, sed duos etiam parietes coniungeret « ac revinciret. Quos tandem parietes? ludaeos scilicet et eos « qui credebant ex gentibus, quemadmodum Pauhis quoque «dicit: Ipse enim est pax nostra quifecit utraque tniHm — « Superaedificati super fundamentum apostoJorum et propheta- « Tum, ipso summo angidari lapide Christo lesu ». Itaque fun- damentum hic intelHgitur substructio ab apostolis et prophe- tis posita atque initiata, secundum quod super eam novellus popuhis gentium tanquam paries ex aho latere veniens iun- ctus est antiquo populo Dei, in eo et per eum qui sanguine crucis suae veteres interficiens inimicitias, reconciliavit eos qui longe erant, id est gentes, et eos qui prope, id est ludaeos. Ex his ergo certissime efficitur longe aham esse fundamenti metaphoram a metaphora petrae, et per hanc posteriorem significari munus omnino proprium ac singulare : munus sci- hcet basis firmae et firmantis, super quam tota de integro reponitur fabrica aedificii, quaeque ipsi aedificio cunctisque eius partibus contra muhipHcia ruinarum principia generahs causa exsistit inconcussae sohditatis. Atqui in aedificio sociah quod a regiminis potestate omnem suam consistentiam trahit, 532 QUAESTIO XIII. eiusniodi basis niliil aliiicl esse potest quam indefectibile subie- ctum potestatis. Potestatis, inquam, plenae ac supremae quae in omnes exerceatur et ad omnia seextendat, ne scilicet contra formalem rationem analogiae in textu eyangelico manifestis- sime propositam, aliquid sit in aedificii compagine quod praedicto subiecto non ultimo innitatur, aut ab eius firmante infiuxu non dependeat. Dicendmn igitur est quod ille super quem tanquam super petram aedificatur a Cliristo Ecclesia, non modo indefectibilitatis charismate augetur, verum etiam tota instruitur plenitudine potestatis. Et quia petra Ecclesiae est Petrus, ut ex maxime obvio verborum sensu constat, et infra per omnem modum contra vanas adversariorum cavil- lationes confirmabitur. id demum concludere oportet: designa- tum fuisse a Cliristo Petrum velut smnmum ac universalem rectorem, penes quem est primatus iurisdictionis cum omni praerogativa quae in plena et perfecta monarcliia ipsi mo- narcliae propria est. Dixi petram Ecclesiae esse Petrum, iuxta apertum textus evangelii sensum. Keque enim duo nomina diversa sunt TTEToos et TTEToa, uequc a neToa dicitur ttetoos sicut a iustitia iustus, a prudentia prudens, et a Christo christianus, ut ex errore linguistico aiiquando existimavit Augustinus. Sed unum atque idem nomen est respondens vocabulo S}TO-chaldaico Kephah. ita scilicet ut talis fuerit sententia Christi : Tu es Kephah. et super hoc Kephah aedificabo Ecciesiam meam (1). Porro, huic genuinae et plane evidenti verborum accep- (1) Apposite Baroiiius, ad ann. Christi 53, n. 24: « Vox Syriaca latine « interpretata, idem quodj^efm significat; ex graeca autem lingua dicitar « Petriis, nam apud illos o jreTOOS idem est ac 7] neToa; sicque apud nos « idem sit Petrus quod Petra. Xec a petra Petrus, sed ipse Petra, quo « nomine a Christo appellatus cognoscitur.... Ex his quidem solida firma- « que veritate constantibns redarguuntur qui minus caute sciteque dixere, « non dictum esse Petro: tu es Petra, sed : tu es Petrus, quod scilicet « petra esset Christus, quem confessus Simon, dictus sit Petrus. Quod « quamvis Augustinus aliquando dixisset, tamen in Rtitractationibus, an « Petrus ipse sit petra, vel a petra Petrus sit dictus, nihil definiens: Quae, « inquit, dnaj'iim hanim sententiarum sit prohahilior, eligat lecior. Sed id- « circo, quod Syriacam vocem haud fuerit ipse africanus assecutus, quae « ])roprie petram ipsam significat, quam Latiuus interpres ex graeco jreTQO^;, « quod est petra, Petrum transtulit ». DE MONARCHIA EOCLESIAE IN B. PETRO INSTITUTA 533 tioni frustra opponeres varias intorpretationes quae passim apud Patres occurrunt. Diligenter enim distinguendum inter sensum quem verba immediate prae se ferunt, et sensus alios qui effiorescunt ex analysi rei per verba significatae. Et in- terpretatio quidem qua petra Ecclesiae asseritur esse ipse Petrus, (si tamen interpretatio dici debet, et non magis tau- tologica quaedam ipsius sententiae expositio), est maxime obvia, proxime litteralis, et verbis super hanc petram aedi- ficaho Eccledam meam immediate substans. Hanc magno consensu retinent Patres, ne iis quidem exceptis qui aliis in locis ad alias divertum significationes : Origenes, Hom. 5 in Exod. n. 4 (1), Tertullianus, de Praescript. c. 22 (2), Cypria- nus, epist. 71 ad Quintum, n. S (3), Hilarius in c. 16 Matth. (4), Ambrosius, in hymno Aeterne rerum Conditor (5), Hieronymus in c. 16 Matth. (6), ilugustinus in Psalmo ahecedario contra (1) Origeues 1. c. « Vide maguo illi Ecclesiae fuudamento et petrac « solidissimae super quam Christus fuudavit Ecclesiam, quid dicatur a « Domino: Modicae, iuquit, lidei, quare dubitasti"? » — Et alibi, Tom. 5 Commeitiariorum in Joan. n. 3: « Petrus autem cni tanquara fundamento « superstrTicta est Ecclesia Cliristi, adversus quam nec ipsae inferorum « portae praevaliturae sunt, unam duntaxat omnium conseusu receptam « reliquit epistolara ». (2) Tertullianus 1. c. « Latuit aliquid Petrum, aedificaudao Ecclesiae « petram dictum, claves regni coelorum consecutum, et solvendi et alli- « gandi in coelis et terris potestatem ? » (3) Cyprianus 1. c. « Nec Petrus quem primum Dominus eligit, et su- « per quem aedificavit Ecclesiam suam, cum secum Paulus de circumci- « sioue postmodum disceptaret, vindicavit sibi aliquid insolenter aut ar- « rogauter assumpsit^ ut diceret se primatum tenere, et obteraperari a « novellis et posteris sibi potius oportere ». Et idem habet epist. 55 ad Corneliiim, et de hahitu Virginum, c. 10, et alibi saepe. (4) Hilarius 1. c. « O in nuncupatione novi nominis felix Ecclesiae « fundamentum, dignaque aedificatione illius petra, quae infernas leges « et tartari portas et omnia mortis claustra dissolveret! O beatus coeli « iauitor, cuius arbitrio claves aeterni aditus traduntur, etc. ». (5) Ambrosius 1. c. de gallo gallinaceo dicit: « Hoc ipsa petra Eccle- « siae canente, culpam diluit ». Unde Augustinus 1. 1 Retract. c. 21, testatur hunc sensum cantari ore multorura in versibus beatissimi Am- brosii. (6) Hieronyraus 1. c. « Secundum raetaphorara petrae recte dicitur ei « (Petro) : Aedificabo Ecclesiara raeara super te ">. Et Comment. in Isai. 534 QUAESTIO XIII. partem Donati (1), Gregorius Nazianzeniis, Omt. de modera- tione in di.sjmtatione servanda (2), Basilius, I. 2 contm Euno- mium, n. 4 (3), Epiphanius in Ancomto, c. 9 (4), Chrysostomus, Hom. S in Matth. (5), Cyrillus Alexandrinus, l. 2 in loan., 1-42 (6), Theophylactus in c. 22 Lucae (7), et alii. c. 2 : « Super iinum montium Cliristus fundat Ecclesiam, et loquitur ad « eum: Tu es Petrus, et sux^er hanc petram, etc. ». Et epist. ad Damasum : « Cathedrae Petri communione consocior; super illam petram aedidca- « tam Ecclesiam scio ». (1) Augustinus 1. c. « Xumerate sacerdotes vel ab ipsa Petri sede « Ipsa est petra quam non vincunt superbae inferorum portae ». — Ap- posite auteni notat Palmieri, de Rom. Pont. Thes. 1, Augustinum ab Augustino distingui posse. Nam in Psalrao abecedario quem scripsit ut cantaretur a populo, interpretatur secundum communeiu Ecclesiae sen- sum. Alibi vero, cum negat petram esse Petrum, nititur falso supposito de discrimine horum nominum. Porro, satius est Augustiuum sequi te- stem sensus Ecclesiae, quam interpretem errore philologico deceptum. (2; Gregorius Nazianzeuus 1. c. « Vides quemadmodum ex Christi di- « scipulis, magnis utique omnibus et excelsis, hic petra vocetur, atque « Ecclesiae fundameuta in hdem suam accipiat, ille impensius ametur, « et supra pectus lesu requiescat ». (3) Basilius 1. c. « Cum audimus Pefrnm, non eins substantiam hoc « uomine intelligimus, sed proprietates quae circa enm considerautur. « Illico enim per hanc vocem intelligimus lonae filium, qui ex piscatore « ad apostolatus ministerium vocatus est, qui quoniam tide praestabat, « Ecclesiae aedificationem in seipsum recepit ; quorum nihil quidquam « essentia est, si essentia tanquam substantia intelligatur ». ('I) Epiphauius 1. c. « Princei^s apostolorum testatur, qui felix a Do- « mino praedicari meruit, eo quod Pater ipsi revelasset. Huic igitur ger- « manum suum Filium Pater indicat, et beatus idcirco dicitur. At ille ipse « rursus Spiritum Sanctum patefecit: sic euim ei qui inter apostolos pri- « mus esset, consentaneum erat : solidae, inquam, illi petrae supra quam « est Ecclesia Dei fundata, et portae inferi nou praevalebunt illi ». (5) Chrysostomus 1. c. « Sic et Petrus dicebat: Exi a me quia homo « peccator sum. Idcirco fundamentum Ecclesiae factus est ». — Et Homil. in illud : Hoc sciiote, n. 4 : « Petrus, chori illius coryphaeus orbis to- « tius praefectus, fundamentum Ecclesiae ». — Et Homil. 4 in illud : Fidi Dominum, n. 3 : « Quid auteni Petrus basis Ecclesiae, ille veheraeus ama- « tor Chi-isti, etc. ». (6) Cyrillus Alexandr. 1. c. « Congrua similitudine Petrura a petra vo- « cari placuit, puta super quem fundaturus erat suam Ecclesiam ». (7) Theophylactus 1. c. « Tu vero conversus conjirma fratres tuos, Planus DE MONARCHIA ECCLESIAE IN B. PETRO INSTITUTA 535 At nunc, si quis analysi subiiciat personam Petri auctam dignitate et munere petrae, perspiciet primo quod exercitium muneris regendi et firmandi universalem Ecclesiam consistit potissimum in fidei magisterio : illius dico fidei cuius obie- ctum recapitulatur in veritate quam ipse Petrus confessus fuerat dicens: tu es Christus Filius Dei vivi. Optime ergo dicetur petram Ecclesiae esse, non carnem Petri, sed fidem eius,. quatenus non per actus carni et sanguini proprios, id est ex principiis naturae exorientes, sed primo et principa- liter per magisterium fidei quam inspirat Pater, petrae munus exercet (1). Non ergo mirum si in controversia potissimum Ariana, absque ullo fundamentalis sensus praeiudicio, ad hanc interpretationem defiectere potuerint plures, opponendo Aria- nis negantibus divinitatem Christi, quod huiusmet veritatis fides et praedicatio fuerit in Petro constituta basis Ecclesiae, immobileque fundamentum (2). Insuper, quisquis in eodem Petro rationem petrae contem- platas fuerit, statim intelliget Petrum ipsum nequaquam con- cipi posse tanta potestate auctum, nisi ut vicarium Christi qui est suae Ecclesiae firmissimum robur : pro quanto scili- cet, si Petrus est petra, hanc petrae firmitatem ab eo solo participatam habet, qui est ex se firmus, et ipsa imparticipata firmitas. Quia ergo petra vicaria correlative importat petram principalem, optime etiam dicetur petram illam de qua sermo est in textu Matthaei, esse sensu obliquo et adsignificato « hnius intellectus is est: Quia te habeo ut principem discipulorum, « postquam negato me fleveris et ad poenitentiam veneris, contirma cae- « teros. Hoc enim te decet, qui post me Ecclesiae petra es et tirma- « inentum ». (1) « Hoc obtinuit, dilectissimi, illa confessio quae a Deo Patre apo- « stolico inspirata cordi, omnia humanarum opinionum incerta transcen- « dit, et firmitatem petrae quae nullis impulsionibus quateretur accepit. « In universa namque Ecclesia, tn es Christas Filius Dei vivi quotidie Pe- « trus dicit, et omnis lingua quae confitetur Dominum magisterio huius « vocis imbuitur. Haec fides diabolum vincit, et captivorum eius vincula « dissolvit. Haec erutos mundo inserit coeio, et portae inferi adversus « eam praevalere uon possunt. Tanta enim diviuitus soliditate munita est, « ut eam neque haeretica uuquam corrumpere pravitas, nec pagana po- « tuerit superare perfidia ». Leo M. Serm. 3, c. 3. (2) Cf. Cyrill. Alex,, Dialog. 4 de Trinit., circa initium. 536 QrAESTio xiir. ipsiim Christum, quem pulchre Leo Magiius, Serm. 4 in die assumptionis suae, sic inducit loquentem ad Petrum: « Cum « ego sim inviolabilis petra. ego lapis angularis qui facio « utraque unum, ego fundamentum praeter quod nemo potest « aliud ponere, tamen tu quoque petra es, quia mea virtute « solidaris, ut quae mihi potestate sunt propria, sint tibi me- « cum participatione commimia ». Et ideo, ]icet falsa sit e conspectu philologico grammaticalis illa derivatio nominis Petnis a vocabulo petra. quam in Tractatu 124 in loannem n. 5 adstruit Augustinus (,1), tamen e conspectu ontologico est verissima et necessario tenenda. — Unde a primo ad ul- timnm. cum omnes praedictae interpretationes ex inia eflflo- rescant et in unum collineent, nequaquam excludunt atit qualitercumque infirmant expositionem primam immediate verbalem, nihilque tandem adimunt de omnimoda certittidine conchisionis stiperius positae : in petra scilicet Ecclesiae de- signari Petrum tanquam rectorem stimmum cum tota pleni- tudine ecclesiasticae potestatis. 11. Matth. XVI-19. — Eamdem quoqtie conclusionem continent ea quae sequuntur apud Matthaeum: Et tibi dabo daves regni coelofum. et quoclcumque Jigaveris super terram erit ligatum et in coeJis, et qaodcumque soJveris stiper terram erit soJutum et in coeJis. Quae quidem sententia a superiori inciso non diiFert nisi ratione diversae similitudinis sub qua nunc repraesentantur et Christus et Petrus et Ecclesia. Prius enim proponebatur Ecclesia ut aedificitim, Petrus ut rupes cui aedificitmi inctmibit, Christus denique ut architecttis. Ntmc vero exhibetur Ecclesia tit regntmi, Christus ut abso- lutus regni dominus et princeps, Petrus vero ut vice-rex qui regno gubernando praeficitur. Cohaerent itaque ambae partes continuatione sermonis prolati ab eodem Christo ad eumdem Petrum de eadem re, ita tamen ut sub eximia quadam imaginum varietate consilium Christi circa Ecclesiae regimen elucescat. Quid aiitem in praesenti veniat nomine clavium regni coelorum, quidve importet auctoritas ligandi et solvendi quodcumqtie super terram, iam fuse declaratimi est in Quaest. 11, Thes. 20 et 21. Ibi quippe ostensum est, per (1) Iteiu. Serui. 76, u. 1, et Serui. 270, n. 2, etc. DE MONARCHIA ECCLESrAE IN B. PETRO INSTITUTA 537 claves significari ius principatus seu veri nominis iurisdi- ctionem, quam Ecclesiae militanti tanquam societati perfectae et undequaque independenti Christus Salvator contulit. De- claratum insuper fuit, auctoritatem ligandi sese extendere (intra terminos ex natura rei humanae providentiae assignatos) ad omnia ea quae ordinem dicunt ad finem regni coelorum. Auctoritatem quoque solvendi respicere non modo ligamina iuris ecclesiastici, verum etiam illa alia quae in foro interno sive divino per humanos actus contrahuntur. Utramque de- mum potestatem, ligandi pariter et solvendi, in eos omnes et solos esse exercendam^ qui in regno coelorum super terram per baptismi sacramentum civitatem sunt consecuti. Haec, inquam, fuerunt satis declarata cum quaestio erat de pote- state ecclesiastica secundum se, nec quidquam aliud circa hoc addendum occurrit. Sed nunc considerare oportet in sententia evangelica omnimodam terminorumuniversalitatem. Sermo enim est de clavibus regni coelorum simpHciter sine addito diminuente, et ne cui dubium adhuc suboriatur, si- gnanter additur in explicationis modum, quodcumque ligavens, quodcumque solveris. Quibus sane verbis exprimitur potestas in genere potestatis ecclesiasticae prorsus illimitata, et ea quidem ratione exprimitur, ut cum maiori claritate et evidentia ex- primi omnino non potuerit. Subiectum auten\huius potestatis assignatur Petrus ad quem dirigitur sermo. Si ergo Petro attribuitur regiminis potestas, secundum totam intensionem necnon et extensionem quam nata est habere in regno coe- lorum super terram quod est militans Ecclesia, manifeste consequitur plenam ac perfectam monarchiam fuisse in Beato Petro a Christo institutam. Nec contra hoc valet quod infra in eodem evangelio, Matth. XVIII-IS, omnibus apostolis iisdem terminis dicitur : Amen dico vohis^ quaecumque aUigaveritis super tevram erunt ligata et in coelo^ et quaecumque solveritis supe)' terram erunt soluta et in coelo^ quasi scilicet nihil proprium, nihil singulare Petro prae aliis quoad plenitudinem potestatis fuisset promis- sum. Et ratio evidens est, quia in superiori testimonio sermo dirigitur ad sokmi Petrum, in hoc autem posteriori dirigitur ad totum collegium apostolicum, incluso in primis ipso ca- pite collegii Petro. In vi ergo testimonii prioris, caeteri apo- stoli tam singillatim quam collective sumpti iam subsunt iu- 538 QUAESTIO XIII. risdictioni unius Petri, utpote quae ad omnes res et personas in regno coelorum comprehensas universaliter se extendat. In vi autem sententiae posterioris, exercitium supremae pote- statis attribuitur etiam toti indivisim collegio in unione cum capite Petro, ut aequale robur indiscriminatim obtineat omne statutum quod vel a solo Petro, vel a Petro simul cum uni- verso concilio fratrum seu coapostolorum sit edictum. Sed nec praetereundum arbitror quod in primo testimonio mentio fittum collationis clavium, tum actus seu exercitii earumdem, in secundo autem de solo exercitio ligandi et solvendi sermo est. Hinc enim datur intelligi quod penes unum Petrum sum- mae illae reponuntur claves, in quarum virtute omne quod- cumque vel ligabitur vel solvetur super terram, ligatum pa- riter vel solutum erit in coelo : pro quanto scilicet, sive a Petro solo, sive a Petro simul cum collegio apostolico suprema exerceatur potestas, semper tamen ratio faciens ad plenitudi- nem auctoritatis in eo solo residebit, cui soli absque restri- ctione dictum est: tihi daho daves regni coelorum. Non ergo tollitur aut qualitercumque diminuitur Ecclesiae monarchia, sed specialis in ea adstruitur conditio infra ex professo exa- minanda, ubi luculenter quoque apparebit, non aliam illam esse praeter eam quam firmiter retinet catholica fides, dum eamdem indifPerenter auctoritatem agnoscit tam in Pontifi- cum quam in oecumenicorum Conciliorum definitionibus ac decretis. — Et de testimonio quidem Matthaei, hactenus. III. loann. XXI, 15-17. — Sed quod ante passionem se facturum promiserat Christus, post resurrectionem iamiam ascensurus in coelos, actu adimplevit. Dicit Sitnoni Petro le- sus: Simon loannis, diligis me plus his ? Dicit ei: Etiam, Do- mine^ tu scis quia amo te. Dicit ei: pasce agnos meos. Dicit ei iterum: Simon loannis, diligis me? Ait illi: Etiam, Domine, tu .scis quia amo te. Dicit ei: pasce agnos meos. Dicit ei tertio: Simon loannis, amas meJ Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio^ amas me? et dixit ei : Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: pasce oves meas. In quo quidem testi- monio tria per ordinem ponderanda veniunt : primo verbum pasce, secundo distributio gregis in agnos et oves, tertio pro- nomina meos et meas. In primis, per hoc verbum pasce^ ftoous, jroijLiaive, significa- tur collatio potestatis quae ad omnes actus ecclesistici regi- DE MONARCHIA ECCLESIAE IN B. PETRO INSTITUTA 539 minis se porrigat. Id quidem insinuat vel ipsa res a qua du- citur metaphora, cum idem sit pascere ac agere pastorem, id est, ducere, reducere, cogere, regere, et omnia praestare quae ad gubernandum ovile requiruntur. Id quoque inculcat usus communis apud auctores tam sacros quam profanos, quando vocabulum transferunt ad greges hominum. Sic apud Homerum reges sunt pastores populorum, jtoijueves Aaojv. Sic Isai. XLIV-28, Cyrus Persarum rex vocatur a Deo pastor: Qui dico Cyro : pastor meus es, et omnem voluntatem meam complehis. Sic 2 Reg. V-2, idem est pascere populum Israel ac regiam auctoritatem in eum habere : Venerunt universae trihus Isvael ad David in Hehron dicentes.... dixit Dominus ad te, tu pasces popidum meum Israel, et tu eris dux super Israel. Sic Psalm. LXXIX-2, Deus ipse ratione supremae suae potesta- tis pastor appellatur, qui pascendi munus continuo exerceat : Qui regis (pascis) Israel^ intende : qui deducis velut ovem loseph. Sic Mich. V, 2-4, Messias dominator anhuntiatur egressurus de Bethleem Ephrata ut pascat in fortitudine, id est iuxta ver- sionem MatthaeiII-6, ut regat populum Dei. SicApocal. XII-5, exhibetur filius mulieris masculus qui recturus erat (pascere debet) omnes gentes in virga ferrea, dg jusAAei jroijualveiv navra Tct eOvi] ev QaGbcj aidrjga. Denique alia multa eiusdem tenoris eiusdemque sensus possent hic in medium afPerri ; sed rem eliquatam supervacaneum esset pluribus demonstrare. Et bene quidem usu biblico, regendi auctoritas generatim considerata, per auctoritatem pascendi significatur, ut quae tota sit ex na- tura sua, non in bonum eius qui regit, sed eorum qui re- guntur ; neque enim potuit benefica haec potestatis indoles melius exprimi quam per metaphoram ex vita pastorali de- sumptam. At si regimini etiam civili eiusmodi metaphora apte congruit, iuxta id quod scriptum est: et qui potestatem hahent inter eos henefici vocantur, quanto magis regimini ecclesiastico. Constat igitur quod cum Petrum instituebat Dominus pasto- rem gregis sui, completam ei tradebat gubernandi potesta- tem, quae et magisterium et iurisdictionem comprehenderet secundum omnes partes in Quaest. 11 superius enumeratas. Verumtamen nondum apparuit eam potestatem esse cui sub- sint omnes omnino de Ecclesia tam distributive quam col- lective sumpti, potestatem dico supremam et plene monar- chicam. 540 QUAESTIO XIII. Id autem facile iam apparebit ex consideratione eius quod importatur per agnos et oves Petro commissas. Et ante omnia obiter notatum velim quam sit fundata sententia Bellarmini existimantis mendum aliquod irrepsisse in textu graeco, vitio librariorum. Loco enim legendi sicut nunc legitur, ^oous ra agvia jnov, Ttoijnaive ra jroofiara iiov, fjoone ra jroofjara ^tiov, censet Bellarminus legendum esse secundo loco, non jroof^ara, sed jTQofjana, ut sit sensus : pasce agnos, pasce oviculas, pasce oves. Sic certe legebat Ambrosius in Luc. l. 10, n. 176. ubi ait: « Contristatur (Petrus) quia tertio interrogatur, amas « me?... Denique tertio Dominus, non iam diligis me, sed « amas me interrogavit, et iam non agnos ut primo, quodam « lacte pascendos, nec oviculas ut secundo, sed oves pascere « iubet, perfectiores ut perfectior gubernaret » . Sed et idem colligit Bellarminus ex nostra versione vulgata, quia si fuis- set in graeco bis jTQofjam, ne indoctissimus quidem puer se- cundo loco vertisset agnos, cum nemo ignoret agnos dici agvLa, non jroofiaxa. Quia ergo in vulgata habetur : pasce agnos, pasce agnos, pasce oves, dicere oportet interpretem legisse secundo loco jtQofjana, id est oviculas, et vertisse agnos, eo quod oviculae et agni saepe pro eisdem accipiuntur. Facit denique ad eamdem conclusionem pulcherrima gradatio quam totus contextus suadere videtur. Quidquid vero sit, patet Christum committere Petro gre- gem suum de integro pascendum. Et si quidem accipiamus nostram versionem vulgatam : pasce agnos, pasce agnos, pasce oces, dicemus agnos bis repetitos propter duos populos lu- daeorum et Gentilium, oves autem semel nominatas propter episcopos sive apostolos qui sunt veluti matres agnorum. Si autem accipiamus textum graecum prout probabilissime vi- detur restituendus : pasce agnos. pasce ovicidas, pasce oves^ di- cendum cum Ambrosio supra citato, committi Petro incipien- tes et proficientes et perfectos, vel populos et presbyteros et episcopos. Si denique accipiamus textum graecum ut nunc est, legendo ad litteram : pasce agnos, pasce oves, pasce oveSy tunc dicendum bis nominatas oves^, quia cum magis dubium esse potuisset an Petro committeretur praefectura super ipsos populi christiani principes episcopos, conveniens fuit idipsum iterum atque iterum inculcari. Omnibus tamen illis modis satis perspicua elucet mens Christi, qui totum ovile subiicit DE MOKARCHTA ECCLESIAE IN B. PETRO IKSTITUTA 541 Petro: « Priiis agnos, inquit vetns auctor sub nomine Eusebii « Emisseni aliquando vulgatus, deinde oves commisit, quia « non solum pastorem, sed pastorem pastorum eum consti- « tuit. Pascit igitur Petrus agnos, pascit et oves, pascit filios, « pascit et matres, regit subditos, regit et praelatos. Omnium « igitur pastor est, quia praeter agnos et oves in Ecclesia « nihil est » . Caeterum, novum argumentum, idemque prorsus apodi- cticum, suppeditabit pronomen illud meas. Pasce oves meas ; meas dixit, et generaliter, non singulariter has vel illas. Meas dixit, quae sunt et manent meae; non enim eas a me abdico cum tibi illas committo, non depono pastoris nomen et offi- cium dum tibi iUud communico ; te facio pastorem mecum et in me, ita scilicet ut secundum notissimam Leonis Magni sententiam, omnes proprie regat Petrus^ quos principaliter regit et Christus. « Cum absque ulla restrictione addatur ad « nomen oves pronomen meas, manifeste significatur eas omnes « oves Petro commendari, ad quas extenditur pronomen meas. « Certum autem est illud meas extendi ad omnes simpliciter; « nec enim ullus est in Ecclesia qui se Christi ovem non « glorietur. Igitur omnes omnino christianos, nullo excepto, « Petro Dominus commendavit. Et similes locutiones vulgo « passim usurpari videmus. Nam qui dicit: reiinquo mea bona « filiis meis, sine dubio nihil ex suis bonis, nec ullum ex suis « filiis excludit. Et Dominus cum ait: Pono animam meam pro « ovibus meis, tametsi non dicat omnibus ovibus, tamen nemo « negare potest quin de omnibus sit locutus. Ad haec, cum « Dominus ait : Pasce oves meas, vel commendavit Petro oves « suas omnes vel nullas, vel aliquas certas ac definitas vel « aliquas indefinitas. At nemo dixerit nullas, aut aliquas cer- « tas esse commendatas ; id enim est manifeste falsum. Nec « etiam aliquas indefinitas, quia non est sapientis provisoris « relinquere indefinitam curam cum possit eam definire, prae- « sertim cum certa confusio et perturbatio ex illa indetermi- « natione oriatur. Praeterea, commendare aliquas, et non in- « dicare quas, idem esse videtur ac si commendarentur nullae. « Quas enim, quaeso, pascet qui gregem suum non cogno- « scit? Restat igitur ut omnes omnino suas oves Petro Chri- « stus pascendas assignaverit » (1). (1) Bellaim., de Roni. Pont. 1. 1, c. 16. 542 QtJAESTlO XIII. Hinc ergo potestas iurisdictionis qiiae ipsi Petro attribui- tur, est non solum completa seu ad omnes actus regiminis sese extendens, sed etiam suprema et plene monarchica, quia huic eius potestati obnoxii sunt cuncti de Ecclesia tam col- lective quam distributive. tam pro statu ordinario quam pro quocumque casu seu eventu. Xam etsi collective accipias unumquodque collegium in Ecclesia exsistens. adhuc sane pertinebit ad aedificium in petra exstructum et per influxum petrae firmandum ; adhuc erit in regno quod Petri clavibus sine restrictione ulla, imo cum expressa exclusione restrictio- nis, subiectimi a Christo est : adhuc pars erit gregis ovium Petro pastori cum illimitata potestate pascendi commissum. Nisi forte dicas accidere posse ut oves simul congregatae constituantur supra pastorem, pro quanto ei non subsunt nisi quando dispersae inveniuntur in agris suos agnos lactantes. Nisi forte dicas accidere posse ut muri aedificii casualiter sub- sternantur petrae ad illam consolidandam vel rectificandam. Nisi forte dicas accidere posse ut qui omnia solvere potest vel ligare, casualiter ligetur per illam ipsam subordinatam potestatem cuius ligationes solvit aut sokitiones ligat. Sed iam occurrere oportet effugio eorum qui dicunt, fuisse quidem per clavigerum regni coelorum et pastorem agnormn et ovium designatum Petrum, sed Petrum reduplicative in quantum vices gessit totius communitatis. adeoque nihil pe- culiare Simoni filio lonae aut promissum esse aut collatum, sed quidquid dicitur in praefatis evangelii locis ad totam Ec- clesiam jDertinere. cuius ille gerebat sjmibolica repraesenta- tione personam. §2. Quod pefra Ecdesiae ef regni claviger ef fofius orilis pasfor est Petrus protit condisfincfns a caeferis aposfolis ef fofo coefu fideUum. Hanc veritatem catholici doctores sequentibus argmnentis invicte demonstrant. In primis, apud Matth. XYI-17 seqq., sermo Christi dirigitur ad eam solam personam quae prius locuta fuerat: respondens aufem lesus dixif. At quae fuerat lo- cuta? Petrus. Nam primum responsum dederant omnes (v. 14) ; alterum vero edidit solus Simon (vers. 16"), cui iam Dominus DE MONARCHIA ECCLESIAE IN B. PETRO INSTITUTA 543 rependit vicem, et ut Hieronymus notat, verae confessionis mercedem retribuit. An dices fortasse Petrum edidisse suam confessionem nomine aliorum apostolorum, ut quemadmodum in eo omnes fuerant locuti, sic in eius persona omnibus pa- riter responderit Christus? At praeterquam quod nihil omnino est in narratione evangelica quo vel a longe huiusmodifigmen- tum insinuetur, positive excluditur per ipsa Domini verba: heatus es Simon Bar-Iona, quia caro et sanguis non revelavit tihi, sed Pater meus qui in coelis est. Ibi enim assignatur ut causa confessionis sola revelatio Patris Petro facta et ab eo fide suscepta, ita ut non sohnn removeatur instructio aut com- missio aHorum qui utique caro et sanguis erant, verum etiam expresse a caeteris segregetur atque contradistinguatur Pe- trus, ut qui inspirationem a Patre himinum sohis habuerit ad testificandum quod vox humana nondum protulerat, ut Hilarius dicit h G de Trinit. n. 36. Praeterea propria ac singularis Petri persona tot modis totque adiunctis in sententia Christi designatur, ut non phi- ribus circumstantiis describere soleant ahquem certum ho- minem notarii ilh qui instrumenta pubhca conficiunt, ut recte Caietanus annotavit. « Patet siquidem hoc^ inquit (1), primo « ex principio sermonis dominici ad Petrum cum dixit : heatus « es, Simon Bar-Tona. Hoc enim non potest referri vere ad << omnes, tum quia exprimitur proprium nomen Simonis, et « exphcatur cuius sit secundum carnem fihus, tum quia fah « sum hoc fuisset de luda, quoniam non credidit in Christum, « ut testatur loannes c. 6.... Secundo ex subiuncta ratione : « quia caro et sanguis non revelavit tihi.... Tertio ex subiuncta « affirmatione ; tu es Petrus. Monstrat enim pronomen tti, et « nomen prius impositum a Christo, loan. 1-42: tu vocaheris « CepTias, quod ad solum Petrum sermo dirigitur. Nam si per « pronomen demonstrativum ad sensum, adiunctis et nomine « proprio a nativitate, et nomine patris carnahs, et nomine « quo solus cognominatus est a principio discipulatus, et in- « teriori dono revelationis quod non constat ahis fuisse con- « cessum : (si, inquam), non sufficienter signatum est quod ad « ipsum solum est sermo, quibus quaeso verbis describendum « fuit ab Evangehsta quod ad solum Petrum erat sermo ? Et (1) Caietanus, de Romani Pontificis institutione, c. 4. 544 QtJAESTIO XIIL « confirmatur, quia eoclem pronomine demonstrativo ad seil- « smn. usus est Dominus subiungens : et tihi daho daves. Et « confirmatur ex eo quod non pluribus nec maioribus cir- « cumstantiis describuntur et nominantur a notariis personae « haeredes aut legatariae, quam persona Petri in hoc textu « descripta et nominata est, ut patet colligendo : Simonem, « filium lonae, Petrum, ex interna revelatione commen- « datum » . Nunc autem quidquid dicitur de verbis promissionis apud Matthaeum, dici etiam debet de verbis institutionis apud loannem. Nam quod soli Petro dictum sit a Domino : pasce oves meaSy apparet primo ex illo nomine: Simon Toannis^ quo sohis vocabatur Petrus. Nec sine causa eodem modo Christus Petrum interpellat cum ei promittit claves. et cum ei pascen- das oves committit, ut scilicet intelligamus illud ipsum reipsa nunc dari quod ante fuerat promissum, et eidem illi Simoni dari cui fuerat promissum, nam idem omnino est Simon loannis et Simon Bar-Iona. — Id quoque apparet ex interro- gatione : dUigis me pJus Tiis? Illi enim dicitur, pasce oves meas, cui dicitur, diligis me pkis his, id est plus quam alii (1). Porro praesentes tunc cum Petro aderant Nathanael quem multi Bartholomaeum esse putant, necnon et duo filii Zebedaei lacobus et loannes, tum Thomas, et duo alii discipuli. Ex quo statim consequitur, considerari nunc Petrum ut omnino con- distinctum ab aliis, non ut eos repraesentantem, eorumque vices agentem. Falsum igitur est, ad omnes apostolos totamve Ecclesiam spectare ista : Pasce oves meas. — Accedit tertio quod Petrus ante passionem, suum amorem erga Christum ita professus fuerat, ut ab aliis omnibus sese seposuerit di- cens : et si omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor : quo tamen non obstante, ter negaverat Chri- stum. Huic ergo facto iam alludit Dominus, iaterrogans Petrum an reapse eo amore erga se nunc ardeat, quem prae- tenderat prius, trinumque exigens pro trina negatione testi- monium dilectionis. Quae rursus respiciunt singularem ac propriam Petri personam, non autem personam repraesenta- (1) Quidarn e protestautibns interpretatus est plns his, plns qnani haec, id est, diligis nie plns qnani naviginm et pisces? Tantns est timor veritatis I DE MONARCHIA ECCLESlAE IN B. PETRO INSTITUTA 545 tivam communitatis ad sensum adversariorum. Ita fere Bel- larminus, 1. 1 de Rom. Pont. c. 14. II. Et omnes quidem considerationes ex canone interpre- tationis intrinseco hactenus propositae, tantae videntur esse evidentiae ut niliil magis. Quare adversariis in suo effugio unum manet qualecumque fundamentum, quod repetunt ex Ambrosii et Augustini auctoritate. Nam Ambrosius in Psal- mum 38, n. 37, relatis prius verbis Domini ad Petrum, Matth. XVI-19, ait: « Quod Petro dicitur, apostolis dicitur ». Augustinus vero, Tract. 50 in loan. n. 12: « Petrus quando « claves accepit, Ecclesiam sanctam significavit ». Et rursus, Tract. 124, n. 5: « Quando ei (Petro) dictum est: tibi dabo « claves regni coelorum, universam significabat Ecclesiam » . Et rursus, Enarr. in Psalm. 10iM»i*^eniiii etiaui ciuoad speeiale eliarisiiia iiifalliliiliter ex$«ec|iieiidi eoiii^titutioiieiii Cliriisti iii |>riiiia Keele^giiae lilaiitatioiie, Keelesiaiiiciue ipsaiii iiiitiaiidi sieut erat semiiei* iieniiaiijsura seu eoiitiiiuaiida oiiiiiilins aliliiiie dieliiis iiiBiciiie acl coiiiiiiiiiiiiiatioiieiii saeeuli, — 8ed oiiiiii<§i episcopalis iuriisdictio ciuaiii > el iiK«»i, >-el iiistitiiti ali eis aiitistiteis iii particiilares plelies lialiiieniiit, de i>Ie- iiitudiiie imstoralis potestatiN l»eti»i cles^ceiidelmt. — lii- i*isdictio vero ciuaiii procul duliio iiraeter et altra or- cliiiai*iiiiii pai*ticiilai*iiiiii ecclesiariiiu episcopatiiui s^iii- g-iilatiin ex:ei*ciiei*iiiit, iii ei!§$ iioii fuit iiisi ut iii piii*is eiiiscleiii l»eti*i vicariis, ciii soli iiioiiarcliica Ecclesiae coii^ei*saleiii pasiiceiidi auctoritateiii. Non omnia quae hic assemntur accipias velim tanquam in eodem certitudinis gradu convenientia, sed sedulo distingues id quod ad fidem catholicam pertinet, ab iis quae solidis (ut videtur) argumentis innixa, plurimum quidem inserviunt ad theologicam explicationem constitutionis Ecclesiae, non- dum tamen veritatis eliquatae vim et robur obtinuerunt. Sane vero, singulos praeter Petrum apostolos, etsi Petro pares in speciali quodam apostolatus charismate, adhuc fuisse quoad iurisdictionem ei inferiores, catholici dogmatis omnino est. Sed nunc, eiusmodi inferioritatem non omnes eodem modo explicant. Si Bellarmino credas, in hoc distabant a Petro caeteri apo- stoli, quod Petrus a Christo recepit iurisdictionem ordina- riam ad successores transferendam, alii vero habuerunt parem, sed mere delegatam privilegio speciali, ob peculiarem neces- sitatem quae tunc dabatur, propagandi fidem. « Respondeo, « inquit 1. 1 de Rom. Pont. c. 9, pontificatum summum di- « serte positum ab i\.postolo in illis verbis : et ipse posuit in « Ecclesia primum apostolos, cleinde prophetas. Summa siqui- « dem potestas ecclesiastica non solum data est Petro, sed « etiam aliis apostolis. Omnes enim poterant dicere illud 552 QrAESTIO Xlll. «Pauli: imtantia mea quotldiana soUicitudo omniuni ecdesia- « rum. Sed Petro data est ut ordinario pastori cui perpetuo « succederetur : aliis vero tanquani delegatis quibus non suc- « cederetur. Fuit enim in illis Ecclesiae primordiis necessa- « rium ad fidem toto orbe terraruni celeriter disseminandam, « ut primis praedicatoribus et ecclesiarum fundatoribussumma « potestas et libertas concederetur. Mortuis autem apostolis. « apostolica auctoritas in solo Petri successore permansit » . Ita Bellarminus, qui idem habet infra c. 11. et 1. 4. c. 23. et alibi passim. In eamdem fere sententiam abit Suarez, qui Disp. 10 de fide, Sect. 1, n. 12. superioritatem Petri in eo praecipue col- locat, quod illi soli sit data potestas ordinaria regendi et pa- scendi uniyersalem Ecclesiam, ut in ea ipsi perpetuo succe- deretur, non autem aliis apostolis. Ponit tamen n. 23 novum alium titulum praeeminentiae Petri: « Quia, inquit, iurisdictio « Petri se extendebat ad ipsas personas apostolorum directe : « nimirum poterat illis praecipere atque huc vel illuc mit- «tere». Tum addit: « Ad Petrum spectasse curam univer- « salis Ecclesiae quasi per se primo : hanc enim oportuit in « uno inveniri. cum ad caeteros tam universalis potestas non- « nisi secundario esset demandata ». Caeterum vult omnes et singulos anostolos accepisse a Christo Domino iurisdictionem (utique propriam) in totam Ecclesiam et in totum orbem. hancque conchisionem dicit saepe affirmatam a Patribus, qui in illius sensu non raro pronuntiant apostolos fuisse digni- tate pares. Yerum liuic modo dicendi non omnes acquiescunt theo- logi, ut ipsemet testatur Suarez L c. n. 4: « Contra datam « resohitionem sentiunt Turrecremata \. 2 Summae c. 54, la- « cobatius \. 10 de Conc. a. 7, contendentes totam iurisdictio- « nem fuisse datam soli Petro, ut nimirum commodius defen- « dant episcopos omnes, qui 'apostolis succedere dicuntur a « Concilio Florentino in instructione Armenorum, et Triden- « tino Sess. 23, c. 4, et ab Augustino in id Psalmi 44: pro pa- « triJms tuis nati sunt tihi fiJii, non immediate a Christo, sed « a Pontifice liomano Petri successore iurisdictionem habere » . Sic ille, statim subiimgens non esse sufhciens fundamentum quo a communiori sententia recedatur. Constat enim, ait, si- mihtudinem non valere iii omnibus, etc. Sed contra est quod DE MOXARCHIA ECCLESIAE IN B. PETRO INSTITUTA 553 non sola, imo nec principalis liaec ratio est dissensus prae- dictorum theologorum, aliorumque qui cum eis admittere nolunt universalem illam regiminis potestatem a Christo sin- gulis apostolis concreditam, seorsum a monarchica potestate Petri. Re enim vera, in sententia Bellarmini et Suarezii ma- ximum hoc inconveniens esse videtur, quod omnis potestas caeteris praeter Petrum apostolis commissa, potestas fuisset ex toto extraordinaria quae cum eis penitus exspirasset. Unde sequeretur collegium apostolicum non fuisse perpetuatum in eadem forma eademque distributione potestatum, in qua fuerat primo constitutum. Sequeretur episcopatum qui nunc est, non esse in omni veritate continuationem illius hierarchiae quam ascendens in coelos Christus in terris relinquebat. Sequeretur demmn non iisdem iuridicis personis debuisse pro semper con- stare Ecclesiam regentem et docentem, quae procul dubio initiabatur in apostolis ipsis iuxta iUud Matth. ult. « Euntes « docete omnes gentes, baptizantes eos..., docentes servare « omnia quaecumque mandavi vobis, et ecce ego vobiscum « sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi ». Uno demum verbo, duplex de facto constitutio adstruitur: una primitiva et provisoria, altera subsequens et definitiva, quae in solo apice et fastigio apostolatus cum priori conve- nisset. Id autem, nescio quid defectuosum importat in ordi- natione divini operis, ut omittam interim quod gratuito pror- sus regendi potestas singulis apostolis data, ea fuisse supponi- tur, quae ad successores non transiret. Quandoquidem omnia testimonia ex quibus illam eruere volunt, manifeste referun- tur ad permanentem ac perpetuum Ecclesiae statum, ut vi- dere est apud Matth. XVIII-18, loan. XX-2I, etc. (1). Nobis itaque aliter sentiendimi videtur, et tribus sequen- tibus punctis omnino censemus adhaerendmn. Primum est (1) Haec inconvenieiitia egregie explicat cl. 1). Gr6a, de V Eglise et de sa divine constitiition , 1. 2, c. 10. Uude Bellarniino et Suarezio in hac parte miniuie assentitur, tum addit: <<; II nous semble que uotre sentiment fait « mieux ressortir la grandeur et la l)eaut6 de l'(jeuvre de PEglise. Elle « nous npparait procedant de la bouche et du cocur du Fils de Dieu avec « sa i^ure coustitution, et cette constitution lui suffit des les premiers « jours. EUe n'a pas besoin de secours dtrangers aux puissances memes « de sa hi^rarchie, et aucune autre autorite quo cette hierarchie elle- « meme n'exerce en elle son empire ». 554 QUAESTIO XIII. qnod extraordinarium apostolatus charisma in quo apostoli omnes erant aequales, nullo modo nulloque sensu reponeba- tur in summa et universali potestate regiminis. Secundum est quod iurisdictio singulis praeter Petrum apostolis in proprium commissa. eiusdem omnino rationis fuit cum iurisdictione quae usqLie nunc in particularibus episcopis manet. Tertium est quod potestas ultra hos limites sese extendens, in eisdem apo- stolis non fuit nisi ut in puris vicariis supremi capitis totius apostolici collegii Petri. § 1. Dictum est in prima parte, Quaest. 6, ubi de nota aposto- licitatis, quod in apostolatu duplex missio includebatur: una quidem ad initiandam et plantandam Ecclesiam. alia vero ad eam gubernandam et conservandam et etiam dilatandam in eadem forma quam semel accepisset, usque ad consumma- tionem saeculi. Porro missio prior ex natura sua extraordi- nariimi munus erat, et ad tempus fundationis necessario re- stringebatur, ut in terminis evidenter liquet. Posterior e con- tra, ex propria sua ratione importabat munus ordinarium et nusquam exstinguendum quamdiu ipsa stabit Ecclesia. Unde statim consequitur, aliquid esse de apostolatu quod usque nunc durat et perpetuo durare debebit, aliquid vero quod cessavit cum illis apostolis per excellentiam dictis quos im- mediate elegerat et miserat Christus, et hoc ipsum est spe- cialis eorum praerogativa de qua nunc sermo. Praerogativa ista consistebat in duobus. Primo in eo quod constituebantur totius revelatioiiis catholicae promulgatores, a Deo immediate edocti et electi ut in Ecclesiae depositorium conferrent quidquid fidei christianae est, ita scilicet ut non solum nuUa nova revelatio foret post eos exspectanda, verum etiam totus de integro revelatae veritatis thesaurus ex eorum traditione descenderet. Secundo in eo quod mittebantur primi exsecutores operis Christi in mundo, habentes singuli specia- lem Spiritus Sancti assistentiam ad infallibiliter disponendum Ecclesiam secundum edictam a Christo constitutionem, ut talis in finem usque saeculorum Ecclesia ipsa permaneret, qualis fuisset semel ab eis initiata. Haec profecto sunt quae de duo- decim apostolis nominatim in Evangelio recensitis, (subro- DE MONARCHIA ECCLESIAE IN B. PETRO INSTITUTA 555 gato deinde Matthia in locum Indae, et tertio decimo post Spiritus Sancti adventum superaddito Paulo), tota nos edocet cohaerens cum Scripturarum testimoniis christiana Tradi- tio (1). Hoc est privilegium quo illi tredecim constituti sunt principes Novi Testamenti, eumdem in eo locum obtinentes quem in antiquo habuerant Prophetae, et in populo cui omnia contingebant in figura, tredecim patriarchae capita tredecim (1) « Ad munus extraordinarium apostolatus pertinet prima promul- « gatio totius revelandae veritatis, quam ipsi immediate a Christo vel a << Spiritu Saucto acceperunt revelatam. Hoc charisma non solum positive « pertinet ad apostolatuu), sed est ei proprium exclusive, eo ipso quod a « Spiritu veritatis docebantur omnem veritatem pro Ecclesia Novi Testa- « menti, seu totam veritatem catholicae revelatiouis. Unde tit ut succes- « sores ab ipsis apostolis ordinati iubeantur tantummodo custodire depo- « situm, et docere ea quae didicerant ah apostoUs. Hinc porro tota Ecclesia « in sua fide et doctrina innititur, omnesque fideles sunt superaedificati « super fundamentum Apostolorum el Prophetarum, atque idcirco fidelibus « omnibus commendatur ut non aliam admittant doctrinam fidei, nisi « quae derivatur ab apostolis... Quamvis igitur tempore apostolico quo « testimonia citata Scripturarum sunt edita, revelatio catholica nondum « fuerit conclusa, attamen nulla nova revelatio in deposito fidei susci- « pienda erat, quae non esset ab ipsis apostolis vel promulgata vel confir- « mata. Hinc intelligitur pertinens ad ipsura magisterium proprium apo- « stolatus, id quod veteres tradunt, ipsos libros inspiratos evangelii Marci « a S. Petro, evangelii Lucae a S. Paulo fuisse probatos et Ecclesiae com- « mendatos... Si quod dubium manere posset de vero sensu iu allatis « testimoniis Scripturae per se inspectis, res ipsa demonstratur ex diserta « doctrina et practico agendi modo totius Ecclesiae. Semper et ubique in « Ecclesia ratum erat principium, successores apostolorum esse custodes « doctriuae apostolicae, cui nihil addi, a qua nihil detrahi possit (Epist. « Barnab. n. 19; Iren. 1. 10, n. 2; Tertull. de Praescript. c. 8 et 9; Au- « gust. 1. 5 de bapt. c. 26, etc). Ideo synonymae semper habebantur ap- « pellationes fides apostolica et Jides Ecclesiae (Clem. Alex. Strom. 1. 7; « Iren. 1. 3, c. 1, etc). Quoties aliquod doctrinae caput ad fidem catho- « licara pertinere definitum est, id semper intellectum est esse prorsus « ideni ac definivisse, illam doctrinam revelatam ad nos pervenisse ab « apostolis sive in divina Scriptura sive sine scripto Traditione. Hinc « iuquisitio ad hoc unum semper reducebatur, utrum doctrina contiueretur « in Scripturis vel in apostolica Traditione; quod quidem acta omnium « Conciliorum et historia omnium definitionum fidei evidenter deraon- « strant». Franzelin, de Tradit. Thes. 22, § 2. 556 QUAESTIO XIII. tribimnl (1). Hoc denique charisma in quo reposita fuit sin- gularis et exsors dignitas eorum, transcendens scilicet omnem ordinem proprie hierarcliicum, id est ad perpetuum Ecclesiae regimen institutum. Neque aliud intelligit Paulus, cum Eph. IY-11 ait: Et ipse dedit qiiosdam quidem apostoJos^ quosdam autem proplietas, alios vero evangelistas^ alios autem pastores et dodores ad con- summationem sanctorum in opiis ministerii in aedificationem corporis Christi. In quo quidem animadvertas velim, forma- liter intelligendam esse diversitatem eorum quae hic enume- rantur, id est, secundum distinctionem non tam subiectorum quam donorum et charismatum. Non enim ita Christus quos- dam dedit apostolos, ut non iidem fuerint et prophetae et evangelistae, ac praesertim pastores et doctores ; unde in praefatione missae de apostolis dicitur : « Quos operis tui « vicarios eidem (gregi tuo) contulisti praeesse pastores » . Sed distincta ofhcia recensentur et dona, licet in easdem perso- nas, vel omnia vel aliqua simul concurrerint. Interim vero iUud diligenter notandum venit : quomodo nempe a munere pascendi et docendi diserte distingiiat Paulus speciale aposto- latus charisma, cui annumeratur quoque charisma proplietiae quo ex inspiratione divina quidam futura praedicebant vel Scripturas exponebant, tum charisma evangelistarum quod duobus discipulis Marco et Lucae extra venerandum iUum summorum apostolorum coetum novimus singulari modo con- cessum. Et recte quidem auctoritati regiminis sive iurisdictio- nis contraponitur supradictum apostolatus donum, quod non fuit pars potestatis guhernaticae^ sed magis se tenuit ex parte potestatis constituentis, tanquam exsecutive ad eam se habens. Dabatur enim ad primo actuandam institutionem Christi, et ad apponendum in armario Ecclesiae omnia principia veritatis et gratiae quibus in iinem usque custodiendis, applicandis, et dispensandis, adlaborare haberet hierarchia. Unde ordine naturae praecedebat potestatem magisterii et iurisdictionis de (1) Nota beiie qnod duoclecini tribus et tredecim tribns dici possunt. Duodecim propter duodecim filios lacob, tredecim propter unum loseph qui succrevit in tribus daas Epbraim et Mauasse. Iteui duodecim, si ratio babeatur earum quae territorium in terra promissa acceperunt; tredecim, si addatur tribus Levi quae territorio proprio caruit. DE MONARCHIA ECCLESIAE IN B. PETRO INSTITUTA 557 qua in superioribus dictum est, sicut prius est esse deposi- tuni revelatae veritatis quam esse magisterium circa illam, prius quoque actuari societatem quam exerceri imperium in ea. Et simile esset si summus quispiam artifex ideam conci- peret alicuius machinae novi usus novaeque structurae. Aliud namque requireretur in operariis destinatis ad construendum eam iuxta communicatum exemplar, aliud vero in iis quibus competeret machinam semel constructam movere et ad actum applicare. Idem igitur considerare est in praesenti, pro quanto proportionaliter nunc comparantur, hinc quidem extraordina- rium apostolatus chansma, inde vero hierarchica regendi po- testas. Sicut autem in praedicto charismate eminebant tredecim apostoli supra omnes alios qui erant vel futuri unquam erant in Ecclesia, ita in eodem omnimodam inter se invicem aequa- litatem habuerunt. Non quod fuerit in omnibus aequale cha- rismatis exercitium, unde Paulus dicitur apostohis per excel- lentiam, ut qui in Ecclesiae fundatione phis aliis laborave- rit (1). Sed quia quidquid in huius charismatis ordine singuli praestiterunt, eiusdem semper auctoritatis fuit, eiusdemque firmitatis. Non enim minus pertinet ad catholicae fidei depo- situm id quod contuht loannes qui suum evangelium suam- que apocalypsim Ecclesiae tradidit post aliorum omnium mortem, quam quod contulit Petrus vel Paulus velAndreas. Neque minori infallibilitate initiavit et disposuit Ecclesiam Thomas apud Indos, loannes apud Parthos, Pauhis apud Corinthios, quam Petrus apud Romanos. At vero in eo solo charismate aequiparabantur, non autem in aliquo alio. Mittebantur enim ad construendam Ecclesiam secundum ius constitutionale a Christo edictum, in quo sta- tutum erat ut unus in universali regimine principaretur Pe- trus, sicut in praecedenti propositione ostensum est. Unde ipsum infallibihtatis donum quod omnibus aequaliter ad con- structionis opus fuerat concessum, impediebat ne aequalem sibi locum in structura socialis aedificii omnes vindicarent. (1) « Apostolus cum dicitur, si non exprimatur quis apostolus, uou « iutelligitur nisi Paulus, quia pluribus est epistolis notior, et plus omni- « bus illis laboravit, 1 Cor. XV-10 ». August. 1. 3 c. duas epist. Pelag. u. 4. 558 QUAESTIO XIII. Imo vero faciebat ut totam fabricae molem reponerent super petram, id est super Petrum^ tam sibi quam a se fundatis ecclesiis hierarchica potestate praesidentem. De qua re indi- dicium historicum minime praetereundum invenimus in Eccle- sia Corinthiana adhuc recentissima a praedicatione Pauli. Quod enim in ea plane haberetur Petrus ut Paulo aliisque cunctis apostolis plenitudine iurisdictionis superior, satis monstrat res gesta in dissidio orto circa Paulum ipsum et Apollo, dum vana quadam iactantia unusquisque praedicato- rem magis sibi placentem pro studio partium extollebat. Si~ gnificatum est mihi de vobis. fratres mei, inquit 1 Cor. I-ll, ab iis qui sunt Chloes. quia contentiones sunt inter vos. Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : ego quidem sum Pauli^ ego autem ApoUo^ ego vero Cephae^ ego autem Christi. Ubi statim animum pulsat quaestio. qua tandem de causa in hac Corinthiorum contentione in medium venire potuerit Cephas, id est Petrus. Quando enim Corinthum adveniens Paulus evangelium praedicavit, nunquam illuc appulerat Pe- trus, prout asseverat Paulus ipsemet^ non solum Rom. XV-20, verum etiam in praesenti. Nam cum paulo infra scribat: ego l^lantavi^ et subdat: Apollo rigavit, tum deinde de nullo alio mentionem habeat, sed Deum incrementum dedisse dicat, plane demonstrat se tantum et Apollo, nec alium quempiam ante haec tempora Corinthiis evangehum annuntiasse. Non ergo sic dicebant alii se esse Cephae, id est Petri, quod Pe- trus Corinthi praedicasset ; sicut nec qui se dicerent esse Christi, id ob eam causam proiitebantur. quod Christus cum in humanis esset, personaliter eos in^truxisset. Sed haec vox : ego vero Cephae, ego autem Christi, vox eorum erat qui con- tentionem illam et scissuram ecclesiae aut declinare aut com- ponere volentes, rem reducebant ad principium in quo falli non possent, transcendendo scilicet tam Paulum quam Apollo, ut ei adhaererent qui omnium consensu supra utrumque erat, videhcet vel Petro, .omnium post Christum pastori et su- premo Ecclesiae capiti, vel ipsi auctori omnium Christo (1). — Nullo ergo modo in regiminis potestate attenditur ea aequa- litas secundum quam apostoli omnes uno eodemque gradu recensentur, nec ulla omnino in hunc sensum afferri potest auctoritas ex Patribus. (1) Ita fere Baronius, Anual. ad au. Christi 57, u. 2. DE MONARCHIA ECCLESIAE IN B. PETRO INSTITUTA 559 Certe quando Cyprianus, de Unitate Ecclesiae n. 4dicit: « Hoc erant utique et caeteri apostoli quod fuit Petrus, pari « consortio praediti honoris et potestatis » , et paulo infra : « Pastores sunt omnes, sed grex unus ostenditur qui ab apo- « stolis omnibus unanimi consensione pascatur», ea dicit ad quorum plenam explicationem necessariae forent declaratio- nes in sequenti propositione afferendae de apostolis coUegia- liier consideratis. Interim vero manifeste efficitur non esse sensum Cypriani, singulos praeter Petrum apostolos aequa- lem habuisse cum Petro ipso iurisdictionem, cum statim post prima verba subdat: « Sed exordium ab unitate proficiscitur, « et primatus Petro datur, ut una Christi Ecclesia et cathe- « dra una monstretur » . Et post alia : « Hanc Ecclesiae uni- « tatem qui non tenet, tenere se fidem credit?... Qui cathe- « dram Petri super quem fundata est Ecclesia deserit, in « Ecclesia se esse confidit? » Minime igitur quantum ad re- giminis auctoritatem, hoc erant apostoli singuli quod fuit Petrus, Cypriano teste. Nisi forte haec duo vel apparenter conciliare posse confidas : omnes fuisse in iurisdictione pares, et tamen penes unum fuisse primatum (dico autem primatum iurisdictionis qui solus ad unitatem de qua hic agitur, aliquid conferre valet); quod esset idem ac dicere, primatum uni dari, et simul nemini dari. Quidquid ergo sit de adaequato sensu sententiae Cypriani^ de qua re postea, manifestum per se est, quod non intendit aequalitatem omnium inter se in hierarchica regendi potestate. Unde et alibi plane contesta- tur non aliunde obortas haereses esse ac nata schismata, quam inde, quod unus in Ecclesia Dei sacerdos qui Christi vice fungatur non cogitetur ac penitus cognoscatur; quem ess.e Petri successorem pro constanti et absque aliqua con- troversia saepius asseverat (1). Et idem omnino dicendum ad auctoritatem Hieronymi, qui 1. 1 c. lovin. n. 26, praerogativas virginitatis commendans exemplo loannis qui virgo a Christo elo^tus, virgo in aevum permansit, praeoccupat obiectionem desumptam ex hoc quod non super loannem, sed super Petrum qui uxorem habuerat, fundata est Ecclesia. « At dicis, inquit, superPetrum fundatur (1) Cypriauus, epist. 55 arl Coruel. c. 5, apud Migne, Patr. Lat. Toni. 3, col. 802, seq. 560 QUAESTIO xiir. « Ecclesia. Licet id ipsum in alio loco 'Mattli. XVIII-18) « super omnes apostolos fiat, et cuncti claves regni coelorum « accipiant, et ex aequo super eos Ecclesiae fortitudo solide- « tur, tamen proptftrea inter duodecim unus eligitur, ut ca- « pite constituto, schismatis toUatur occasio». Quibus in verbis, secundum quod suadebat argumenti convenientia, quo- dam veluti artificio sermonis extenuat quantum potest Petri praeeminentiam, sicut cum alibi ad retundendam superbiam diaconorum qui se supra presbyteros efFerebant. sic exaggerat presbyterorum dignitatem ut eos episcopis fere aequales fa- cere videatur. Nihilo tamen minus, dum quaerit imdique id quod intentum iuvare posset, minime adstruit hierarchicam Petri et loannis aequalitatem, sed solum observat, omnibus apostolis collegialiter sumptis datam potestatem, quae per pritis uni Petro fuerat collata. Ipsum enim collegium simul cum capite, non vero singulos distributive intelligit, ctim ait super omnes aeque ac super unum Petrum, Ecclesiae fortitu- dinem solidari. Quod ne cui obsctirtim appareat, statim gra- vissimis verbis Petrum asserit constittitum principem ad praecidendas schismatum occasiones, ac demum obiectam ra- tionem directe solvit dicendo, praelationem Petriminime esse in detrimentum privilegiorum virginitatis, sed habuisse alias alterius ordinis causas : quia nempe non conveniebat tit omnium iunior loannes supra caeteros haberet principatum : « Sed cur « non loannes electus est virgo ? Aetati delatum est, quia « Petrus senior erat, ne adhuc adolescens ac pene puer, pro- « gressae aetatis hominibus praeferretur, et magister bonus « qui occasionem iurgii debuerat auferre discipulis..., in ado- «lescentem quem dilexerat, causam praebere videretttr invi- « diae ». Iterum ergo, plena sententiae Hieronymi explicatio ex dicendis pendet in propositione sequenti, de toto in solidum corpore episcopali ; sed nedum vel apparenter in ea insinuetur aequalitas omnium inter se invicem apostolorum quoad re- gendi potestatem, expressis disertisque verbis categorice ex- cluditur. Nec solidius fundamentum sumeretur ex loanne Chiyso- stomo cum in cap. 1 epistolae ad Galatas, n. 11, haec de Paulo invisente Petrum edisserit : « Qttid hoc animo (Pauli) « possit esse modestius? Post tanta tamque praeclare gesta, « cum nihil opus haberet Petro, nec illius egeret voce, sed DE MONARCHIA ECCLESIAE IN B. PETRO INSTITUTA 56 L « honore par esset illi (nihil enim hic dicani aniplius), tamen « ascendit velut ad maiorem ac seniorem..,. Yides qnomodo « illis tribuit congruentem honerem, neque sokim non ducit « seipsum illis meliorem, verum ne parem quidem esse (ex « modestia) putat ». At quisquis commentarium Chrysostomi, ad amussim argumento Pauli loco citato respondentem per- legerit, videbit sermonem ibi esse ab initio ad finem de spe- ciali illo apostolatus charismate in quo Paulum tam Petro quam caeteris undecim prorsus aequalem ultro confitemur. Et re quidem vera, ad hoc charisma pertinebat accepta im- mediate a Deo revelatio. Pertinebat quoque missio, non so- lum non ab homine, sed nequidem mediante homine data, quam in initio epistolae ad Galatas sibi vindicat Paulus contra pseudoapostolos qui evangelium ab eo praedicatum hoc nomine subvertebant, quod ipse, utpote non ante ascensionem cum caeteris a Christo vocatus, authentici et legitimi apostoli auctoritatem non haberet. Huc profecto spectant haec et si- milia : Fatilus apostohis non ah liomimbus neqiie per honiinem, sed per lesnm Christum et Deum Patrem.... Notitm vohis facio., fratres, erangelium quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem ; neque enim ego ab homine didici illud, sed perrevelationem lesu Christi.... Mihienim qui videhantur aliquid esse (1) nihil contulerunt, etc. In hoc ergo apostolatus chari- smate aequiparat Chrysostomus Paulum Petro, imo et aliquo modo praefert, eo scilicet sensu qui supra fuit indicatus (2). Sed nequaquam de ordine hierarchicae potestatis agit, quem alias Hom. 87 in loan. n. 1, gravi assertione contestatur in- quiens : « Dicit ei (lesus Petro) : pasce oves meas. Et cur aliis « praetermissis, de his hunc alloquitur? (Petrus) eximius erat « inter apostolos, et coetus illius caput ; ideo Paulus prae aliis « hunc visurus venit. Simul ostendens oportere deinceps fi- « dere, quasi abolita negatione, fratrum ei praefecturam com- «mittit... Dicit autem: Si amas me, fratrum praefecturam « suscipe, et ferventem ilhim amorem quem semper exhibuisti, « nunc ostende ». Haec Chrysostomus, cui tota de integro Traditio consonat. (1) Ol boKOvvxes, phrasi usitatsi apud Graecos ad siguificandum prima- tes civitatis. (2) Vide supra, pag. 557. De Ecclesia Chrisli. 36 062 QUAESTIO XIII. Sed iam de inferioritate aliorum sub Petro apostolorum in iurisdictionis potestate satis superque dictum. Superest ut haec ipsa in eis iurisdictionis potestas positive declaretur, cuius- nam ordinis. cuiusve extensionis et mensurae extiterit. Dico autem iurisdictionem quam in proprium singuli lia- buerunt, fuisse eiusdem ordinis et gradus cum iurisdictione quae usque nunc in particularibus episcopis est, ac per lioc, de plenitudine potestatis Petri descendentem et participatam. Cuius quidem assertionis argumentum directum ex Scriptura forte nullum est. Interim vero, solidissimum sumitur funda- mentum ex Traditione, quae unanimi consensu successores apostolorum in episcopis agnoscit. Ornnium enim orthodo- xorum sententia receptum est, loco apostolorum successisse episcopos, et ideo eamdem esse originem et dignitatem epi- scopatus, quae est etiam apostolatus. Xam et hoc, inquit Ba- ronius, in saeculi magistratibus experimur, ut qui in locum alterius suffectus est, idem cum illo dicatur deducere princi- pium et potestatem, quo praedecessor est munere auctus et dignitate praelatus. Certe Cyprianus epist. 65 ad Rogatianum c. Sclicit: « Apostolos, id est episcopos et praepositos Do- « minus elegit, diaconos autem post ascensum Domini in « coelos apostoli sibi constituerunt episcopatus sui et Eccle- « siae ministros » . Item HieronjTHUs epist. ad Evagrium, de episcopis loquens, omnes apostolorum successores esse con- firmat. Et ad Marcellam scribens: « Apud nos, inquit, apo- « stolorum locum episcopi tenent ». Eadem in Michaeam c. 2, aliisque in locis repetit. Item Augustinus in Psalmum 44, num. 32: « Quid est pro patrihus tuis nati sunt tihi filii? Pa- « tres missi sunt apostoli, pro apostolis filii nati sunt tibi, « constituti sunt episcopi. Hodie enim episcopi qui sunt per « totum mundum, unde nati sunt"? Ipsa Ecclesia patreS illos « appellat, ipsa illos genuit, et ipsa illos constituit in sedibus « patrum. Non ergo te putes desertam quia non vides Pe- « trum, quia non vides Paulum, quia non vides illos per quos « nata es : de prole tua tibi crevit paternitas.... Filios genuit « Ecclesia, constituit eos pro patribus suis principes super « omnem terram » . Denique ipsa Tridentina Synodus perpe- DE MONARCHIA ECCLESIAE IX B. PETRO INSTITUTA 5G3 tuam lianc traditionem recapitnlans ac veluti sigillans decla- rat, praeter caeteros ecdesiastkos gradus, episcopos qui in apo- stolorum lociim successerunt, adhierarchicum ordinem praecipue pertinere, et positos, sicut Apostolus ait, a Spiritu Sancto re- gere Ecclesiam Dei (1). Ubi vides successionem apostolorum in episcopis agnosci quoad ipsam potestatem iurisdictionis, et non quoad solam potestatem ordinis, quae caeteroquin sine iurisdictione nequaquam esse potest in iis qui secundum plenam et adaequatam episcopatus rationem episcopi dicuntur et sunt. Atqui in omnibus praeter Petri successorem episcopis at- tenditur iurisdictio non universalis, sed particularis, iuxta illud 1 Petr. V-2 : Pascite qiii in robis est gregem Dei. Item attenditur iurisdictio participata a suprema potestate pasto- rali Petri, deque eius plenitudine descendens, quia potestas est pascendi partem illius ovilis quod totum Petro velut proprio pastori commendatum est, iuxta illud loan. XXI-17 : Pasce oves meas, id est totum ovile meum. Constat enim quod ex quo quis super gregem universum constituitur tanquani omnium omnino ovium pastor proprius et ordinarius, nulla iam esse potest in singulas portiones gregis pastoralis aucto- ritas quae de plenitudine eius non sit participata. Unde Augustinus Serm. 296, n. 11 : « Ergo commendavit nobis « (episcopis) Dominus oves suas, quia Petro commendavit ». Et Cyprianus epist. 27, c. 1: « Dominus noster cuius praecepta « et monita observare debemus, episcopi honorem et Ecclesiae « suae rationem disponens, in Evangelio loquitur et dicit « Petro : Ego tibi dico quia ^u es Petrus.... et tibi dabo « claves regni coelorum.... Inde per temporum et successio- « num vices episcoporum ordinatio et Ecclesiae ratio decur- « rit »). Et Optatus de schism. Donat. 1. 7, n. 3 : « Bono unitatis, « beatus Petrus.... et praeferri apostolis omnibus meruit, et « claves regni coelorum communicandas caeteris solus acce- « pit ». Et Gregorius Nyssenus, Orat. adversus aegre ferentes castigationem: « Per Petrum episcopis dedit (Christus) claves « coelestium bonorum ». Et Innocentius I, epistola ad Con- cilium Carthaginiense, n. 1: « Scientes quid apostolicae Sedi, « cum omnes hoc loco positi ipsum sequi desideremus apo- (1) Sess. 23, cap. 4. 564 QUAESTIO XII[. « stolum (Petrum), debeatur, a qno (Petroj ipse episcopatus « et tota auctoritas nominis huius emersit » (1). Et Caesarius Arelatensis in exemplo libelli ad Symmachum Papam oblati : « Sicut a persona B. Petri apostoli episcopatus sumit initium, « ita necesse est ut disciplinis competentibus Sanctitas Vestra « singulis ecclesiis quid observare debeant evidenter^osten- « dat » [2). Haec quidem de iurisdictione episcoporum secun- dum quod particularis est, et de Petri plenitudine participata. Nunc autem, si ut prius dictmn est, episcopi in hierarchia ecclesiastica eum tenent locum quem primo tenuerunt ante- cessores apostoli, iam sponte sua sequitur conckisio : iuris- dictionem scilicet apostolorum eamdem habuisse rationem tum particularitatis, tum participationis. Particularitatis qui- dem, iuxta ilkid Gregorii Magni 1. 5 epist. 18 ad loannem Patriarcham Constantinopolitanum: « Paulus, Andreas, loan- « nes, quid aliud quam singularium sunt plebium capita? » Participationis vero, iuxta iUud S. Innocentii I ad Victricium episcopum Eothomagensem, n. 2: « Adiuvante sancto apo- « stolo Petro, per quem ef apostolatus et episcopatus in Christo « coepit exordium » . At contra hanc conclusionem statim arguunt, quia apo- stoli cuncti immediate a Christo acceperunt omnem suam missioaem tum initiandi tum regendi Ecclesiam. Ergo, sicut extraordinarium apostolatus charisma nequaquam in eis ex- stitit participatum a Petro, ita nec regiminis potestas. Et si regiminis potestas non fuit a Petro participata, sed im- mediate a Christo accepta, ergo in omnibus et singulis fuit universalis, et aequalis iurisdictioni Petri, hoc solo discri- mine quod in Petro ordinaria erat ad successores transmit- tenda, non autem in caeteris (3). Respondeo in primis negando paritatem inter speciale charisma apostolatus et hierarchicam regendi potestatem, quia charisma apostolatus quale fuit in superioribus decla- ratum, ex sua essentiali ratione debuit esse omnibus modis immediate a Deo descendens, utpote constituens immediata revelationis organa, infallibilesque exsecutores constitutionis (1) Migne, Pat. Lat. Tom. 20. (2) Migue, Pat. Lat. Tom. 62, col. 53. (3) Ita Bellarm. de Rom. Pont. 1. 4, c. 23. DE MONARCHIA ECCLESIAE IN B. PETRO INSTITUTA 565 Ecclesiae per immediatam Dei assistentiam. At non est si- mile de hierarchica potestate regendi, ut constat, quoniam hoc videmus in suavi ordine Providentiae universaliter ob- servari, quod regantur infima per media, media per summa, et potestate quidem quae in subordinatis praelatis partici- patur a potestate superiorum. Hac igitur observatione praemissa, statim negatur conse- quentia argumenti quoad regiminis potestatem. Quod enim in apostolis haec potestas fuerit immediate a Christo accepta, id minime exchidit quin fuerit simul a potestate Petri pav- ticipata^ deque Petri plenitudine desumpta ac descendens. Et ratio est quia cum potestas Petri plane dependeret a Christo, nihil profecto impediebat quominus Christus per seipsum faceret apostolos huiusmet potestatis tam vere tam- que proprie participes, ac si actu et voluntate Petri iurisdictio ad eos fuisset derivata. Cuius quidem rei exempkim est ma- nifestum, quando Summus Pontifex per seipsum deputat ali- quem in vicarium episcopi vel capituli, aut per seipsum constituit parochum cum ordinaria iurisdictione quae huic muneri propria est. Tanc enim ordinaria iurisdictio parochi tam vere tamque proprie est participatio quaedam potestatis proprii episcopi, ac si ab ipsomet episcopo fuisset accepta. Et similiter vicarius tam vere tamque proprie vicarius est, ac si ab iis quorum est vicarius fuisset assumptus. Quod ergo iurisdictio aliqua sit secundum propriam rationem a suprema Petri potestate participata, id quidem ostendit quod nata est conferri a Petr(>, et quod regulariter dari debet a Petro, sed non tollit quin potuerit etiam conferri immediate a Christo, eiusdem rationis, eiusdemque omnino ordinis et gradus. Nam ex hoc quod visus facultas naturalis est, sequitur quidem quod natus est dari a natura; at sequiturne quod nequeat dari immediate ab auctore naturae? Numquid recte conclu- deres : ergo visus quem recepit caecus natus, non fuit eiusdem generis ac visus quem in caeteris hominibus natura format ? Non ergo considerandum est an potestatem hierarchicam re- ceperint apostoli immediate a Christo, vel non ; sed unice videndum quid ferat ordo ecclesiasticae hierarchiae quam in apostolis Christus initiabat (1), quaeve sit propria ratio iuris- (1) lurisdictiouis participatae a Petro, et tamen immediate a Christo apostolis collatae figura praecessit in Veteri Testamento, Numer. XI, 11-25 : 566 QTJAESTIO XI il. dictionis episcopormn quorimi apostoli antecessores fuerimt, ut tota Traditio nos edocet. Si antem inquiras de niodo quo iurisdictio in singulis apostolis determinari potuit ad greges particulares, facile respondebitur id fuisse per voluntatem Cliristi dispositum, ut episcopalem liaberent potestatem in eas quas fundarent eccle- sias. Hoc enim est congruum naturae rerum, et Scripturae quoque documentis apprime consentaneum. Congruum quidem naturae rerum, quia si fundatio alicuius ecclesiae non in lioc absolvitur, quod infideles unius regionis vel civitatis trahantur ad lumen evangelii. et per baptismi ianuam in ovile Cliristi introducantur dn quo quidem nihil phis est quam merum quoddam praesuppositum ad iurisdi- ctionis exercitiiun), sed ulterius perfici debet per informa- tionem. disciphnam, caeterasque ordinationes quae nonnisi a veri nominis hierarchis respectu subditormn esse possunt: statimapparet episcopalem potestatem debuisse connaturaliter annecti muneri fundatorum. ac per hoc. determinari in apo- stolis singulis ad ecclesias a singuHs plantatas atque initiatas. Est quoque consentaneum Scripturae documentis, |uti pa- tebit conferenti exempH gratia, epistolas Pauli ad Corinthios et ad Galatas cum epistola eiusdem ad Romanos vel etiam ad Hebraeos. In prioribus enim loquens ad ecclesias quas ipse fundaverat. ubique monstrat auctoritatem vere episco- palem. ut cum excommunicat incestuosum, minatur se ven- turum in virga, gioriatur de potestate sibi a Domino data in aedificationem, disponit omnem ordinem servandum in synaxibus, et verbis praeceptivis continuo utitur. sicut decet episcopmn scribentem ad suos. Ad Romanos autem scribens, nullibi propriam in eos vindicat iurisdictionem, sed imo ab initio excusationem affert dicens se propter speciale donum apostolatus a Deo acceptum, Graecis et Barbaris, sapientibus et insipientibus esse debitorem, adeoque promptum, non « Ait (Moyses) ad Dominnm.... Non possnm solits sustinere omuem hunc « popnhim, qnia gravis est mibi Et dixit Domiuns ad Moysen: Cou- « grega mihi septnngiuta viros de seuibus Israel..., et auferam de spiritu « tuo, tradamque eis ut sustineant tecum ouus populi, et non tu solus gra- « veris.... Descenditque Dominus per uubem, et locutus est ad eum, au- « ferens de spiritu qni erat in Moyse. et daus septuaginta viris, etc. » DE MONARCHIA ECCLESIAE IN B. PETRO INSTITUTA 567 quidem Romanos regere et gnbernare, sed eis evangelizare ut aliquid impertiatur gratiae spiritualis, .et in eis quoque quemdam fructum liabeat sicut et in caeteris gentibus. Itaque rursus, liaec duo simul stare omnino possunt : et quod apostoli immediate a Christo iurisdictionem episcopa- lem acceperint, et quod niliilominus non habuerint iurisdi- ctionem universalem, sed limitatam ad greges particulares. Caeterum si quis inter apostolos aliter quam titulo fundationis episcopatum alicuius ecclesiae consecutus sit, tunc communi et ordinaria via iurisdictionem hanc accepisse dicendus erit, sicut de lacobo minore vetus traditio refert: « lacobus qui « appellatur frater Domini, post passionem Domini statim ah « apostolis (ac per hoc, a Petro) Hierosoltjmornm episcopiis « ordinatus^ unam tantum scripsit epistolam, etc. ». Ita Hie- ronymus c. 2 de viris illustribus, ex testimonio veterum apud Eusebium Hist. eccl. c. 2 et 23. At dices iterum, apostolos exercuisse iurisdictionem longe excedentem limites iurisdictionis particularium antistitum. Instituebant enim episcopos, ut de seipso Paulus testatur scribens ad Titum 1-5, et ad Timotheum 1-3. Quin imo re- gebant ecclesias quibus iam proprii praeerant episcopi, quem- admodum in c. 9 de viris illustribus Hieronymus refert de loanne, qui sub Nerva principe rediit Ephesum, « ibique « usque ad Traianum principem perseverans, totas Asiae.... « rexit ecclesias ». Haec autem nullam haberent explicatio- nem si in ipsis apostolis non fuisset summa potestas eccle- siastica, non secus ac in Petro^ salvo semper discrimine de quo supra. Yerum respondeo quod eodem argumento probaretur sum- mam potestatem ecclesiasticam fuisse etiam penes patriarchas Alexandriae et Antiochiae, eo quod secundum veterem di- sciplinam ad eos spectabat instituere episcopos suarum pro- vinciarum, et alia multa praestare quae omnino transcendunt ordinem particularis episcopatus. Et si consequentia non admittitur quoad praefatos patriarchas, neque etiam valebit quoad apostolos. Re enim vera non sufhcit considerare quid in hoc genere factum sit, sed ex qua potestate factum sit intuendum est, an scilicet ex ordinaria potestate episcopali, an sokmi ex potestate vicaria. Respondebunt ergo omnes, maiores patriarchas orientales exercuisse ius instituendi epi- 568 QUAESTio xm. scopos titulo vicariorum Petri. Quo quidem sensu scripsit Gregorius Magnus 1. 7 epist. 40 ad Eulogium patriarcham Alexandrinum : « Suavissima mihi sanctitas vestra multa in « epistolis suis de S. Petri apostolorum principis cathedra « locuta est dicens, quod ipse in ea nunc usque in suis suc- « cessoribus sedeat.... 8ed cuncta quae dicta sunt in eo li- « benter accepi, quod ille mihi de Petri cathedra locutus est, « qui Petri cathedram tenet.... Itaque. cum multi sint apo- « stoli, pro ipso tamen principatu sola apostolorum principis « sedes in auctoritate coiivaluit, quae in tribus locis unius « est. Ipse enim sublimavit sedem in qua etiam quiescere et « praesentem vitam fimre dignatus est (Romanam). Ipse de- « coravit sedem in qua evangelistam discipulum misit (Ale- « xandrinam\ Ipse firmavit sedem in qua septem annis, quam- « vis discessurus. sedit (Antiochenam) ». Quidquid igitur de sedibus patriarchalibus dices, distinctione facta inter iura pro- prie episcopalia et superaddita iura vicariatus ut supra, hoc idem de apostolis dicendum esse respondebo. Sicut enim per immediatam concessionem Ohristi potuerunt accipere ordina- riam potestatem episcopalem vere participatam de plenitudine Petri, ita per eamdem viam potuerunt deputari in simplices Petri vicarios pro omni dispositione vel administratione in stadio fundationis necessaria, quae ex sese dependeret a su- prema iurisdictione, iuxta constitutivam Ecclesiae eiusque hierarchiae legem. Quae si diligenter consideres, videbis quid dicendum sit ad argumentum Bellarmini, ubi episcopos proprio sensu aposto- lorum successores esse negat : « Non succeditur proprie, « inquit (1), nisi praecedenti. At simul fuerunt in Ecclesia « apostoli et episcopi, ut patet de Timotheo, Tito, Evodio, « aliisque permultis. Si igitur episcopi apostolis succedunt, « cui apostolo successit Titus? cui Timotheus? ». Equidem non succeditur nisi praecedenti, modo tamen praecedens, forma- liter consideretur secundum munus in quo ei succeditur. Porro ex quo apostoli instituebant episcopos ut loco sui novellas ecclesias gubernarent, eo ipso abdicabant ordinariam illam potestatem quam prius habebant in dictas ecclesias sua opera (1) Ue Roui. Pont. 1. 4, c. 25, DE MONARCHIA ECCLESIAE IN B. PETRO INSTITUTA 569 erectas et initiatas. At retinebant in eas ipsam vicariam iuris- dictionem ex qua sibi successorespoterantconstituere. Proinde Titius successit Paulo prout primo Cretensium episcopo, Ti- motheus eidem prout primo episcopo Epliesino, et sic de aliis. Eodem modo ac si nunc aliquis esset episcopus habens plures ecclesias, cui onus episcopale abdicanti, retinenti tamen titulo delegati Sedis apostolicae altum quoddam dominium ac re- gimen, plures succederent episcopi. Neque liaec dicendo di- vinamur, sed attendimus propriam ecclesiasticae hierarchiae rationem, quae absque uUo fundamento diceretur fuisse alia atque alia secundum distinctionem inter periodum fundationis et statum definitivum ac permanentem. Inhaeremus antiquae traditioni quae in apostolis decessores episcoporum unani- miter agnoscit. Denique consentimus Gregorio Magno ubi supra : « Petrus apostolus primum membrum sanctae et uni- « versalis Ecclesiae est (scilicet caput sub capite Christo). « Paulus, Andreas, loannes, quid aliud quam singularium « sunt plebium capita?». THESIS XXVII. Veruiiitmiieii ml eoiiiiiieiiclaiicls&iii illaii« iiiiltateiii cle cfiia^ lii iiltiiiia. eoeiia i>im> apostoliss oi*siiii)etimciiie iiistitiitioiic^ clisiiosiiit Clii^i- stiiis iit eollegiiiiii sii»ostoliciiiii pi^oiit iiiiitiiiii pi^iiieiiii ■•etro, coiisors esset siiiireiiiae iiotestatis. Iliiic iiioiiar- cliia Ecclesiae est iiioiiareliia siii geiierii^, ciiiae eiiiii pleiiaiii iiiiiiiiiieciiie cliiiiiiiiitaiii iiioiiareliiei iiirii^ ratio- iieiii i>ei* oiiiiiia retiiieat, aclliiic taiiieii iiarticiilariiiiii aiitistitiiiii re^iiiieii sic coiiiiiiictiiin Imliet, iit etiaiii iii iiiclivicliiiiiii siiiiiiiiae aiictoi*itatis exercitiiiiii acliiiittat coliaereiis ciiiii capite ei>iscoi>ale cori>iis. § 1. Veritas huius assertionis constat ex Matth. XXVIII-20, loan. XX-21, et clarissime ex Matth. XVIII-18, ubi Christus totam apostolorum communitatem alloquens ait: Amen dico vobis, quaecumque aUigaveritis super terram erunt ligata et in coelo, et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in 570 QUAESTIO XI II. coeJo. Haec enini verba prius soli Petro dicta, important exerci- timn plenitudinis potestatis, uti snpra declaratum est, Thes. 25 § 1. Ergo sicut in Petro fuit summa auctoritas ecclesiastica, sic etiam in toto collegio collegialiter considerato. Hoc autem qualiter possit et debeat intelligi, paulo fusius exponendum est, comparatione instituta inter Petrum principem ex una parte. et collegium integrum ex altera. In primis ex vi verborum evangelicorum non est plus po- estatis in collegio quam in uno Petro. Ratio est evidens et manifesta, quia Petro dicitur: Quodcumque ligai-eris^ quod- cumque soJveris. Collegio vero iisdem terminis eademque forma : Quaecumque alligaveritis, quaecumque solveritis. Insuper si utrobique significatur potestas in genere potestatis eccle- siasticae illimitata, constat quod potestas collegii non addit supra potestatem unius Petri, quia ei quod plenum est, in eo ordine in quo plenitudo consideratur, nihil potest addi omnino. Sed neque etiam esi plus potestatum. Equidem fateri opor- tet consequenter ad dicta^in propositione praecedenti, quod potestas Petri et potestas episcopalis singulorum apostolorum plures erant potestates, eodem scilicet pacto quo Deus et creaturae sunt plura entia. eodemque sensu quo dici solet phis esse entium post creationem quam ante, sed non phis entis (1). Yerumtamen dihgenter considerare oportet quod potestas collegii apostohci cohegiahter sumpti nequaquam consurgit ex summa potestatum membrorum cohegii. Etenim potestas cohegii est potestas suprema : potestas autem singu- lorimi praeter Petrum apostolorum. non erat nisi potestas particularis et subordinata. Porro una vel phires subordi- natae potestates quocumque tandem modo additae cogitentur. nihil omnino conferre possunt ad potestatem supremam, quia ad rem superioris ordinis nihil unquam facit additio rerum ordinis inferioris. quantumvis additio in infinitum protrahi supponatur. Itaque potestas cohegii adaequate distin- guitur a summa particularium potestatum quae in membris cohegii erat. (1) « Nou plus potest Papa et Ecclesia quani Papa solas, licet plures « potestates sint potestates Papae et Ecclesiae ». Caietanns, Tract. 1 de auctoritate Papae et Concilii, c. 9. DE MONARCHIA ECCLESIAE IK B. PETRO INSTITUTA 571 Unum ergo dicendum restat: de Christi institutione fuisse ut ipsissima suprema potestas quae tota erat m uno Petro, esset quoque in eo prout cum aliis subordinatis senatus apo- stolici membris, unum efficiente corpus, unum tribunal, unum- que plenarium atque amplissimum subiectum auctoritatis. In quo quidem subiecto, non ex aequo venit Petrus et reliquus apostolorum coetus, sed ubique immobilis perseverat habitudo capitis ad membra de qua Mattli. XVI, loan. XXI, et etiam Luc. XXII, cum dictum est Petro: Confirma fratrestnos. Hinc primo, sine Petro nuUa est in collegio suprema auctoritas, quia collegium acephalum non ipsum est cui a Christo fuit dictum: Quaecumque aU igaverit is, etc. Hmc secundo, Petrus in collegio non se habet ut praeses in parlamento, primus inter pares. Sed cum sit semper petra Ecclesiae, et confirmator fratrum, et pastor tam agnorum quam ovium, ipse unus est fons et ratio supremae totius coetus auctoritatis. Hinc tertio, ipse idem nullo pacto est subditus collegii, dum reliqui omnes singillatim sumpti eadem ratione subsunf iurisdictioni senatus cuius pars exsistunt, qua singuli in parlamento deputati li- gantur legibus quae a toto coetu edicuntur. Hinc denique quarto, collegium apostolicum suprema auctoritate investitum nihil est aliud quam totum corpus subordinatorum praelato- rum, prout assumptum ad caput Petrum in unitate unius agentis seu gubernantis, idque in commendationem et mani- festationem compactae illius connexionis per omnem submi- nistrationis iuncturam, quam suae Ecclesiae propriam tesse- ram perpetuumque miraculum esse voluit Christus. Quae igitur cum ita sint, non est quaerendum cur supre- mae auctoritatis exercitium fuerit adscriptum toti apostolico collegio, cum haec eadem suprema auctoritas plena atque in- tegra iam resideret, et quidem per prius, penes unum Petrum. Consilium enim Christi satis elucescit ex ipso contextu evan- gelico, ubi statim post verba ad communitatem apostolicam directa, quacumqiie alligaveriti.'^^ etc, leguntur ea quae ad uni- tatem et concordiam commendandam faciunt: Iteriim dico vohis^ quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo qid in coelis est. Uhi enim sunt duo veJ tres congregati in nomine meo, ihi sum in medio eorum. « In tantum igitur humanae pacis studuit « concordiae, inquit Hilarius in c. 18 Matth. n. 9, ut unitatis 572 QUAESTIO XIII. « merito omnia qiiae a Deo precanda sint, impetranda esse « confirmet, et ubi duo atque tres pari spiritu ac voluntate « collecti sint, ibi se medium eorum polliceatur futurum. Ipse « enim pax atque cliaritas, sedem atque liabitationem in bonis « et pacificis voluntatibus collocabit » . Et hoc attendens Cy- prianus, de Unit. Eccles. n. 4-7, de apostolis dicit : « Et pa- « stores sunt omnes, et grex unus qui ab apostolis omnibus « unanimi consensione pascatur, ut Ecclesia Christi una mon- « stretur. .. Hoc unitatis sacramentum, hoc vinculum concor- « diae inseparabiliter cohaerentis ostenditur, quando in Evan- « gelio tunica Domini lesu Christi non dividitur omnino nec « scinditur, sed sortientibus de veste Christi quis Christum « indueret, integra vestis accipitur, et incorrupta atque indi- « visa tunica possidetur. Loquitur ac dicit Scriptura divina : « De tunica autem, quia de superiore parie non consutilis, sed « jyer tofum textilis' fuerat^ dixerunt ad invicem: Xon scindamus « illam, sed sortiamur de ea cuius sit. Unitatem illa portabat « de superiore parte venientem, id est de coelo et a Patre « venientem, quae ab accipiente ac possidente scindi omnino « non poterat, sed totam simul et solidam firmitatem insepa- « rabiliter obtinebat.... Quia Christi popuhis non potest scindi, « tunica eius per totam textilis et cohaerens, divisa a possi- « dentibus non est, Individua, copulata, connexa, ostendit « populi nostri concordiam cohaerentem. Sacramento vestis « et signo declaravit Ecclesiae unitatem ». § 'i- Nunc autem, institutionem in coilegio apostolico initiatam debuisse ad finem usque in episcopatu perpetuari, vix opus est demonstrare. Et sane, allata evangehi testimonia procul dubio respiciunt perennem ac perpetuum Ecclesiae statum. Insuper nihil magis explicitum in fide catholica inde ab ini- tio, quam dogma de suprema auctoritate totius episcopatus, sive in oecumenicum concilium adunati, sive etiam dispersi per orbem universum (1). Et de hac collegiali omnium epi- scoporum cum capite Petro cohaerentium auctoritate, recte (1) Cf. litteras Pii IX ad archiepiscopum Monacensem, 21 Dec. 1863 apud Deuzinger, n. 1536. DE MONARCHIA ECCLESIAE IN B. PETRO INSTITUTA 573 intelligitur dictum Cypriani, de Unit. Eccl. n. 5: Episco- patus unus est, cuius a singuUs in solidum pars fenetur. Non quod singulus quisque episcopus possit ratione sui id totum quod potest episcoporum universitas ; ridiculum enim hoc esset. Sed quia in unoquoque distinguere oportet rationem capitis unius particularis ecclesiae, sive in quantum ecclesia particularis est, sive in quantum participat individuam Ec- clesiae universalis unitatem. Primo modo nihil phis est quam singularis antistes: aho modo est membrum oecumenici epi- scoporum cohegii. Et quia una indivisibihsque est huius col- jegii sub suo capite et cum suo capite auctoritas, utpote quae nequaquam coalescat ex additione singularium potestatum, ut dictum est supra, ideo unusquisque in communione caete- rorum agens, potest et facit, non quidem ratione sui, sed ra- tione totius cuius pars unanimis exsistit, quidquid facit et potest episcopatus universus. Hactenus ecclesiasticam hierarchiam dehneavimus secun- dum quod in Petro et apostohs fuit principiata. Superest nunc ut de ipsorum apostolorum successoribus magis parti- culariter pertractemus, et primo de successore Petri, Romano Pontifice. QUAESTIO XIV. DE KOMANO PONTIFICE lam de eo episcopo dicendum venit qui summam potesta- tem in Ecclesia haereditavit, dum accipientibus aliis singil- latim unam tantum dominicorum vestimentorum partem, ipse unus tunicam inconsutilem indivisam solidamque sortitus est. Et tota disputatio ad tria capita reducetur. Primo enim di- cendum de successione Petri penes Romanos episcopos exi- stente. Secundo de vi et ratione primatus Eomani Pontificis. Tertio de eius infallibili magisterio. THESIS XXYIII. Fiile catliolica cei>tiiiii est, Koiiiaiiiiiii Poiitificeiii siltiid ciiieiii est cle facto siiccessio Priiicipis apostoU»- viiiii, iiii»e cliviiio iiiiiversae praeesse Ecclesiae. — lii- sii|iei:*9 liaiic l*eti»i siiccessioiieiii ciiiae titiilus est ad Ecclesiae ■iioiiarcliiaiii, iieiies i|>$^iiiii essci» iic»ii iiiodo >^ei*itas e$9t facti? »d\ etiaiii defiiiitiiiii fidei dog-iiia. — <^iiiii iiiio, si liiiiiiN dojsriiiatis coiiditio et teiioi* iii^idetiir, alligatioiieiii i»i*i- iiiatiiN acl epii^co|)aleiii Hedeiii Koiiiaiiaiii fiiisse diviiio iiii*e isiaiicitaiii, adeoctiie Oivio. inquit Eusebius 1. 3 Hist. c. 1. — Adest et Tertullianus, de Praescript. c. 36 : « Age iam qui voles curiositatem melius exercere in negotio « salutis tuae, percurre ecclesias apostolicas, apud quas ipsae « adhuc cathedrae apostolorum suis locis praesidentur, apud « quas ipsae authenticae^ litterae eorum recitantur, sonantes « vocem et repraesentantes faciem uniuscuiusque. Proxime « tibi est Achaia, habes Corinthum.... Si autem Italiae adia- « ces, habes Romam, unde nobis quoque auctoritas praesto « est. Statu felix Ecclesia, cui totam doctrinam apostoli cum « sanguine suo profuderunt, ubi Petrus passioni Dominicae « adaequatur, ubi Paulus loannis (Baptistae) exitu coro- « natur » . Saeculo IV: Lactantius 1. 4 Instit. c. 21, et de mortibus persecutorum c. 2 : « Cum iam Xero imperaret, Petrus Ro- « mam advenit..., et Deo templum fidele ac stabile collocavit. « Qua re ad Neronem delata, cum animadverteret non modo « Romae, sed ubique quotidie magnani multitudinem deficere « a cultu idolorum, et ad religionem novam transire..., pri- « mus omnium persecutus Dei servos, Petrimi cruci afhxit. « et Paulum interfecit ». — Eusebius l. 2 Chronicorum: « Pe- « trus apostolus.... cum primum Antiochenam ecclesiam iun- « dasset, Romam proficiscitur, ibique Evangelium praedicans, « 25 annis eiusdem urbis episcopus perseverat » . — Optatus 1. 2 de schism. Donat. c. 2 et 3: « Igitur negare non potes « scire te in urbe Roma Petro primo cathedram episcopalem « esse collatam, in qua sederit omnium apostolorum caput « Petrus.... Ergo cathedram unicam.... sedit prior Petrus, cui « successit Linus, etc. ». Tum catalogiun Romanorum epi- scoporum ducit usque ad Siricium. — Cyrillus Hierosolymi- tanus, Cathech. 6, n. 15: « Cum vero error (Simonis Magi) « se latius sparget.... Petrus et Pauhis Ecclesiae praesules, « illuc (ad Romanorum civitatem) appulsi, Simonem superbe (1) Cf. Eusebium 1. 2 Hist. c. 15. DE ROMANO PONTIFICE 581 « se ostentantem subita morte perculerunt ». — Gregorius Nazianzenus 1. 2 Carminum XIV: « Dissecabatur Isaias, sed « constanter ferebat.... Obiiciebatur feris Daniel tanquam ami- « cis. Romae Paulus et Petrus victoriam reportarunt » . — Epiphanius, Haeres. 27, n. 6 : « Romanorum Pontificum ista « successio est: Petrus et Paulus, Linus ac Cletus, Clemens, « Evaristus, Alexander, etc. » Tum seriem ducit usque^^ad Anicetum, cuius tempore exorta erat haeresis Carpocrasiorum de qua tractat. — Chrysostomus in Psalm. 48, n. 6 : « Pi- « scator Petrus qui.... civitatem maxime regiam occupavit, « etiam post mortem resplendet sole clarius ». Et 1. 1 contra ludaeos, h. 9 : « In regia urbe Roma, missis aliis omnibus, « ad sepulcra piscatoris et tentoriorum opificis accurrunt im- « peratores, consules, exercituum duces ». — Prudentius, Pe- risteph. Hymn. 2, vers. 430 et seq. « 0 Christe numen uni- « cum.... qui sceptra Romae in vertice rerum collocasti..., da « Romanis tuis sit christiana ut civitas per quam dedisti in « caeteris mens una sacrorum foret.... Et iam tenemus obsides « fidissimos huius spei. Hic nempe iam regnant duo aposto- « lorumprincipes, alter vocator gentium, alter cathedram pos- « sidens primam recludit creditas aeternitatis ianuas. Discede, « adulter lupiter.... relinque Romam liberam.... Te Paulus « hinc exterminat, te sanguis exturbat Petri ^> - Philastrius de Haeres. c. 29: « Qui (Simon Magus) cum fugeret B. Pe- « trum apostolum de lerosolymitana civitate, Eomamque ve- « niret, ibique pugnaret cum beato apostolo apud Neronem, « devictus imdique oratione beati apostoli.... sic meruit in- « terire » . Saeculo V: HieronymuS;, de viris inustribus c. 1: « Simon « Petrus.... princeps apostolorum, post episcopatum Antio- « chensis ecclesiae.... secundo Claudii imperatoris anno, ad ex- « pugnandum Simonem Magum Romam pergit, ibique viginti « quinque annis cathedram sacerdotalem tenuit ustpie ad ul- « timum annum Neronis.... A quo et affixus cruci martyrio « coronatus est.... Sepultus Romae in Vaticano iuxta viam « triuniphalem, totius orbis veneratione celebratur » . — Oro- sius 1. 7 Hist. c. 6: « Exordio regni (Claudii) Petrus aposto- « kis Romam venit et sahitarem cunctis credentibus fidem « fideli verbo docuit..., atque exin christiani Romae esse coe- «perunt». Et cap. 7: « Primus (Nero) Romae christianos 582 QUAESTIO XIV. « .suppliciis et mortibus affecit..., ipsumqiie nomen exstirpare « conatusj beatissimos Christi apostolos, Petrum cruce. Pau- « limi giadio occidit ». — Augustinus epist. 53. n. '2: « Si « ordo episcoporum sibi succedentium considerandus est, « quanto certius et vere salubriter ab ipso Petro numeramus, « cui.... Dominus ait: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam « meam. Petro enim successit Linus. Lino Clemens..., Siricio « Anastasius. In hoc ordine successionis nuUus Donatista epi- « scopus invenitur, etc. ». Sed et integra voluraina non sufficerent, si alios sine nu- mero testes adducere oporteret. lure ergo meritoque Sjmodus Vaticana, Sess. lY, cap. 2 : X?(JIi sane duhium, imo saeculii^ omnihus notum est quod sanctus heatissinuisqne Petms, aposto- Jonnn princeps et caput.... a Domino nostro lesu Chrlsto claves regni accepit : qui ad hoc usque tempus et semper in suis .mc- cessorihus epi.^copis Sanctae Bomanae Sedis ah ip.so fundatae. eiusque consecratae sanguine^ vivit et praesidet et iudicium exercet. Argumentum secundum, ex nominibus quibus a Pa- tribus Romana Sedes insignitur. — In hoc argumento iam non directe respicitur ad originale factum Petri initiantis Sedem Romanam. sed proferuntur testimonia iidei totius Ec- clesiae de huius sedis principatu. ut qui cum haereditate principis apostolorum intime connexus sit, imo in ea sola suam habeat essendi rationem. Enumeratio igitur praecipuo- runi titulorum qui passim occurrunt apud Patres de Eomana ecclesia vel sede vel cathedra, (nihil enim in praesenti distat inter Ecclesiam et Sedem), haec est. Primo: Ecclesia cuius est potior principalitas. « Ad hanc « enim Ecclesiam, inquit Irenaeus 1. 3, c. 3, propter potiorem « principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc « est, eos qui sunt undique fideles ». Circa quam auctorita- tem observabis, sensum profecto non esse quod ilhic profi- cisci tenerentur ii qui locorum distantia a Romana Sede se- parabantur, id enim vel cogitare perabsurdum : sed quod necesse esset cum ipsa convenire et concordare in rebus fidei et religionis. Et ratio affertur, quia licet caeterae ecclesiae in suis quaeque finibus principatum in sibi subditos fideles ob- tineant. longe tamen potior est is quem obtinet Romana, ut- DE ROMANO PONTIFICE 583 pote quae principatns ac primatus iure omnibus dominetur, omnibus praesit, omnesque sibi habeat subditas (1). Secundo : Ecdesia maxima, omnibus cognita, omnium anti- qnissima. Ita Irenaeus ubi supra, necnon et Origenes relatus ab Eusebio 1. 6 Hist. c. 14: « Origenes vero, Zephyrino per « haec tempora Romanam Ecclesiam gubernante, se in urbem « Romam advenisse scribit, cum sibi in votis fuisset, sicut « ipsemet alicubi dicit, Romanam Ecclesiam omnium anti- « quissimam coram videre. Ibi paulisper moratus Alexandriam « rediit » . Sed quid nunc putas his titulis significari ? Ecclesia maxima, id est, non tam fidelium numero, de quo tunc tem- poris potuissent procul dubio aliae quaedam ecclesiae cum ea contendere, quam auctoritatis amplitudine. Omnibtis cognita, id est, quam caeteris sublimiorem et excellentiorem aliae omnes ut caput et primam suscipiebant ac venerabantur. Omnium antiqiiissima, at non ordine temporis, cum constet ecclesiam Hierosolymitanam statim post ascensionem Domini incepisse, Antiochenam vero in qua primum cognominati sunt discipuli christiani, eodem ordine chronologico praecessisse. Dicitur ergo ab Irenaeo et Origene antiquissima omnium pro- pter dignitatem et primatum, eadem scilicet ratione qua in Actibus et in apostolorum epistolis, presbyterorum seu senio- rum nomine appellantur ii omnes qui in Ecclesia auctorita- tem habebant. Proinde idem sonat omnium antiquissima^ ac omnium princeps et praecipua. Tertio : Cathedra principaHs. « Post ista, inquit Cyprianus « epist. 55 ad Cornelium c. 14, adhuc insuper pseudoepiscopo « sibi ab haereticis constituto, navigare audent et ad Petri « cathedram atque ad Ecclesiam principalem, unde unitas « sacerdotalis exorta est..., nec cogitare eos esse Romanos.... « ad quos perfidia habere non possit accessum » , — Caput, id est, Petri apostoli sedes. Apud Hilarium, Fragm. I operis hi- storici de Ariminensi Concilio, ubi refertur epistola Concilii Sardicensis ad lulium I: « Hoc enim optimum et vakle con- « gruentissimum esse videbitur, si ad caput, id est ad Petri « apostoli Sedem, de singulis quibusque provinciis Domini « referant sacerdotes ». — Cathedra singularis, cathedra unica in qua unitas ah omnibus servaretur. Ita Optatus ubi supra, de (1) D. Massuetus, Dissert. 3 de Irenaei doctrina, n, 31. 584 QUAESTIO XIV. scliism. Donat. 1. 2, c. 2 et B. — Catliedra prima qiiam tenet apostolormn princeps, teste Prudentio in loco siiperius citato. — Cathedra Petri, petra super quam aedipcata est Ecclesia, teste Hieron^nno epist. 15 ad Damasmn. — Ipsa Petri sedes, petra quam non vincunt superhae inferorum portae. Ita Augiistinns in Psalmo abecedario quem composuit tanquam canticum po- pulare ad muniendos catholicos contra artes schismaticorum. Quarto: Thronus apostolicus. Sic Romanam Sedem appellat magnus Athanasius, epist. ad monachos, Hist. Arian. n. 35: « ISTam neque Liberio Romano episcopo ab ipso initio peper- « cere (Ariani), sed usque ad eius urbis cives suum propa- « garunt furorem, nihil reveriti quod apostolicus thronus ille « sit... Cum enim illum (Liberium; cernerent sanae fidei cul- « torem..., arbitrati sunt impii homines se, si Liberium sedu- « cere possint, omnes illico superaturos ». Et eadem appel- latio adeo frequens est, adeo usitata in antiquis Patribus et Conciliis, ut Sedis apostolicae nomen, proprium ac distincti- vum Sedis Eomanae nomen evaserit. At nota quod haec sedes dicitur apostolica sensu prorsus singulari, non solmn ratione originis seu fundationis, quo modo multae antiquitus sedes apostolicae erant, sed maxime ratione potestatis, pro quanto scilicet apostolica regiminis potestas erat in ea non per par- ticipationem et derivationem ut in caeteris, sed per excellen- tiam et plenitudinem tanquam in fonte, in matrice, in radice. Hoc sane significat Augustinus epist. 43, n. 7 : Romana Ec- clesia « in qua semper apostoUcae cathedrae viguit principa- ttis». Hoc Patres Concilii Aquileiensis in epistola ab Am- brosio scripta ad Lnperatores : « Totius orbis Romani caput « Eomanam Ecclesiam.... ne turbari sineret, obsecranda fuit « Clementia Vestra. Inde enim in omnes vene)'andae commu- « nionis iura dimanant » (1). Hoc quoque C^-prianus, epist. 45 ad Cornelium Pontihcem c. 3, ubi testatur se cum collegis misisse Romam coepiscopos Caldonium et Fortunatum qui de legitimitate electionis ipsius Cornelii, ftomanam tunc ec- clesiam conturbante pseudopapa Novatiano, certiores tierent: « Scimus. inquit, nos hortatos eos esse ut Ecclesiae catholicae « radicem et rnatricem agnoscerent ac tenerent » (2). (1) Inter opera Ambrosii, epist. 11, n. 1. (2) Migne^ Patr. Lat. Tom. 3, col. 710. DE HOMANO PONTIFICE 585 Quinto : Qtiae praesidet universis. Ita Gregorius Nazianze- nus, Carmine XI de vita sua, vers. 560, seq. « Duos quidem « natura non dedit soles. Duas at Romas, totius terrarum or- « bis lumina, antiquam potestatem et novam ». Crederes ipsum aequiparare Constantinopolim Romae, id est novam Romam Romae antiquae. Audi tamen quod sequitur : « Quod spectat « ad illarum fidem, vetus quidem (Roma) iamdudum atque « etiam nunc recte currit, Occidentem totum devinciens sa- « lutari doctrina, quemadmodum par est ut quae tinirersis « praesidet, totam colat Dei concordiam. Nova autem (Con- « stantinopolis) antea stabat pedibus rectis..., et non item « post ». Ecquis igitur haec veteris traditionis testimonia conside- rans, in quibus Oriens et Occidens, Graeci et Latini, una- nimi et nusquam dissonante confessione conspirant (1), de veritate possessionis qua Romana Sedes penes se habet pri- matum in Beato Petro divinitus institutum, adhuc ambige- ret? At nondum satis. Argumentum tertium, ex affirmatione etiam exer- cita supremae in Romana Sede potestatis. — In hoc ar- gumento praecedens confirmatur, quia tanto maioris ponderis noscitur esse testimonium, quanto magis appa,ret non sohim depuratum ab omni motivo proprii interesse, verum etiam positive contrarium iis praeiudiciis quibus homines vulgo ad dissimulandam veritatem inducuntur. Ecce ab antiquis Patri- bus Romana Sedes titulis decoratur amphssimis. Sed utrum ad platonicam quamdam considerationem eiusmodi assevera- tiones pertinuerint, an vero tituhs ipsis practica agendi ratio^ ) (1) Pracclare Bossnet, ubi Gallicanis praeiudiciis iion obfuscatiir : « Cest cette cliaire Romaine tant c6lebr6e par les Peres, ou ils ont exalte « comnie a Penvi, la principaute de la chaire apostoliqae, la principaute « principale, la soiirce de Vnnite, et dans la place de Pierre Veminent degre « de la chaire saeerdotale ; VEglise mere qai tient en sa main la condaite de « toutes les autres eglises ; Je chef de Vepiscopat d^ou part le rayon du gou- « vernement ; la ehaire principale. la ckaire nnique en laquelle xeule tons « gardent Vnnite. Vous entendez dans ces niots saint Optat, saint Augu- « stin, saint Cyprien, saint Ir^nee, saint Prosper, saint Avite, saint Th6o- « doret, le concile de Chalcedoine et les autres; PAfrique, les Gaules, « la Grece, PAsie, POrient et 1'Occident nnis ensemble ». Sermon sur l^unit6 de PEglise, l^ie partie. 58G QUAESTIO XIV. etiam ex parte eornm qni aemuli videri possent, per omnem modmn responderit, non immerito forsitan inquires. Ne au- tem iustos limites excedat haec nostra disquisitio, ad solos Graecos nos convertamus oportet. Si enim antiqui episcopi Orientales, iique maximarum sedium praesules, non verbis modo, sed factis quoque et actuosa subiectionis professione, in Romano episcopo supremum Ecclesiae principem succes- sorem Petri agnoverunt. constat certitudinem traditionis esse in hac parte omni exceptione maiorem. Et communis quidem veterinn Orientalium disciplinae locupletissimus testis esse posset vel solus Socrates, qui eo ipso tempore quo Ecclesia graeca in maximo suo splendore versabatur, 1. 2 Hist. eccl. c. 8, haec scripta reliquit : « Sed neque lulius interfuit Eo- < manae urbis episcopus (scilicet Synodo Antiochenae ab « Eusebio Nicomediensi Arianorum duce collectae), nec quem- « quam eo misit qui suum locum impleret, ciim tamen eccle- « siastica regiila vetet m' ahsque consensu Romani Pontificis « quidquam in Ecclesia decernatui' ». Cui consonat Sozomenus 1. 3, c. 10. Yerumtamen non sola generali attestatione hi- storici id comprobatum vohimus, sed adductis quibusdam illustribus exemplis quae ex maxime authenticis monumentis desumantur. Et primo quidem praesto nobis sunt acta oecumenicorum ConciHorum quae in Oriente celebrata, Orientalibus episcopis, sin minus ex toto, at certe ex longe longeque maiori parte constabant. In his semper sine contestatione ulla praesiden- tiam obtinuerunt Romanae Sedis legati. In his Romani Pon- tificis ius monarchicum semper adsertum, et quandoque so- lemniter affirmatum vindicatumque est, non modo non recla- mantibus. verum etiam acclamantibus Patribus universis. De quil)us pkira iam documenta superius allata sunt in Quaest. 2, cinn de notis Ecclesiae in communi ageretur. — Insigne vero inter alia multa iUud est quod legitur gestum in Synodo Chalcedonensi, occasione famosi canonis 28 quem hodierni Graeci et Moscovitae pro se adducunt. Hic canon in quo sedi Constantinopolitanae, simul cum iuribus patriarchalibus primus post Romanam gradus decernebatur, subdole fuerat introductus extra sessionem conciliarem. Quo comperto, sta- tim legati S. Leonis protestantur : « Hesterna die, postquam « Potestas Yestra surrexit.... quaedam gesta facta dicuntur. DE ROMANO PONTIFICE 587 « quae nos et praeter canones ecclesiasticos et disciplinam « aestimamus facta. Poscimus ergo ut Vestra Magnificentia « relegi haec praecipiat, ut omnis fraternitas inspiciat utrum « iusta an iniusta sint ea quae gesta sunt ». Tunc in pleno Concilio relegitur canon. Et cum unanimi voto Patrum fir- maretur (erat enim in desiderio Imperatorum Valentiniani et Marciani, necnon et senatus et totius imperii civitatis), opponunt legati se a Beatissimo Papa contraria mandata ac- cepisse, suasque instructiones proferunt in quibus sic habe- batur : « Sanctorum quoque Patrum constitutionem prolatam « nulla patiamini temeritate violari vel imminui, servantes « omnimode Personae Nostrae in vobis quos vice nostra « transmisimus, dignitatem. Ac si qui forte civitatum suarum « splendore confisi, aliquid sibi tenfcaverint usurpare, hac qua « dignum est constantia retundatis ». Quare iterum res in deliberationem venit, sed iterum sententia unanimi iirmatur, clamantibus episcopis : Haec omnes dicimus, haec omnibus placent, hoc iustum decretum. Tunc Lucentius vicarius sedis apostolicae dixit : « Sedes apostolica nobis praesentibus humi- « liari non debet, et ideo quaecumque in praeiudicium cano- « num hesterna die gesta sunt, nobis absentibus, Sublimita- « tem Vestram petimus ut circumduci iubeatis. Sin ahas, « contradictio nostra his gestis inhaereat, ut noverimus quid « apostolico viro universalis Ecclesiae Papae referre debea- « mus, ut ipse aut de suae sedis iniuria aut de canonum << eversione possit ferre sententiam ». Haec quidem in au- thenticis actis Synodi Chalcedonensis referuntur (1). Porro in eiusmodi circumstantiis, in tali statu animorum, indubium plane est quin professio subiectionis erga Romanam Sedem, et quidem quoad ipsum negotium quod totius litigii causa erat, singularem habitura sit significationem. Nunc ergo, quid dicant Patres Concilii in relatione facta ad S. Leonem de omnibus quae in Synodo gesta erant, attende. Primo de fidei decreto agunt, in quo praedefinitionem ipsius Leonis in lit- teris ad Flavianum datis secutos se commemorant, asserentes Leonem fui^sse vocis Beati Petri omnihus cmistitutiim interpre- tem^ ipsumque omnibus Concilii Patribus sicut memhris captit praefuisse in persona eorum qui eius tenebant vicem. Tum (1) Apiid Labbe, Coiic. Clialced. Act. XVI. 588 QUAESTIO XIV. cle depositione Dioscori Alexandrini certiorem Pontificem faciunt : qni Dioscorus inter alia crimina, etiam contra eum cui vineae custodia a Salvatore commissa est^ extendit insaniam^ id estj contra tuam quoque Apostolicam Sanctitatem. et excom- municationem meditatus est contra te qui corpus Ecclesiae unire festinas. Tandem ad litigium ortum circa praerogatiYam Sedis Constantinopolitanae accedentes : « ConfirmaYimus autem.... < regulam quae praecepit post vestram sanctissimam et aposto- « licam Sedem, honorem liabere Constantinopolitanam quae « secunda est ordinata, confidentes quia lucente apud Vos « apostolico radio, et usque ad Constantinopolitanorum eccle « siam hunc saepius expandetis, eo quod absque iuvidia con- « sueveritis vestrorum bonorum participatione ditare dome- « sticos. Quae igitur definivimus ad interemptionem totius con- « fusionis..., dignare complecti, sanctissime Pater. Qui enini « locum Yestrae Sanctitatis obtinent, sanctissimi episcopi « Paschasius et Lucentius et qui cum eis est reverendissimus « presbjter Bonifacius, his ita constitutis vehementer resistere « tentaverunt, procul dubio a vestra providentia inchoari et « hoc bonum volentes, ut sicut fidei, sic bonae ordinationis « vobis deputetur efPectus. Nos enim.... opportunum credi- < dimus esse, honoris eius confirmationem ab universali con- « cilio celebrari, et velut haec a Tua Sanctitate fuerint in- « choata roboravimus praesumentes, dum noverimus quia « quidquid rectitudinis a filiis fit, ad patres recurrit facientes « hoc proprium sibi. Rogamus igitur, et tuis decretis nostrum « honora iudicium, et sicut nos capiti in bonis adiecimus « consonantiam, sic et Summitas Tua filiis quod decet adim- « pleat » (1). Haec sane sunt quae nullo indigent commenta- rio. Porro tam apertae totius ecclesiae Orientalis professioni adde alias non minus explicitas, sive in Concilio Constanti- (1) Apud Migne, Patr. Lat. Tom. 54, col. 957, seq. — Notum est 8. Leonem constanter denegasse id quod a Patribus Concilii petebatur. (Vide epist. 104 ad Marcianum Imperatorem, 105 ad Pulcheriam Augu- stam, 106 ad Anatolium episcopum Cp.). Noverat enira quid periculi immineret ex parte Constantinopolis, nnde velut fntura praesagiens, pro- l)eque sciens obstandum esse priucipiis, legatis suis ad Concilium pro- ticisceutibus hanc dederat instructionem : Si qui forte ciritatum suarum splendore eonfisi aliqnid sibi teutareriut usurpare, hac qua dignum est con- staniia ntundatis. DE ROMANO PONTIFICE 589 nopolitano IV, sive in Lngdunensi II, sive demnm in Flo- rentino ; quas omnes diserte commemorat et refert Concilium Vaticanum Sess. IV, cap. 4. — Sed nunc ad quaedam singu- laria facta ex vetustis Patribus Graecis deprompta venien- dum est, ubi illustria reperiuntur exempla exercitae affirma- tionis supremae potestatis in Sede Romana. 1. Ex Athanasio, epist. ad monachos, in historia Ariano- rum. Quippe^, cum totus Oriens haeresi illa commoveretur, et Ariani duce Eusebio Nicomediensi, in Athanasium recens ordinatum Alexandrinum patriarcham omnes suas vires con- verterent ut a sua sede eum deturbarent, non ad Antioche- nam, non ad Hierosolymitanam aut quamlibet aliam orienta- lem sedem causa ab Orientalibus ipsis delata est, sed sine contestatione ulla, ab utraque parte ad lulium Pontificem Romanum tanquam ad supremam Ecclesiae iudicem fuit ap- pellatum. Et Athanasius quidem sponte et ultro Romam se contulit. Eusebiani vero iudicium non declinaverunt nisi cum intellexerunt se illic potentia Imperatoris destitutos nihil esse obtenturos. « Itaque, cum adverterent Eusebiani frangi hae- « resis suae vires, litteras Romam.... mittunt adversus Atha- « nasium.... Romanus vero episcopus lulius litteris suis indi- « cavit, quo vellemus loco, cogendam synodum esse.... i^tha- « nasius porro, ad primum rei auditum Romam navigavit, « quod haereticorum furorem probe perspectum haberet, ut « etiam prout statutum fuerat, synodus ibi celebraretur. lu- « hus autem presbyteros Elpidium et Philoxenum cum litteris « mittit, tempusque illis (Eusebianis) praestituit ut intra illud « Romam se conferrent, aut scirent se in omnibus suspectos « haberi. At Eusebiani, ubi sohmi audiere ilHc fore ecclesia- « sticum iudicium, ubi nec comes adesset, nec milites pro « foribus stantes, ubi nec synodi acta ex imperatoris metu « ederentur..., tanto sunt terrore perculsi, ut futilem excusa- « tionem commenti : Ob Persarum bellum nequimus, aiebant, « iam accedere ». Haec Athanasius, ubi supra, n. 9-11. 2. Ex Epiphanio, Haeres. 68, c. 9. Ibi Epiphanius referens res actas in causa Athanasii, in medium adducit conversio- nem Ursatii et Valentis, Arianorum episcoporum, qui ut in communionem catholicam reciperentur, non ad Athanasii, sed ad Romani Pontificis veniam debuerunt confugere. « Poeni- « tentia ducti (Ursatius et Valens) lulio Romano Pontifici 590 QrAESTIO XIV. « libellos obtulermit, quibus errorem suum deprecabantur. Ca- « lumniam, inquiebant, contra papam Atlianasium struximus; « tu vero ad communionem et poenitentiam nos admitte ». 3. Ex Basilio, qui tamen a praeiudiciis contra Occiden- tales non omnino immunem se ostendit. Conqueritur enim identidem de mperciUo Occidenfali, de eo quod dignitatem aestimant siiperhiam (Epist. 239, n. 2). Item alibi queritur quod Romani episcopi altius sedeant cum legati eos adeunt(Ep.215); imo quod cum elato et sublimi nihil prodesse possit congres- sus viri cuius mores sint ab illiberali adulatione alieni (Ibid.). His tamen non obstantibus, quid ad Damasum Pontificem scribat attende : « Omnis propemodum Oriens, Pater colen- « dissime, ingenti tempestate ac aestu agitatur, cum dudum « quidem sparsa haeresis ab inimico veritatis Ario, nunc vero « impudenter emergens.... iam dominetur.... Horum unicam « solationem exspectavimus miserationis vestrae visitatio- « nem Eo devenimus ut vos j^er litteras obsecremus ut ad « opem nobis ferendam excitemini, et mittatis aliquos qui « vel dissidentes concilient, vel Dei ecclesias ad amicitias « reducant, vel certe pertur.bationis auctores vobis clarius « indicent, ita ut deinceps vobis manifestum sit, quibuscum « communionem deceat habere.... Animarum captivitatem « quotidie ab haeresis propugnatoribus perfici videmus. Quare « nisi iam ad suppetias ferendas excitemini, paulo post ne « quibus manum porrigatis inventuri estis^ omnibus sub hae- « resis potestate redactis » . Haec Basilius epist. 70, cum qua conferenda est epistola 69 scripta ad Athanasium, tum epi- stola 263 ad Occidentales (1). 4. Ex loanne Chrysostomo qui semel atque iterum ab auHcis episcopis de sua sede Constantinopolitana depositus atque in exsilium pulsus, appellat ad iudicium Innocentii I Romani Pontificis, ad quem duas scripsit epistolas quae exstant in tertio operum ipsius Chrysostomi tomo. In prima dicit Ro- (1) Id epistola 69 iicl Athaiiasinni Basilius scribit: « Nobis aiitcin vi- « siim cst ad cpiscopuni Roniae scribere ut res nostras invisat, et consi- « linni darc ut cuni illinc connnnni ac syuodico decreto aliquos mitti dif- « ficile sit, ipse hoc negotiuni suo niarte aggrediatur, eligens homines « secum habentes quaecnmquc post Arimiucnse Concilium gesta sunt, ad « eorum quae per vim illic acta fuerant dissolutionem ». DE ROMANO PONTIFICE 591 manum Pontificem de causis maioribus esse docendum ut quantocius rebus succurratur (n. 1), eiusque muneris esse scribere ut inique iudicata non habeant robur (n. 4). Tn alieia ait quod quanto fiuctus extolluntur sublimius et plures latent scopuli, vehementioresque sunt tempestates, tanto magis sol- Ucitado Innocentii augetur^ qui velut optimus gubernator, tunc maxime vigilat quando mare intumescere videt. Tum protestatur esse Innocentio certandum pro toto orbe, pro ec- clesiis deiectis atque prostratis, pro populis dispersis, pro clero divexato, pro episcopis exsulibus, pro constitutionc Patrum violata, addens charitatem eius sibi fuisse pro muro, pro securitate, pro portu, pro innumerorum bonorum the- sauro et laetitiae mirificaeque voluptatis causa. 5. Ex Cyrillo Alexandrino qui epistola 17 ad Nestorium, scribit Nestorium ipsum, nisi intra terminum a Ca^lestino Papa praescriptum haereses suas revocet, ab omnibus ut ex communicatum et depositum debere vitari : « Quod nisi iuxta « tempus in litteris Caelestini sanctissimi reverendissimique « fratris et comministri nostri Eomanorum episcopi expres- « sum praefinitumque praestiteris, certo scias nullam tibi de- « inceps cum episcopis et sacerdotibus Dei sortem..., nulhnxL « denique inter eos locum futurum esse ». Et in epistola 11 ad Caelestinum ipsum, petit ab eo Cyrillus num velit cum Nestorio ad tempus adliuc communicari, an vero eum dein- ceps ab omnibus vitari. « A Nestorii tamen communione, in- « quit, palam et aperte nosmetipsos non prius divellimus, « quam haec pietati tuae indicaverimus. Digneris igitur nobis « declarare quid tibi videatur, et utrum aliquando cum illo « communicare oporteat, an libere denuntiare neminem cum « eo qui talia sentit ac docet communicare ». Quae omnia, additis iis quae gesta sunt in Concilio Ephesino, satis de- clarant quo loco Romanum Pontificem Sanctus Cyrillus ha- buerit, cum in damnatione et depositione Nestorii nihil se aliud quam exsecutorem et administrum eiusdem Pontificis exhibuerit. 6. Ex Theodoreto, qui ab iniusta depositione quam a Dio- scoro Alexandrino passus fuerat, ad S. Leonem appellat: At « ego, inquit epist. IIB, apostolicae vestrae sedis exspecto « sententiam, et oro atque obtestor Sanctitatem Tuam ut milii « ad rectum ac iustum tribunal vestrum provocanti opem fe- 592 QUAESTIO XIV. « rat.... Ante oninia. nt a vobis clocear oro, an me oporteat « in hac ininsta depositione acquiescere an non: vestram enim « sententiam exspecto. Quod si in iudicatis manere me ius- « seritis, manebo, neque ulli hominum deinceps molestus ei'o, « sed rectum Dei Salvatorisque nostri iudicium exspectabo » . Haec igitur et alia multa^^a quibus referendis consulto ab- stinemus, plane ostendunt quanto iure in ipso initio Photiani schismatis Xicolaus I scribere potuerit ad Michaelem impe- ratorem: « Porro si nos non audieritis, restat ut sitis apud « nos necessario quales Dominus noster I. C. hos haberi prae- « cepit, qui Ecclesiam Dei audire contempserint, praesertim « cum Ecclesiae Eomanae privilegia Christi ore in Beato « Petro firmata, in Ecclesia ipsa disposita. antiquitus obser- « vata et a sanctis universalibus synodis celebrata, atque a « cuncta Ecclesia iugiter venerata, nullatenus possint minui..., « quoniam fundamentum quod Deus posuit, humanus non « valet amovere conatus » . Argumentum quartum, ex identitate inter commu- nionem f Romanam [et communionem catholicam. — Nova est confirmatio praecedentium. quia si secundmn Pa- tres, idem est esse catholicum et esse in communione Ro- mani Pontificis, ergo Eomanus Pontifex ipsum est supremum caput in Beato Petro a Christo constitutum, a quo quisquis communione separatur, de catholicae Ecclesiae corpore non est, cum quofquisquis vinculo communionis coniungitur, mem- brum corporis est. Accipe^ergo hac de re selecta quaedam antiquae Traditionis testimonia. Certe Cyprianus epist. 52 ad Antonianum, identitatem ponit inter communionem cum legitimo Pontifice Romano et communionem catholicam. Cum enim Antonianus, acceptis litteris ab antipapa Novatiano. in partes illius animo pro- pendere coepisset,' confirmat jllum Cyprianus in priori sen- tentia ut cumTCornelio communi<'.are pergat, his incipiens verbis : « Accepi primas iitteras tuas.... quibus significasti « cum NovatianOcte^^non^communicare, sed sequi consilium « nostrum, et cumf.Cornelio coepiscopo nostro unum tenere « consensum. Scripsisti^etiam ut|exempkim earumdem litte- « rarum ad Cornelium transmitterem, ut deposita omni sol- « licitudine iam sciret te secum, hoc est ciim CathoJica Ecclesia « commimicare ». — Item Optatus 1. 2 de schism. loco supra DE EOMANO PONTIFICE 593 citato, post recensitam successionem Romanorum Pontificum ea ratione convincit schismaticos esse extra Ecclesiam ca- tholicam, quod nulhis ipsorum episcopus eidem Romanae Cathedrae communicet, et conckidit c. 6-9 : « Igitur de dotibus « supradicta cathedra est prima, quam probavimus per Pe- « trum nostram esse.... Et per cathedram Petri quae no- « stra est, per ipsam et caeteras dotes apud nos esse » . Ubi per dotem cathedrae intelligit Optatus notam apostolicitatis sitam in communione cum cathedra illa in qua apostolicae potestatis fons est et origo. — E-ursus Hieronymus, epist. 15 ad Damasum, n. 2: « Ego nuUum primum nisi Christum se- « quens, Beatitudini tuae, id est cathedrae Petri communione « consocior. Super illam petram aedificatam Ecclesiam scio. « Quicumque extra hanc domum agnum comederit, profanus « est. Si quis in Noe arca non fuerit, peribit regnante di- «luvio.... Quicitmqne tecum non colJigif, spargit ; hoc est, qui Christi non est, antichristi est. ». Et in apologia adversus li- bros Rufini, 1. 1, n. 4: « Fidem suam quam vocat? Eamne « qua Romana pollet Ecclesia? an illam quae in Origenis « voluminibus continetury Si Bomanam responderit, ergo ca- tholici sumus, qui nihil de Origenis errore transttdimus ». — Item Ambrosius, uno signo e sede Petri petito, id est ex Ro- manae Ecclesiae communicatione, quinam veri catholici habeadi essent, solitum esse investigari demonstrat, dum haec scribit de suo fratre Satyro, qui adhuc catechumenus e nau- fragio ereptus, et statim sine mora baptismum recipere cu- piens, sed nonnisi a catholico episcopo: « Advocavit ad se « episcopum (loci), nec ullam veram putavit nisi verae fidei « gratiam, percontatusque ex eo est utrumnam cum episcopis « catlioUcis, hoc est cum Romana Ecclesia conveniret » (1). — Sed et eiusdem persuasionis circa identitatem iuter Romani et Catholici nomen fidem faciunt testimonia quoque extero- rum, ut videre est ex documentis in primo tomo huius operis occasione data iam relatis, et ex iis quae habet Baronius ad annum Christi 45, n. 10. — Denique in ipso Concilio Con- stantinopolitano IV, episcopi qui Photio adhaeserant non fuerunt prius ad communionem catholicam admissi, quam sequenti formulae subscripsissent : « Sequentes in omnibus (1) Ambr. de excessii Satyri 1. 1, n. 47. Dt Ecclcsia Christi. 3y 594 QUAESTIO XIV. « apostolicam Sedeni, et observantes eins omnia constituta, « speramus ut in una communione quam Sedes apostolica « praedicat esse mereamur, in qua est integra et vera chri- « stianae religionis soliditas: promittentes etiam, sequestmtos' « a communione Ecclesiae Catholicae. id est. non consentientes « Sedi ajwstolicae^ eorum nomina inter sacra non recitanda « esse mysteria » (1). Una igitur hac tessera, conchidit Baronius, hoc uno sym- bolo, hoc uno denic|ue rogato et reddito nomine, qui catho- lici essent, quive haeretici, semper innotescefre consueverunt : nempe ut ille absque controversia catholicus censendus esset, qui se Romanae Ecclesiae communicare profiteretur, ac ille contra esset conclamandus haereticus. qui ab eadem Romana cathedra probaretur esse divisus. Argumentum quintum, ex adimpletione in cathedra Romana prophetiae Christi, Matth. XVI-18. — Certe, cum primatum in Beato Petro instituebat Dominus lesus Christus, successionem pontificum praedicebat perennem fu- turam atque indestructibilem, in qua sciKcet vigeret potestas semper exstitura vivax rehgionis radix, et tenax Ecclesiae vigor. Atqui in sola cathech^a Romana, haec qnae dicta sunt, rerum prohantur effectihus, ut legitur in formula Hormisdae a Patribus Graecis et Latinis in ConciHo YIII subscripta. Et primum indicium est, quia de sola cathedra Eomana ostendi potest certa et indisrupta successio episcoporum inde ab apostolis. Nec sane immerito in hac ipsa usque ad nos continuata successione, prodigii quidpiam inesse dixeris. Nul- kim enim simile exemphmi in tota historia reperitur, quamvis omnes causae quae hiunanis principatibus finem imponere solent, hic quoque locum habuerint, atque etiam magis (2). (1) Denzinger n. 41. (2) Id confirmare placet ex confessione anctoris Protestantis, qni dein veritate convictus, ad catbolicae Ecclesiae greniium accessit: « Portez « vos regards en arriere, remontez d'uue epoque quelconque a d'autres « temps, et voyez comraent Pinstitution de la papaut^ a snrv^cu a toutes <' les autres institutions en Enrope; commeut dans les variations sans « fin de la puissance humaiue, elle seule est demeuree invariable et a « conserv6 et retenu le mrme esprit. Serez-vous surpris que plusieurs la « regardent comme le roc qui s'eleve iu^branlable au dessus des vagues DE ROMANO PONTIFICE 595 Secundum indicium est, quia in sola sede Romana, prae aliis quae apostolica origine gioriantur, citra maculam semper est cathoUca servata religio. Imo, dum in aliis sederunt insi- gnes haeresiarchae, (puta in Antiochena Paulus Samosatenus Arianorum praecursor; in Alexandrina Dioscorus, Gaianus, tum Cyrus Monothelitarum princeps : in Constantinopolitana Macedonius, Nestorius, etc, ut ea tantum nunc commemorem quae in confesso sunt apud omnes) : a Romana cathedra ita fuerunt prostrata omnia haeresum monstra, ut Leo IX in epistola ad Michaelem Caerularium, tanquam de re notoria loquens, scribere non dubitaverit: « Nonne a Romana Ec- « clesia.... reprobata et convicta atque expugnata omnium « haereticorum commenta, et fratrum corda in fide Petri quae « hactenus non defecit nec usque in finem deliciet, sunt con- « iirmata? ». Tertium indicium est, quia omnis ecclesia quae a Romana communione sese separavit, fato insuperabili atque lege in- variabili inventa est, vel in dies dissolvi, vel in quodam le thargiae statu languescere, omnibus vero modis in probro- sam semper incidere servitutem, mancipium Caesaris effecta. Quippe aiebat Cyprianus : Avelle radium solis a corpore, di- visionem lucis unitas non capit; ab arbore frange rarnum, fractus germinare non poterit; a fonte praecide rivum, prae- cisus arescit. Quartum denique indicium est, quia praeter Romanam se- de7n nullum aliud invenitur aut inventum est unquam uni- versale centrum religionis. Et iam suo tempore testabatur Hieronymus qualiter ex toto terrarum orbe consultationes mittebantur ad Sedem apostolicam, et ab ea velut ab oraculo responsa petebantur : Ante annos plurimos, inquit epist. 123, n. 10, cum in chartis ecclesiasticis iuvarem Damasum Roma- nae urhis episcopumy et Orientis atque Occidentis synodicis consultationihus responderem. Sed et nihil sane usque nunc in hac parte immutatum. Nam usque nunc, quidquid vere in christianismo viget, viget in huius Sedis communione et de- \ « orageuses dii temps? » Et rnrsus : « L'origine, le d^veloppement, l'eten- « due et Pinfluence (du ponvoir pontifical"), forment le spectacle ]o, jdus « remarquable de 1'histoire du monde ». Hurter, vie du Pape Innoceut III, apud Migne, Dem. Ev. Tom. 15, col. 938. 596 QUAESTIO XIV. pendentia. Usqne nnnc, totius splendor religionis nihil aliud esse videtur quam luminis eius irradiatio. Usque nunc. forma cultus, leges et canones, fidei symbola, omnia ab ea derivant cum plena obedientia. Quis liaec considerans non ibi agno- scetpetram Ec^clesiae quam designabat Cliristus? Caput unum sive originem unam de qua eleganter C^^prianus : « Ecclesia :< Domini luce perfusa, per totum orbemradios suos porrigit. « Unum tamen lumen est quod ubique diffunditur, nec unitas « corporis separatur. Ramos suos in universam terram copia « ubertatis extendit, proiluentes largiter rivos latius expandit. « Unum tamen caput, et origo una, et una mater fecundi- « tatis successibus copiosa » . Sic ergo certissimis argumentis efficitur, successionem Petri esse penes Romanos episcopos, adeoque ad Romanam sedem applicari de facto institutionem Christi initiatam in persona principis apostolorum. Quo semel posito, iam demonstratum manet, fide divina esse credendum quod Romanus Pontifex iure divino plenitudinem potestatis habet super universam Ec- clesiam. Sed nondum innotuit an devolutio successionis Petri ad eumdem E.omanum Pontificem sit pura et simplex veritas facti, vel divinae etiam fidei dogma. Et hoc superest ut ad- struamus. §2. Plane autem dicendum quod non est tantum veritas facti, verum etiam fidei dogma solemniter ab Ecclesia definitum. Certe Concilium Florentinum duo sancivit tanquam de fide: primo quod Romanus episcopus in universum orbem tenet primatum, deinde quod ipse Pontifex Romanus successor est Beati Petri : « Diffinirnus, inquit, sanctam apostolicam se- « dem et Romanum Pontificem in universum orbem tenere « primatum, et ipsnm Fonfificem Romanum siiccessorem esse « Beaii Petri principis ajjostolortim ». Similiter Vaticanum, Sess. IV, cap. 2 : « Si quis ergo dixerit, non esse ex ipsius « Christi Domini institutione, seu iure divino, ut Beatus Pe- « trus in primatu super universam Ecclesiam habeat perpe- « tuos successores, aut Romamim Pontificem non esse Beafi « Pefri in eodem primaftt successorem, anathema sit^>. Ergo fide divina catholica credibilis et credenda est. non modo DE ROMANO PONTIFICE 597 veritas primatus Komanae Sedis, verum etiam veritas alia quae se habet ut praerequisita conditio, id est veritas devo- lutionis sive applicationis haereditatis Petri ad Sedem prae- dictam. At si haec quoque veritas, veritas fidei est, oportet ut fuerit a Deo revelata, et statim occurrit quaestio, ubinam contineatur eiusmodi revelatio. Quidam dicunt consequenter ad sua principia de obiecto fidei divinae, veritatem hanc tunc primum evasisse revelatam quando primum fuit ab Ec- clesia definita, quia ex tunc coepit contineri formaliter im- plicite in propositione universali revelata : quidquid ab infal- libili Ecclesiae magisterio credendum proponitur, est verum. Sed haec opinio cum suis fundamentis iam fuit satis confu- tata, cum de potestate magisterii agebatur. Vide ea quae ibi dicta sunt (1). Alii ergo existimant revelatam esse praesentem veritatem in scriptura evangelica, Matth. XVI- 18 etloan. XXI-17: phi- rimasque congerunt considerationes ut hoc ipsum persua- deant (2). Sed hoc videtur difiicile, quia in ea scriptura reve- latur quidem perpetuitas successionis in primatu, ut dictum est supra, Thes. 25 § 3 : niliil tamen invenitur quod expli- cite aut implicite determinet concretam sedem in qua haec successio erat reponenda. Nec dicas quod per facta posteriora innotuit Christum locutum esse de Homano episcopo, cum dixit : Tu es Petrus et super ^hanc petram aediiicabo eccle- siam meam. Nam aliud omnino est, quod facta posteriora. ostenderint qitls nrtnc .sit successor Petri cui verba evange- lica applicantur ; aliud vero est, quod facta posteriora osten- derint etiam qiifs fuerlt a Chribto revelatus tanquam futurus ille successor. Et primum quidem veritatem habet, estque de se sufhciens ut possimus et debeamus credere Romanum Pontificem, utpote verificantem in se rationem successoris Petri, esse Ecclesiae petram, et clavigerum regni, et confir- matorem fratrum, et totius ovilis pastorem. At secundum videtur falsum^ et nulla verosimili ratione firmatur. Non ergo est fide divina credibile vi evangelicae sententiae, quod (1) Thes. 18, ^ 2. (2) Franzelin, de Kccles. Thes. 12, u. 3, post Suarez iii Dcfeus. lid. 1. 3, c. 13. 598 QUAESTIO XIV. Romanus episcopus sit per identitatem ille de quo loquebatur Christus, id est successor Petri in primatu, sed lioc rema- nebat aliunde accipiendum. Restat itaque ut dicamus proprium locum liuius dogmatis esse traditionem. Dico autem traditionem divinam, et non pure historicam vel ecclesiasticam, quatenus testimonia Pa- trum circa coniunctionem primatus cum Sede Romana sunt de re revelata apostolis per Spiritum Sanctum^ quae deinde quasi per manus tradita, et continua successione in Ecclesia catholica conservata, ad nos usque transmissa pervenit. Et hoc interim manifestat satis vel ipsa Ecclesiae definitio. quia non potuisset Ecclesia definire tanquam veritatem de fide. Ro- manum Pontificem esse successorem Petri. nisi in traditione antiqua de Sancta Sede Romana agnovisset characteres tra- ditionis non solum historicae, sed etiam vere divinae. Caeterimi. praeter Ecclesiae auctoritatem, theologica quo- que ratio nobis praesto est. quia quidquid in traditione pro- ponitur tanquam a Deo institutum. eo ipso proponitur tan- quam a Deo revelatum. Sed in traditione Patrum applicatio haereditatis Petri ad Romanam sedem proponitur tanquam a Deo ipso sancita atque ordinata. Ergo haec traditio revelatam veritatem refert, et hac de causa legitimum fuit ecclesiastico magisterio dogmaticae definitionis fundamentum. In hoc porro argumento maior est per se nota. quia etsi possit esse reve- latum id quod de iure divino non est. tamen e converso, nihil apud nos de iure divino positivo esse potest, quod re- velatum non sit. Minor vero apparebit ex iam dicendis pro declaratione tertiae partis huius propositionis, ad quam statim accerlo. §3. Sane vero. quisquis relegerit testimonia traditionis quae fuerunt superius relata in secundo. tertio, et quarto argu- mento, videbit ea esse de primatu Romanae Sedis tanquam de re penitus immobili et nuili potestati humanae obnoxia. Absohite enim testantur Patres hanc sedem esse sedem ad quam necesse est omnem convenire Ecclesiam, sedem cuius communio est tessera verae religionis, et dos cum qua infal- libiliter connectuntur caeterae omnes verae Ecclesiae dotes, DE ROMANO PONTIFICE 599 sedem quae rationeni habet radicis et matricis Ecclesiae ca- tholicae, a qua in omnes venerandae communionis iura di- manant, sedem quam non vincunt superbae inferorum por- tae, sedem a Deo collatam Petro ut in ea unitas servaretur ab omnibus, etc. Absolute, inquam, haec attestantur Patres secundum totam vim atque amplitudinem terminorum, nulla usquam insinuata restrictione ad eum rerum statum qui con- tingenter tantum in Ecclesia hactenus viguisset, nulla quoque vel longinqua aUusione facta ad possibilitatem mutationis. Et de mutando quidem ordine aliarum sedium saepe actum est, praesertim in causa ecclesiae Constantinopolitanae, cuius ex- petita ad gradum patriarchalem promotio convellebat provin- cialium iura primatuum(l), quin imo in tertio reponebat loco sedem Alexandrinam, Antiochenam in quarto (2). Porro, etsi a S. Leone et proximis eius successoribus constanter dene- gata sit haec mutatio, non ideo certe, quia pontifices eam ha- bebant tanquam excedentem limites apostolicae potestatis, sed quia praeter alia motiva, aestimabant non adesse pro tunc rationem sufficientem quae Ucitam redderet perturbationem pacis ecclesiarum per abrogationem antiquae regulae, decreto etiam Nicaeni Concilii solemniter confirmatae (3). Ratum ita- que fixumque erat, tum apud Patres Chalcedonenses tum apud Pontificem ipsum, praerogativas caeterarum sedium esse sim- pliciter de iure ecclesiastico, et pro tanto posse transferri, mi- nui, augeri, et vel ex parte vel ex toto aboleri. At, quod at- tinet ad disiunctionem haereditatis Petri a Sede E/Omana, non solum nunquam fuit mota quaestio de translatione facienda, sed ne unum quidem vestigium invenire est cuiuscumque su- spicionis de hypothetica eius possibilitate. Signum igitur est quod testimonia traditionis circa devolutionem ecclesiasticae monarchiae ad Homanam Sedem sunt omnino accipienda si- cut revera sonant, videlicet ut attestantia absolutam verita- (1) Leo, epist. 106 ad Auatolium episcopuin CP., c. 5. (2) Id., ibid. (3) « Rescribens itaque ad epistolas tuas, pro ea qua diligo atFectione, « te- uioueo ut maior apud te sit uuiversalis Ecclesiae status, saluberrima « olim et vera ordiuatioue muuitus, quam ut iu cuiusquam gratiam et a « me velis postulare, quae sine reatu utriusque nostrum, nec mihi couce- « dere, nec tibi liceat obtinere ». S. Leo, epist. 107 ad lulianum Coensen) episcopum. 600 QUAESTIO XIV. tem, et constitntionem undee|uaque immobilem. Immobilis autem constitutio non esset nisi esset institutio de iure divino^ quia id quocl propria auctoritate Petri fuisset introductum, eadem auctoritate quae plena atque integra ad successores transivit, posset abrogari. Ergo sensui antiquae traditionis fideliter inhaerendo, dicendum plane quod non humana, sed divina dispositione apostolis revelata, ordinatum fuit ut iura primatus Beato Petro collati ad Eomanam Sedem devolve- rentur, ita scilicet ut non solum repugnet, aUcuius concUii generalis sententia, aut universomm pojmloi-um facto Siimmum Pontificem ab Bomano episcopo atque Urbe ad alium episcopum aliamque urbem transferri (1), verum etiam repugnet id fieri lege et decreto ipsius supremi Pontificis. Equidem haec conchisio quae in traditione maiorum im- plicite continetur. nondum fuit ab Ecclesia expresse definita: sed est definibihs, imo cum definitionibus iam exsistentibus tam intime connexa, tit ab eis vix difPerre videatur. Dicit Flo- rentinum : Difpnimus ipsum Bomanum Pontifjcem successorem esse Beati Petri. Dicit Yaticanum : Si qnis dixerit B. P. non esse B. Petri in primatu succes.sorem, anathema sit. Sed si pos- sibile esset ut per quamcumque causam Summus Pontifex ab Eomano episcopo atque Urbe ad alium episcopum aliamque civitatem transferretur, definitiones istae. ut veritatem habe- rent. sic deberent intelKgi: Diffinimus E. P. successorem esse B. Petri, quamdiu scihcet manebit successionis ratio quae usque nunc viguit, vel donec circa Petri successionem nova aliqua interveniat ordinatio, vel usquedum mutetur praesens rerum status et conditio. Atqui huiusmodi limitatio, praeter- quam quod gratis effingitur, apparet positive exchidenda. Pri- mo quia debuisset exphcite et signanter exprimi, ne canones fidei in suo sensu maxime obvio et naturah evadere possent ahquanclo falsi. Secundo quia nedum subaudiatur, removetur potius a Vaticanis Patribus cum praemittunt, saecuhs omni- bus notum esse quod sanctus beatissimusque Petrus claves regni accepit : « Qui ad hoc usque tempus et semp^er, in suis « successoribus episcopis S. Eomanae Sedis vivit et praesidet. « Uncle quicumque in liac cathedra Petro succedit^ is secundum « Cliristi ipsius institutionem primatum Petri in universam Ec- (1) Propositio damnata iu Syllalo, n. 35. DE ROMANO PONTIFICE 601 « desiani obtinet » (1). Ubi apparet statui nexiim iiecessarium et perpetuum inter successionem in cathedra Komana et suc- cessionem in primatu. Utitur enim Concilium terminis uni- versalibus, semije)', qtdcumque, adeo ut purificata conditione successionis in cathedra, eo ipso necesse sit haberi succes- sionem in primatu. IJno denique verbo : « Supponamus pri- « matum a Sede Romana Petri translatum et iam coniunctum « sedi alteri, Neapolitanae, Parisiensi, Coloniensi. Ergo pro « illa supposita futura aetate non erit amplius verum quod « definitum est, et usque ad ilhid tempus ab omnibus fide « catholica credendum erat: ijmim Pontificem Romamim suc- « cessorem e>ise (non solum fuisse aliquando) B. Petri pfincipis « apodolomm^ totiusque Ecclesiae caput. Ac propterea tum tem- « poris non erit anathema, qtd dixerit Romanwm Pontificem « non e.sse B. Petri in primatu siiccessorem . Nec amplius pro- « fitendum erit, Ecclesiam Romanam disponente Domino, super « omnes cdias ordinariae potestcdis obtinere (non solum obti- « nuisse) principcdum ; hancque non esse aliam quam Romani « Pontificis iurisdictionis potestcdem^ erga quam pastores atque « fideles tum seorsum singuli tum simtd omnes oh^tringuntur. « Erit mutandum quod eousque propositum erat credendum « in professione Lugdunensi et Tridentina: Tpsa sancta Ro- « mana Ecclesia summum et pJenum primcdum super universam « Ecclesiam cathoJicam obtinet. Romanam Ecclesiam omnium « ecclesiarum mcdrem et magistram agnosco^ Romanoque Pon- « tifici Beati Petri apostolorum principis .successori ac I. C. « vicario veram obedientiam spondeo ac iuro. In summa, vera « Ecclesia lesu Christi non erit amplius Ecclesia Romana « catholica, sed Ecclesia Neapolitana vel Parisiensis catholica. « Absurditas ipsa horum consectariorum catholicis auribus « intolerabilis, quae tamen omnia in illa suppositione trans- « latae sedis necessario continentur, demonstrat incommuta- « bilitatem obiecti quod in definitionibus et professionibus « fidei credendum proponitur » (2). Caeterum duobus adhuc modis intelligi potest fuisse iure divino sancitam, adeoque immobilem effectam coniunctionem primatus cum Sede Romana. Vel iure divino antecedente, (1) Couc. Vatic. Sess. IV. cap. 2. (2) Franzelin, de Ecclesia, Tlies. 12, ^S 3, 602 QUAESTIO XIV. quatenus lex divina Petro revelata indixisset ei necessitatem suscipiendi EomaQum episcopatum ut primatus in eo perpetuo subsisteret. Yel iure divino consequente, quatenus per reve- latam divinam legem fuisset duntaxat ordinatum ut quidquid tandem Petrus determinaret quoad conditiones successionis, id firmum ratimique remaneret, inviolabiliter in finem usque retinendum. Ex liis duobus modis prior sane magis arridet, quia apparet magis connaturalis ; sed ab omni interim deter- minatione in hac parte abstinere visum est. Neque enim in lioc reponitur quaestionis momentum, sed solum in omni- moda sedis primatialis immobilitate sive fixitate, quae quidem ex tanta convenientia exigebatur, ut non immerito convenien- tiam diceres absolutae necessitatis fines fere attingere. Considerandum enim, quot et quantis perturbationibus ori- ginem daret omnis mutatio in sede supremi regiminis. Con- siderandum praesertim quid distet inter regimen ecclesiaticum et regimen civile. Nam in civilibus auctoritas non est neces- sario ex traduce, quia destructo quolibet gubernio, novum de integro semper instaurari potest, eiusdem legitimitatis cum praecedente, etiamsi cum eo nullam continuitatem liabeat. nullamque parentelae connexionem. Et ratio patet ex dictis superius, Quaest. 1*2, de formis politici principatus. Sed in societate supernaturali non habetur legitima potestas praeter eam quae a Christo primum collata, continuatur et perseve- rat usque nunc sibi ipsi identica, instar haereditatis per ma- nus veluti transmissae a maioribus in successores. Et haec potestatis continuatio, alio nomine vocatur apostolicitas regi- minis. Ex disputatis autem ubi de Ecclesiae monarchia, con- stat quod principium et fons apostolicae potestatis non est nisi in pontificibus successoribus Petri, a quibus in alios cun- ctos antistites venerandae communionis iura dimanant. Ad hoc igitur ut in Ecclesia apostolicitas regiminis in hnnine soHs semper splendesceret, semperque esset in signum leva- tum super tot tamque multiplices sectas quae segregaverunt semetipsas et a semetipsis inceperunt, oportuit ut in finem usque, maxime conspicua appareret successio principalis sive successio Petri, qua ablata perit ipso facto praedicta mini- sterii apostolicitas,, et qua habita, ipso facto de integro tenetur, ut demonstratum est. Ergo etiam oportuit ut possessio unius sedis a Petro initiatae esset invariabiHs atque immutabilis ti- DE KOMANO PONTIFICE 603 tulus ad Petri successionem, quia liic est maxime connaturalis modus quo apud homines successio innotescit, et continuata haereditatis transmissio : dum scilicet ascendendo ab eo qui nunc praeest, ad eos qui ante illum eamdem cathedram te- nuerunt, idemque in ea gesserunt munus, pervenitur tandem ad eum primum quem Christus ipse constituit in potestate. Et hac immobili constitutione semel supposita, semper ve- rum erit quod aiebat Cyprianus, de Unitate Ecclesiae, n. 4: Tracfatu longo afque argumentis opus non est. Probatio est ad fidem facilis compendio veritatis. Loquitur Dominus ad Petrum: Ego tihi dico, inquit, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Semper enim aderit breve illud de- monstrationis catholicae compendium, in Eomanorum episco- porum successione fundatum, quo utebatur Irenaeus 1. 3, c. 3, et Optatus 1. 2 de schism. c. 2, et Augustinus in Psalmo contra partem Donati. Quin imo brevis illa et semper inva- riata demonstratio, tanto in dies evadet illustrior, quanto phira transierint saecula, et longior pontificum series, tot inter mundi vicissitudines, indisrupta conspicietur. Haec demon- stratio est quae in ingressu Basilicae S. Pauli extra muros, splendore veritatis percellit etiam lippientes oculos. Huic de- monstrationi innixi, non egemus commendatitiis litteris ad omnem conscientiam hominum, sed fidenter illud apostolicum assumimus : Pro Christo legatione fungimur (1); et iterum: Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores my- steriorum Dei (2). Una enim apostolica Sedes est immobiliter constituta, quae a Christo immediate suam habet potestatem: a qua una, apostolicitas sive missio legitima in totum corpus Ecclesiae ei adhaerentis, per omnes hierarchiae gradus refun- ditur. At contra, quibuscumque sectarum ministris iure meritoque diceres: Qui estis vos? unde venitis? in qua po- testate ministerium exercere praesumitis? Quis misit, quis munus demandavit? Ubi sunt tituli, ubi legationis testimo- nium, ubi commendatitiae litterae ? Vestrae cathedrae, aiebat Optatus, vos originem i-eddite, qui robis cultis Sanctam Eccle- siam vindicare. (1) 1 Cor. V-20. (2) Cor. IV-1. 604 QUAESTIO XIV. COROLLARIUM L It4»iiiuiiiis episeoimtus et $!»ii|>i>eiiiii!i» poiitilieatii»^ iioii si»iiiit ciiio e|ii»»eopa^tii&» iii a^etii^ secl poteiitia. taiitiiiii; Iioe ii$eii&>ii ii»eilieet <|iio<»tiiisset e>^se iliio. Eatio patet ex praemissis tuin in praecedenti propositione, tum in ej^naestione de Ecclesiae monarchia. — Et primnm sup- pono ut per se notum. (juod supremus pontificatus et parti- cularis episcopatus urbis Eomae potuissent esse realiter sepa- rati, et ab invicem disiuncti. Si autem absolute potuissent dividi, utpote diversis functionibus respondentes, virtualiter saltem et potentia duo episcopatus sunt. Tota igitur quaestio in lioc est, utrum sint duo, etiam in actu. Et dicendimi quod non sunt duo, sed unum. Etenim duo episcopatus qui actu tales exsistant, sunt duae iurisdictiones distinctae quae simul sumptae faciunt vel plus potestatis, vel certe plus potestatum. Atqui in primis, episcopatus Eomanus simul cum summo pontiticatu non ponit plus potetitati^i quam summus pontificatus solus. Nam summus pontificatus ponit plenitudinem ecclesia- sticae potestatis, et quilibet episcopatus particularis ratione sui non ponit nisi participationem plenitudinis. Sed perfectio- nis iplenitudo et perfectionis participatio nunquam faciunt plus perfectionis, sicut Deus et creaturae non faciunt plus entis. Si ergo non plus est potestatis in Pontifice et episcopis totius orbis simul, quam in solo seorsum Pontifice, a fortiori plus potestatis non facient pontificatus supremus et solus par- ticularis episcopatus urbis Eomae. — At neque etiam faciunt phis potedatuni. Xam etsi in distinctis subiectis papatus et episcopatus particularis sint plures potestates, sicut etiam plura entia sunt Deus et creatura, non tamen plures pote- states esse possimt si supponantur in eodem subiecto. Et ratio est quia pontificatus supremus importat potestatem vere epi- scopalem atque immediatam in universam Dei Ecclesiam, ut infra demonstrabitur. Lmpossibile autem est ut in una eadem- que per.sona^ praeter iurisdictionem immediatam in totum ovile Christi, adsit alia numero iurisdictio in particularem gregem, quantumvis subordinato ordinario carentem : non enim esset unde ab illa priori distingueretur. Omnis ergo episcopatus quem forte sibi Papa adiunget, non poterit esse nisi unum DE ROMANO PONTIFICE 605 actu cnm pontificali potestate. Sed quoad alium quefnvis epi- scopatum, coniunctio eiusmodi non esset nisi contingens et ad placitum Pontificis. Nunc autem ipso iure divino, ut osten- sum est, cum episcopatu Romano coniunctus fuit episcopatus universalis Ecclesiae. Immobiliter ergo et in perpetuum sunt actu episcopatus unus (1). Ex hac autem coniunctione episcopatus Romani cum pon- tificatu Ecclesiae universae, videtur consequi indefectibilitas Romanae jmrficuIarLs eccledae. Non enim intelligitur Roma- nus episcopus cui plebs Romana non adhaereret. Unde si Ro- manus episcopus semper futurus est caput Ecclesiae catholi- cae, semper quoque in urbe Roma futura est plebs catholica. « Ecclesia Romana, inquit Bellarminus 1. 4 de Rom. Pont. « c. 4, id est, popiihis et clerus Romanus non potest errare « errore personah, ita ut omnes omnino errent, et nulli sint « in Romana Ecclesia fideles et Pontifici adhaerentes. Ta- « metsi enirii unusquisque seorsim errare potest, tamen id fieri « non potest, ut omnes errent simul, et tota Romana Ecclesia. « apostatica elficiatur » . Et infra : « Sixtus IV primum per « Synodum Complutensem, deinde etiam per se damnavit ar- « ticulos Petri cuiusdam Oxoniensis, quorum articulorum unus « erat, Ecclesiam urbis Romae errare posse. Et quanquam « haec intelligi debere videntur praecipue ratione Pontificis, « tamen quia Ecclesia Romana non est sohis Pontifex, sed « Pontifex et populus, ideo cum dicunt Patres aut Pontifices, « Romanam ecclesiam non posse errare, dicere vohmt, in Ro- « mana ecclesia semper futurum episcopum cathohce docen- « tem, et popuhmi cathoHce sentientem». COROLLARIUM IL HecleN lioina^iia^ e»t secleis IVti*!^ iioii miteiii eoiiiiiiietiiii Peti^i et Paiili ; iiee Paiiliis alic|iiicl eontiilit c|ii$iiiote$$t£itis, $$ecl soliiiii c|iiaiitiiiii sicl iioliilitati^iii oi*isj;'iiiis. Paulum non fuisse episcopum Romae, ex muhis apparet. Primo quia iam erat fundata Romana sedes et ecclesia, an- tequam Pauhis Romam adveniret, ut aperte colhgitur ex iis (1) Cf. Caietaiinm, Tract. 3 de Roni. Poiitif. institntione, c. 13; Bel- larmiunra 1. 2 de Rora. Pont. c. 12, etc. 606 QUAESTIO XIV. 'quae dicit ipsemet, Rom. I, 8-15. Secundo quia martyrio co- ronatus est simul cum Petro, qui usque ad mortem Roma- nam cathedram tenuit. Tertio quia totius traditionis unanimis vox est, quod in una cathedra, non duo simul episcopi, sed unus tantum praeesse potest. Quarto quia in monumentis antiquitatis, episcopalis sedes urbis Romae ubique vocatur sedes Petri, cathedra Petri, cathedra Petro collata, cathedra in qua Petrus ad hoc usque tempus et semper in suis succes- soribus vivit et praesidet et iudicium exercet, cathedra in qua per Leonem, per Agathonem loquebatur, atque ita porro. Et ne unum quidem documentum invenire est in quo dicta sit cathedra vel sedes Pauli. Si quando igitur coniungatur Petro in episcopatu Romano, ut apud Irenaeum 1. 3, c. 3, et Epiphanium, Haer. 27, n. 6, id eo sensu accipiendum est quo coadiufor episcopi simul cum episcopo potest recenseri, maxime si primo episcopo in ipsa sedis fundatione adlaboraverit, et eiusdem sedis iUustrationi plurimum contulerit. Et sic est in praesenti, quia oportebat Romanam cathedram eminere non solum iure potestatis, ve- rum etiam splendore ac nobilitate originis. Eminet autem nobilitate originis, quatenus in sui initio consecrata est su- doribus et sanguine duorum apostolorum, quorum alter fuit specialis apostolus ludaeorum, alter specialis apostolus Gen- tium (1), quique ambo simul compendiaverunt in se magnum iUud apostolatus charisma, quod ad primam Ecclesiae plan- tationem, ut dictum est supra (2), ordinabatur. At potestas primatus ex unius Petri haereditate est. Hinc Leo Magnus, Serm. in natah apostolorum Petri et Pauli, c. 1: « Isti sunt viri per quos tibi evangelium Christi, « Eoma, resplenduit.... Isti sunt sancti patres tui verique pa- « stores, qui te regnis coelestibus inserendam multo melius « multoque felicius condiderunt quam illi quorum studio prima « moenium tuorum fundamenta locata sunt.... Isti sunt qui « te ad hanc gloriam provexerunt, ut gens sancta, populus « electus, civitas sacerdotalis et regia per sacram Beati Petri (1) « Creditum est mihi evangelium praeputii, sicut et Petro circum- « cisionis. Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, « operatus est et raihi inter Gentes ». Gal. 11-7. (2) Supra, Thes. 26, ^ 1. DE ROMANO PONTIFICE 607 « sedem caput orbis effecta, latius praesideres religione divina « quam dominatione terrena » . Ubi vides quod licet sanctos Petrum et Paulum patres et pasiores Romanae urbis Leo di- xerit paulo ante, sedem tamen episcopalem uni Petro tribuit, ac per eam caput orhis Romam effectam tradit, cuius sedis oausa praesidet universo orbi potestate primatus. — Et eadem quoque observatio facienda occurrit circa decretum Gelasii de canonicis scripturis : « Sancta Romana Ecclesia nuUis sy- « nodicis constitutis caeteris ecclesiis praelata est, sed evan- « gelica voce Domini et Salvatoris primatum habuit : Tu es « Petrus, inquientis, et super hanc petram aedificabo Eccle- « siam meam.... Addita est etiam societas beatissimi Pauli « apostoli, vasis electionis, qui non diverso, sicut haeretici « garriunt, sed uno tempore, uno eodemque die gloriosa « morte cum Petro in urbe Roma sub Caesare Nerone ago- « nizans coronatus est, et pariter supradictam sanctam Ro- « manam Ecclesiam Christo Domino consecrarunt, aliisque « omnibus urbibus in universo mundo sua praesentia atque « venerando triumpho praetulerunt. Est ergo prima Petri apo- « stoli sedes, Romana ecclesia, non habens maculam neque « rugam, neque aliquid huiusmodi » (1). (1) Reni totani egregie exponit Bossuet in sernione de unitate Eccle- siae: « Mais pourquoi voyons-nous ici Papotre saint Paul ? Le mystfere « en serait long ji dt^^duire, Souvenez-vous seulement du 4'rand partage « ou Punivers fut comme divis'6 entre Pierre et Paul, ou Pierre charge « du tout en g^u^ral par sa primaut^, et par un ordre expres charge des « Gentils qu'il avait re^us en la personne de Corn61ius le Centurion, ne « laisse pas, pour faciliter la predication, de se charger du soin special « des Juifs, comme Paul se chargea du soin special des Gentils. Piiisqu'il « fallait partager, il fallait que le premier eut les aines, que le chef a « qui tout se devait unir, eut le peuple sur lequel le reste devait etre « ente, et que le vicaire de J. C. eut le partage de J. C. meme. Mais « ce n'est pas encore assez, et il faut que Rome revienne au partage de « saint Pierre ; car encore que, comme clief de la gentilit^, elle ffit plus « que toutes les autres villes comprise dans le partage de 1'apotre des « Gentils, comme chef de la chr^tient^, il faut que Pierre y foude PEglise. « Ce n'est pas tout. II faut que la commission extraordinaire de Paul « expire avec Ini a Rome, et que r^unie a jamais, pour ainsi parler, a « la chaire snpreme de Pierre a laquelle elle ^tait subordonn6e, elle 61eve « 1'Eglise Romaine au comble de Pautorite et de la gloire. Disous encore: « Quoique ces deux freres, saint Pierre et saiut Paul, nouveaux fonda- 008 QTIAESTIO XIA'. COROLLARIUM IIL Si sei*iiio sit de |>ei*soiiii*iiiisitii fleec^i^aiitiir, ■loii iiiia. est l*eti»i et siieeessoiMiiii eiiis eoiiflitif». i>i'0 ffiiaiito Peti'iis fiiit i>ei»soiiaIitei» a Cliristo eleetiis, et iiiilla iiiefliaiite flesi^iiatif>iie liuiiiaiia. i>i*iiiiatii iiisigiii- tiis: siiecessoi*es >'ei*f> iiivestitiii*aiii potestatis iiire fli- >'iiio iioii olitiiieiit, iiisi i>raesiii>i>osita flesig-iiatioiie l>ei*soiiae iii Koiiiaiiuiii ei>iseoi>iiiii pei* eleetioiieiii ea- iioiiieaiii* Horiim ratio in promjDtn est, qiiia couixmctio supremae po- testatis cum persona Petri omnibus modis fuit a Cliristo. Sed quoad successores. a Christo non est potestatis coniimctio cum singularibus personis praecise in quantima hae singulares personae sunt. sed sohim in quantum sunt personae quibus accessit legitima electio ad Eomanum episcopatum sive ad Petri successionem. Et haec electio quae necessario praesup- ponitur ut persona electa iiat vi evangeHcae institutionis petra Ecclesiae, et claviger regni coelorum. et pastor agnorimi atque ovium: haec. inquam. electio ab hominibus est. et iure eccle- siastico regulatur. Propterea. subiectum quod ad mare Tiberiadis iure cUvino accepit praefecturam totius Ecclesiae, fuit persona Simonis fiKi loannis seu lonae in quantum erat haec singularis per- sona. At subiectum quod in conclavi iure pariter divino re- cipit primatum, non est haec vel illa singularis persona nude sumpta. sed haec vel illa prout facta legitima per canonicam « tenrs de Rome, plus beureax comme plus nuis que ses deux premiers « fondatenrs, doivent consacrer ensemble PEglise Romaine ; qnelque orrand « qne soit saint Paul en science, eu dous spirituels, en cbarite, en con- « rage ; eucore qu'*il ait travaille plus que tous les autres apotres, er « qu'il paraisse etouue lui-meme de ses graudes rdvelations et de Pexces « de ses lumieres, 11 fant qne la parole de J. C. prevale : Rome ne sera « pas la chaire de saint Panl, mais la cbaire de saiut Pierre ; c'est sous «06 titre qu'elle sera plus assur^ment que jamais le cbef du monde ; et « qui ue sait ce qu'a cbant<^ le graud saint Prosper, il y a plt>s de 1200 aus : « liomc le HHujc dc Pierre, dcvenitc sons ce iitrc lc chef de Vordre pastoral « dans iout Vnnirers, s'assnjettit par la religion cc qn^eUc n' a pu suhjuguer « par Ics armes ». DE ROMANO PONTIFICE 609 de.signatioiiem electorum et voluntariam electionis accepta- tionem. Hinc statim suboritur quaestio de legitimitate personae Pon- tificis successoris Petri : a quibus conditionibus dependeat, an sit penitus inamissibilis vel non, qua demum ratione in- fallibiliter innotescat. Et ad horum dubiorum elucidationem sequens statuitur propositio. THESIS XXIX. Ctiiii titiiliis ml Siiiieeoiiisioiieiii l*eti*i iii iii^iiiiatii totiiii^ Eeelesiae sit legitiiiist iii Koiiiaiiiiiii episeopiiiii eleetio, lii^ae iiriiiiis teiieiicliiiii est eoiiclitioiieis liiiiii^ eleetioiii^ a solo iiire |>oiitilleio, resiilai^itei* s^alteiii lo(|iieiiclo, cle- peiiclei*e. — liijmipeis iii i>ei*!SOiia i^ite eleeta et seiiiel |>oii- tifieatii aiieta, i>oiitilieia i>otestas eess§*ai*e c|iiicleiii potest l>ei* >^oliiiitai*iaiii ai>clieatioiieiii, secl iiiiiiiiiie pei^ clepo- Mitioiieiii, iiiio iiec* ciiiovis alio iiioclo, mi iiixta fiiiiclatlssl-' iiiaiii ISelianiiiiii alioi*iiiiic|iie tlieologoiMiiii i^eiiteiitiaiii, .«>iiil>l>oiiatiii* iiiii>oi!ii»!iii>ilij$ easu»i> lN>iitifiei<^ ciiii pei* liae- i*e«iiii iiotoiMaiii cle.«»iiiei*et esse cle Keeles^ia. — C|iiiclc|iiicl veiM> cle i>osj$il>ilitate liiiiii!!» Iiypotlie^iii.s aclliiie iiieiitia!^, icl salteiii iieeesisai^io acliiiitteiicliiiii : paeilieaiii uiiivei^- sialiiB» Eeelesiae aclliaesioiieiii fc>i*e seiiipei' iiifalliliile si- $1111111 leg-itiiiiitati^B* pei*i!$oiiae Poiitilieis, acleoc|iie et exi- steiitiae oiiiiiiiiiii eoiiclitioiiiiiii c|iiae acl leg-itiiiiitatem i|>isaiii suut i^ec|iiisitae. § 1. Quod legitima electio Pontificis 'a solo iure pontificio de facto nunc dependeat, facili atque obvio argumento demon- stratur, quia lex regulans electionem fuit edicta per pontifices summos. Ergo quoadusque a Pontitice ipso abrogetur, in suo vigore manet, et non est aliqua potestas in Ecclesia, etiam sede vacante, per quam possit immutari. « Papa namque in- « stituit ad ([uos spectet electio, et mutat et limitat sic actum « electionis, ut opposito modo sit irritus. In Ecclesia autem « seu Concilio non esse hanc auctoritatem, secluso Papa, ex « hoc patet quod tota Ecclesia non potest auctoritative mu- « tare legem factam a Papa : puta quod electio non spectet « ad Cardinales veros et indubitatos, quod electus a minus De Ucclesia Christi. 39 GIO QUAESTIO XIV. « quam duabus partibus Cardinalium sit papa. Sed bene e « converso Papa posset (lioc) statuere..., quia eiusdem est de- « stituere. ctiitis auctoritative est constituere in liis qtiae sunt « iuris positivi » (1). Et ideo, si exempli gratia contigisset vacare sedem. durante Concilio Vaticano, non ad Patres Con- cilii spectasset legitima electio, sed ad solos consuetos electo- res, sicut etiam speciali btilla expresse providerat Pitis IX. Sola igittir esse potest qtiaestio de possibili. an scilicet ad aliqtiam atictoritatem praeter pontiliciam. pertinere potuisset assignatio conditionum electionis. In qtio qtiidem nulltmi mo- vetur dubitnn de atictoritate concilii oecumenici qttae a po- testate pontificia minime contradistinguitur, cum de ratione oecumenicortnn decretortnn sit ut habeant confirmationem a Pontifice. Unde dtibitatttr tantttm de aliqtia alia auctoritate inferiori. Sed concltisio esse debet negativa, qtiia cum sol^ Petro datus sit primatus pro ipso et successoribtis eius, ad illtmi solum. id est ad solum Stmamum Pontificem spectat determinare modum transmissionis haereditariae potestatis, adeoque et electionis per quam haec ipsa transmissio perfi- citur. Accedit praeterea quod omnis lex respicens ordinem universalis Ecclesiae transcendit limites ex natura rei prae- fixos potestati non stipremae. Sed ad ordinem universalis Ecclesiae spectat sine dubio electio summi antistitis. Ergo ex natura rei reservattu' determinationi illius ctti cura totius com- mtmitatis a Christo commissa est. Et istae qttidem concltisiones absqtte controversia valent pro statu ordinario ac regtilari. Qtiaeritttr vero qttid ittris, si forte extraordinarius accideret casus in qtio ad electionem Pontificis procedere oporteret, quin amplius possibile esset servare conditiones quas antecedens lex pontificia determina- verat, sicut plttres contigisse existimant tempore magni schi- smatis in electione Martini V. Porro, supposita sernel talittm occtirrentia circttmstantiarum. sine diffictiltate admittendum quod potestas electionis devol- verettir ad concilium generale. Ex ipso enim ittre nattirali est. quod in eitismodi casibus attributio potestatis superioris deveniat per devolutionis viam ad potestatem proxime seqtien- tem. quanttmi praecise reqtiirittu' tit possit societas conservari (1) Caietauus, Tract. 1 de auctoritatc Papae et Concilii, c. 13. DE ROMANO PONTIFICE 611 et extremae necessitatis angustias evadere. « In casn antem « ambiguitatis (quia nescitur si aliquis est verus Cardinalis..., « mortuo vel incerto Papa, ut tempore magni scliismatis in- « clioati sub Urbano VI contigisse videtur), in Ecclesia Dei « esse potestatem applicativam papatus ad personam, servatis « debitis requisitionibus, asserendum est. Et tunc per viam « devolutionis ad universalem Ecclesiam potestas haec deve- « nire videtur, tanquam non existentibus electoribus determi- « natis a Papa » (1). Haec, inquam, sine difficulate intelli- guntur, contingentia casus admissa. Sed utrum casus de facto unquam contigerit, alia omnino quaestio est. Quin imo, ele- ctionem Martini V, non ex propria auctoritate Concilii Con- stantiensis factam fuisse, sed ex facultatibus expresse concessis a legitimo Pontifice G-regorio XII, antequam papatui renun- tiaret, nunc apud eruditos fere pro certo habetur (2), ita ut iure meritoque dicat Cardinalis Franzelin : Esse scilicet « cur (1) Caietanus, nbi supra. (2) Legitimitas electionis Urbani VI videtur nunc uudequaque oxplo- rata; et ex ea sequitur legitiuiitas successorun» Urbani, id est Bonifacii IX, Innocentii VII, et Gregorii XII, Porro Grcgorius XII de plenitudine po- tcstatis constitnit Synodum Constantiensem in verum ac legitimum Con- c.ilium 2)yo exstirpatione liorrendornm schis)natum et integra unione merito oplanda ct periicienda. Hanc Gregorii constitntionem legatus eius Cardi- nalis de Dominicis solemniter promulgavit in Sess. XIV: « In nomire « Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Auctoritate ipsius Domiui No- « stri Papae, quautum ad euuidem spectat... ut sub diversorum profes- « sioue pastorum dissidentes cliristiani in unitate sanctae matris Eccle- « siae et charitatis vinculo coniuugautur, istnd sacrum Concilium generale « convoco, €t omnia per ipsum agenda auctorizzo et confirmo iuxta modum « ct formam, prout in litteris Domini Nostri Papae plenius continetur ». Tunc Syuodus pcr iinpertitam sibi auctoritatem, in Sess. XVI decrevit modum et formam futurae electionis Romani Pontificis post S. Sedis va- cationem, ipsi Concilio hac vice statueudam reservari. Accessit tandem iu eadem Sess. XVI libera abdicatio Gregorii. Per hauc ergo reuuntia- tionem Sedes Apostolica vere relicta est vacua, ac proiude Concilium ex facultatibus sibi a suprema Pontificis potestate attributis potuit legi- time procedere, modo, forma^ loco, tempore et materia per ipsum Con- cilium ordinatis, ad canonicam et certam electionem unici futuri summi Pon- tificis, eamque tandem post bieunium in Martino V feliciter perfecit. — Ita Franzelin, de Ecclesia, Thes. XIIT, in Scholio. Vide apud eumdem documenta. 612 QUAESTIO XIV. « humili laude miremur Christi regis, sponsi et capitis Eccle- « siae providentiam, qua ingentes illas turbas cupiditate et « ignorantia hominum invectas ac sustentatas composuit, salvis « omnihus legihiis; demonstrans clarissime, non ope humana, « sed divina fidelitate in promissis et omnipotentia in guber- « natione, niti indefectibilitatem petrae in qua ipse aedificavit « Ecclesiam suam, ut portae inferi non praevaleant adversus « eam » (1). Et haec quidem de electione personae Pontificis. At nunc quaeritur utrrmi possibile sit, personam rite electam et semel pontificatu auctam aliquando a pontificatu cessare, et quate- nus affirmative. quanam ratione id contingere possit. §'2. Triplex via excogitabilis est. Primo, libera Pontificis ab- dicatio. Secundo, depositio eius a Cardinalibus vel Concilio generali. Tertio, defectio eius ab Ecclesia trahens secum ex natura rei amissionem pontificatus, cum intrinsece repugnet ut qui desiit esse Ecclesiae membrum, adliuc Ecclesiae caput exsistat. Porro, quod primo modo cessare possit in Petri successo- ribus pontihcia potestas, omn.ino indubium est. Nam coniun- ctio pontificatus cum hac singulari persona non est de iure divino nisi praesupposita personae legitimitate, quae causam sui habet in electione liumana. Effectus autem liumanae ele- ctionis semper dependet a libero consensu seu acceptatione electi, et non minus dependet in secundo, tertio, et quarto instanti, quam in primo (2). Sicut ergo haec persona tunc primum incepit esse legitima, quando acceptavit electionem de se factam in Summum Pontificem, ita et desinit esse, sta- tim ac per renuntiationem destruit in se electionis effectum. (1) Franzeliu, 1. c. (2) De liiimana electioue hic sermo est, quae nihil plus sit (luam elc- ctio. Potest enim cogitari hypothesis iu qua corpus electorura potestateui habet supra singulos eligibiles, et quidem in ordine ad imj)onendam ele- ctiouera. Quo in casu, non nuda et simplex electio est, sed quae simnl iuduat rationem raandati. Verum de tali electioue nuUa in praesenti quae- stio esse potest, ut constat. DE ROMANO PONTIFICE 613 Et nota quod pontifex Petri successor, nec cum ipso Petro, nec cum quibuslibet aliis episcopis, eiusdem conditionis esse invenitur. Nam Petrus a Christo constitutus fuerat in pote- state, nuUa praesupposita electione hominum; unde videtur quod abdicare pontificatum non potuisset. Caeteri vero epi- scopi auctoritate Romani Pontificis assumuntur, ut habetur in Tridentino Sess. 23, can. 8, et ideo renuntiare quidem possunt, sed ita ut renuntiatio effectum non consequatur nisi postquam fuerit acceptata ab eo a quo sunt in partem solli- citudinis vocati. Sohis papa Petri successor in ea speciali con- ditione est, ut et rennntiare possit, et renuntiatio valeat per semetipsam. Non enim- superiores habebat aut habet eos a quibus electus est, neque potuit electio ei imponi ab electo- ribus per modum obligationis, sicut fit in capitulis generalibus quarumdam religionum iuxta proprias Ordinis constitutiones. Proinde, sicut non indigebat eorum consensu ad hoc ut per non acceptationem impediretur ab initio canonicus electionis effectus, ita nec eodem indiget ad hoc ut per renuntiationem nunc perimatur. Et quia sublato hoc effectu, tollitur conditio requisita ad investituram iuris divini per quam designatus in Petri successorem, summas acceperat claves et pastoralem in totum gregem Christi potestatem, consequitur plane quod ipso abdicationis facto a pontificatu cessat. Hinc Bonifa- cius YIII in Sexto, 1. 1, Tit. 7 de renuntiatione : « Quoniam « aliqui.... in dubitationem sollicitam, an Romanus Pontifex « renuntiare valeat papatui, eiusque oneri et honori, dedu- « cere minus provide videbantur : Caelestinus Papa quintus « praedecessor noster, dum (universalis) Ecclesiae regimini « praesidebat, volens super hoc haesitationis cuiuslibet mate- « riam amputare..., auctoritate apostolica statuit et decrevit: « Romanum Pontificem posse libere resignare. Nos igitur, ne « statutum huiusmodi per temporis cursum oblivioni dari, aut « dubitationem eamdem in recidivam disceptationem ulterius « deduci contingat, ipsum inter constitutiones alias ad per- « petuam rei memoriam, de fratrum nostrorum consilio du- « ximus redigendum ». At quantum certum est, personam quae semel fuit ponti- ficatu aucta, posse per liberam abdicationem a pontificatu ipso cessare, tantumdem pro indubitato tenendum, nequaquam id posse fieri per depositionem qua Pontifex ab Ecclesia vel 614 QUAESTIO XIV. quolibet collegio in Ecclesia exsistente, sua auctoritate priva- retur. Et ratio generalis est, quia superior non deponitur ab inferiore. Papa autem est supra omnes et singulos in Eccle- sia tam distributive quam collective sumptos, et non solum regulariter, verum etiam pro quocumque casu seu eventu, sicut iam constat ex dictis de monarcbia ecclesiastica, et ex pro- fesso declarabitur infra, ubi de vi et ratione primatus, Quare opinio Gallicanorum in liac parte, eodem censu habenda est ac opinio eorumdem de superioritate Concilii supra Papam, quae iam evasit, post definitiones Yaticanas, haeretica. Nec dicas adhuc concipi depositionem, non quidem per di- rectam ablationem pontificiae potestatis. (cum haec immediate a Deo sit, et habeat sub se omnem aliam potestatem in Ec- clesia), sed per simplicem mutationem subiecti, pro quanto sci- licet auferretur a persona Pontificis legitimitas quam induxit electio. Hoc enim multiplici ex capite repugnare agnoscitur. Primo quidem quia semper poneretur Pontifex obnoxius iu- dicio inferiorum, quod apertam involvit contradictionem. Se- cundo quia praedicta personae immutatio non correlative op- ponitur electioni, sed est in alio ordine, nimirum in ordine actus iurisdictionalis et potestativi, et ideo non sequitur: si persona Pontificis potest ab hominibus designari, ergo ab iis- dem potest legitimitate privari. Tertio quia Ecclesia vel col- legium Ecclesiae non habet aliquem actum circa Pontificis personam praeter actum electionis; electione ergo canonice peracta, nihil agendum relinquitur quoadusque novae electioni locus detur, et novae electioni locus non est nisi consequenter ad vacationem sedis. Omnibus igitur modis de impossibili- tate depositionis constat. Quid autem sentiendum sit de de- cretis Sessionis quartae et quintae Concilii Constantiensis, dicetur infra. Duobus itaque in tuto iam positis tanquam extra omnem dubitationem exsistentibus, tertia tandemrestat celebris quae- stio de casu in quo Pontifex per apostasiam, schisma, A^el haeresim deficeret ab Ecclesia. Per apostasiam quidem, ut si Papa fieret Turca. Per schisma, ut si cum Ecclesia catholica communicare iam nollet. Per haeresim, ut si profiteretur se personaliter non credere aliquod dogma hactenus sufiicienter propositum et ab omnibus fidelibus christianis firma fide te- nendum, puta divinitatem Christi, realem praesentiam eius in DE ROMANO POXTIFICE 615 sacramento, immaculatain conceptionem Deiparae, aut si quid aliud huiusmodi. Verum ex tribus praedictis hypothesibus, duae priores adeo inverosimiles exsistunt, ut apud theologos vix ac ne vix quidem in considerationem veniant. Et ideo quaestio integra solet reduci ad casum papae qui fieret per- sonali professione haereticus. Hac igitur suppositione semel facta, concedunt omnes au- ferendum fore vinculum communionis et subiectionis, propter auctoritates divinas quae expresse iubent separationem ab haereticis, Tit. III-IO, 2 loan. 10, etc. Sed aliqui cum Caie- tano vohmt ut papa factus haereticus subsit potestati mini- steriali Ecclesiae in ordine ad depositionem, dicuntque hanc esse unicam exceptionem in generali doctrina paulo supra as- serta et declarata. AHi vero statuunt quod talis ipso suo facto a pontiiicatu excideret, ita ut ex parte Ecclesiae non esset locus depositioni, sed sohim sententiae declaratoriae de va- catione sedis. « De modo quo papa propter crimen haeresis « deponitur, varia est opinio. Quidam dicunt quod hoc fit « propter defectum subiecti. Subiectum namque papatus di- « cunt esse hominem fidelem, ac per hoc, sicut deficiente vita « corporali per mortem, desinit subiectum papatus, ita defi- « ciente fide in illo homine qui est papa, per haeresim de- « sinit subiectum papatus. Fundatur haec opinio super hoc, « quod fides constituit viatorem in lioc quod est esse mem- « brum Ecclesiae Christi. Huic enim adiuncta alia proposi- « tione, scilicet quod negatio prioris inducit negationem po- « sterioris in essentialiter ordinatis ordine . causae formalis, « (quae patet inductive : si enim non est animal, non est homo, « et si non est color, non est albedo, et sic de aliis), subiun- « gunt: Sed esse membrum et esse caput, sunt sic essentiaUter « ordinata, quod esse membrum est prius quam esse caput, « ut patet, quia caput oportet esse membrum, sed non e con- « verso ; quod igitur non est membrum, non est caput. Et « sic homo carens fide, qualis est haereticus, non est mem- « bram Ecclesiae, igitur non est caput eiusdem, ac per hoc, « cum papa nihii aliud sit quam caput Ecclesiae, eo ipso quo « fit sine fide, fit non papa. Et hoc est quod sub aliis verbis « ab aliis dicitur, quod cum papa fit liaereticus, ipso facto « iure divino quo fit distinctio fidelium ab infidehbus, est pri- « vatus papatu. Et quando per Ecclesiam propterea deponitur, 616 QUAESTIO XIV. « non iudicatur neque deponitur Papa, sed qui iam iudicatus « est, et qui iam depositus est, dum propria voluntate trans- « latus est extra corpus Ecclesiae factus iniidelis, declaratur « iudicatus et depositus » (1). Porro ex duobus dicendi modis liic posterior videtur unicam premere viam in qua certissima ecclesiasticae constitutionis principia adhuc illaesa servantur. Et facile apparebit perle- genti considerationes quas congerit Caietanus ut priorem persuadeat opinionem, frustra laborans in ostendendo quo- modo tria haec possint stare simul. videlicet : Quod papa facfu.'^ liaereticus non est ipso facto, dirino aut humano iure depodtus. Et quod papa manens papa. non habet superiorem in terris. Et quod papa, si a fide dei'iat, est nihilominus ah EccJesia deponendus. Sed contra est, quia si in casu haereseos potest papa adhuc manens papa ab Ecclesia deponi, unum de duobus necessario consequitur: quod depositio non arguit superioritatem deponentis respectu deponendi, vel quod jDapa manens papa habet revera pro aliquo saltem eventu superio- rem in terris. Insuper, semel ac depositioni aperitur via, nulla amplius adest ratio sive ex natura rei sive ex iure positivo^ cur depositionis possibilitas ad solum casum haereseos re- stringatur. lam enim convelhmtur omnia principia quibus repugnantia eius generahter adstruitur, et nihil remanet nisi vohmtaria regula cui arbitraria quoque adiungitur exceptio. Caeterum, rationes ex quibus reiicit Caietanus modum di- eendi suorum adversariorum vix alicuius ponderis sunt. « Mon- « stratur, inquit, quod nec iure divino nec humano papa hae- « reticus, est ipso facto privatus (pontihcatu), tali ratione : « Alii episcopi si sint haeretici, non sunt ipso facto privati « iure divino aut humano; ergo nec papa. Sequela patet, quia « papa non est deterioris conditionis quam alii episcopi. As- « sumptum probatur sic. Episcopus discredens contra iidem « solo actu interiori est vere, proprie, et perfecte haereticus « et non est privatus ipso facto. In hoc processu sunt duae « propositiones. Prima est quod solo actu interiori consti- « tuatur perfecte liaereticus, et haec est manifesta per se.... « Secunda autem probatur..., quia talis haereticus non est « excommunicatus ; non enim potest Ecclesia excommunicare (1) Caietaiius, Tract. 1 et i>otesta.teiii oiMliimriaiii, iiii- Biiecliataiii^ et vei*e c^pi^iieopaleiii iii oiiiiieis ae i>«iii^iila$^ l>ai*tieiilai*es eeelesias; iteiiiciiie iii oiiiiie^^ e|>iji«eo|>os taiii iiti>'e <|iiaiii eolleeti^^e smiiiiptoj!». l^inle <^iipei*ioi*ita$i» Coiieilii s«iipi*a Poiitiiieeiii a Oallieaiiis alic|iiaii«lo assei*ta, i*eiieieiicla est taiiciiiaui oiuiiiiio ei*i*oiiea* Haec propositio in qua declarantur duo praecipua capita doctrinae definitae a Concilio Vaticano, Sess. 4, cap. 3, videri posset superflua, pro quanto scilicet formaliter iam contine- f)22 QUAESTIO XIV. tur, implicite saltem, in praedemonstratis de Ecclesiae monar- cliia et de primatu Petri qui in Romanis Pontificibus integer perseverat. Verumtamen visum est esse insistendum in iis punctis quae fuerunt ab adversariis specialiter oppugnata. quaeque idcirco noscuntur directe opponi fundamentalibus Gallicani erroris principiis. Sane vero, in ipsa pervigilia diei indictae pro publica ses- sione in qua voto definitivo firmanda erat constitutio Pasfor aeternus, unus e praecipuis de parte oppositionis episcopis, post omnia alia tentamina infructuose adhibita, epistolam da- bat ad Pium IX, proponens quasdam modificationes in dicta constitutione introducendas, quibus semel concessis, « fere « omnes Patres, inquiebat, qui per non placef suffragium emi- « serunt in Congregatione generali, votum emittent ^qy placef « in sessione publica » (1). Porro in capite tertio de ' quo nunc agimus, volebat expungi duo. Primo verba: quae vere episcopaUs esf^ in ea pericope in qua dicitur : « Docemus pro- « inde et declaramus, Ecclesiam Eomanam, disponente Do- « mino, super omnes alias ordinariae potestatis obtinere prin- « cipatum, et hanc Romani Pontiticis iurisdictionis potesta- « tem, quae vere episcopalis est, immediatam esse, etc. ». Deinde verba: aiif eani liaheretanfuni potiores partes^ non vero totam plenifudlneni huius supreniae potestatis^ in canone ad tinem capitis apposito : « 8i quis itaque dixerit, E-omanum « Pontificem habere tantummodo officium inspectionis vel « directionis, non autem plenam et supremam potestatem iu- « risdictionis in universam Ecclesiam..., aut eum habere tan- « tum potiores partes, non vero totam plenitudinem huius « supremae potestatis, aut hanc eius potestatem non esse « ordinariam et immediatam sive in omnes ac singulas eccle- « sias, sive in omnes et singulos pastores et fideles, anathema «sit». Et re quidem vera, haec duo erant quibus radicitus toUebatur error, omnibusque subterfugiis vel aequivocatio- nibus praecludebatur locus. Duo quippe sunt quae in omni Cxallicanismi forma pkis minusve explicite asserebantur. et sub maiori minorive ver- borum ambage semper et ubique reperiebantur. Primum erat, quod potestas Pontificis in omnes (praeter Romanam"» (Ij CoUectio Lacensis, Tom. 7, pag. 992. DE ROMANO PONTIFICE 623 particnlares ecclesias, foret assimilanda potestati archiepiscopi in clioeceses suifraganeorum suorum; de qua quidem pote- state liquido constat quod vere episcopalis non est. Archie- piscopus enim in quantum huiusmodi nullam habet iurisdi- ctionem proprie pastoralem^ neque in sufFraganeorum subditos in quos nihil omnino potest nisi in casu appellationis, devo- lutionis, vel visitationis, neque in suifraganeos ipsos quos so- • lummodo potest convocare ad concilium provinciale, compel- lere ubi proprium negligunt officium, aut etiam quadantenus supplere si suo muneri omnino desint. In opinione ergo Gal- licanorum, papa niiiil plus erat quam supremus totius Eccle- siae metropolitanus, et in hoc reponebatur unum e funda- mentalibus principiis eorum. Alterum vero erat, quod supremae potestatis plenitudo non residet in papa, sed solum in papa cum episcopis consentien- tibus. Volebant enim supremam potestatem spiritualem esse essentialiter complexam atque compositam, id est, consurgere ex additione potestatis papae et potestatis episcoporum ; cae- terum duas illas partiales potestates non ex aequo concurrere, sed sese mutuo excedere sub alia atque alia consideratione. Concedebantquidem, maiorem esse potestatempapae potestate singulorum episcoporum distributive, et pro tanto dicebant praecipuas esse in quaestionibus fidei et generalis disciplinae Summi Pontificis partes ; at simul statuebant maiorem esse potestatem omnium episcoporum collective, praesertim si in generali concilio essent adunati. In summa aiebant, episcopos in concilium oecumeniciim legitime congregatos^ in iis qnae .spectant ad fidem, schismatum exstirpationem ac reformatio- nem Ecclesiae, ius habere proprium et independens decreta Romani Pontificis examinandi, iudicandi, acceptandi aut reii- ciendi, etiam papa contradicente, eumque sub poena depositionis corrigendi atque cogendi ad maioris Concilii partis sententiam admittendam et promuJgandam (1). In his, inquam, duobus tota erat medulla Gallicanismi, et cum haec duo directe omnino per duo praefata incisa impe- terentur, deleri illa voluerunt, sperantes fore ut illis deletis, (1) Ex libro D. D. Maret episcopi Surensis: Du concile gen^ral et de la paix religieuse. Memoire soumis aa prochain Concile cccumenique du Vatican. Paris 1869. Cf. Collect. Lac. Tom. 7, pag. 911, 951 et seq. 624 QUAESTIO XIV. caetera in suum sensum adhuc traliere utcumc|ue possent. Et illa quoque sunt, quae in praesenti specialibus argumentis munire in proposito est. § 1. Quoad primiun, niliil satius visum est quam ut propone- retur de integro demonstratio quae exstat in actis Concilii Vaticani in relatione facta ab episcopo Tarvisino nomine De- putationis de fide, circa varias emendationes capitis tertii pri- mae constitutionis de Ecclesia. « Emendatio decima quarta. lieverendissimus (^emendatio- <- nis) auctor respuere vellet attributa episcopalis, ordinayia, ef « immediata, quae enuntiantur de iurisdictione pontificia.... « Priusquam de vocabulis dicamus, de re ipsa et conceptu « videndum. Xam si in rei conceptu non convenimus, nec « certe in sermone convenire poterimus. Incipiamus ab attri- « buto episcopalis. Quaeritur igitur primo quae sit iurisdictio « episcopalis. Episcopi est pascere gregem, nulla enim magis « lamiliaris idea regiminis episcopalis in sacris litteris, in Pa- « trum operibus, in usu omnium cliristianorum. quam reprae- « sentare episcopum veluti pastorem qui pascit gregem. Pa- « scit autem episcopus tam exercitio potestatis ordinis quam « iurisdictionis. Nam exercitium potestatis ordinis nonnisi in « subditos potest licite liabere locum. Episcopi igitur iurisdi- « ctio ad ea peragenda se extendit quae necessaria sunt ut « fideles vitam aeternam consequantur, ac proinde debet epi- « scopus primo administrare sacramenta, secundo leges ferre « ad bonum fidelium. tertio exsecutioni ipsarum invigilare « sive per seipsum sive per delegatos, quarto visitare dioece- « sim, quinto praedicare, sexto iudicare controversias, septimo « punire sontes, etc. Haec et similia comprelienduntur in « verbo pascere. At haec episcopus non potest facere nisi sub « dependentia Pontificis Summi : haec autem dependentia non « est nisi limitatio iurisdictionis episcopalis. Consideremus « autem quaenam lesus Christus attribuit apostolo Petro et « eius successoribus. Nonne in praemium triplicis declaratio- « nis amoris dedit illi munus pascendi gregem, scilicet agnos « et oves? Cum hoc discrimine, quod episcopis datum est « tantum pascere qui in eis est gregem (1 Petr. V-2), scilicet DE ROMANO PONTIFICE 625 « determinatas partes gregis illis commissas : Petro antem et « successoribus eius datum est pascere omnem gregem, agnos « et oves, simplices fideles nempe et episcopos, in suo regi- « mine independenter ab aliis, dum contra episcopi pascunt « semper, ut diximus, dependenter a Petro et Petri successore. « En igitur successor Petri potest in toto orbe christiano « omnia peragere quae superius enuntiavimus.... Eadem igitur « quoad speciem est episcopalis potestas episcoporum in sin- « gulis suis dioecesibus, et in Pontifice summo quoad omnes « dioeceses^ cum hoc discrimine quod in Pontifice summo « est in sua plenitudine, in aliis restricta; in summo Ponti- « fice independens, in episcopis dependens ; in episcopis coar- « ctata ad suas dioeceses, in Pontifice summo sine ulla limi- « tatione loci, sed ad terminos terrae. Cum igitur convenire « nos necesse sit, realiter potestatem summi Pontificis esse « eamdem specie ac potestatem episcoporum, quid vetat quo- « minus utamur eodem vocabulo ad qualitatem enuntiandam « iurisdictionis quae exercetur per Pontificem et episcopos, et « dicamus episcopalem potestatem in episcopis, et summam « supremam potestatem episcopalem in summo Pontifice? At « dices, vocabulum novum non est necessarium. Prius ob- « servo potestatem episcopalem et potestatem pontificalem « unum et idem esse. In episcopis dicitur pontihcalis, in « summo Pontifice summa potestas pontificalis. Vocabulum « eplscopaUs non est novum de summo Pontifice, qui se ca- « tholicae Ecclesiae episcopum subscribit. At rursus dicunt : « nulla ratio ; novi vocabuli introductio superHua est. Sed « contra : Notum est, imo usitatissimum in Ecclesia, ut nova « dogmatica vocabula adliibeantur, novis erroribus insurgen- « tibus. Nostris temporibus reapse valde periculosa sententia « apud aliquos invaluit, quae sustinet summum Pontificem « non posse in aliis dioecesibus a Eomana diversis ea per- « agere, quae episcopus quilibet in sua propria, eo praetextu « quod alias illorum iurisdictionem laederet. Perniciosus error « a Vaticano Concilio est configendus, et hoc optime faciet « si sanciat sua auctoritate, potestatem summi Pontificis exer- « cendam in qualibet dioecesi esse proprie episcopalem. — « At non solum excludunt attributum episcopalis ^ sed et adie- « ctiva ordinaria et immediata. Etiam hic prius sensus voca- « bulorum inspiciendus. Apud omnes iurisconsultos aut iuris De Ecclesia Vhrisli, 40 626 QUAESTIO XIV. « canonici doctores, apud omnia acta ecclesiastica. dividitur « potestas in ordinariam et delegatam. Omnes dicunt pote- « statem ordinariam, quae alicui competit ratione muneris; « delegatam, quae non competit alicui ratione muneris, sed « nomine alterius exercetur in quo est ordinaria. Explicato « sensu vocabulorum, lis ut videtur, finita est. Xam potestas « quae simimo Pontifici tribuitur, nonne est in illo ratione « muneris? Si est ratione muneris, est ordinaria. Immediata « autem, quomodo distinguitur a mediata? Immediata est ea « potestas quae exerceri potest sine adhibito medio necessa- « rio. scilicet medio ad quod adhibendum tenemur. At Papa « potestne omnia episcopalia quae entmtiavimus supra, exer- « cere per se in omnibus dioecesibus, quin obligetur uti me- « dio episcopi particularis ecclesiae? aut ipse necessario debet « petere licentiam ab episcopo, ttt ex. gr. sacramentum Con- « firmationis impertiatur, aut confessionem excipiat a tideli- « btts? Qttoties ab aliqtto reverendissimo oratore petittmi fttit, « num papa indigeat hac licentia, risus in hoc consesstt est « excitatus, credo etiam illorum qui eliminationem vocis im- « mediata poposcerttnt. Alia eloquentiori reftttatione emenda- « tionis non indigemus. — Maneant igitttr haec adittncta : or- «dinaria. immediata, episcopalis y> . Xotattt atitem dignissimtmi est. qttod doctrina GalHcano- rmn exclttdens ittrisdictionem ordinariam et immediatam Ro- mani Pontiticis in omites et singulas dioeceses Ecclesiae ca- tholicae, fuerat primo praeformata saeculo XIII in celebri opiitione qttae negabat episcopis iurisdictionem ordinariam et immediatam sttper omnes et siitgttlas sttarttm dioecesittm pa- roecias. Cum enim incepissent propagari Ordiites S. Dominici et S. Fraitcisci, multorttm invidia contra eos exarsit, praeser- tim qttia ministerio apostolico erant addicti, videlicet officio jDraedicationis et auditioni coitfessioitum. Et tttnc etiam, invi- dorum dttces et antesignani sttrrexerttnt duo Parisienses ma- gistri, Gttlielmtts a Saitcto Amore et Sigeritts, qtti in libello a Clemente lY coitdemnato, ittter alia mttlta nitebantur osten- dere qttod iteqttidem ex commissioite episcoporttm poterant regttlares praedicare attt confessiones audire, idque propter sequentes rationes quas eitttmerat S. Thomas iit cap. 4 Optt- scttli contra impttgnaittes religioitem. Primo dicebaitt qtiod iUtid qttod dat aliquis. iam non habet. DE ROiMANO PONTIFICE 627 Si ergo episcopi committimt curas plebium parochialibus sa- cerdotibus, ad eos iam non pertinet cura ipsarum, et ita ex auctoritate eorum non possunt aliqui praedicare plebibus aut confessiones audire, nisi vocati a sacerdote parochiali. — Item, quando episcopus committit >curam plebis sacerdoti, ipse se- ipsum exonerat, et pericuhim remanet super sacerdotem cui cura committitur; alias essent episcopi in magno periculo, importabiie onus totius multitudinis habentes. Ergo episcopi non habent se ulterius intromittere de plebibus quas sacer- dotibus commiserunt. — Item, sicut episcopus subditur archie- piscopo, ita sacerdotes bubduntur episcopis. Sed archiepiscopi non possunt se intromittere de illis qui subduntur episcopis, nisi forte propter negligentiam episcoporum. Ergo nec epi- scopi possunt ahquid in plebibus subiectis sacerdotibus pa- rochialibus absque illorum consensu, nisi propter eorum ne- gligentiam vel defectum. — ■ Item, presbyteri parochiales sunt sponsi ecclesiarum sibi commissarum. Si ergo aliqui alii ex commissione episcoporum in plebibus praedictis sacerdotibus commissis praedicent aut confessiones audiant, ecclesia ha- bebit pkires sponsos, quod est contra id quod habetur Caus. VII, Q. 1, c. 39: Siciit alterius uxor nec achilterari ah ali- quo, vel iudicari^ aut disponi^ nisi a proprio viro^ eo vivente^ permittitur : sic nec uxor episcopi quae eius ecclesia induhitanter intelligitur, eo vivente^ ahsque eius iudicio et voluntate alteri iu- dicari vel disponi conceditiir. Hoc autem non sohnn de epi- scopis, sed de quibuslibet Ecclesiae ministris intelligitur, ut Gratianus per sequentia capitula probat. Et talibus quidem rationibus innixi, auferebant isti ab epi- scopis pastoralem potestatem super eas plebes quibus cum ordinaria iurisdictione praesunt parochiales presbyteri. Hanc porro hierarchiae conceptionem Galhcani doctores po- stea transtulerunt ad supremum caput Ecclesiae, respectu par- ticularium gregum quibus praesunt episcopi. Et ideo omnia argumenta quae pro iuribus episcoporum contra Pontificem summum ab eis congerebantur, eodem modo valuissent pro iuribus parochorum contra episcopos ipsos. Nam etsi magna sit difPerentia inter episcopos et parochos, pro quanto gradus episcoporum in Ecclesia est de iure divino, gradus autem pa- rochorumcle iure tantum ecclesiastico : tamen haec differentia in praesenti nequaquam debet attendi, utpote omnino praeter 628 QUAESTIO XIV. quaestionem exsistens. Nunc enim soliim quaeritur utrum iu- risdictio ordinaria inferioris possit necne componi cum im- mediata iurisdictione superioris super eamdem plebem, imde- cumque tandem orta sit iurisdictio, dummodo veri nominis iurisdictio sit. Et nos quidem contendimus falsum esse quod in serie ordinata eorum qui potestate fungLmtur in societate, ille qui praeest imperet tantum iis qui ipsum immediate in ea serie sequuntur. Dicimus praeterea quod cum propter se- riem ordinatam praesidentium, alter qui subditis proximus est, vocatur immediatus superior, alter qui uno gradu vel pluribus excedit, vocatur superior mediatus: nequaquam significatur distinctio subditorum qui alii sint pro distinctis superioribus, sed tantum designatur ordo praesidentium inter seipsos, di- versumque offi.cium in potestatis exercitio: quatenus scilicet qui inferior est, magis particulaTia et quae propria sunt ali- cuius partis societatis, qui autem superior est, is universalia magis et communia omnibus curare debet (1). His, inquam, principiis firmiter inhaeremus, et exhinc valde consequenter deducimus immediatam iurisdictionem tam episcopi super plebem parochi, quam Sumnii Pontificis super plebem epi- scopi. At vero, semel ac negata est immediata Pontificis iuris- dictio super ecclesias particulares, hoc scilicet nomine quod vergeret in destructionem ordinariae iurisdictionis episcopo- rum, unum de duobus superest dicendum: vel nullam esse pro foro etiam interno ordinariam iurisdictionem in parochis, quod sane nemo admittet; vel iurisdictionem parochorum revera excludere iurisdictionem immediatam episcoporum, in sensu veterum illorum doctorum Parisiensium quos confutat S. Tho- mas in opusculo contra impugnantes Religionem. Sed iam ad directam solutionem argumentorum veniendum est. Dices primo : Est in episcopis vera pastoralis potestas super singulos greges sihi assignatos. Ergo iurisdictio Papae super particulares ecclesias non potest esse ordinaria, immediata, et vere episcopalis, quia duae iurisdicfiones immediatae super eos- dem stibditos, utpote confusionem inducentes^ nequeunt stare simul. Respondeo concedendo antecedens, et negando consequen- tiam. Ad rationem additam, dist. Duae iurisdictiones pares (1) Ita Palmieri, de Roni. Pont. Thes. XIII. DE ROMANO PONTIFICE 629 seu eiusdem ordinis, conc. Duae iurisdictiones quarum una subordinatur alteri, neg. « Inconveniens esset, inquit 8. Tlio- « mas in IV, D. 17, Q. 3, a. 3, q. 5 ad 3^°^, si duo aequaliter « super eamdem plebem constituerentur. Sed quod duo quo- « rum unus alio principalior est, super eamdem plebem con- « stituantur, non est inconveniens, et secundum hoc super « eamdem plebem immediate sunt et sacerdos parochialis, et « episcopus, et Papa, et quilibet eorum potest ea quae sunt « iurisdictionis ad ipsum pertinentia, alteri committere ». Eices secundo: Episcopi sunt sponsi ecclesiarum suarum. Si ergo episcopalem potesfatem hahet Papa in omnes et singulas ecclesias, singula quaeque ecclesia habehit pliires sponsos, quod repugnat. Respondebit S. Thomas in opusculo supra citato, c. 4: Di- « cendum quod sponsus Ecclesiae proprie loquendo, Christus « est, de quo dicitur loan. III-29 : Qui hahet sponsam, sponsus « est. Ipse enim de Ecclesia suo nomine filios generat. Alii « autem qui sponsi dicuntur, sunt ministri sponsi, exterius « cooperantes ad generationem spiritualium filiorum, quos ta- « men non sibi, sed Christo generant. Qui quidem ministri « in tantum sponsi dicuntur, in quantum vicem veri sponsi « obtinent. Et ideo Papa qui obtinet vicem in tota Ecclesia, « universalis Ecclesiae sponsus dicitur ; episcopus autem suae « dioecesis, presbyter autem suae parochiae. Nec tamen pro- « pter hoc sequitur quod sint plures sponsi unius ecclesiae, « quia sacerdotes suo ministerio cooperantur episcopo tan- « quam principali, et similiter episcopi Papae, et ipse Papa « Christo. Unde Christus, Papa, episcopus, et sacerdos non « computantur nisi unus sponsus Ecclesiae ». Dices tertio : Sic se hahet Papa ad episcopos omnes^ sicut archiepiscopus ad suffraganeos. Sed archiepiscopus qua talis episcopalem iurisdictionem non hahet. Ergo nec Papa in quantum huiusmodi. Respondeo negando antecedens simpliciter et absolute. Nam in iis tantum subditur episcopus archiepiscopo, in quibus Ec- clesia statuit episcopum archiepiscopo subiectum. Ecclesia autem minime subdidit episcopum archiepiscopo tanquam or- dinario. At subiectio episcoporum omnium ad Pontificem de iure divino est, et determinate quidem tanquam ad universa- lem totius gregis pastorem a Christo ipso constitutum. Insu- 630 QUAESTIO XIV. per auctorita.s episcopi non est particijoatio aiictoritatis archie- piscopi, neque auctoritate archiepiscopi, episcopus assumitur. Unde a primo ad ultimum, nulla omnino, et ne a longe qui- dem, similitudo aut jDaritas est. Dices quarto: Romano Pontifici non est asserenda potestas^ nisi quae e.rerceri ah eo possit. Atqui potestas episcopalis non potest ah eo ejLerceri super Ecclesiani ziniversani. Respondeo, dist. min. Potestas episcopalis non potest a Papa exerceri super Ecclesiam universam, quatenus solus ipse sit in Ecclesia potestatem episcopalem exercens, conc. Qua- tenus sit exercens simul cimi particularibus episcopis qui de plenitudine eius participent, et in partem sollicitudinis sint vocati, neg. — Sane vero. non eo sensu doctrina catholica episcopalem in Pontifice Summo iurisdictionem adstruit, quasi non deberet illa conitmgi cum iurisdictione vere episcopali subordinatorum antistitum. Accepit enim Petrus claves, sed caeteris praesulibus communicandas : accepit pastoralem au- ctoritatem in agnos et oves. sed ab aliis sub se pastoribus participandam. idque iuxta immobilem iuris divini constitu- tionem quam ipse immutare omnino nequit. Et sicut pleni- tudo exsistens in uno non toUit quin participetur a multis^ ita vicissim participationes quae sunt in multis non exclu- dunt, imo vero necessario praesupponunt plenitudinem e qua originem trahunt. Unde pronum est applicare proportionaliter in j^raesenti id quod docet S. Thomas de potestate episcopi respectu potestatis parochi : « Secmidum Dion^-sitim potestas « episcopi in nostra hierarchia est universalis, potestas autem « sacerdotis et ministrorum est potestas particularis. Sed se- « cundum quod probatum est a philosophis, virtus univer- « salis efiicacius agit in id quod subiicitur ^^irtuti particulari, « quam etiam ipsa particularis virttis. Ergo episcopus magis « habet ustmi clavium in eos qui stibduntur sacerdotibus, « quam ipsi sacerdotes. Item nuUus potest dare quod non « habet. Sed episcopi est dare sacerdotibus omnem auctori- « tatem quam sacerdotes habent. XuUum autem spirituale « amittitur cum datur. Cjuia spirituaHa non dantur nisi per « actionem dantis in recipientem ; agens autem non amittit « virtutem agendi ex hoc ipso quod agit. Ergo episcopus « habet communem potestatem quam habet sacerdos paro- « chiaUs ». Et idem valet de Papa respectu episcopi. DE ROMANO PONTIFICE 63J Dices denique quinto: Si papa haberet potestatem ordina- riam, immediatam^ et vere episcopalem in universam Ecclesiam, esset ipse episcopus universalis . Atqui prisci Romani Pontifices recusaverunt se universales appeUari. Nam Gregorius Magnus l. 6 epist. 18 ad loannem Constantinopolitanum^ hoc reprehendit, et narrat praedecessores suos hoc renuisse. Responcleo Gregorium refutasse appellationem universalis episcopi, ea scilicet ratione, ut ipsemet explicat, quia si unus universalis episcopus dicitur, solus ipse episcopus videtur dici, et sic caeteris episcopatus tolleretur : '« Numquid non, « sicut vestra fraternitas novit, per venerandum Chalcedo- « nense concilium huius apostolicae sedis antistites, cui Deo « disponente deservio, universales oblato honore vocati sunt ? « Sed tamen nullus unquam tali vocabulo appellari voluit, « nullus sibi hoc temerarium nomen arripuit, ne si sibi in « pontificatus gradu gloriam singuJaritatis arriperet, hanc omni- « hus fratribus denegasse videretur » (1). Non ergo universalis tituhim refutavit Gregorius quasi episcopalis auctoritas Ro- mani Pontificis ad universalem Ecclesiam sese non extende- ret. Unde epist. 20 de eadem re ad Mauritium Imperatorem scribens, ait notum esse cunctis Evangelium scientibus quod voce Dominica sancto et omnium apostolorum Petro principi apostolo, totius Ecclesiae cura commissa est^ et tamen univer- salis apostolus non vocatur. Ubi patet Gi-regorium simul affir- mare curam totius Ecclesiae, et negare universalis vocabulum. Propter quod, ut rectissime annotavit Caietanus (2), poste- riores Pontifices rem tenentes, nec a Gregorii humilitate di- scedentes, universalis nomen a recto in obliquum transtule- runt, et subscribunt se in hodiernum diem : Ego N. episcopus Ecclesiae catholicae (3). (1) Greg. Magn., ubi supra. (2) Caietan., Tract. 3 de Roni. Pout. instit., cap. 13 ad 5uin. (3) De Cypriano qui excandescens adversus Stephanuni Papam expro- brabat ei quorl de episcopaUis sui loco gloriaretur, et se successionem Petri tenere contenderet, super quem fundamenta Ecclesiae coUocata sunt, episco- pum se esse episcoporuni constituens, satis sit referre dictuni Augustini, 1. 5 de bapt. n. 36: « lam illa quae in Stephanum irritatus effudit, retra- « ctare (denuo tractare) nolo, quia et non opus est. Eadem quippe ipsa « dicuntur, quae iam satis discussa sunt, et ea praeterire meiius est, quae «.< periculum perniciosae dissensionis habuerunt », ()82 QUAESTIO XIV. § 2. Hucii.sqiie de potestate vere episcopali Summi Pontificis iii quantum huiusmodi. Nunc autem de altero puncto in quo asseritur Pontificem liabere non tantum potiores partes, sed totam plenitudinem supremae potestatis, et hanc eius pote- statem eodem modo respicere episcopos vel distributive vel collective sumptos, sibique subordinare omnem aliam aucto- ritatem in Ecclesia, etiam Concilii plenarii seu generalis ad sensum CTallicanorum, pauca admodum declaranda supersunt. Haec enim fuerunt iisdem fere terminis demonstrata atque exposita in superioribus, Thes. 25, et rursus Thes. 27, § 1, ideoque nihil nunc dicendum occurrit quoad directam pro- positionem veritatis, sed solum videndum est quibus se ra- tionibus adversarii muniebant, ut fundamentorum inanitas perspiciatur evidentius, et systematis humanitus constructi praeter revelationis regulam omnimoda appareat insubsi- stentia. Porro insubsistentia systematis vel prima fronte apparebit ex simplici iuxtapositione omnium partimn eius. Statuebant in primis principii loco, supremam et vere plenam potesta- tem esse in concilio oecumenico, quoniam omnibus apc>stolis se affuturum promisit Christus, et omnibus dixit: Quaecum- que alJigaveritis, efc. Secimdo observabant, dualismum qui confusionem pareret et ad irreductibilem collisionem duceret, non posse esse in Ecclesia. Hinc tertio, omnia ad ordinem reducere intendentes, plenitudinem potestatis auferebant a Pontifice, ut iurisdictionem supremam coUocarent solummodo in Pontifice simul cum episcopis. At quarto, quia dualismus nequidem sic sufficienter toUebatur, exoriente scilicet casu in quo Concilium a Pontifice dissentiret, ideo tandem volebant supremam potestatem consurgere quidem ex additione pote- statis pontificiae ad potestatem conciliarem, ita tamen ut Pontifex esset obnoxius iurisdictioni Concilii, possetque cogi ad sententiam Concilii admittendam et promulgandam. Atqui hoc ipsum est in quo sese prodit contradictio evidens atque manifesta. Quaeritur enim quomodo potestas subordi- nata possit unquam addere ad potestatem cui subordinatur, eamque accessione sua perducere ad superiorem gradum au- DE ROMANO PONTIFICE 633 ctoritatis. Quaeritur qua ratione haec duo simul stent, Papam debere obedientiam Concilio, eiusque imperio esse subiectum, et tamen Concilium nondum potiri auctoritate suprema, quoa- dusque Papae auctoritas supervenerit. Quaeritur denique quo- modo Concilium haberet ius proprium et independens cogendi Pontificem ad sententiam maioris partis Concilii admittendam, nisi Concilium propriam quoque atque independentem ha- beret infallibilitatem. Si autem Concilium ut condivisum a Papa, habet propriam et independentem infallibilitatem, non apparet sane quomodo non instrueretur per seipsum plenitu- dine supremae potestatis, cuius inseparabile attributum et incommunicabile privilegium infallibilitas est. Patet igitur c[Uod logica Gallicanorum principiorum consequentia fuisset : supremam potestatem revera residere in Concilio, etiam ut a Papa condiviso. Verumtamen, cum eiusmodi conclusio nimis aperte repugnaret veritati fidei quae fuit semper in explicita professione catholicorum omnium, eousque devenire nolue- runt, ac per hoc coacti sunt in quodam medio consistere, in quo (ut evenire solet) contradictoriae assertiones simul com- ponuntur, nihilque superest remedii nisi in arte tegendi sub ambiguitatibus verborum inconsistentiam rerum. Caeterum si quis bene consideret, origo et radix totius erroris stat in falso conceptu supremae potestatis quae oecu- menico Concilio propria est, quasi nempe suprema haec po- testas resultaret ex coniunctione duarum potestatum contradi- visarum, congregationis episcoporum ex una parte, Pontificis ex altera. Hinc enim dualismi exoritur quaestio, cui etiam nulla solutio datur secum ipsa consistens. At quisquis mente retinuerit principia in Quaestione praecedenti exposita, intel- lexeritque qualiter verba Christi ad apostolos (Matth. XVIII-18) nequaquam diriguntur ad collegium acephalum, sed ad col- legium unitum Petro, qui monarchicam praerogativam per prius acceptam (Matth. XVI-19) immobiliter in se retinens, est ipsa ratio supremae potestatis exsistentis in collegio, pro qitanto sciUcet collegmm apostoUcum summa auctoritate investi- tum, nihil est aliud quam corpus subordinatorum antistitum prout assumptum ad caput Petrum in unitate unius agentis seu imperantis : is etiam intelliget pure imaginarium esse dualismi phantasma, videbitque suppositum totius systematis adversa- riorum de integro evanescere « Concedimus, in concilio oe- 634 QUAESTIO XIV. « cumenico sive in episcopis coniunctim cum suo capite, su- « premam inesse et plenam ecclesiasticam potestatem in fideles « omnes.... At verba Christi omnia consistere debent. Si ex « eo quod apostolis cum Petro et successorihus affuturum se « esse promisit (Matth. XXVIII-20), apparet plenam et su- « premam potestatem esse in ecciesia (regente) cum suo capite « coniuncta : eadem prorsus ratione, ex eo quod similes pro- « missiones factae sunt Petro soli et eius successorihus (Mattli. « XVI, Luc. XXII), concludendum est plenam et supremam « potestatem traditam esse Petro et eius successoribus, etiam « independenter ab actione communi cum aliis episcopis. « Quae duo amice consistere possunt, quin dualismus qui « confusionem parit introducatur in Ecclesia. Hoc postremum « incommodum obtineret, si duae ab invicem distinctae et « separatae vere plenae et supremae potestates admitterentur. « At separare caput a membris est proprium illorum qui « subiiciunt Papam episcopis coUective sumptis, aut reprae- « sentatis a concilio generali. Tunc enim sequitur posse ex « una parte stare aliquando Pontificem, etiam in sua quali- « tate Pontificis summi, et ex alia parte episcopos. E con- « trario nos admittimus vere plenam et supremam potestatem « exsistere in summo Pontifice veluti capite, et eamdem vere « plenam et supremam potestatem esse etiam in capite cum « membris coniuncto, scilicet in Pontifice cum episcopis, « salvo semper et inconcusso quod prius admonuimus. Hoc « modo nunquam potest evenire casus, ut episcopi separentur « et divellantur a capite. Nam si exercet summus Pontifex « suam potestatem vere plenam et supremam veluti caput? « et etiam independenter a concursu aliorum, omnia membra « statim debent, non iudicium sibi arrogare de exercitio po- « testatis huiusmodi, sed cum suo capite concordare, nam « aliter in eo non recognoscerent vere plenam et supremam « potestatem. Si contra, summus Pontifex una cum episcopis « vel dispersis vel congregatis, vere plenam et supremam « potestatem in solidum exercet, nuUa possibilis collisio. Xam « cum vere plena et suprema potestas non sit in corpore se- « parato a capite, episcopi singulares, quotquot essent, dum « abest Papa, nullo modo sine capite vere plenam et supre- « mam potestatem exercere possent ; dum, ut diximus, sum- « mus Pontifex ut caput, etiam independenter a concursu DE ROMANO PONTIFICE 635 « episcoporum, supremam suam auctoritatem exercere potest. « Enucleanda liaec principia nullo modo sunt, sed potius a « venerando consessu veniam petere debeo, si diutius in lioc « argumento immoratus sum ». Ita sapienter coram Patribus Vaticanis, nomine Deputationis de lide, disputabat episcopus Tarvisinus, cuius oratio exstat in actis Concilii, loco supra citato (1). Sic igitur plane ruinosum ostenditur systema Gallicanum, et non minus rationi quam evangelio contrarium. At forte solidius accipietur fundamentum ex decretis Sessionis quartae et quintae Concilii Constantiensis, a Basileensi postea inno- vatis ? Certe, in sua opinione de superioritate Concilii supra Pontiticem, Gallicani quam maxime hisce decretis nitebantur, sed frustra. Nam in primis, omnibus notum est, decreta illa nequaquam fuisse confirmata a Martino V, adeoque non liabere vim et robur decretorum oecumenicorum, quandoquidem ex ipsorum quoque Grallicanorum confessione, sine confirma- tione pontificia non est oecumenica auctoritas in quibuslibet conciliorum iudiciis. Quod autem desit ibi pontificia confir- matio, constat ex Bulla Tn eminentis, in qua ratihabentur duntaxat statuta in materia fidei contra AVicleff, Huss, et Hieronymum de Praga, necnon et decretum de communione sub una specie. Neque aliter unquam a sequentibus Pontifi- .cibus, nominatim Eugenio IV et Pio II susceptum et agnitum est Concilium Constantiense (2). — His quae rem iam confi- (1) Collect. Lacens. Tom. 8, pag. 358. (2) « Non sunt proinde oecumeuica, imo potius a Romanis Pontifici- « bus saepius reiecta sunt decreta sessionis III et IV a coucilio Basileensi « innovata, quae sic sonaut : Sancta Synodus Constantiensis... declarat quod « ipsa in Spiritti Sancto legitime congregata, concilium generale faciens et « Ecclesiam catholicam repraesentans, potestatem a' Christo immediate hahet, «. cui quilibet cuiuscumque status vel dignitatis, etiamsi papalis exsistat, ohe- « dire tenetur in his quae pertinent ad Udem et extirpationem dicti schismatis « et reformationem dictae Ecclesiae in capite et memhris. Item declarat quod « quicumque cuiuscumque conditionis, status, dignitatis, etiamsi papalis, qui « mandatis huius sacrae Synodi et cuiuscumque alterius concilii generalis legi- « time congregati super praemissis..., ohedire contumaciter contempserit, nisi « resipuerit, condignae poenitentiae suhiiciatur et dehite puniatur, etc, Con- « ciliura Basiieense, licet aliquando ab Eugenio IV quoad progressum « aguitum fiierit, dignitatem concilii oeciimenici nunquam meruit ». Den- zinger, Encliirid. n. 584. 636 QUAESTIO XIV. ciunt, adcle qiiod decreta sessionis qnartae e quintae faerunt edita quando Concilium sola adhuc constabat obedientia loan- nis XXIII, et nondum a Gregorio XII qui solus, ut nunc compertum est, verus Pontifex erat, legitimam acceperat con- vocationem. Adde iterum quod eaedem sessiones tumultuario modo et praeter morem conciliorum habitae sunt, ut apparet ex documentis quae citat et affert Pahnieri, de Rom. Pont., Thes. 16. — Omnibus ergo modis auctoritas ista est reii- cienda, nec aliud quidquam ibi accipere est, praeter signum perturbationis in quam animos coniecerat inextricabile schi- sma, ipso tempore quo tres simul de pontificatu contende- bant (1). At oppositam e diametro normam praefixam videbis in Conciliis regularibus, iisque antiquissimis. Certo enim cer- tius de superioritate Concilii supra Papam nihil sciebant Pa- tres Chalcedonenses ubi supra (2), cum a S. Leone petebant ut Ecclesiae Constantinopolitanae ea privilegia concedere di- gnaretur, quae iam erant unanimi Concilii voto firmata. Xihil quoque Patres Ephesini, quando in sententia depositionis lata contra Nestorium, coactos se dicebant per epistolam Caele- stini (3). Et ideo iure meritoque in Concilio Lateranensi V (1) « Dans 1'ordre moral et dans 1'ordre physique, les lois de la fer- « mentation sont les memes. Elle nait dii contact, et se proportionne aux « masses fermentantes... Toute assemb^e tend a subir cette loi g<^n6rale, « si le d^veloppement n'en est arrete par le froid de Pautorit^ qui se « glisse dans les interstices et tue le mouvement. Qu'on se mette a la « place des eveques de Constance, agites par toutes les passions de l'Eu- « rope, divis^s en nations, opposes d'int^rets, fatigu^s par le retard, « irapatient6s par la contradiction, separes des cardinaux, d^.pourvus de « centre, ct pour comble de malheur, influences par des souverains di- « scordants. Est-il donc si merveilleux, que press6s d'ailleurs par l'im- « mense d^sir de mettre tin au schisme le plus d^plorable qui ait jamais « afliige 1'Eglise, ces ^veques se soient dit k eux memes : Nous ne pou- « vons rendre la paix k PEglise et la r^former dans son chef et dans « ses membres, qu'en commandant acechefmeme; d6clarons donc qu'il « est oblig^ de nous ob^ir. De beaux g^nies des sifecles suivants n'ont « pas mieux raisonn^. L^assembee se d6clara donc en premier lieu con- « cile oecum^nique. II le fallait bien pour en tirer ensuite la consequence « que ioute personne de condition et dignite quelconquc, meme papale, 6tait « tenue d'oheir au concile en ce qui regardait la foi et Vextinction du schisme », J. de Maistre, du Pape, 1. 1, c. 12. (2) Supra, Thes. 28, § 1. (3) Acta Conc. Ephes. act. 1. DE ROMANO PONTIFICE 637 edita est contra pragmaticam sanctionem Biilla Leonis X Pastor aetermis in qiia sic legitur : « Romanum Pontificem « pro tempore existentem tanquam auctoritatem super omnia « concilia habentem, tam conciliorum indicendorum, transfe- « rendorum, ac dissolvendorum, plenum ius ac potestatem « habere, nedum ex Sacrae Scripturae testimonio, dictis san- « ctorum Patrum, ac aliorum Romanorum Pontificum sacro- « rumque canonum decretis, sed propria etiam eorumdem con- « ciliorum confessione manifeste constat » . Afferebantur insuper a Gallicanis alia argumenta, quae ta- men adeo levia sunt, ut specialem responsionem vix requi- rant, vehit cum aiebant consequens fore, si Pontifici pleni- tudo potestatis attribuatur, quod ipse posset omnia sus deque vertere in Ecclesia, ne iis quidem exceptis quae a Christo constituta et ordinata sunt. « Vani et futiles (parcant verbo) « ilH clamores qui diftlcilhme ut serii considerari possunt, ne « si Papae tribuatur perplena et suprema potestas, ipse possit « destruere episcopatum qui iure divino est in Ecclesia » (1). Quippe plenitudo potestatis quae in Pontifice est, non est nisi plenitudo potestatis ecclesiasticae, per quam leges divinae solvi omnino nequeunt, ut dictum est in Quaest. 11, Thes. 21 § 3. Nec vahdius sumeretur fundamentum ex hoc quod Pon- tifices ipsi identidem protestantur se canonibus quoque eccle- siasticis retineri, et non posse eos pro mero arbitrio abolere. Haec enim facile intelhguntur ex obvia distinctione inter po- testatem ipsam et boniun usum potestatis, iuxta illud Apo- stoh, 1 Cor. X-22 : Omnia mihi licent, sed non omnia expe- diunt ; omnia mihi licent^ sed non omnia aedificant. Si qua autem adhuc obscura maneant quoad habitudinem potestatis episcoporum ad potestatem pontificiam, ista con- venientem habebunt exphcationem in celebri quaestione de infalhbili Romani Pontificis magisterio, ad quam statim ve- niendum est iuxta ordinem et normam in Conciho Vaticano praestabihtam. (1) Relatio episcopi Tarvisini in Concilio Vaticano de emendationibns capitis III constitutionis primae de Ecclesia. 638 QUAESTIO XIV. THESIS XXXI. Roinaiiiis Pontifex:, eiiiii ex eatlieclra lo(|iiitiii% i«1 est, eiiiii oiiiniiiiii Ciii^istianoniin pastori»-» et cloetoi^is inii- nei^e fiing-en<§» pro siipreina siia apostoliea aiietoritate «loeti*iiiaiii cle flcle > el inoriliiis al> iiiii> ersa Eeelesia tenenclain clefinit, per asj^istentiain cli>inani ipj^i in Beato Petro iiroinissain, ea iiifalliiillitate pollet cpia cli- >'inii$$ Kecleinptor Eeelesiain siiaiii in clefiniencla cloetri- iia cle ficle vel inoriliii»» instnietain esse ^oliiit. Icleocfiie eiiisinocli Rc»iiiaiii Pontifieii^ clefinitiones ex sese, iiou aiitein ex eonseiiimi Eeele$$iae, siint irrefomialiiles. Cum ex hactenus dictis constet, et multiplici quidem ex capite, plenitudinem potestatis ecclesiasticae in Romano Pon- tifice residere, iam pro comperto haberi debet, esse in eo quid- quid in capite praecedenti de ipsa ecclesiastica potestate de- claratum et demonstratum fuit. Porro hanc potestatem osten- dimus esse potestatem magisterii auctam infallibilitatis cha- rismate (Thes. 16). Cuius primarium obiectum sunt res fidei et morum formaliter explicite vel formaliter implicite in catholicae revelationis deposito contentae, secundarium vero, veritates in se non revelatae, quae tamen requiruntur ut prae- dictum revelationis depositum integrum custodiatur (Thes. 17). Ostendimus praeterea, potestatem illam esse quoque iurisdi- ctionis tam fori interni quam fori externi, et hanc ultimam dividi in legislativam, iudiciariam, et coactivam (Thes. 20-21). Denique legislativam potestatem circa res etiam disciplinae habere annexam sibi infallibilitatem, quatenus in sui exer- citio defiectere non possit ad ea statuenda quae opposita fo- rent regulis fidei et evangelicae sanctitatis (Thes. 22j. Haec nunc applica Pontifici tanquam supremae ac plenae potestatis ecclesiasticae subiecto, et nihil iam superest quod adden- dum sit. Si quis autem bene consideret, videbit quod non tanta est amplitudo huius nostrae praesentis propositionis. Restringitur enim ad solum infallibilitatis charisma, quod se habet ut summae potestatis attributum et proprietas. Imo vero, ne- quidem adaequate de hac infallibilitate tractat, praesertim cum de infallibilitate in rebus disciplinae nihil euuntiet, sed DE ROMANO PONTIFICE 639 ad res doctrinae tota referatur. Et hoc ideo est, quia conti- netur ipsis terminis definitionis Vaticanae quae non omnia singillatim recenset, sed versatur circa speciale punctum de quo esse debuit specialis deterrninatio, attenta conditione historica controversiae, necnon et forma erroris cui oportebat occurrere. Recte igitur, caetera omnia ut satis superque com- perta praetermittentes, considerationem nostram reducimus ad praefatam definitionem Concilii Vaticani, cuius sensus est accurate diligenterque exponendus priusquam veniatur ad ar- gumenta. § 1. Lhi senstis Vaticanae definitionis declaratur. Quatuor aperienda veniunt. Primo, locutio ex cathedra. Secundo, criterium locutionis ex cathedra. Tertio, ratio in- fallibilitatis qua pollet Pontifex loquendo ex cathedra. Quarto, quid circa locutiones ex cathedra sit de fide definita, quid vero non. 1. Locutio ex cathedra. — Sciendum prae primis est, Pontificem tribus modis posse considerari. Primo modo, ut est persona privata seu particularis theologus, et sic, posse eum falli in doctrina de fide vel moribus, non secus ac falli potest quilibet alius, extra omnem quaestionem est (1). Ad- verte tamen diligenter, aliud omnino esse, privatam Ponti- ficis personam posse falli etiam in materia fidei, aliud vero, Pontificem secundum quod privatus homo est, posse fieri haereticum. Haeresis enim non est nisi error pertinax circa veritates ab Ecclesia iam definitas et sufificienter omnibus christianis propositas, ac per hoc, a falsis opinionibus quibus cuncti indiscriminatim tam fideles quam theologi pro humana conditione sunt obnoxii, longissime distat. Quid autem de possibiUtate haereseos^ quod ad Pontificis personam spectat, sentiendum videatur, iam dictum est in superioribus, et in omni modo non esset nmic declarandum, quoniam praesens quaestio circa personam privatam nullo pacto versatur. (1) Hoc modo accipies Iiinocentinni III in suis operibus asceticis et liturgicis, Innocentium IV in snis glossis super corpns inris, Benedi- ctum XIV in suis libris de canonizatione SS., de Synodo, etc. 040 QUAESTIO XIV. Potest secimdo considerari Pontifex ut Pontifex, sed non ex apostolicae potestatis plenitudine aliquid ab universa Ec- clesia tenendum detiniens. Qua in consideratione venit Pon- tifex in duplici circumstantia. Primo quidem quando rem agit quae Ecclesiam univer-salem non spectat. velut cum deter- minat de casibus particularibus in materia iuris vel cultus, de invaliditate ordinum huius vel illius sectae, de honoribus beatorum alicui servo Dei in particulari quadam ecclesia im- pertiendis, aliisque eiusmodi. Secundo, quando providet qui- dem Ecclesiae universae, etiam in materia fidei et morum, quin tamen in actu pontificio verificetur definitionis ratio. Ad definitionem autem oportet esse iudicium, illudque ultimatum ac definitivum. « Vox depnit significat quod Papa suam sen- « tentiam circa doctrinam quae est de rebus fidei et morum, « directe et terminative proferat » (1). Proinde, a locutione Pontificis agentis munus pastoris universalis, praedicta ratio definitionis dupliciter potest abesse : vel quia in locutione illa iudicium dogmaticum non continetur, vel quia etsi iudicium contineatur, non tamen ultimatum ac terminativum. Posterioris casus exemplum habes in decreto Stephani ad- versus rebaptizantes, quo solum indicebatur ne quid innova- retur contra antiquam consuetudinem (2). Item, in approba- tione et confirmatione doctrinalium decisionum Romanarum Congregationum (3). Item, in iis constitutionibus in quibus oeconomice aliquid statuitur, et nedum quaestio terminetur sententia categorica, iubetur potius ne circa eam studia par- tium ulterius exardescant, ut inopportunae agitationi finis imponatur. Cuiusmodi luisse noscitur celebre Constitutum Vigilii in causa trium capitulorum (4). — Prioris vero casiis exempla sunt in permultis encyclicis recentiorum Pontificum. ubi pro munere suo apostolico doctrinam quidem catholicam exponunt, at non per modum definientium, id est non in- terponendo novmn doctrinale iudicium, sed magis instruendo fideles de his quae sunt in praedicatione Ecclesiae cokimnae (1) Relatio episcopi Brixinensis de exceptionibus in caput quartum Constitutiouis x>rimae de Ecclesia. Collectio Lacensis, Tom. 7, pag. 474. (2) Denzinger, n. 14. (3) De natura et ratione harum decisionum vide thesim IP. (4) Migne, P. L., Tom. 64, coL 67 seq. DE ROMANO POiXTIFICE 641 ac lirmamenti veritatis. Et quamvis nullatenus dubitandum videatur quin in documentis huiusmodi ad universalem Ec- clesiam missis infallibiles sint Pontiiices (utique quantum ad ea quae directe et per se in eis proponuntur, ut alias in si- mili dictum est), non tamen ibi ea locutio ex cathedra est, quam attendit canon Vaticanus ; multoque minus quaerenda illa esset in actis paulo supra recensitis. Tertio igitur modo considerari potest Pontifex, secundum quod « omnium christianorum Pastoris et Doctoris munere « fungens, pro suprema sua apostolica auctoritate doctrinam « de fide vel moribus ab universa Ecclesia tenendam definit » . Yerba sunt Vaticani quae debent singillatim ponderari. — Primo dicitur: cum definit. Quod indiscriminatim accipiendum est, sive de re nusquam antea definita, sive de re quae iam pridem in regula ecclesiastici magisterii explicite contenta, nova iterum sententia novoque iudicio a Pontifice firmatur, non secus ac in Conciliis etiam oecumenicis pro grassantium errorum nova apparitione vel recrudescentia factitatum vide- mus. — Secundo : cum definit doctrlnani de fide vel moribm ab Ecclesia tenendam. Ubi observandum venit quod doctrina de fide et moribus latius patet quam divinae fidei obiectum, quia comprehendit omnia quae vel primario vel solum secundario sub magisterio Ecclesiae cadunt,iuxtapraemissa in capiteprae- cedenti, Thes. 17. Propterea non dictum est in canone Vati- cano : cum definit doctrinam tenendam tanquam de fide^ ne forte restringeretur locutio ex cathedra ad ea sola quae ut divini- tus revelata, adeoque fide divina credenda proponuntur (nam quoties in documentis ecclesiasticis sermo est de fide sine ad- dito, intelligitur fides divina). Consulto itaque omissum est ly tenendam tanquam de fide^ quod ab aliquibus proponebatur in- troducendum: ut scilicet intelligeremus, non tunc tantum ex cathedra loqui Pontificem, quando ea definit quorum contra- dictoria sunt vel fiunt vi definitionis haeretica. Sed a primo ad ultimum dicendum restat, locutionem ex cathedra esse omnem definitionem qua aliqua veritas definitur quolibet modo tenenda, et hanc locutionem in suo obiecto habere quidquid vel constitutive vel solum connexive pertinet ad revelatam fidei et morum doctrinam (1). — Tertio: omniuni christiano- (1) Cf. Collectioneni Lacensem, pag. 1704 et seq. De Ecclesia Christi. il 64:2 QUAESTIO XIV. riim Pastorh ef Dodoris munere fiingens, et iterum : ab iini- mrsa Ecdesia, etc. Quae quidem maioris explicationis gratia posita sunt, quia cum doctrina de fide et moribus ex natura sua sit res universalis Ecclesiae (minime aequiparanda cum reg-ulis disciplinaribus quae possuntesse variae pro variislocis, ordinibus, et personis), quidquid praedictis verbis significatur, implicite continetur in aliis iam explicatis. Ubicumque enim invenitur veri nominis definitio, ibi quoque directio ad uni- versam Ecclesiam, et munus pastoris et doctoris 'omnium christianorum a Pontiiice susceptum eluceat necesse est. Quan- quam non oporteat ut pontificium docimientum ad omnes ubilibet fideles vel episcopos materialiter dirigatur, sed sat est ut agatur de re ad depositum fidei attinente, et adsit intentio manifestata fluctuationi finem imponendi per senten- tiam definitivam, non subiacentem ulteriori determinationi. Et hoc modo exempli gratia, epistola S. Leonis ad Flavia- num Cp. episcopum, in qua damnabatur haeresis Eutychetis, et exactissime definiebatur quid catholica Ecdesia universaliter cle sacramento Dominicae incarnationis credat ef doceat, inter celeberrima Romanorum Pontificum decreta ex cathedra ab omnibus computatur. Sed iam de criterio ipsius locutionis ex cathedra paulo distinctius agendum est. 2. Criterium locutionis ex cathedra. - Fuerunt tem- pore Concilii Vaticani, qui ut definitionem pontificiae infalli- bilitatis impedirent. vel eam iam factam eluderent, dixerunt constare non posse, quando Romanus Pontifex supremi do- ctoris munere fungens pro auctoritate definiat, et ideo ex defectu criterii sufficientis evacuari definitionem ipsam, ut quae sit de re ignota et nobis penitus indiscernibili. Sed tam ineptam absurdamque exceptionem, vel sola exemplorum ad- ductio statim confutabit. Accipe speciminis gratia Bullam Bonifacii VIII Unam San- cfaia^ quae sic concluditur: « Porro subesse Romano Pontifici « omni humanae creaturae declaramus, dicimus, definimus et « pronuntiamus omnino esse de necessitate salutis ». — Acci- pere constitutionem Benedicti XII Benedictus Deus, de visione Dei coQcessa animabus sanctorum ante iudicium universale: « Auctoritate apostolica definimus quod animae sanctorum « omnium, etc... Quicumque autem deinceps praedictarum DE ROMANO PONTIFICE 643 « nostrarum definitionum.... contrarium, scienter et pertina- « citer tenere, asserere.... praesumpserit, contra eum sicut « contra haereticum modo debito procedatur » . — Item con- stitutionem Leonis X Exsurge Domine adversus Lutherum : « Auctoritate omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri « et Pauli et nostra, praefatos omnes et singulos articulos seu « errores, tanquam (ut praemittitur) respective haereticos aut « scandalosos aut falsos.... damnamus, reprobamus..., ac pro « damnatis, reprobatis, et reiectis, ab omnibus utriusque sexus « Christi fidelibus haberi debere decernimus et declaramus » . — Item constitutionem Innocentii X Cum occasione, ubi da- mnatis censura categorica quinque lansenii propositionibus, sic concluditur: « Mandamus igitur omnibus Christi fidelibus « utriusque sexus ne de dictis propositionibus sentire aliter « praesumant.... sub censuris et poenis contra haereticos et « eorum fautores in iure expressis » . — Item constitutionem Innocentii XI Coelestis pastor, in qua Michaelis de Molinos notantur haereses et errores : « Hac nostra perpetuo valitura « constitutione.... supradictas propositiones (tanquam haereti- « cas, suspectas, etc.) definitive damnantes et reprobantes ». — Item constitutionem Innocentii XII Cum alias, ubi de apo- stolicae potestatis plenitudine condemnatur Fenelonii liber tanquam continens propositiones temerarias, scandalosas, ac ertiam erroneas respective, quae postea singillatim enumeran- tur. — Item constitutionem Clementis XI Unigenitus^ in qua post damnatas propositiones Quesnelli in globo ut haereticas, erroneas, etc, additur: « Mandantes omnibus utriusque sexus « Christi iidelibus ne de dictis propositionibus sentire.... aliter « praesumant, quam in eadem nostra constitutione contine- « tur, etc. ». — Item Bullam Pii VI Auctorem fidei, ubi pro- positiones, doctrinae, sententiae Pistoriensium, suis cuique appositis notis et censuris (ab haeresi et infra), reprobantur perpetuo valitura constitutione : « Mandamus igitur omnibus « Christi fidelibus ne de dictis propositionibus et doctrinis « sentire. . . . praesumant contra quam in hac nostra constitu- «« tione declaratur » . — Item Bullam Pii IX Ineffahilis de im- maculata Deiparae conceptione: « Auctoritate D. N. I. C, « beatorum apostoloruoi Petri et Pauli ac nostra_, declaramus, « pronuntiamus, et definimus, doctrinam quae tenet..., esse a « Deo revelatam, atque idcirco ab omnibus fidelibus firmiter 644 QUAESTIO XIV. « constanterque tenendam » . — Item encyclicam eiusdem Pii IX Quanta cura, quae hanc finalem habet clausulam: « Itaque omnes et singulas pravas opiniones ac doctrinas sin- « gillatim hisce litteris commemoratas auctoritate nostra apo- « stolica reprobamus, proscribimus atque damnamus, easque « ab omnibus catholicae Ecclesiae filiis, velut reprobatas, pro- « scriptas atque damnatas omnino haberi volumus et manda- « mus ». — Dicesne forsitan, locutionem ex cathedra a Va- ticano intentam, in his exemplis esse dubiam, incertam, aut aliqua ex parte obscuram? Absit tamen ut in eiusmodi formulis quibus a medio aevo et deinceps uti solent Pontifices, unicum criterium repona- mus, quia procul dubio non alligamur materialitati litterae, et sive expressis sive aequipollentibus verbis exprimatur, defini- tiva ac terminativa sententia Ecclesiae proposita, semper eo- dem modo cathedralis definitionis elucet ratio. Unde in rela- tione de observationibus in schema constitutionis de Ecclesia, optimo iure animadvertebatur : « Ut enim humanae linguae « non desunt necessaria et apta signa ad exprimendam su- « premi doctoris et apostolici muneris functionem, ita eius- « modi signorum usus a Romanis Pontificibus factus evidenter « patet ex litteris iion paucis scriptis.... usque ad praesentem « Pontificem Pium IX » . Tum addebatur : « Caeterum si « quando dubitaretur, utrum documentum aliquod pontificium « sit reapse a Pontifice fungente apostolico suo munere (de- « finiendi) editum, profecto non maior esset difficultas ac na- « scitur, si quando dubitatur, quidnam in Concilio oecume- « nico revera ut fidei dogma definitum, quidve tantum ad do- « ctrinae explicationem vel probationem adiectum fuerit » (1). Et re quidem vera, hic omnino applicantur quae in superio- ribus, Thes. 18 § 1, de Ecclesiae magisterio agentes, gene- ratim observavimus : Nullum fore inconveniens si aliquando occurrat dubium, an res aliqua in particulari sit necne defi- nita. Solum enim sequitur quod praeter ea quae certo et in- dubie pro definitis habenda sunt, unanimique consensu a theologis ut talia retinentur (2), quaedam alia erunt, nonnisi (1) Collect. Lacens. Tom. 7, col 285. (2) Animadv^erte hic qnod praeter criteriam Poutiticio documeuto iu- triusecum, praesto etiam est criterium extrinsecum, repositum iu sensu DE ROMANO PONTIFICE 645 probabiliter ad definitorum ordinem pertinentia. Quae quidem ex consequenti, quod attinet ad gravitatem obligationis ex definitione enascentis, pro nondum definitis censeri debebunt, quoniam hic quoque suam applicationem habet generale prin- cipium: obligatio dubia, obligatio nulla, utique in eo ordine et intra eos limites in quibus est dubia (1). Caeterum, multo adhuc magis absona sunt ea quae ab adversariis opponebantur, ex hoc quod constare non possit quando Romanus Pontifex omnes ad infallibiliter definiendum expleverit conditiones. Id enim et petitionem continet prin- cipii, et nequicquam pertinet ad criterium locutionis ex ca- thedra, de qua ratiocinandum est sicut de quorumlibet con- ciliorum oecumenicorum dogmaticis iudiciis. Sane vero, cum de oecumenicis decretis agitur, non in eo criterium reponi- tur, an scilicet concilium expleverit necne conditiones ad de- finiendum infallibiliter, sed in hoc exclusive, an de facto de- finiverit vel non definiverit, quia si definivit et in definiendo (ut supponitur) est infallibile, ipsum definitionis factum secum necessario infert conditiones omnes, quaecumque tandem illae sint, ad infallibilitatem requisitae. Alias iungerentur contra- dictoria simul. Porro, eamdem prorsus causam esse de locu- tione Pontificis ex cathedra, praeterquam ouod per se satis patet, adhuc hiculentius constabit ex declaratione eius quod tertio loco iam venit exponendum. 3. Ratio infallibilitatis qua pollet Pontifex loquens ex cathedra. — Hanc rationem Yaticana Synodus adaequate expressit his verbis: Per assistentiam dimnam ipsi in Beato Petro promissam^ ea infaUihilitate poUere qua dimmis Redem- ptor Ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel morihtis instnictam esse voluit. Reducimur ergo ad ea quae in praece- dentibus de Ecclesiae magisterio generaliter declarata sunt, totiu8 Ecclesiae a Petro edoctae, qni etiam sensus per unaniniem theo- logorum catholicorum sententiam nobis manifestatur. Sequitur hoc ex principiis certissimis de passiva infallibilitate Ecclesiae. Nam Ecclesiae « indefectibilitas partim quidem consistit in hoc quod Ecclesia docens « non potest in docendo a recto veritatis tramite aberrare, partim vero « in hoc quod Ecclesia edocta non potest deflectero a sequenda doctrina « sui Pastoris, vel illam aliter ac traditur, recipere». (1) Thes. 18, $ 1. 646 QUAESTIO XIV. ut quidquid explicitus omnium saeculorum christianorum con- sensus tenuit de infallibilitate Pontilicis simul cum corpore episcoporum vel dispersorum vel in Concilio adunatorum, idipsum de infallibilitate Pontificis etiam seorsum accepti te- neatur (1). In primis. ut infallibilitatis causa assignatur assistentia di- vina^ id est specialis providentia cavens ne unquam Pontifex ad definitionem deveniat. nisi illa conformis sit veritati, et in- tra propriam sphaeram ecclesiastici magisterii contineatur. — Hinc apparet primo, quam longe a recto logicae tramite aber- raverint Gallicani illi, qui infallibilitatem in tota Ecclesia do- cente admittentes, eam uti per se incredibilem in uno Ponti- fice explodebant. Et sane, si infallibilitatis charisma ex summa luminum quae sunt in Ecclesia resultaret, ratio eiusmodi opi- nionis satis intelligeretur. Sed si, ut vere est, infallibilitas magisterii nullam aliam causam novit praeter divinam assi- stentiam, unusquisque statim videt, non esse difficilius con- cipere assistentiam hanc, sive uni seorsum, sive toti in soli- dum coUegio alligatam et promissam. — Apparet praeterea, quam irrationabiliter vohierint quidam introducere in consti- tutionem dogmaticam de infallibilitate pontificia. conditiones quae ipsius Pontificis diligentiam in veritate indaganda con- cernunt. Nam etsi assistentia promissa, ut aUas explicatum est, non sit per modum novarum revelationum, sed per mo- dum providentiae quae non exchidit, imo connaturaliter exigit et obHgatoriam facit dihgentem in fontes revelationis ab apo- stoHs traditae inquisitionem. adhuc tamen non in ea inquisi- tione reponitur infalHbihtatis ratio. lure ergo meritoque ob- servabat episcopus Brixinensis in relatione de emendationibus capitis quarti constitutionis de Ecclesia, conditiones praedi- ctas, utpote conscientiam Pontificis respicientes, ordini potius moraH quam dogmatico accensendas esse. « Piissime enim « D. N. lesus Christus charisma veritatis. non a conscientia « Pontificis soH Deo cognita. sed a relatione Pontificis pu- « bHca ad universalem Ecclesiam dependere voHiit, quia aHas « hoc infaHibiHtatis donum medium efficax ad unitatem Ec- « clesiae conservandam et reparandam non esset. Sed ideo nil « timendimi, ac si per malam fidem et negHgentiam Pontificis (1) Thes. 16, 2. DE ROMANO PONTIFICE 647 <' universalis Ecclesia in errorem circa fidem induci posset. « Nam assistentia divina Petri successoribus promissa, est « causa ita efficax ut iudicium summi Pontificis, si esset er- « roneum, impediretur; aut si reapse Pontifex ad definitio- « nem deveniat, illa infallibiliter vera exsistat » (1). Et haec quidem de infallibilitatis causa. Deinde eiusdem charismatis assignatur subiectum cum di- citur: Ipsi in Beato Petro promissam. In Beato Petro, inquit, ut intelligamus subiectum infallibilitatis esse personam publi- cam, id est personam capitis formaliter in quantum huius- modi. Et hinc est quod non promiscue utimur nominibus infallibilitatis personalis et separatae, quae ambiguum sensum habere possimt. Sane vero, si per hoc nomen personaUs in- tendat quis reiicere distinctionem a Gallicanis invectam inter sedem et sedentem, quasi sola sedes esset indefectibilis, non vero singulus quisque ex his qui in ea Petro succedunt, sic vere diceretur infallibilitas personalis. At quia liaec locutio facile intelligitur quasi cadens super privatam Pontificis per- sonam, ideo non sustinetur et non est simpiiciter concedenda. Et maiorem adhuc aequivocationem secum fert vocabulum separataj tum quia videretur excludere omnem cooperationem Ecclesiae in ordine ad praeparandas locutiones ex cathedra, tum praesertim quia innueret subiectum infallibilitatis non esse Pontificem sub formali ratione Capitis, quod utique a corpore separatum nefas est cogitare. Recte ergo dices pon- tificias definitiones esse irreformabiles ex sese, et non ex consensu Ecclesiae, nam hoc pertinet ad negationem depen- dentiae: rationein vero separationis seu disiunctionis, quasi dissecti capitis et obtruncati corporis, nusquam insinuabis. Tandem, suis terminis circumscribitur Pontificis infallibi- litas per hoc quod declaratur ea ipsa esse, qua divinus Redem- ptor Ecdesiam suam in definienda doctrina de fide vel morihus instructam voluit. Et quia hactenus saltem non eodem certi- tudinis gradu venit infallibilitas Ecclesiae in rebus quae deh- niuntur ut a Deo revelatae, et in aliis quae solum proponuntur ut cum revelatis connexae, sequitur eamdem quoque distin- ctionem esse introducendam in praesenti. Atque hinc statim apparet, infallibilitatem pontificiam non fuisse in Yaticano U) Collect. Lac. Tom. 7, col. 401. 648 QUAESTIO xiv. Concilio definitam tanquam de fide quoad omnia indiscrimi- natim decreta ex cathedra. Sed hoc ipsrnn paulo uberius ex- plicare oportet in quarto et ultimo puncto. 4. Quid circa infallibilitatem locutionum ex cathedra sit de fide definita, quid vero non. — Dictum est in su- perioribus, Thes. 17 § 2, infallibilitatem Ecclesiae circa res formaliter revelatas esse fidei articulum, imo talem articuhim cuius negatio non simplex haeresis est, sed haeresis vere ca- pitalis, id est radix omnium aliarum haereseon. At de exten- sione infallibilitatis ad veritates in se non revelatas et secun- dario tantum ad magisterii obiectmn pertinentes, nondum verilicari omnes conditiones necessarias ut possit recenseri inter ea dogmata quae citra haeresim respui nequeunt. « Haec « infallibihtatis extensio, omnibus theologis consentientibus. « veritas est theologica ita certa, ut eius negatio error esset « gravissimus..., quamvis hactenus haereseos damnata non « sit » (1). Porro, Patribus Vaticanis visum est nihil super ea re definire, sed quaestionem de integro relinquere in statu in quo erat (2). Hinc ergo oriebatur difiicultas quoad definitionem ponti- ficiae infallibilitatis, quia si decretum conciliare illam limi- tabat ad solas definitiones dogmatum divinitus revelatorum, eo ipso a censu locutionum ex cathedra exchidebantur omnia iudicia quibus Pontifices damnant et censurant propositiones censuris haeresi minoribus, itemque omnia acta quibus aliquid definiunt in materia factorum dogmaticorum, canonizationis Sanctorum, etc. Et hoc erat maxime inconveniens, imo indu- cens in errorem. Si autem extendebat eam ad totum obiectum ecclesiastici magisterii, iam definiebatur quaestio a qua con- sulto Patres volebant abstinere. Remedium ergo iustae di- scretionis inventum est in aliqua formula, quae infallibiHtatem Pontificis loquentis ex cathedra determinaret per comparatio- nem cum infallibilitate Ecclesiae, asserendo illam ipsam esse qua divinus Redemptor Ecclesiam suam in definienda doctrina (1) Card. Frauzelin citatu8 supra, Tlies. 17, o 2. (2) « Cuni autem Patribus Deputationis unanimi cousensione visum sit « lianc quaestionem nunc saltem non definieudam, sed relinquendara esse « in eo statu in quo est, etc. ». Relatio episcopi Brixinensi.s ante Sess. IV^ Collect. Lac. Tom. 7, col. 415, i)E ROMANO PONTIFICE 649 de fide vel moribus instructara voluit. Duo enim inde conse- quebantur. Primo, de fide definita fore infallibilitatem Ponti- ficis in fidei dogmatibus, id est in decretis quibus proponitur id quod est a Deo revelatum, vel notatur id quod est contra- dictorie revelationi oppositum. Secundo, certissimam quoque fore, non tamen tanquam de fide definita, eamdem Pontificis infallibilitatem in censuris infra haeresim, in factis dogmati- cis, in Sanctorum canonizatione, aliisque huiusmodi. Si quando autem contingeret infallibilitatem Ecclesiae in his etiam ma- teriis explicite definiri, statim et ipso facto evasuram de fide infallibilitatem Pontificis in eisdem, quae quidem infallibilitas non sine gravissimo peccato erroneitatis, sed tamen absque nota haereseos, usque nunc negaretur. Praestat rem omnem compendiare verbis episcopi Brixi- nensis in fine relationis factae ad Concilium Vaticanum ante- Sessionem quartam, in qua praefata formula fuit definitivo:- ipsius Concilii iudicio firmata : « In hac definitione (qiiae ad- « liiic suffmgiis Patrum proponehatun^ tria sequentia continen- « tur. — - Primo, Romanum Pontificem per promissam &ibi « divinam assistentiam esse infallibilem, cum pro suprema sua « auctoritate doctrinam ab universa Ecclesia tenendam definit, . « seu ut phires theologi loquuntur, definitiva ac terminativa « sententia proponit. — Secundo, obiectum harum infallibi- « lium definitionum esse doctrinam de fide vel moribus. — « Tertio, in hoc obiecto ita generice enuntiato infallibilita- « tem Pontificis nec magis nec minus late patere quam pa- « teat infallibilitas Ecclesiae in suis definitionibus de fide et « moribus. Unde sicut nemine diffitente haereticum est Ec^- « clesiae infallibilitatem in definiendis fidei dogmatibus ne^- « gare, ita in huius decreti Vaticani vi, non minus haereticm-m « erit negare summi Pontificis per se spectati infallibilitatem « in definitionibus dogmatum fidei. In illis autem in quibus « theologice quidem certum, non tamen hactenus certum de « fide est Ecclesiam esse infallibilem, etiam infallibilitas Pon- « tificis hoc decreto sacri Concilii non definitm' tanquam de « fide credenda. Qua vero certitudine theologica constat, haec « alia obiecta praeter dogmata fidei comprehendi intra ambi- « tum infallibilitatis qua pollet Ecclesia in suis definitionibus, « eadem certitudine tenendum est ac erit, ad haec etiam 650 QUAESTIO XIV. « obiecta extendi infallibilitatem in definitionibus editis a Ro- « mano Pontifice » (1). Et de sensu Yaticanae definitionis hactenus satis. §2. Uhi argumenta scriphiraUa de Ponfificia infalJihilifafe propomnifur. I. — Prae primis contjnetur haec veritas in textu Mat- thaei XVI-18, ut facile constat ex praemissis supra. Thes. 25 § 1. Ibi enim ostensum est, metaphoram petrae importare munus basis firmae et firmantis. supra quam tota de integro reponitur fabrica aedificii. quaeque ipsi aedificio cunctisque eius partibus contra multiplicia ruinarum principia generalis causa exsistit inconcussae consistentiae. Et re quidem vera, id palam efficitur vel ex ipso communi modo loquendi homi- num, cum dicunt aliquid esse fundatum supra petram, ut figu- rative significent inesse ei principium stabilis et invictae soliditatis. Confirmatur quoque ex loco analogo Matth. VII-26, ubi sapienti aediticatori opponitur stultus architectus qui aedi- ficat supra arenam. Unde promptum apertumque est, hunc esse Dominicae sententiae sensum : nulli ruinae Ecclesiani fore obnoxiam, quia et quatenus super petram aedificatur. Si- cut si dicerem: haec domus in rupe fundatur et non cadet, procul dubio sigTiificarem, ideo non casuram, quia est in rupe fundata. Quo posito, sic formatur argumentum : Petra Ecclesiae quae auctore Christo, est Ecclesiae universali ratio firmiter consi- stendi adversus inferi portas, ac per hoc, adversus omnes er- rores fidei corruptivos: haec, inquam, petra tam in se quanl in suo infiuxu relate ad mysticum aedificium quod sustentat. infallibilis sit necesse est. Quomodo enim inconcussae solidi- tatis principium exsisteret, si hanc ipsam soliditatem in se non haberet? i^tqui ex demonstratis, petra Ecclesiae est Pe- trus seu Romanus Pontifex prout suprema auctoritate auctus. (1) CoUect. Lac. Tom. 7, col. 416-417. — De criteriis autera distin- guendi definitiones qnae snnt de ipsis fidei dogniatibus, ab aliis quae sunt de veritatibus solnm connexis cnni revelatione, vide supra, Tlies. 18 ^ 1. DE ROMANO PONTIFICE 651 Ergo E/Omanus Pontifex in supremae auctoritatis apostolicae exercitio est infallibilis. Et quia propria infallibilitatis ratio quoad res doctrinae in magisterio reponitur, dicendum iuxta evangelii verba, quod Pontifex quando ex cathedra loquitur, pollet infallibilitate sese extendente ad ea omnia in quibus attenditur ipsa Ecclesiae indefectibilitas, id est tum ad fidem secundum se, tum ad ea quae sunt cum ipso fidei deposito con- nexa et ad integralem eius custodiam requisita. II. — Continetur quoque haec eadem veritas in verbis Christi apud Lucam XXII-31 et seq. : Ait aiitein Dominus: Si- mon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum. Ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua, et tu ali- quando conversus (1) confirma fratres tuos. Ad cuius rei evi- dentiam suffi.ciet haec tria declarare. Primo, quod verba Do- mini sunt de Petro prout condistincto a caeteris apostolis vel membris Ecclesiae. Secundo, quod diriguntur ad eum prout est Ecclesiae caput in suis successoribus semper permansu- rus. Tertio^ quod adstruunt praerogativam infallibilitatis do- ctrinalis, annexam iniuncto muneri confirmandi fratres in fide. Ostenditur autem primum, nam ut Bellarminus observat 1. 4 de Rom. Pont. c. 3, Dominus unam tantum personam designavit dicens bis : Simon, Simon, et addons toties prono- men secundae personae : pro te, fides tua, et tu, fratres tuos. Accedit quod Dominus coeperat loqui in plurali : Satanas expetivit vos, deinde mox mutavir, formam loquendi, et ait : (l) De sensu participii conversus, EmOTQEipag triplex datur sententia. « Prima communis: Fostq%iam a lapsn tnplich negatiouis resipueris. Ratio, « usus loquendi N. T. ubi frequenter lioc verbum venit tali sensu in- « transitivo. VideMatth. XIII-15, Act. III-19, XI-21, XIV-14, 2 Cor. 111-16, « 1 Thess. 1-9. — Secunda sententia habet smOTQeymg pro hebraismo, « quod idem valet ac adverbiura jrdMv, vicissim. Uude sic: Et tu vicissim « conjirma fratres tuos... — Tertia sententia explicat EmOTQEyjag, sollicita « cura intentns, ut Psalm. VI-5, lerem. XV-19, etc... Haec tertia sen- « tentia videtur longius quaesita; caeterae duae probabiles sunt ; prae- « placet tamen prima propter allatas rationes, quibus nihil solidi oppo- « situm fuit. Quod enim dicitur, ante verba textus nostri nullam fuisse « factam mentionem lapsus Petri, nihil ofificit. Nam Christus ad decla- « randum sensum vocis EmOTQEyjag, statim triplicis uegationis praedi- « ctionem subiunxisae censendus est (Lac. XXII, 33-34) ». Corluy, Spi- cilegium dogmatico-biblicum, Tom. 1, Comment. 4. 652 QUAESTIO XIV. Ego autem rogavi pro te. Accedit demum quod non potest expressius contradistingui una persona a caeteris, quam si quis det illi munus confirmandi eos, prout revera habetur in praesenti. Ostenditur quoque secundum, nam Dominus oravit pro Petro in utilitatem Ecclesiae, sese adversarium opponens Sa- tanae qui procul dubio omnes in futurum fideles cribrare expetiverat. Ut ergo correspondeat dictum Domini in vers. 32^ rationi allatae in vers. 31, oportet ut ista: ego autem rogavi pro te^ referantur ad Petrum prout in finem usque per suos successores mansurum. — Et amplius confirmatur, quia mu- nus commissum Petro non erat pro tempore mox futuro usque ad ascensionem. In his quippe diebus confirmator apostolo- rum aliorumque fidelium fuit ipse Christus, qui praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei. Pro tempore autem quod ascensionem immediate subsecutum est, omnium et singulormn apostolorum coniirmator exstitit Spiritus Sanctus per specialissimum illud charisma de quo supra dictum est, Thes. 26 § 1. Ex quo id demum efiicitur, quod multo magis post defunctos apostolos, opus erat Ec- clesiae confirmatore Petro contra impetus Satanae. — Nec obstat omnino quod iuxta probabilissimam interpretationem vocis EmrjTOEymg, alhisio fiat ad casum Petri, qui utique tan- quam persona privata, et non tanquam Ecclesiae caput lapsu- rus erat et convertendus. Nam etsi appellatio ista, ei tu ali- quanclo conversuSy materialiter accepta respiciat singularem Petri personam, tamen sumpta formaUter secundum quod ad intentum Christi et ad sensum totius orationis confert, omni- bus Petri successoribus communis est. Id enim wlt Domi- nus inculcare : donum indefectibilitatis et munus confirma- toris fratrum, ad gratiam gratis datam referendum esse, utpote subiecto ex sese fragili et lapsui obnoxio inexsistens. Quasi dixisset Christus : Et tu qui ex temetipso firmus non es, qui- que ex sola assistentia a me impetrata indefectibilitatem con- sequi vales, prout clare ostendet lapsus ille tuus ad huius rei manifestationem permittendus : tu, inquam, confirma fratres tuos. Constat autem conditionem hanc respicere omnes in perpetuum successores Petri, tametsi transfiguretur in facto DE ROMANO PONTIFICE 653 quod Petro prout typum gerenti totius successionis Pontifi- •cum, personale fuit. Ostenditur denique tertium, quia quod Dominus rogavit ad incolumitatem et consistentiam suae EcclesiaCj absoluta petitione rogavit, et proinde infallibiliter impetravit, ut cer- tum est ex doctrina de Incarnatione. Haec igitur oratio Christi aequivalet certae et infallibili promissioni. Oravit autem ut nunquam deficeret fides Petri in ordine ad demandatum mu- nus confirmandi Ecclesiam contra errores a Satana dissemi- natos. Sed hoc nihil aliud erat quam rogare ut praedicatio Petri foret semper verae fidei norma, ac per hoc, ne mate- rialiter quidem a revelatae veritatis tramite unquam deviaret. Nam licet in fideli qui materialiter tantum errat, adhuc de- beat dici fides integra in omnibus permanere, eo quod in ipso consideratur fides ut in regulato, qui non obstante materiali suo errore, semper retinet quidquid formale est in confor- mitate cum regula, non tamen idem valet quoad eum cui di- citur : confirma fratres tuos. In eo enim consideratur fides, non ut in regulato, sed ut in regula, de cuius ratione est ut sit undequaque recta. Proinde, idem omnino est, fidem Petri confirmatoris fratrum nunquam esse defecturam, ac Petrum esse infallibilem in definiendo doctrinam de fide vel moribus ab universa Ecclesia tenendam, ut pronum sit concludere verbis Vaticanae Synodi, Sess. IV, cap. 4 : « Quorum (Pon- « tificum B/Omanorum) apostolicam doctrinam omnes venera- « biles Patres amplexi et sancti Doctores orthodoxi venerati « atque secuti sunt ; plenissime scientes, hanc Sancti Petri « Sedem ab omni semper errore illibatam permanere, secun- « dum Domini Salvatoris nostri divinam pollicitationem di- « scipulorum suorum principi factam : Ego rogavi pro te^ ut « non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fra- « tres ttios ». III. — Continetur demum haec eadem veritas, sin minus formaliter ut in duobus praecedentibus testimoniis, at certe virtualiter et deductive, in verbis evangelicis loan. XXI-15: Pasce agnos meos^ pasce^oves meas. Hinc enim efficitur, esse omnibus necessarium necessitate salutis, pertinere ad ovile Petri et audire vocem supremi pastoris a Christo constituti super gregem universum : omnibus, inquam, tam fidelibus quam episcopis qui pastores quidem sunt respectu populorum, 654 QUAESTIO XIV. sed oves respectu Petri. Cum autem pastoralis auctoritas in Ecclesia per propositionem credendorum potissimum exer- ceatur, statim apparet nos omnes iure divino obligari ad cre- dendum et firmiter tenendum quidquid a summo et univer- sali pastore Petro in rebus fidei et morum definitur. Atqui huiusmodi obligato arguit ex natura rei infallibilitatem do- ctrinalem in Pontifice. quia procul dubio nequaquam esse po- tuit ut Deus ligaret Ecclesiam universam ad firmissimum as- sensum circa ea quae fallibilis auctoritas proponeret. Ubi vides quod in hoc argumento non praesupponitur or- dine logico infallibilitas Pontificis, ad obligationem adhae- rendi his quae docet Pontifex ut supremus pastor Ecclesiae. Sed e converso, ex obligatione adhaerendi quam nobis imme- diate manifestat institutio evangelica de Petro pastore agno- rum et ovium, per logicam consequentiam deducitur Pontificis infallibilitas. Et hoc interim nota, quia exinde postea appa- rebit quomodo locutiones ex cathedra semper habuerunt eamdem ipsam vim quam nunc post Concilium Yaticanum habent, et quomodo sine ullo circulo vitioso potuisset Pontifex, etiam extra oecumenicam synodum, propriam infallibilitatem definire, eamque ut fidei dogma omnibus christianis expresse credendam intimare. §3. Ubi antiquae Traditioni-s tedinionia affentntur. Placuit hic referre quoad principales partes, demonstratio- nem quam ipso tempore effervescentis controversiae circa de- clarationem Gallicanam anni 1682, scripsit Fenelon in dis- sertatione de Summi Pontificis auctoritate. In qua quidem intendit potissimum destruere inventam a Bossuetio distin- ctionem inter indefectibilitatem Sedis et infallibihtatem Pon- tificum. Cum enim in tanta evidentia testimoniorum tum Scri- pturae tum Traditionis, Declarationis auctor non potuisset non confiteri perpetuitatem Sedis Principis apostolorum in ratione centri et capitis totius Ecclesiae, ad ipsas fidei catho- licae bases ac radices pertinere, medium iustae discretionis se invenisse putavit, sic dicendo : « Promissum quidem fuisse « apostolic^e Sedi, eam aeternum fore Ecclesiae catholicae DE ROMANO PONTIFICE 655 « fundamentum, centrum, atqne caput, atque adeo eam nun- « quam fore schismaticam aut haereticam, quemadmodum « plurimae orientales ecclesiae quae catholica communione « olim gaudentes, in schisma et in haeresim tandem prolapsae « sunt... Enimvero, si sedes illa circa fidem erraret, non er- « raret pertinaci et obstinato animo : a caeteris ecclesiis ad « rectum fidei tramitem cito revocaretur ; simul atque senti- « ret se errare, abdicaret errorem. Unde etiamsi bono animo « aliquando erret, attamen schisma et haeresim usque ad con- « summationem saeculi declinabit. Itaque haec sedes in iudi- « cando falli quidem et errare potest circa iidem, nec tamen « fides Petri in hac sede deficeret, quandoquidem haec sedes « constantissime vellet purissimae omnium suae communionis « ecclesiarum fidei adhaerere. Non erraret cum pertinacia, « nunquam vinculum communionis abrumperet. Itaque expres- « sissimis promissorum vocibus penitus inhaerendo, indefecti- « bilitatem asserendam esse, neque tamen admittendam com- « mentitiam Transalpinorum infallibilitatem » (1). — Hoc igitur veri nominis commentum est, ex tot capitibus plane insubsi- stens, sibique ipsi non constans, cui applicat Fenelon dictum Augustini ad lulianum Pelagianum : Mim mnt quae dicitis, nova sunt quae dicitis, falsa sunt quae dicitis. Mira stupemus, nova cavemus, falsa convincimus. Ex antiqua autem Tradi- tione haec selecta aflfert in supralaudata dissertatione c. 10-25. 1. Profertur S. Irenaei testimonium. — Primo in li- mine occurrit antiquissimus ille, et apostolorum collegio fere coaequalis Irenaeus: « Ad hanc enim Ecclesiam, ait, propter « potiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ec- « clesiam, hoc est, eos qui sunt undique fideles : in qua sem- « per ab his qui sunt undique, conservata est ea quae est ab « apostolis traditio ». Primo, non dicit Irenaeus ad hanc Ecclesiam (Romanam) conveniendum esse, si forte non erret in fide docenda. Sed absolute pronuntiat, necesse esse ut omnes fideles, id est, omnes ecclesiae catholicae, ad eam nunquam non conveniant. — Secundo, si haec sedes aliquid haereticum a tota Ecclesia credendum definiret, tum certe ii qui sunt undique fideles in ea definitione amplectenda convenire non deberent. Imo (1) Apud Fenelou; Dissert, de Summi Pont. auct., c. 7. 656 QTJAESTIO XIV. necesse potius esset ut ab ea sic definiente, et dissentientes excommunicante recederent. — Tertio. ratio propter quam necesse est alias ecclesias ad hanc convenire. est ipsius potior principaUtas. Atqui haec potior principalitas est motivum conveniendi, quod oportet esse actuale singulis temporum momentis. Cessaret autem hoc motivum, si haec sedes in aliquo temporis puncto non iam potentior. caeteris, imo mul- tum infirmior. et aliquid haereticum definiens, a caeteris iure merito reprehenderetur. Tum certe ijDsa cogeretur ad alias convenire et ab ipsis emendari. — Denique, quare necesse est ad hanc convenire Ecclesiam ? Scilicet quia in eius sinu tanquam in centro, semper consermta est ea qiiae est ab apo- stolis traditio. Haec autem conveniendi ratio nunquam cessare poterit, quandoquidem nunquam non convenire. unitatis ser- vandae causa. necesse est. Ergo nulhim unquam erit temporis punctum in quo non oporteat dici a fidelibus : Convenimus ad hanc Ecclesiam, eo quod sit radix. caput, atque centrum traditionis. Quemadmodum enim sanguis in corpore humano, a corde veluti fonte ac centro in extrema membra fluit, ut continuo ab extremis refluat ad centrum. ita etiam ea quae semper conservata est ab apostolis traditio. a fonte ac centro, scilicet Sede apostolica, ad extremas ecclesias fluit, ut ab extremis ad centrum refluat. Quod si sanguis ipsius centri, scilicet cordis, fieret sanies atque tabum, nonne totum corpus corruptum subito interiret? Ita etiam si Sedes apostolica, sci- licet centrum sive cor totius Ecclesiae. seu fons et radix totius traditionis, traditionem corrumperet. nonne traditio quae in fonte ac centro purgari debet ac refici, tum temporis in centro sic infecta. totum Ecclesiae corpus suo veneno poUueret? Neque dicas centrum reviviscere et convalere ali- quando posse. Xamque in hoc defectus intervallo non esset necesse ut omnes ilhic convenirent. Imo quamdiu duraret de- fectus ille, magis necesse esset ut ab ea conventione. scilicet consensione dogmatica circa fidem, sese abstinerent omnes omnium gentium ecclesiae (1). (!) Irenaeo per omnia consonat alter iusignis Graecoruni doctor S. Ma- ximus martyr, epist. ad Mariuum : « Omues enim orbis terrarum fines, et « qui ubique geutium Domiuum vere rectaque fide confiteutur, velut iu « solem sempiteTuae lucis in sanctissimani Roiuauam Ecclesiam, eiusque DE ROMANO PONTIFICE 657 2. Profertur S. Cypriani testimonium. — « Deus imus « est, ait, et Christus unus, et una Ecclesia, et catliedra una « super petram Domini voce fundata.... Quisquis alibi colle- « gerit, spargit » (1). Et de unitate Ecclesiae, c. 4: « Probatio « est ad fidem facilis compendio veritatis. Loquitur Dominus « ad Petrum: Ego tibi dico, inquit, quia tu es Petrus, etc». Revera, magnum est hoc, et facile ad veritatem tuto inda- gandam compendiiim^ si primo ictu oculis spectes quid Petrus in sua Sede doceat. Quisquis enim alibi collegerit, spargit. Alibi Cyprianus de Romana cathedra sic habet (2) : « Sci- « mus nos et adhortatos esse ut Ecclesiae catholicae radicem « et matricem agnoscerent ac tenerent » . Si vitiaretur plantae , 7'adiXj planta ipsa continuo marcesceret. Non solum agno- scenda est haec radix, sed etiam omnibus diebus sine inter- missione tenenda. Alibi sic docet (3) : « Navigare audent (haeretici) ad Petri « cathedram atque ad ecclesiam principalem, unde unitas « sacerdotalis exorta est..., nec cogitare eos esse JRomanos « quorum fides, apostolo praedicante, laudata est, ad quos « perfidia habere non possit accessum » . Itaque ne dixeris ecclesiam principalem quae omnino singulari* privilegio do- natur, nunquam esse aliquid haereticum deiinituram quin cito resipiscat, et eiurata haereticorum perfidia, sibi ipsi humili animo contradicat. Contra, Cyprianus docet ne accessum quidem posse dari subdolae haereticorum perfidiae ad hanc Sedem circumveniendam. — Cuius quidem principalis eccle- siae suprema auctoritas eo adhuc Cypriani sermone confir- « confessionem ac fidem recta intortis oculis respiciunt, ex ipsa elfulgu- « rans expectantes iubar Ab initio enim quando ad uos Dei Verbuni « assumpta carne descendit, unicaui formam basim ac fundamentuni « omnes ubique Christianorum Ecclesiae, quae ibi (Romae) est, maxiraani « nacti sunt habentque Ecclesiara, ut in quani, iuxta ipsani Salvatoris « promissionem, portae inferi haudquaquam praevaluerint, sed quae re- « ctae fidei in ipsum ac confessionis claves habeat, hisque qui cum pie- « tate accedant, solam pietatem aperiat, claudat vero atque obstruat « omne os haereticorum iniustitiaui loquens in excelso ». Patr. graec, Tom. 91, col. 138-139. (1) Cypr. epist. 40 ad plebera n. 5. (2) Epist. 45 ad Cornelium^ c. 3. (3) Epist. 55 ad Cornelium, c. 14. De Ecclesia Chrisli. 42 658 QUAESTIO XIV. matur (1) : « Quomodo solis multi radii, sed lumen unum ; et « rami arboris multi, sed robur unum tenaci radice fundatum.> « et cum de fonte uno rivi plurimi defiuunt, numerositas licet « diffusa videatur exundantis copiae largitate, unitas tamen « servatur in origine. Avelle radium solis a corpore, divisio- « nem lucis unitas non capit; ab arbore frange ramum, fra- « ctus germinare non poterit; a fonte praecide rivum, prae- « cisus arescit. Sic et Ecclesia Domini luce perfusa per orbem « totum radios suos porrigit, unum tamen lumen est quod « ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. Ramos « suos in universam terram copia ubertatis extendit, proflu- « entes largiter expandit; unum tamen caput est et origo una, « et una mater fecunditatis successibus copiosa » . Porro unum hoc caput est apostolica Sedes. Haec est origo et matev, et radix, et matrix. Hic est fons unde unitas sacerdotalis exorta est. Atqui unitas non servatur nisi in origine. Radii a sole se- parati nihil splendoris habent. Rivi a fonte seclusi protinus arescunt. At vero si fons ipse contagio definitionis haereticae corrumperetur, necesse esset, aut rivulos a fonte seclusos arescere, aut a fonte venenato infici. 3. Profertur S. Hieronymi testimonium. — « Cathe- « dram Petri, inquit epist. 15 ad Damasum, et fidem aposto- « lico ore laudatam censui consulendam.... Ubicumque fuerit « corpus, illic congregabuntur aquilae. Profligato a sobole « mala patrimonio, apud vos solos incorrupta patrum servatur « haereditas.... Vos estis hix mundi, vos sal terrae.... Beatitu- « dini tuae, id est cathedrae Petri communione consocior. « Super illam petram aedificatam Ecclesiam scio. Quicumque « extra hanc domum agnum comederit, profanus est.... Decer- « nite, obsecro, si placet, et non timebo tres hypostases di- «cere.... Quamobrem obtestor Beatitudinem tuam per cruci- .« fixam mundi salutem, per homousian Trinitatem, ut mihi « epistolis tuis, sive tacendarum sive dicendarum hypostaseon « detur auctoritas » . Hieronymus non dicit: Vestrae Sedi me coniungi volo, eo quod ex promissione sciam hanc Sedem, si in fide docenda erraverit, mox ad rectum fidei tramitem reversuram, et do- cili erga inferiores ecclesias animo eiuraturam esse suum (1) De iiiiit. Eccl. c. 5. DE ROMANO PONTIFICE 659 errorem. Non dicit Hieron^mius : Si haec Sedes contra fidem me forte deceperit, ad hanc fidem repetendam ipsa cito resi- piscet, brevis saltem erit eius deceptio et meus error. Sed con- tra, sanctus Doctor ait: Jjhiciimque fiierit corpus, iUic congre- gabuntur aquilae, id est : Quaecumque dixerit haec Sedes, haec eadem uno ore, una voce, uno animo dicturae sunt aliae omnes catholicae ecclesiae. Absit vero ut aliae ecclesiae huic principali unquam exprobrent aliquid haereticum ab ipsa definitum fuisse. Contra, Hieronymus declarat eas omnes ec- clesias quae, reiecta huius Sedis definitione, a communione fidei sic definitae recederent, agmim extra unitatis domum esse comesturas, atque adeo profanas fore. Si vero haec Sedes aliquid haereticum definire posset, oportuisset ut maximus ille doctor Hieronymus ita fuisset locutus : Apud vos solos quidem incorrupta patrum hactenus servata est haereditas, sed singulis diebus obscurari, inquinari, et intermitti potest haec traditio. Quod si contigerit, nulla erit in nobis mora quin aDerte contradicatur vestrae definitioni. Obstrepunt critici dicentes, haec oratoris Hieronymi verba non esse dogmatica eius statuta, sed ofiiciosas voces quibus huius Sedis gratiam inire studebat, exaggerata ipsius aucto- ritate. Verum praeterquam quod assidua et continua haec Pa- trum placita elficacissimam traditionem contexunt, quaenam alia est, quaeso, sive Alexandrinae sive Constantinopolitanae sedis auctoritas de qua simile quidpiam dictum fuerit, dum gratia imperatorum et praesulum ambitio eiusmodi laudes exigere videbantur ? Quod si fas sit indomito criticorum gregi has sententias ex ipsa Christi promissione depromptas, in as- sentatorium laudandi genus et turpe verborum lenocinium de- torquere, ecquis erit omnium Patrum cui tuto credere possis? Quaenam vero assignabitur traditio de infallibilitate Ecclesiae universalis^ quam pessimi quique facile non eludant, dicentes verba Patrum de auctoritate Ecclesiae vago et adulatorio animo fuisse sci^ipta ? 4. Profertur S. Augustini testimonium. — Africani an- tistites Pelagium et Caelestium in duobus conciliis Carthagi- nensi et Milevitano damnaverant, tum scripserant ad Inno- centium Papam ut sententiae conciliari accederet apostolicae Sedis auctoritas (1). Augustinus vero qui duplicis concilii (1) Apud Migne, P. L. Tom. 20, col. 564 seq. 860 QUAESTIO XIV. pars magna fnerat. quique profligandae Pelagianoriun liaeresi operam acerrime dabat. acceptis Innocentii litteris, in sermone Carthagine ad mensam S. Cypriani habito, haec palam prae- dicavit : « Redarguite contradicentes, et resistentes ad nos per- « ducite. lam enim de hac causa duo concilia missa sunt ad « Sedem apostolicam. Inde etiam rescripta venerunt. Causa « finita est, utinam aliquando finiatur error » (1). Igitur causa nondum finita erat per geminum illud Africanae ecclesiae con- cilium. Yerum simul atque rescripta sedis apostolicae vene- runt, hoc ipsum quod numerosa haec duo doctissimorum episcoporum concilia infectum ad hanc sedem transmiserant, absohitum et confirmatum intelligitur. Tum cmisa finita esf. Neque Augustinus existimavit audiendos esse, sed plectendos Pelagianos, si rescriptis non obsequentes, plenariimi Ecclesiae catholicae concilium appellarent. Quippe, ut in eadem causa ad eosdem Africanos aiebat Zosimus Innocentii successor, tantum est huic Sedi auctoritatis, ut nullus de eius possit retra- ctare sententia (2). Ideo praecise causam Pelagianorum finitam esse asseverabat Augustinus. Ex quo patet ipsum censuisse, Sedem apostolicam causas ndei cum suprema auctoritate finire. Eamdem vero sententiam mirifice inculcat summus ille Do- ctor, dum Donatistas ita increpat : « Scitis Catholica quid sit, et quid sit praecisimi a vite.... Ideo non rebaptizamus, quod unum signum est in fide: non quia vos sanctos videmus, sed solam formam tenere. Quia ipsam formam habet sar- mentum quod praecisum est de vite : sed quid illi prodest forma, si non vivit de radice? Venite. fratres, si vultis ut inseramini in vite. Dolor est cmn vos videmus praecisos ita iacere. Xumerate sacerdotes vel ab ipsa Petri Sede, et in ordine illo patram quis cui successit videte. Ipsa est pe- tra quam non vincunt superbae inferorum portae » (3). Porro vivere de radice^ est Ecclesiae matrici et radici in amplectenda ipsissima fide quam definit, intimo mentis assensu adhaerere. Unde non vivit de radice quisquis eius definitiones repudiat ; praecisum est a vite quidquid imquam ab ea radice dissentit. (1) August. Serm. 131, d. 10. (2) Apud Migue, P. L. Tom. 20, col. 676. (8) August. Psalm. contra partem Douati, sub littera S. DE ROMANO PONTIFICE 661 Ideo novatores praecisi iacent, quod ipsam aliquid haereti- cum definivisse contendant. Haec autem radix est ipsa Fetri sedes, quae est immotum unitatis centrum, unde in ramos iluit vitalis purae traditionis humor et succus. — Ne vero dixeris hanc radicem per aliquod temporis intervallum marcescere, et vitiato germine amaros fructus gignere posse, sed mox esse felicius repuUulaturam. Nullum enim unquam nisi salubre fidei germen emissura est. Quippe, compendium investigan- dae fidei est videre patrum in ea sede successionem ; id quod tenuerint, semper tenendum est. Neque inferorum portae eam vel leviusculo temporis spatio vincent^, ut errore admisso de- iiciatur. Ipsa pollicitatio qua Christus promisit universalem Ecclesiam a portis inferi, id est ab erroris insidiis nunquam vinci posse, certos nos facit, teste Augustino, hanc Sedem singulari Petri contra errorem privilegio gaudere. 5. Profertur Magni Leonis testimonium. — Sanctus ille Pontifex sedem a sedente distinguendam esse docet, sed longe alio sensu ac Gallicani: « Nec abest, inquit Serm. 2 in « anniversario ordinationis suae, ab hoc coetu, etiam beatis- « simi Petri pia dignatio et fida dilectio..., probans ordinatis- « simam totius Ecclesiae charitatem quae in Petri sede Petrum « suscipit, et a tanti amore pastoris nec in persona tam im- « paris tepescit haeredis » . Itaque Petrum quidem, non autem successoris personam, forte minus dignam, in sede aspicias monet. — Et in Serm. 3, c. 2 : « De cuius (Christi) princi- « pali aeternoque praesidio, etiam apostolicae opis munimen « accepimus, quod utique ab opere suo non vacat, et firmitas « fundamenti cui totius Ecclesiae superstruitur altitudo, nulla « incumbentis sibi templi mole lacessit. Soliditas enim illius « fidei quae in apostolorum principe est laudata, perpetua est, « et sicut permanet quod in Christo Petrus credidit, ita per- « manet quod in Petro Christus instituit » . En vides aeternum esse hoc praesidium, atque adeo opem hanc praesentissimam ne tantillum quidem cessare posse. Praeterea, apostolicae opis munimen ah opere suo non vacat^ ne deficiat unquam Petrus in sua sede fidem rectam docens. Insuper memineris firmitatem universalis Ecclesiae consistere in firmitate fundamenti cui to- tius Ecclesiae superstruitur alUtudo. Hinc est soliditas fidei in hac Sede docendae ; scilicet perpetua est, et nuUa erit dies in qua haec fides in hac Sede non vigeat. Sicut denique ae- 662 QUAESTIO XIV. terna permanet Petri confessio, ita permanet quod in Fetro Christus instituit, nempe ut omnibus diebus usque ad con- summationem saeculi fides eius indeficiens gentes doceat et fratres confirmet. Id vero totum ea ratione innititur, quod Petrus dilecti gregis custodiam non reliquit, ut ibidem san- ctus Leo egregie docet. x^Llibi sic ait (1): « Qui (Petrus) sedi suae praeesse non de- « sinit, et indeficiens obtinet cum aeterno Sacerdote consor- « tium. Soliditas enim illa quam de Petra Christo etiam ipse « petra factus accepit, in suos quoque se transfudit liaeredes, « et ubicumque aliquid ostenditur tirmitatis, non dubie ap- « paret fortitudo pastoris.... Quis gloriae beati Petri tam im- « peritus erit aut tam invidus aestimator, qui ullas Ecclesiae « partes non ipsius sollicitudine regi, non ipsius ope credat « augeri?» Ex quibus verbis liquidissime fluit, Petrum omni- bus nullo excepto diebus, in hac sede praeesse, loqui et do- cere, atque indeficiens ministerium ab ipso exerceri. Quaero igitur an Petrus possit aliquid haereticum a tota Ecclesia credendum definire. Respondet Leo : In suos sese transfudit haeredes. In illis vivit ac docet ; in ipsis ipse petra est, quae neque moveri potest, neque aedificium superstructum quati sinit. En haec est Sedis apostolicae indefectibilitas in docenda fide : Petrus quippe petra factus sese transfudit in suos hae- redes, et indeficiens est eius ministerium. 6. Profertur S. Bernardi testimonium. — « Oportet, in- « quit epist. 190 ad Innocentium II de erroribus Abaelardi, « ad vestrum referri apostolatum pericula quaeque et scandala « emergentia in regno Dei, ea praesertim quae de fide con- « tingunt. Dignum namque arbitror, ibi potissimum resarciri « damna fidei, ubi fides non potest sentire defectum ». Quem vero hominum negare non puderet fidem Sedis apostolicae in docendo sensuram esse defectum, si definiret aliquid hae- reticum a tota Ecclesia credendum. Cum autem Bernardus absolute negaverit huius sedis fidem posse sentire defectum, evidentissimum consectarium est, hanc sedem, teste Bernardo, non posse aliquid haereticum a tota Ecclesia credendum de- finire. Eodem spiritu ductus sanctus doctor, sempiternum Galli- (1) Serm. 5 in anniversario ordinationis suae, circa finem. DE ROMANO PONTIFICE 663 canae ecclesiae lumen atque decus, ad Canonicos Lugdunenses epist. 174, n. 9 aiebat: « Quae autem dixi (1), absque prae- « iudicio sane dicta sint sanius sapientis. Romanae praesertim « Ecclesiae auctoritati atque examini totum hoc sicut et cae- « tera quae eiusmodi sunt, universa reservo. Ipsius, si quid « aliter sapio, paratus iudicio emendare ». Nefas autem esset se suamque iidem sic absolutissime permittere incerto iudicio liuius Sedis, quae definire posset aliquid haereticum a tota Ecclesia credendum. Neque certe leviuscula adulatione haec dicebat vir ille apostolicus, qui tot ac tanta pontificibus contra ambitionem Romanorum clericorum sui temporis acerrime scripsit. Namque alibi haec habet, epist. 198 ad Innocen- tium II, n. '2 : « Et quidem ex privilegio Sedis apostolicae « constat, summam rerum ad vestram potissimum respicere « summam auctoritatem et plenariam potestatem » . 7. Profertur S. Thomae testimonium. — Ita Doctor angelicus sententiam explicat 2-2, Q. 1, art. 10: « Ad illius « auctoritatem pertinet editio symboli, ad cuius auctoritatem « pertinet finaliter determinare ea quae sunt fidei ut ab omni- « bus inconcussa fide teneantur. Hoc autem pertinet ad au- « ctoritatem summi Pontificis, ad quem maiores et diffici- « liores Ecclesiae quaestiones referuntur. Unde et Dominus « Luc. XXII, Petro dixit: Ego rogavipro te, tit non deficiat fides «tua, et tii aliquando conversus^ confirma fratres tuos y> . 8. Profertur Concilii VI testimonium. — Promptum quidem esset innumera Patrum atque insignium cuiusque ae- tatis auctorum testimonia contexere. Verum, ut brevitati stu- deam, ad maiora argumenta iam propero : scilicet perempto- riam generalium conciliorum auctoritatem aggredior. In quarta actione Concilii sexti (Constantinopolitani III) recitata est epistola Agathonis Papae ad augustos impera- tores quae sic habet: « Cum duas autem naturas duasque « naturales voluntates et duas naturales operationes confite- « mur in uno D. N. I. C, non contrarias eas, nec adversas « ad alterutrum dicimus.... Haec est apostolica atque evange- « lica traditio quam tenet spiritalis vestri felicissimi imperii « mater apostolica Christi Ecclesia. Haec est christianae re- « ligionis vera atque immaculata professio, quam non humana (1) De festo Conceptionis B. M. V. 664 QUAESTIO XIV. « adinvenit versntia, sed Spiritus Sanctus per apostolorum « principes docuit.... Et ideo cum corde contrito et proiluen- « tibus lacrymis mente prostratus exoro, porrigere dignemini « dexteram apostolicae doctrinae quam Petrus apostolus tra- « didit, ut non sub modio condatur, sed tuba clarius in toto « orbe praedicetur. Quia eius vera confessio a Patre de coelis « est revelata, pro qua a Domino omnium beatus esse pro- « nuntiatus est Perus, qui et spirituales oves Ecclesiae ab « ipso Eedemptore omnium, terna commendatione pascendas « suscepit. Cuius annitente praesidio^ haec apostolica eius Ec- « clesia nunquam a via veritatis in qualibet erroris parte « deflexa est. Cuius auctoritatem. utpote apostolorum omnium « principis, semper omnis catholica Christi Ecclesia, et uni- « versales synodi fideliter amplectentes, in cunctis secutae « smit.... Haec est enim verae fidei regula, quam et in pro- « speris et in adversis vivaciter tenuit ac defendit haec spi- « ritalis mater, quae per Dei omnipotentis gratiam a tramite « apostolicae traditionis nunquam errasse probabitur, nec « haereticis novitatibus depravata succubuit, sed ut ab exordio « fidei christianae percepit ab auctoribus suis apostolorum « Christi principibus, illibata fine tenus permanet secundum « ipsius Domini Salvatoris divinam pollicitationem quam suo- « rum discipulorum principi in sacris Evangeliis fatus est : « Petre. Pefre, inquiens.... ego rogavi pro te iit non deficiat «fldestua^ et tu aliquando conversus, conflrma fratres tuos. « Consideret itaque vestra clementia quoniam Dominus et « Salvator omnium, cuius fides est, qui fidem Petri non de- « fecturam promisit, confirmare eum fratres suos admonuit. « Quod apostolicos pontifices meae exiguitatis praedecessores « confidenter fecisse, cunctis est cognitum » (1). En haec est cathedra falli nescia circafidem: quippe quae nunquam a via veritatis in qualihet erroris parte deflexa est ; imo eius auctoritatem, utpote apostolorum omnium principis^ semper omnis catholica Christi Ecclesia, et universales synodi^ fldeUter amplectentes. in cunctis secutae sunt, videlicet quia princeps apostolorum in ea Sede vivit et loquitur. Quamo- brem ne credas id hactenus factum fuisse ex industria, dili- (1) Epist. 1 Agathonis ad iniperatores, apud Migne, P. L. Tom. 87, col. 1168 seq. . DE ROMANO PONTIFICE 665 gentia, et eruditione Romani cleri. Hoc iit annitente Petrl praesidio ; haec est ipsius auctSritas. Fides eius in eius sede iUibata fine tenus permanet secundiim ipsius Domini pollicita- tionem. Nimirum Christus fidem Petri non defecturam pro- misit^ et confirmare eum fratres suos admonuit. Absit autem ut haec Sedes ad generale Concilium legatos miserit, qui a concilio discant an haec ipsa Sedes in defi- nienda fide erraverit, necne. Audi Agatlionem in altera epi- stola ad augustos imperatores quae fuit velut instructio le- gatorum : « Personas autem de nostrae humilitatis ordine prae- « vidimus dirigere ad vestrae a Deo protegendae fortitudinis « vestigia, quae omnium nostrum, id est universorum per se- « ptentrionales vel occiduas regiones episcoporum suggestio- « nem, in qua et apostolicae nostrae fidei confessionem prae- « libavimus, offerre debeant, non tamen tanquam de incertis « contendere, sed ut certa atque immutabilia compendiosa « definitione proferre » (1). — In priore autem epistola haec scripserat de legatis a se ad generale concilium mittendis : « In quantum eis duntaxat iniunctum est, ut nihil profecto « praesumant augere, minuere, vel mutare; sed traditionem « huius apostolicae Sedis, ut a praedecessoribus apostolicis « pontificibus instituta est, sinceriter enarrare » (2). Ita legati procuratores, ne lato quidem ungue procurationem excedere poterant. Apostolica vero Sedes benigne patiebatur ut nego- tium ad generale concilium deferretur, nimirum eo fine ut maiori pompa et celebriore omnium ecclesiarum consensione confirmaretur Sedis apostolicae compendiosa definitio^ non au- tem ut definitio ab ea Sede iam pronuntiata possit immu- tari. Nefas est quippe de dogmatibus ab hac Sede iam defi- nitis, tanquam de incertis contendere. Eiusmodi definita, etiamsi compendiosa definitione ad generale concilium proferantur, habenda tamen sunt ut certa et immutabilia. Et haec sunt quae ad augustos imperatores missa, et in quarta Concilii VI actione recitata, non solum approbantur, sed etiam inseruntur in ipso huius actionis contextu. Num credibile est, quaeso, concilium generale huic aucto- ritati supra modum sese extollenti non contradixisse, si re- (1) Epist. 3 eiusdem, ad eosdeiii, ibid., (^ol. 1225. (2) Epist. 1, ibid., col. 1165. 6(^6 QUAESTIO XIV. vera supra modum sese extulisset? Oportuisset sane id fieri, si Sedes haec ita errori obnoxia ut aliquid haereticum posset deiinire, suam ementitam infallibilitatem impudentissime ia- ctasset. At contra, in prosphonetico sive acclamatorio ser- mone, conclamant Concilii Patres: « Inspiratione Sancti Spi- « ritus conspirantes, et ad invicem omnes consonantes atque « consentientes, et Agathonis sanctissimi patris nostri et summi « Papae dogmaticis litteris ad vestram fortitudinem missis « consentientes, necnon et suggestioni sanctae, quae sub eo « est synodi centum viginti quinque patrumconcordantes, etc. » . Neque vero nisi absurde dici potest hanc Agathonis epi- stolam comprobari quidem a Concilio in dogmate contra Mo- nothelitas asserto, non autem in iis quae de auctoritate Sedis apostolicae inculcat. Enimvero si Sedes apostolica hac su- prema auctoritate careret, quid iniquius, quid superbius, quid periculosius, quid rerum ordini infestius, quam ea insulsa tantae auctoritatis arrogantia, qua Pontifex ne concilio qui- dem subiacere velit? Quid vero indecentius, quam ut ea dicta sint ipsi Conciiio, ipsum vero conticescat? Imo Concilium generatim et absolute totam hanc chartam approbat et in actorum contextu inserit. Rursus exclamant Patres : « Summus « autem nobiscum concertabat apostolorum princeps. Illius « enim imitatorem et sedis successorem habuimus fautorem, « et divini sacramenti mysterium illustrantem per litteras. « Confessionem tibi a Deo scriptam illa Romana antiqua ci- « vitas obtulit, et dogmatum diem a vespertinis partibus « extulit charta, et atramentum videbatur, sed per x^gatho- « nem Petrus loquebatur » (1). Huic sermoni acclamatorio absque ulla restrictione subscribunt singuli patres Concilii^ eumque suum faciunt. Quod autem singulari observatione dignum videtur, hoc totum. factum est in hoc ipso concilio generali, quo Pontificem Honorium, haereticorum sive hae- resi faventium numero adscriptum legimus. Haec igitur per se patent : Primo, expressissimis Agatho- nis vocibus evidentissime adstruitur infallibilis in fide do- cenda sedis apostolicae auctoritas, quam in cunctis sequuntur ipsae universales synocU^ quaeque ,ex ipsa Christi pollicita- tione omnino constat. — Secundo, si falsa esset ea assertio, (1) Apud Labbe, Conc. ConstaQtin. III, Act. 18. DE ROMANO PONTIFICE 667 profecto foret in se perniciosa fidei^ generali concilio contu- meliosa, Ecclesiae subordinationi quam maxime inimica, impia denique ac schismatica. Ergo multo plus metuenda esset atque damnanda, quam gemina liaec Honorii epistola, quae tantimimodo unam aut duas in Christo voluntates atque ope- rationes affirmari, pacis servandae causa vetabat. Ergo si falsa visa fuisset haec assertio Agathonis, hanc asperrima censura confutari oportuisset. At contra, Patres totam hanc chartam, ne restricta quidem illa infallibilis et supremae au- ctoritatis assertione, ratam faciunt, eamque ut suam in actis inseri iubent. Neque tantummodo Patres declarant hanc Sedis apostolicae expositionem rectam ac puram esse, sed insuper fatentur eam rectae iidei expositionem idcirco tam apposite fieri ab Agathone, quod Petrus per Agafhonem locutus fuerit^ quod ipse Petrus incarnationis mysteriuni divinitus eloquatur, quod denique mentis oculis contuiti sint Petrum verha haec per suas litteras Christo facientem: Tu es Christus filius Dei viviy etc. Haec porro ad verba Agathonis suam sedem extol- lentis alludere et consonare, nemo sanae mentis non videt. Nec dicas denique Agathonem nolle ut sua sententia subia- ceret sententiae Concilii, eo quod eias sententia iam confir- mata esset a Romano 125 episcoporum concilio. Nam par- ticulare illud concilium 125 episcopis constans, si sedis apo- stolicae auctoritatem sustuleris, non tanta auctoritate pollet, ut eius sententia sit immutahilis^ et a generali concilio refor- mari nequeat. Ergo haec sententia in hoc erat immutabilis, quod Petri fides in sua sede nunquam deficiat. Hoc certe Agatho et concilium unanimi sensu clamant (1). (1) Nota bene, idem omuino argumentum trahi ex auctoritate Cou- cilii IV (Chalcedonensis), quia eodem prorsus modo quo se gessit Agatho in Concilio VI, sese gesserat S. Leo in Chalcedonensi. Sic enim ipse scri- pserat ad Patres Concilii (epist. 93, c. 2): « Unde, fratres carissimi, reie- « cta penitus audacia disputandi contra fidem diviuitus inspiratam, vana « errantium infidelitas conquiescat, nec liceat defendi quod non licet « credi, cum secundum evangelicas auctoritates, secundum propheticas « voces apostolicamque doctrinam, plenissime et lucidissime per litteras « quas ad beatae memoriae Flavianum episeopum misimus, fuerit decla- « ratum quae sit de sacramento incarnationis D. N. I. C. pia et sincera « confessio ». 668 QUAESTIO XIV. 9. Profertur Concilii VIII testimonium. — Quid, quaeso, critici obiicient formulae quae in exstinguendo Acacii schis- mate ab Hormisda pontifice missa erat? Hanc ab episcopis Orientalibus subscribi iubebat, si catholica communione do- nari vellent: igitur ad iidem pertinet doctrina huius formulae. Hanc ipsissimam de verbo ad verbum postea exscripsit octava synodus oecumenica (Constantinopolitana IV), ut ab omnibus episcopis qui Photio adhaeserant, subscriberetur. Ita vero ha- bet haec formula : « Prima salus est rectae fidei regulam cu- « stodire, deinde a constitutis Dei et Patrum nullatenus de- « viare... Et quia non potest D. N. lesu Christi praetermitti « sententia dicentis: Tu es Petrus, et super hanc petram aedifi- « caho Ecclesiam meam, haec quae dicta sunt, rerum probantur « effectibus, quia in Sede apostolica immaculata est semper « catholica servata religio, et sancta celebrata doctrina. Ab « huius ergo fide atque doctrina separari minime cupientes, « et patrum, et praecipue sanctorum Sedis apostolicae prae- « sulum sequentes in omnibus constituta, anathematizamus « omnes haereses... Sequentes in omnibus apostolicam Sedem, « et observantes eius omnia constituta, speramus ut in una « communione quam Sedes apostolica praedicat, esse merea- « mur, in qua est integra et vera christianae religionis solidi- « tas : promittentes etiam, sequestratos a communione Eccle- « siae catholicae, id est non consentientes Sedi apostolicae, « eorum nomina inter sacra non recitanda esse mysteria » . Primo agitur de regula fidei, quae prima salus est. Quam- obrem, in ea subscribenda formula totus Oriens cum toto Oc- cidente sedi apostolicae addictissimo penitus consensit. — Secundo, commemoratur promissio Petro a Christo facta. Ita- que agitur de auctoritate ex Christi promissis instituta, quam certe si quisquam hominum neget, schismaticus est instar Acacii et Photii, neque Ecclesiae corpori adhaeret, quippe qui a capite divellitur. — lam tertio, praeterita sedis apo- stolicae integritas in fide docenda non est fortuitus et felix eventus qui in posterum cessare poterit. Namque Christi pro- missiones rerum prohantur effectibus. Igitur haec fidei integritas hactenus servata, sic promissis innititur, ut nihil sit dubitan- dum an sedis apostolicae fides futura sit omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, quemadmodum et hucusque fuit. Hinc est quod episcopi in hac formula subscribenda absolu- DE ROMANO PONTIFICE ' 669 tissime profiteantur se velle sequi in omnihus apostolicam se- dem, et ohservare eius omnia constituta. Insuper dicitur : jjro- mittentes etiam, sequestratos a communione Ecclesiae catholicae, id est non consentientes apostolicae sedi, etc. Nimirum asseve- rant haec duo minime inter se differre, scilicet communionem Ecclesiae catholicae, et sedis apostolicae communionem. Ne- que certe immerito id dicitur, nam ubicumque est caput, ibi est et corpus Ecclesiae quod discerpi nunquam potest. Sed si haec sedes aliquid haereticum a tota Ecclesia credendum deiiniret, ut a criticis supponitur, quaero quid tum singuli antistites facerent. Liceretne dicere: Sequor ju omnihus apo- stolicam sedem^ et ohservaho eius omnia constituta. Promitto fore mihi sequestratos a communione catholica, huic sedi non consentientes f Ergo liquet hanc Sedem non posse falli, aut si id heri possit, impiam esse hanc Hormisdae formulam, a toto Oriente una et Occidente in octava synodo datam ut regulam iidei. 10. Profertur Florentini Concilium testimonium. — « Diffi.nimus, ait, sanctam apostolicam Sedem et Romanum « Pontificem in universum orbem tenere primatum, et ipsum « Pontificem Homanum successorem esse beati Petri principis « apostolorum et verum Christi vicarium, totiusque Ecclesiae « caput, et omnium christianorum patrem ac doctorem exsi- « stere. Et ipsi in beato Petro pascendi. regendi, ac guber- « nandi universalem Ecclesiam a D. N. I. C. plenam potesta- « tem traditam esse, quemadmodum etiam in gestis oecume- « nicorum conciliorum et in sacris canonibus continetur » (1). (1) Brevitatis gratia omitt.o ea quae circa interpretatiouem verborum, quemadmodum etiam in gestis oecumenicorum, etc, habet Fenelon contra criticos sui temporis, quorura pedissequi non ita pridem exstiterunt Dol- linger et socii. Volebant critici illi, his verbis importari limitationeni praecedentium, quasi plenitudo potestatis in Pontifice diceretur iis finibns contineri^ quos gesta conciliorum et sacri canones apponunt. At rei ve- ritas habet quod verba ista pertinent pure et simpliciter ad historicam definitionis contirmationem, ut non sit sensus : Definimus traditam esse Pontifici plenam potestatem intra limites positos a conciliis ot canoni- bus, sed : Definimus conformiter ad ea quae iam in gestis oecuraenicorum conciliorum et sacris canonibus continentur. Romanum Pontificera, etc. Et sane, ut aliae rationes nunc omittantur, solus hic sensus est quem patitur ly quemadmodum etiam. Unde Dollinger contendebat legendum esse, quemadmodum et. Sed lectionem hanc esse mendosam, multis ostendit Cec- coni, Collect. Lac. Tom. 7, pag. 1480 seq. 670 QUAESTIO XIV. Haec est professio cui Graeci simul cum Latinis subscri- pserunt. In qua quidem ponitur ut fidei dogma, Sedem apo- stolicam esse totius Ecdesiae caput^ eiusque Pontificem esse Christi vicarium^ omniumque christianorum patrem ac doctorem, ita ut haec sedes plena potestate a Christo donata universalem Ecclesiam guhernet. Porro id quod singulis temporum mo- mentis est obiectum fidei, in singulis temporum momentis verum est, et nunquam deficit. Ergo in singulis temporum momentis usque ad consummationem saeculi, verum erit hanc sedem esse aeternum totius Ecclesiae caput, atque adeo in fide docenda catholicos omnes episcopos confirmaturam ; ve- rum erit, hanc sedem plena potestate semper donatam fore eiusque pontificem Christi vices gerentem, universalem Ec- clesiam gubernaturum. Si vero sedes apostolica aliquid haere- ticum a tota Ecclesia credendum definiret, quamdiu non re- vocaret hanc definitionem quae foret fidei nostrae contagium et pestis, tamdiu non esset caput membra confirmans, imo esset membrum aegrotum et iacens, a caeteris corripiendum et sanandum. Petri successor in eo temporis intervallo Christi vices non gereret ; neque gentes fidem doceret, sed seduceret contra Christi tidem ; neque omnium christianorum esset pater atque doctor, sed gentium seductor et in depravanda fide ma- gister. Ergo ex professione Florentina certissime sequitur^, sedem apostolicam esse semper in definienda fide infallibilem. 11. Proferuntur testimonia Ecclesiae gallicanae. — Accedant denique testimonia illiusmet ecclesiae quae sub finem saeculi XVII, in persona quorumdam antistitum suorum, ini- tium dedit novitati, postmodum sub eius nomine vulgatae. Certe, paucis etiam annis ante famosam Declarationem, id est anno 1650, octoginta et octo Galliarum antistites de con- demnanda lanseniana doctrina ad Innocentium X ita scribe- bant: « Maiores causas ad Sedem apostolicam referre sole- « mnis Ecclesiae mos est, quem fides Petri nunquam deficiens « perpetuo retineri pro iure suo postulat » . Anno autem 1653, iidem episcopi in Parisiensi urbe congregati, statim post ac- ceptam Constitutionem sedis apostolicae contra lansenium, eumdem Innocentium X his vocibus compellabant : « Quo in « negotio, illud observatione dignum accidit, ut quemadmo- « dum ad episcoporum Africae relationem Innocentius I pe- « lagianam haeresim damnavit olim, sic ad Gallicanorum epi- DE ROMANO PONTIFICE 671 « scoporum consultationem, haeresim ex adverso pelagianae « oppositam InnocentiusX auctoritate sua proscripserit.Enim- « vero vetustae illius aetatis Ecclesia catholica, sola cathedrae « Petri communione et auctoritate fulta, quae in decretali epi- « stola Innocentii ad Africanos data elucebat, quamque dein « Zosimi altera ad universos orbis episcopos epistola subse- « cuta est, pelagianae haeresis damnationi absque cunctatione « subscripsit. Perspectum enim habebat, non solum ex Christi « Domini pollicitatione Petro facta, sed etiam ex actis prio- « rum Pontificum, et ex anathematismis adversus Apollinarem « et Macedonium (nondum ab uUa synodo oecumenica da- « mnatos) a Damaso paulo antea iactis : iudicia pro sancienda « regula fidei a summis Pontificibus lata super episcoporum « consultatione (sive suam in actis relationis sententiam epi- « scopi ponant, sive omittant), divina aeque ac summa per « universam Ecclesiam auctoritate niti, cui christiani omnes « ex officio, ipsius quoque mentis obsequium praestare tenean- « tur. Ea nos quoque sententia ac fide imbuti, Romanae Ec- « clesiae praesentem quae in summo pontifice Innocentio X « viget auctoritatem, debita observantia colentes, constitutio- « nem divini numinis instinctu a Beatitudine Vestra condi- « tam, nobisque traditam ab illustrissimo Athenarum episcopo « nuntio apostolico, et promulgandam curabimus, etc. ». His verbis perspicuum est, sedem apostolicam iuxta mentem Gal- licani cleri, non solum ex poUicitatione Petro facta, verum etiam ex priorum vetustae Ecdesiae pontificum anathematismis ^ de fide definivisse, ita ut definitio sola cathedrae Petri auctoritate fulta esset. Id compluribus exemplis demonstratur. Insuper ad- ditur eiusmodi definitiones, etiamsi consultantes episcopi suam sententiam nondum proposuerint, divina aeque ac summa., adeoque infallibili, per universam Ecclesiam auctoritate niti. Ita, inquiunt, pro sancienda regula fidei a summis pontificibus lata est sententia, cui christiani omnes ipsius quoque mentis ohse- quium praestare tenentur. Porro, ea sententia ac fide imbuti Gallicani antistites certissime credebant, constitutionem Inno- centii X divini numinis instinctu conditam esse. Quid quaeso, luculentius, quid expressius desiderari potest? — His sane al- ludebat postea Clemens XI in Brevi Gratulationes, reprehen- dens aliquot Gallicanae ecclesiae episcopos de eo quod prae- sumpsissent revocare ad suum examen et iudicium consti- 672 QUAESTIO XIV. tutionem Vineam Domini anni 1705, (ex qua tamen edoceri potuissent, Pontificem in hac causa non eorum consilium exposcere, non rogare suffragia,. non exspectare sententiam, sed obedientiam iniungere) : « Quasi vero, aiebat Clemens XI, « eadem apostolica iudicia pro sancienda fidei regula a summis « Pontificibus lata, quae pauco.s ante annos divina aeque ac « summa per iiniversam Ecclesiam auctoritate niti^ omnis Galli- « cana Ecclesia clatis ad praedecessares nostros litteris palam « professa est^ modo fere infirma debeant ac veluti nutantia « reputari, nisi superveniente vestro paucorum scilicet epi- « scoporum iudicio fulciantur » . In eadem quoque epistola re- citabat Pontifex veteres gallicanos canones, ex quibus tanquam de innovatione, quod attinet ad reformabilitatem dogmatico- rum iudiciorum Romani Pontificis, aperte coavincerentur au- ctores Declarationis anni 1682. Sed omnia referre nunc non vacat. — Placet tamen addere conclusionem quam post relatas litteras Gallicanorum antistitum ad Innocentium X, habet Fe- nelon (ex quo, paucis omissis vel additis, omnem hanc demon- strationem transcripsimus) : « Ita certe, ait c. 25, nostri Cisal- « pini fere omnes sentiebant, antequam critici et iansenianae « sectae fautores haec per se lucidissima, argutiarum ofiiciis « obscuravissent. Eodem spiritu unitatis acti erant episcopi « Gallicanae gentis in comitiis generalibus, dum in epistola « 28 Martii 1651, asseverabant caeteris regni episcopis, defi- « nitionem Sedis apostolicae esse supremam in damnanda « lanseniani libri doctrina: Quanquam, inquiebant, sola per se « ad id sufficiat Constitutio. Ita etiam generalia cleri Gallicani « comitia, anno 1661, ad Alexandrum YII haec scripserunt : « Tu enim is es^ Beatissime Pater, in quo et per quem episco- « patus unus est ; qui merito inde diceris apex sacerdotii, fons « ecclesiasticae unitatis^ Ecclesiae vertex et princeps episcopalis « coronae. Fiat ergo per te ut idem dicamus omnes^ et non sint « in nohis schismata. Fiat^ inquam, pax in virtute tua » (1). Et de argumento quidem traditionis, quo Vaticana definitio plenissime vindicatur, hactenus satis. (1) Proniptum quoque esset, ipsissimos Gallicanae Declarationis au- ctores vel defensores secum ipsis opponere, ut in iisdem persouis appa- reaut, liinc quidem episcopi spiritu catliolicae traditionis imbuti, illinc vero^homines vel studiis partium vel pressioue civilis potestatis in devia DE ROMANO FONTIFICE 673 §4. Uhi pmecipua in contmriuni argunienta soJvuntiir. Obiiciuntur primo facta liistorica, potissimum vero gesta Liberii, Vigilii, et Honorii. Sed in re adeo aliquata et docto- rum crisi toties ventilata, satis erit pauca quaedam adnotare. I. — Et primo quidem lapsus Liberii a plerisque melioris notae criticis ut fabula ab Arianis inventa, nunc fere explo- ditur. Unde videtur siibtrahi vel ipsum difficultatis praesup- abrcpti. Id quidem optiiue obsorvat Coines de Maistre, du Pape, 1. 1, c. H : « Qn'uu petit iioiubre d'6veques cLoisis, animes, eftYayes par Pau- « torit^ (iihi aUudit ad modum quo coacia fuerant comitia anni 1682), sc « perinettcnt de prononcer sur les bornes de la souverainet^ qui a droit « de les jnger eux-memes^ c'est uu raalheur et rien de plus ; on ne sait « pas meme cc qu'ils sont. Mais lorsquc des i^crsonnages du menic ordre « Idgitimement assemblds, prononcent avec calme et liberte.... sur les « droits et Pautorit6 du Saint-Siege, alors on entend veritablemeut le << corps famenx dont ils se disent les represeutauts, c^est lui veritable- « ment. Et lorsque quelques ann^es apres, d^autres cveques fulmiuent « coutre ce qu'ils appelleut si justement tes servitudes de V Eglise GalU- « cane (servitutes potius quam libertates), g* est encore Uii, c'est cet illu- « stre corps qu'ou enteud et auquel on doit croirc ». Et hoc ipsum statim couHrmat auctor excmplo Sancti Cypriaui : « Lorsquc S. Cyprien dit en <' parlant do certains brouillons de son temps : Ils osent s'adresser d la « chaire de S. Pierre, d cette EgUse supreme oii la dignite sacerdotale a pris « son origine.... Ils ignorent que les Eomains sont dcs hommes aupres de qui « V errenr n^a point d^acces, c'est veritablemcnt saint Cyprien qu'on en- c< tend, c'est un temoin irrdprochable de la foi dc son siecle. Mais lorsque ^< les adversaircs de la mouarchie pontificale uous citent usque ad nau- << seam les vivacites de ce mcme saiut Cyprien coutre le pape Etieune, « ils uous peigneut la pauvre humanite au lieu de nous peiudre la sainte « traditiou. Cest precisenieut 1'histoire de Bossuet. Qui jamais connut « mieux que lui les droits de 1'Eglise Romaiue, et qui jamais en parLi « avec plus de verit^ et d'eloqueiice»? Et cependaut ce meme Bossuot « emport^ par uue passion qu'il ue voyait pas au foud de son coeur, ue « tremblera pas d'ecrire au Pape avec la plume de Louis XIV, que si « Sa Sainiete prolongeait cette affaire par des menagements qu^on ne compre « nait pas, le Boi sauraii ce qu' il aurait d faire, et qiiHl esperait que le Pape « ne voudrait pas le reduire d de si fdcheuses extremites ». De Ecclesia Ckrisii. 43 674 QUAESTIO XIV. positum. Caeterum, quacumque liypothesi facta quantum ad materialem facti veritatem, nihil prorsus detrimenti capit dogma Vaticanum. Non enim hic agitur de decreto ex cathedra quo Pontifex Arianam impietatem Ecclesiae credendam pro- posuisset, sed ad summum de subscriptione formulae Sir- miensis, violentia et aerumnis exsilii extorta. De qua etiam formula constat quod negative tantum a rectae fidei tramite deflectebat, pro quanto scilicet in ea reticebatur vox consuh- stantiaUs. contra quam tunc temporis, velut contra orthodo- xiae tesseram, omnis haereticorum furor exardescebat. Quare omnibus modis, nulla omnino conchisio, quia factum osten- deret peccabilitatem Pontificis quam nemo negat : cum falH- bilitate autem supremi Doctoris nihil commune habet. II. — Paulo maius, specie quidem tenus, fundamentum adversariis suppeditat Vigihus in causa trium capitulorum. Ut autem in re satis intricata conveniens lumen afferatur, histo- ricus quaestionis status per prius est bxeviter exponendus. Xomine trium capitulorum veniunt in primis scripta Theo- dori Mopsuesteni, qui primus, ut videtur. Nestorianae haere- seos auctor, duobus annis ante Synodum Ephesinam, anno scilicet 429, defunctus erat. De quo haec habet CyriUus Ale- xandrinus in epistoJa ad loannem Antiochenum : Quae pro- Jata est in sancta Sf/nodo Ephesina definitio veluti a Theodoro disposita, sicut offerentes dicebant, nihiJ hahens samim, evacuavit quidem eam Sancta Synodus veJuti per-versarum pJenani inteJ- Jigentiarum, condemnans item eos qui sic sapiunt. Dispensatim vero mentionem viri non fecit, neque eum nominatim anathemati sHJxJidit^ neque aJios (1). Veniunt deinde scripta Theodoreti et Ibae, Nestoriana item labe infecta. Erant autem Theodoretus et Ibas episcopi qui interfuerant ConciHo Chalcedonensi, vi- ginti annis posf Ephesinum contra Eutycheten celebrato. Nec verum est scripta eorum fuisse a Patribus Chalcedonensibus approbata. Sed cum Theodoretus ab episcopis Aegyptiis tan- quam.haeresi Nestoriana infectus traduceretur, examinatus dixit anathema Nestorio, litterisque S. Leonis sine ulla cun- ctactione subscripsit, et ideo a Patribus receptus est (2). Ibas {D Testijuouium Cyiilli refertur iu Coustituto Aigilii, Migne P. L. Tom. 69, col. 99. (2) Migne, ibid. col. 102. DE ROMANO PONTIFICE 675 vero itidem accusatus, mutando refutavit ea quae contra ca- pitula S. Cyrilli scripserat, addito anathemate contra Nesto- rium, et ipse quoque a Concilio in honore episcopatus resti- tutus fuit (1). Et haec quidem in Ephesino et Chalcedonensi acta erant, cum centum circiter post Chalcedonense annis, controversia de tribus capitulis maxime exarsit. Nam cum Eutychiani essent per omnia oppositi Nestorianis, sumpserunt occasionem reiiciendi Concilium Chalcedonense sub eo praetextu quod Nestorio favisset, non condemnando capitula Theodoreti et epistolam Ibae, in quibus Theodori Mopsuesteni laudes continebantur. Inde diabolus, adiuvante graeca subtilitate et perfidia, inextricabiles quosdam laqueos insigni arte disposuit. Cum enim lustinianus imperator cogi- taret severitate legum compescere Acephalos seu Eutychianos qui graves motus in Oriente et in Aegypto excitabant, per- suasum illi fuit a Theodoro episcopo Caesareensi Eutychia- norum fautore, quod si condemnarentur tria capitula, omnis perturbationis occasio de medio tolleretur. Hinc lustinianus Edictum edidit quo capitula proscribebantur. Sed cum videret se nihil proficere posse sine sententia Eomani Pontificis, pe- nes quem unum, in re nullius oecumenicae synodi iudicio praeiudicata, poterat esse definiendi auctoritas, Papam Vigi- lium Roma Constantinopolim advocavit. Interim vero studia partium exardescebant, quia quantum Orientales episcopi lustiniano addicti condemnationi capitulorum favorabiles exsistebant, tantum Occidentales repugnabant. Non quod ca- pitula ipsa ut orthodoxa haberent, sed quia videbatur eis Synodi Chalcedonensis dignitas et auctoritas per huiusmodi condemnationem aliquo modo violari, quasi scilicet ipsa Sy- nodus non satis fidei providisset, et opus esset nova tracta- tione eorum quae in ea acta fuerant. Hinc Vigilius statim post profectionem ex Urbe, litteris datis ex itinere, repre- hendit damnationem capitulorum in quam multi Orientales iam consenserant. Postea, cum Constantinopolim advenisset, permisit tandem ut in conventu septuagin ta episcoporum causa trium capitulorum discuteretur. Imo ipsemet lucUcattim dedit, praedicta capitula anathematizans, addita tamen clausula illa per quam sperabat scandahnn Occidentalium evitare: « Salvis (1) Migue, ibid. col. 106. 67G QUAESTIO XIV. « omnibus atque in sua perpetua firmitate durantibus, quae « in Nicaeno, Constantinopolitano, Epliesino primo, atque « Chalcedonensi, venerandis constant conciliis definita, et « praedecessorum nostrorum auctoritate firmata, et cunctis « qui in memoratis sanctis conciliis abdicati sunt, sine dubi- « tatione damnatis, et his nihilominus absolutis, de quorum « ab iisdem synodis absolutione decretum est » (1). At finem intentum Pontifex non est assecutus. Nedum enim pacem cui providere volebat obtineret, ecce inceperunt omnia magnis tumultibus perturbari, praesertim cum artibus cuiusdam Ru- stici diaconi cardinalis, percrebuit in Occidente rumor, Pon- tificem Constantinopoli fidem Chalcedonensem tradidisse. Tunc ergo Yigilius ludicatuni revocavit, et Conditutum edi- dit (2), in quo, reprobata prius atque anathematizata per sin- gula puncta Mopsuesteni doctrina, ad personas tamen quod Mtinebat, et ad condemnationem scriptorum prout in detri- mentum personarum poterat redundare, reducebat omnia ad eum statum in quo a Chalcedonensi Synodo fuerant relicta : « Grave est insultare defunctis, vel si laici fiierint, nedum « illi qui in episcopatu hanc vitam deposuerunt. lustissimum « enim apparet prudentibus viris cedere praescienti, Deo sci- « licet, uniuscuiusqu^e voluntatem.... His igitur a nobis cum « omni undique cautela atque diligentia propter servan- « dam inviolabilem reverentiam praedictarum synodorum et « earumdem venerabilia constituta dispositis, memores scri- « ptum esse, terminos patrum nostrorum nos transcendere « non debere, statuimus et decernimus, nulli ad ordines et di- « gnitates ecclesiasticas pertinenti licere quidquam contrarium « his quae praesenti asseruimus vel statuimus Constituto, de « saepe dictis tribus capitulis aut conscribere vel proferre, « aut componere vel docere, aut aliquam post praesentem « diffinitionem movere ulterius quaestionem » (3). Haec Vigi- lius in Constituto I. Sed non obstante contradictione Ponti- ficis, Concilium Orientalium absolvebatur, et cum tam im- (1) Vigilii IndicaUnn periit, et nou supersunt nisi fragmenta, tuin in (lecreto lustiuiaui (Migne, P. L. Toni. 69, col. 34, seq.), tuui in Constiinto eiusdem Vigilii (Miguc, ibid. col. 111). (2) Apud Migne, Toui. 69, col. 67 seq. (3) Migne, P. L. Toui. 69, col. 100-112. DE ROMANO PONTIFICK 677 perator quam episcopi damnationi capitulormxi pertinaciter inhaerentes, schisma apertum, nisi confirmaretur Concilium, minarentur, Vigilius tandem, revocatis omnibus suis antece- dentibus actis, Constifuhim //edidit (1), in quo definitiva sen- tentia damnabantur tria capitula, et anathemate feriebantur quiciimqne eci quoqtio tempore crediderint accipieyida vel defe- renda, aut conati fnerint aliquando praesentem damnationeni resoJvere. Et hoc alterum Constitutum est, per quod aucto- ritatem oecumenicam accepit Concilium V (Constantinopoli- tanum II), tametsi celebratione minime generale, imo paucis tantum Orientalibus constans episcopis. His iam ex historia relectis, difficultas esset aut de suc- cessiva abrogatione tum ludicati tum Constituti^ aut de con- tradictoriis sententiis quae in documentis ad invicem collatis invenirentur. Atqui in primis dico, nullam omnino esse oppositionem inter ludicatum, Constitutum I, et Constitutum II, quoad quaestionem fidei vel facti dogmatici. Non enim fluctuatio fuit unquam circa orthodoxiam vel heterodoxiam determina- tormn textuum in se inspectorum, sed solum circa convenien- tiam seu opportunitatem condemnandi personas vel scripta a quibus anathematizandis praecedentes Synodi abstinuerant, praesertim cum de authenticitate praedictorum scriptorum, nominatim vero epistolae ad Marim Persam quae Ibae attri- buebatur, Pontifici non constaret. Quippe sub praetextu ca- pitulorum, Chalcedonense Concilium impugnabant Eutychiani. lustinianus de sarcienda unitate sollicitus obvias quasque occasiones arripit. Insinuant nonnulli dissidium omne facili negotio sopitum iri, et universos in Chalcedonensis verba fidemque iuraturos, si tria damnarentur capitula. Attendit lustinianus, urget, imminet. Vigilius quasi animi penderet, nunc annuit, modo renuit. Episcopi catholici in partes sece- dunt : alii timeat ne Synodo Chalcedonensi fraus fiat^ alii e contra, hac eam arte putant se posse stabilire (2). Quis non videt, omnem variationem ad puram et simplicem oecono- (1) Migne, ibid. col. 143 seq. (2) Sic qnaestionem resuinit et conipendiat annotator opernin Gregorii Magni, Migne Toni. 76, col. 593. 078 QrAESTlO XIV. micam agendi rationem in toto lioc negotio fiiisse reductam? De quo etiam certam fidem faciunt auctoritates supra relatae. At dicet aliquis, nondum evacuari ditiicultatem, quia etsi inerrantia Pontificis in tuto sit, non tamen irreformabilitas seu irreYOcabilitas dogmaticorum iudiciorum eius. Ad hoc autem respondeo quod acta successive a Yigilio revocata in causa triiun capitulorum, non fuerunt iudicia delinitiva ex catliedra. Constat quoad Constitutum I, in quo nedum quid- quam terminativa sententia decerneretur, prohibebatur potius ne produceretur examen, et ulterior fieret Concilii progressus. Constat quoque quoad ludicatum, in quo non imponebatur Ecclesiae aliquid tenendmn circa capitula. sed, ut ipsemet Vigilius testatur in encyclica adversus Theodorum Caesa- reensem : « Pro scandalo refraenando condescendentes quo- « rumdam animis, quos aliqua dispensatione credimus tempe- « randos..., quaedam pro tempore medicinaliter existimavimus « ordinanda : tali scilicet conditione, ut omni in posterum « perturbatione sopita, nihil ultra nec verbo nec litteris « quisquam facere ex eadem causa praesumeret » (1). Itaque solum Constitutum II confirmatorium ConciHi V fuit decre- tum ex cathedra directum ad universalem Ecclesiam ; in quo etiam solo, non modo damnata sunt tria capitula, verum etiam sub anathemate fidelibus praeceptum fuit ne de eisdem aliter in posterum sentire praesumerent. quam in ipsa constitutione continebatur : « Pro his igitur omnibus Ecclesia universalis « agnoscat cuius utilitati, ne Christi Dei nostri plebs amplius « seducatur, nostra servit intentio.... Praedicta igitur tria « impia capitula anathematizamus atque damnamus, id est. « epistolam quae dicitur Ibae ad Marim Persam in qua nefan- « dae superius designatae blasphemiae continentur, et impium « Theodorum Mopsuestenum cum nefandis eius conscriptis. « et quae impie Theodoretus conscripsit. Et quicumcjue ea « quoquo tempore crediderit accipienda vel deferenda, aut « conatus fuerit aliquando praesentem damnationem resolvere. « pari anathemate condemnamus » (2). Ibi ergo habes omnes characteres verae definitionis ex cathedra. quae utique nus- t|uam fuit revocata. (1) Migne, P. L. Toui. 69, col. 60. (2) Migue, P. L. Tom. 69, coL 177-178. DE ROMANO PONTIFICK 679 III. — Tandem de Honorio satis actum est in tractatu de Incarnatione (1), et ex ibi dictis constat epistolas Honorii ad Sergium nihil heterodoxum continere, multoque minus defi- nitionem contra rectam fidem. Sed nec difficultatem faciunt anathemata lata in Concilio VI, quidquid nunc sit de inter- polatione actorum quam nonnulli suspicantur. Sola enim per- sona defuncti Pontificis fuisset numero haereticorum adscri- pta, idque non propter lapsum in iide, sed propter culpabilem muneris negligentiam, id est, ut scribit Leo II ad episcopos Hispaniae, quia « flammam haeretici dogmatis, non ut decuit « auctoritatem apostolicam, incipientem exstinxit, sed negli- « gendo confovit». Caeterum, iuxta superius notata, ipsum Concilium VI est, in quo solemnes inveniuntur attestationes inerrantiae successorum Petri, et immaculatae fidei in Sede apostolica semper conservatae. Reliqua vero quae opponi possent, vehit responsio Caele- stini III de dissohibiUtate matrimonii, decretahs loannis XXII Qida qtiommdam, et aUa quae congerit auctor Defensionis declarationis cleri Gallicani, praetermittere visum est, quia adeo levia sunt, ut ab ipsis adversariis fere negligantur. Obiicitur secundo : Episcopl sunt iudices fidei. Id autem non essent, si definitiones Pontificis ex sese, et Independenter ah eorum consensu forent irreformahiles. Respondeo negando consequentiam, et ad expHcationem praemitto, episcopos duphciter posse considerari : vel singil- latim ut particulares antistites, vei corporative ut Ecclesiam docentem constituentes. — Si considerentur singillatim, nemo ita desipuit unquam ut diceret eos tales fidei iudices, quorum statuta definitive valeant absque superioris et infallibilis iu- dicis determinatione. Et ideo, sicut iadex supremus nusquam excluditur per iudices inferiores, ita nec Pontificis suprema atque infallibilis auctoritas excludi potest per doctrinalem singulorum episcoporum auctoritatem. — Si vero episcopi considerentur collegialiter, sic sunt in primis authentici do- ctores fidei secundum quod in unione inter se invicem sub suo capite Romano Pontifice, ordinarium Ecclesiae magiste- rium e suis cathedris per totum orbem exercent, et iuxta Cypriani dictum, unius luminis quod a centro expanditur ra- (1) Dc Verbo incariuito, Quaest. 18. 680 qUaestio XIV. dios nbiqiie porrigiint. Sunt insuper, exorta controversia. fidei indices si qnando contingat ipsos una cum Pontifice sedere et iudicare ad condemnationem erroris et definitionem veri- tatis. Porro. de sola liac ultima episcoporum praerogativa procedit adversariorum argumentum, si qua sit in eo vel ra- tionis apparentia. Apparentiam autem nullo niti fundamento facile constat, quia cum agitur de solemnissimo illo iudicio concilii oecu- menici in quo Papa iudicat simul assidentibus et coniudican- tibus orbis catholici episcopis. duplex tantum hj^pothesis fieri potest. Tel nulla praecedit dogmatica detinitio Pontificis, vel revera praecedit. In priori casu. si papa propo.sitiones inte- gras integre concilio pertractandas relinquit, tunc concilium plena sua libertate in Domino uti potest, ut patet. quamvis iudicium eius irretractabile non fiat. nisi superveniente pon- tificia confirmatione. In posteriori vero casu, concilium omnino id agit quod pluries iam egisse noscuntur concilia antiquis- sima, puta Chalcedonense acceptis litteris dogmaticis S. Leo- nis. et Constantinopolitanum III, accepta praedefinitione Aga- thonisil). Equidem verum est quod praecedente definitione Pontificis. eo ipso non amplius remanet episcopis libertas examinandi examine dubitativo. Sed falsissimum quoque est. eiusmodi libertatem spectare necessario ad iudicem fidei in sui muneris exercitio. sicut hiculentissime apparet ex. gr. in omni casu in quo obiectum iudicii seu definitionis est ahquid quod iam erat in explicito magisterio et manifesta praedica- tione Ecclesiae catholicae. Putasne licuisse Tridentinis Patri- bus dubitativum examen instituere de reali praesentia Christi Domini in sacramento. de septenario numero sacramentorum X. L., et de aliis tot et tantis quae sancivit adversus novam haeresim protestantium? Aut forte id licuit Patribus Xicaenis quoad consubstantialitatem Filii. Ephesinis quoad unitatem* personae in Christo, atque ita porro? Ergo de ratione iudicis fidei tantummodo est ut ex auctoritate sententiam ferat circa id quod a fidelibus tenendum est. praehabita cognitione cau- sae. Quae quidem causae cognitio haberi potest per simplex examen comprobati^iim. quin oporteat ut detur locus examini (1) Ita tpiscopu.s Brixinensis in Relarione ad (^oncilinni Vatic, Col- lect. Lac. Toni, 7, col. 397. DE ROMANO PONTIFICE 681 dubitativo. Ergo etiaiasi praecedat infallibilis determinatio Pontificis, adiinc verissime possunt episcopi associari iudiciali actui definitionis, si a Pontifice ad hoc admittantur: ut quod prius a prima omnium sede formatum est, in totius episco- patus transeat iudicium, non quidem firmiori, sed tamen ple- niori auctoritate, omnia intelligendo conformiter ad ea quae superius declarata sunt, Tlies. '27 § 2. Dixi, si a Pontifice ad hoc admittantur episcopi. Multum enim abest quin necesse sit ut in omnibus fidei causis simul cum papa assideant et coniudicent. Sed hoc ipsum melius ex- ponetur in responsione ad tertium adversariorum argumen- tum, de quo statim agendum est. Opponitur tertio; Si definliiones Romani Pontificls essent ex sene, et non ex consemu Ecclesiae irrefovniahiles, iam non ne- cessaria, imo vero inutilia essent concilia generalia. Atqui liuic consequentiae tum historia Ecclesiae repugnat^ tum fides. Respondeo dupliciter, prout quaestio movetur vel de ne- cessitate conciliorum, vel de eorumdem utilitate. — - Et siqui- dem de necessitate sermo sit, sine ulia difficultate conceditur generalia concilia non esse ad regulare Ecclesiae regimen et ad irretractabilem exsurgentium errorum condemnationem simpliciter necessaria. Certe hanc necessitatem non agnoscebat Augustinus, quando suos libros contra duas epistolas pela- gianorum ita conchidebat: « Aut vero congregatione synodi « opus erat, ut aperta pernicies damnaretur? quasi nulla hae- « resis aliquando sine synodi congregatione damnata sit, cum « potius rarissimae inveniantur, propter quas damnandas ne- « cessitas talis exstiterit, multoque sint atque incomparabiliter « plures quae ubi exstiterunt, illic improbari damnarique me- « ruerunt.... Verum istorum (pelagianorum) superbia quae « tantum se extollit adversus Deum, ut non in illo velit, sed « potius in libero arbitrio gioriari, hanc etiam gloriam captare « intelligitur, ut propter illos Orientis et Occidentis synodus « congregetur. Orbem quippe catholicum, quoniam Domino « eis resistente pervertere nequeunt, saltem commovere co- « nantur, cum potius vigilantia et diligentia pastorali, post « factum de illis competens sufficiensque iudicium, ubicumque « isti lupi apparuerint, conterendi sint, sive ut sanentur at- « que mutentur, sive ut ab aliorum salute atque integritate 682 QUAESTIO XIV. « vitentur » (1). Super quem Augustini loeum eommentans Fenelon in opere supra citato, c. 37, ait : « En cernis appel- « lationis ad concilium facultatem pelagianorum sectae ne- « gari. Quare negatur? Si nullum aliud sit supremum et in- « fallibile tribunal quod lidei causas finire possit, nullus est « hominum infimi ordinis cui non liceat concilium appellare. « Si una sit concilii auctoritas quae mentes in obsequio fidei « captivet, neque ulli alii tribunali fas est conscientiae Imius « hominis vim facere. Hanc tamen appellationem ad conci- « lium irridet xlugustinus, etiam in secta pelagianorum quae « non paucos habuit episcopos assertores. Primo sufficiebat « ut improbaretur et damnaretur haec haeresis in ea privata « regione ubi exorta erat. Secundo causa finita eraf eo quod « post geminum Africanae Ecclesiae concilium, e Roma duo « rescrlpta renerant ». Et re quidem vera, vel a priori apparet impossibile fuisse ut Christus constitueret auctoritatem abso- hite necessariam ad finiendas fidei causas, in eo tribunaH quod nonnisi cum immenso apparatu et commotione totius orbis potest constitui. Omnibusque modis contra ordinariam con- ciliormn oecumenicorum necessitatem historia Ecclesiae pro- testatur (2). Adhuc tamen maxima eorum in certis circumstantiis uti- litas, eaque cum infallibilitate pontificia optime stans, ex triplici potissimum capite oriri ostenditur. Primo ex abun- dantia praesidiorum tum naturalium tum supernaturalium ad confectionem decretorum. Secundo ex splendore auctoritatis qui decretis conciliariter editis proprius est, quique multum (1) Aagust. 1. 4 contra duas epistolas iselagiauorum n. 34. (2) Lepide episcopus Pictaviensis, ante profectioneni suam ad Conci- liuni Vaticanum clero suo valedicens, alludensqne ad auctorem libelli Dn Concile general et de la paix religiense, qui nou ordiuarius, sed titu- ].'iris tantum episcopus erat, et periodicitatem decennaleni Concilii ge- noralis a Basileensibus renovatam iu libro suo exposcebat : « La perio- « dicite obbligatoire et le renouvellement decennal du Concile oecunie- « nique I Je ne dirai pas ce qu'il faut penser au point de vue de la « doctrine de cette pretendue loi constitutionnelle de PEglise ; mais je « dis, et vous dites avec moi, qu'il faut «"'tre ^veque in j>flr>. DE ROMANO PONTIFICE 683 confert ut et corda hominum facilius trahantur ad obedien- tiam, et rebellium audacia frangatur effi.cacius. Terfio ex augmento unionis inter Ecclesiae praesules, praesertim in ordine ad urgendam exsecutionem eorum quae non unius Pontificis sententia, sed communi omnium consilio ad totius Ecclesiae bonum decreta supponuntur. De singulis his capi- tibus nonnulla sunt specialiter notanda. Quoad primum animadverte, praesidia sive naturalia sive supernaturalia debere adhiberi, tum in ordine ad definitiones fidei, tum in ordine ad condendam disciplinam vel statuenda media quibus opportune periculis Ecclesiae obvietur. Nam licet in definitionibus fidei divina Providentia Pontificem ab omni errore praeservet lege infallibili, non tamen propterea ipse Pontifex ab obligatione faciendi quod in se est eximi- tur. Neque enim Petri successoribus Spiritus Sanctus pro- missus est, ut eo revelante novam doctrinam patefacerent, sed ut eo assistente, traditam per apostolos revelationem seu fidei depositum sancte custodirent et fideliter exponerent. Ad hanc autem fidelem expositionem connaturaliter requi- runtur, primo quidem naturalia media scientiae et eruditio- nis, praeterea vero ea quae impetrant Spiritus Sancti adiu- torium, ne in errorem quemlibet abeat studiosissima inqui- sitio. In quo quidem notabis, haec inter se minime pugnare: quod infallibiliter adfutura sit Spiritus Sancti assistentia, et quod nihilominus debeat enixe implorari, eo vel magis quod potest habere maiorem minoremve extensionem, non quidem quoad immunitatem definitionum ab errore, sed quoad modum in dogmatum expositione tenendum, opportunitatem alia di- cendi et alia reticendi, caeteraque huiusmodi. Et idem a fortiori senties de decretis disciplinaribus seu de electione mediorum quibus communi Ecclesiae periculo obviandum sit, aut communi reformationi insistendum. Nam in his praesertim datur maxima latitudo in qua humana prudentia sub Spiritus Sancti adiutorio exerceatur, ut per se evidenter constat. His porro praesuppositis, manifestum efficitur quod etsi requisita praesidia multipliciter a Pontificibus pro variis cir- cumstantiis et necessitatibus comparari possint, non tamen habetur per se loquendo medium magis efficax ad eorumdem abundantiam quam esse possit oecumenici Concilii celebratio. Constat quidem si de naturalibus praesidiis sermo sit, quia 684 QUAESTIO XIV. in oecumenico conveniunt totius Ecclesiae luminaria, et omnium antistitum prudentia, eruditio, scientia, experientia coeunt in unum. Sed et adhuc minus dubitandum est de praesidiis supernaturalibus, iuxta illud Mattli. XYIII-IO: Uhi fuerint diio vel fres congregati in nomine meo^ ibi sum in medio eorum. Quo in loco principium generale adstruitur : Deum scilicet tantopere esse amatorem pacis et concordiae, ut quo- tiescumque fideles in spiritu charitatis inter se convenerint, specialis eis adfutura sit assistentia, utique proportionata conditioni et exigentiae causae propter quam convenerint. Et ideo semper exinde intellexerunt maiores nostri, quod ubi amnes Ecclesiae praesules sub suo capite Petro in nomine Christi congregati inveniuntur ad graviora Ecclesiae negotia expedienda. specialissimo modo in medio eorum Christus adest, non tantum ut omnis error impediatur, verum etiam ut in optima quaeque dirigantur consilia Patrum ad salutem animarum, exaltationem catholicae fidei. maiusque totius Ecclesiae bonum ac prosperitatem. Quoad secundum nota. duplici modo concipi posse, quod unifersae fraternitatis assensu (verba sunt S. Leonis in epi- stola ad Theodoretum), definitio aliqua seu lex firmetur. Primo substantialiter, cum assensus vim confert decreto per se nondum firmo, et est proinde ratio, qua exsistente, perem- ptoria auctoritas decreto inest, qua non exsistente, abest. Secundo accidentaliter, cum assensus ille nequaquam vim peremptoriam confert. nihilque addit quoad intrinsecum, ro- bur, sed tamen elficit ut definitioni seu decreto ille auctori- tatis splendor accedat, qui maxime natus est movere homi- nmn animos, flectere eos ad obedientiam vel certe ad reve- rentiam, et removere impedimenta ad debitum obsequium. Quibus suppositis, dico : Si definitionum fidei vel legum disciplinarium intrinsecum robur et valorem consideres, sic verum est in nullo diiferre decretum solius Pontificis et de- cretum conciliare, et ex hac parte inutilem esse oecumeni- corum conciliorum celebrationem. At si consideres pondus auctoritatis quo de facto solent moveri homines, sic falsum est reponendam esse in eadem linea definitionem a solo Pon- tifice latam, et eam quae ab universi orbis episcopis simul cum Pontifice sedentibus et iudicantibus edicitur. Nam haec illi praeponderat. primo propter maiorem solemnitatem. Se- DE ROMANO PONTIFICE 685 cundo propter maiorem humanam auctoritatem, quae etsi motivum obedientiae determinans esse non debeat, inducti- vum tamen et impellens seu facilitans esse potest. Tertio demum propter splendidam unitatis Ecclesiae manifestatio- nem, in cuius unitatis semper vigentis miraculo repositum est unum e praecipuis motivis nostrae credibilitatis. Rem exemplo egregie declarabit Fenelon, loco supra citato : « De <- epistola Magni Leonis ad Flavianum scripta, nulla poterat « subesse apud catholicos dubitatio. Neque enim Leo de do- « ctrina quam asserebat, quemquam dubitare sinit; neque « Chalcedonense concilium in ea confirmanda se tantuhmi « haerere posse arbitrabatur. Quin etiam, vehnt nohnt critici, « necesse est ut fateantur hanc epistolam, iam consentiente « palam toto Occidente, imo et comprobante maiore parte « totius Orientis, ita firmatam esse, antequam Chalcedonenses « episcopi convenirent, ut nullatenus esset penes ipsos hanc « repudiare. Iterum igitur atque iterum quaero, qua de causa « numerosissima haec synodus congregata sit. Ut quid per- « ditio haec? quandoquidem haec Sedis apostolicae sententia, « suffragante Occidenti toto propemodum Oriente (mxta ipsos « advermnos) ^ iam suprema et infaUibiH auctoritate firmaba- « tur. Neque tamen minus coacta est immenso cum apparatu « Chalcedonensis synodus, ut epistola iam conhrmata splen- « didius in tanto concilio confirmaretur. Nonne perspicuum « est, hanc magnificentissimam concihi convocationem factam « fuisse, non ut res ambigua et a Leone forsan contra fidem « definita^ ad superiorem et rigidiorem censuram revocaretur ; « sed solummodo ut definitio iam certa, tanti huius consensus « splendore illustrata, novatorum superbiam et indocilitatem « magis ac magis exosam faceret? Neque vero e^uisquam sanae « mentis dixerit, inutilem et supervacaneam esse eiusmodi « ostentationem auctoritatis. Quid enim magis unquam pro- « fuit ad pervincendam sectae nascentis audaciam, et ad con- « ciliandam Ecclesiae docilitatem infidelium, quam ea tot « episcoporum ex tot longinquis regionibus confluentium una- « nimitas, quae in conciHo splendidissime praenitet ? » Quoad tertium denique, considerandum quod non sufficit ut conficiantur decreta, sed oportet etiam ut debita eisdem obedientia per omnem modum a praesulibus Ecclesiae urgea- tur. Est autem per se evidens quod ad hunc effectum pluri- H86 QUAESTIO XIV. mum confert oecumenicomm conciliorum celebratio. praeser- tim quia omnino connaturale est ut maiori zelo decreta acl exsecutionem urgeant illi ipsi qui eorumdem conficiendorum luerunt participes. Intacta ergo manet summa illa conciliorum utilitas quam Vaticanum in Constitutione Del FUius attestatur dicens, salu- tarem D. N. lesu Cliristi erga Ecclesiam providentiam, cum ex aliis beneficiis innumeris continenter apparuisse, tum iis manifestissime compertam esse fructibus qui orbi christiano e Conciliis oecumenicis amplissimi provenerunt. « Hinc enim « sanctissima religionis dogmata pressius definita uberiusque « exposita, errores damnati atque cohibiti. Hinc ecclesiastica « disciplina restituta firmiusque sancita, promotum in clero « scientiae et pietatis studium, parata adolescentibus ad sa- « cram militiam educandis collegia, christiani denique populi « mores et accuratiore fidelium eruditione et frequentiore « sacramentorum usu instaurati. Hinc praeterea arctior mem- « brorum cum visibili capite communio, universoque corpori « Christi mystico additus vigor. Hinc religiosae multiplicatae « familiae, aliaque christianae pietatis instituta. Hinc ille « etiam assiduus et usque ad sanguinis effusionem constans « ardor in Christi regno late per orbem propagando ». Quid autem his omnibus utilitatibus detrahat aut detrahere unquam possit infallibilitatis praerogativa Petro et successoribus collata, si quis prudens inquirat, nihil inveniet, praeterea- que nihil. THESI8 XXXII. lii Coiistitiitioiie Va.tioa.iisi « Pastor aetenins »^ Siiiiiiniiji» Poiitifex «lefiiii^^it siiaiii iiiraliiliilitateiii» saero a|>|)i*4»- l»aiite eoiieilio: ««ecl a«l liaiie «lefinitioiieiii €*oiieilio al>5>>4»- liite iion iii«li^-el>at* Insiipei* niliil |>ei* «lefinitionein i|>«^ain iniitatiini est iii lial>itii(liiie Pontifieis a«l Eeele.«iani, aiit Keelesiae a«l Pontifieein, se«l i«l soliini efreetiiin est^ iit iii i>ei*|>etniiin aholeretiii* ei*i*oi* «|iii apiiil «|iios«laiii ol>ti- niiei^at^ et nonnisi |>ei* s>iiiiiiinain ineoliaei*eiitiain in eo- 1*11111 opinione siil>i^istel>at siiniil ciiiii riiii(laiueiitalil>iis l>i*iiiei|>iis proressioni»!» eatliolieae. Ratio generalis est quia etsi obligatio iure divino Eccle- siae imposita, adhaerendi omnibus definitionibus Sedis apo- DE ROMANO PONTIFICE 687 stolicae, sit nexu logico intime connexa cum eammdem in- fallibilitate, non tamen a praevia cognitione infallibilitatis dependet cognitio obligationis, nec oportet ut prius constet tanquam de iide, Romanum Pontificem esse infallibilem, quam ut innotescat necessitas qua omnes fideles obstringuntur ad firmissime tenendum quidquid in doctrina iidei vel morum ipse Pontifex ex catliedra loquens definiverit. Recole dicta superius in tertio argumento scripturali, ubi ex obligatione adhaerendi definitionibus Pontificis, quam nobis immediate manifestat institutio evangelica de pastore agnorum et ovium. per logicam consequentiam deducebatur Pontificis infallibi- litas, non autem e converso. Et re quidem vera, si sermo sit de habitudine quam quoad no.s habent inter se duae illae veritates, non est necessarius talis processus : Pontifex est infallibilis ; ergo oportet firmiter tenere id quod definit. Sed bene stat iste alius : Oportet, divina lege iubente, firmiter tenere id quod Pontifex docet ; ergo est infallibilis. Nunc autem necessitas manendi in com- munione Romani Pontificis, ac per hoc, conformandi se de- finitionibus fidei quas omnibus fidelibus imponit sub poena privationis suae communionis, semper et ab initio fuit tan- quam de fide cunctis catholicis nota. Semper enim fuit tan- quam de fide notum, Sedem Romanam es.se Sedem ad qtiam necesse est omnem conrenire Ecclesiam^ Sedem cuiiis communio tessera est verae reUgionis, Sedem a Deo collatam Petro ut in ea unitas servaretur ah omnibus. Ergo etiam semper fuit tanquam de fide notum quod oportet consentire Pontifici definienti, et huic perpetuae atque explicitae fidei, ut ex historianovimus, perpetua quoqueatque invariabilis respondit totius Ecclesiae agendi ratio. Quod si Gallicani aliquando, non obstante professione ca- tholici principii, pontificiam infallibilitatem negaverunt, hoc fuit primo ex defectu logicae, ut bene ostendit Fenelon, op. cit. c. 46: « Absit ut nostri Cisalpini negent omnes ca- « tholicae communionis ecclesias omnibus diebus, ne uno qui- « dem excepto, usque ad consummationem saeculi, fidei com- « munione ipsi Sedi apostolicae tanquam capiti^ centro, radici « et fundamento esse adhaesuras ; sin minus schismaticas et « haereticas fore. Dum vero haec credunt, si pontificiam infal- « libilitatem.... se credere negant, certe non satis sibi ipsis 688 QUAESTIO XIV. « se ipsos explicant, neque suam mentem satis norunt. Enim- « vero velle ut omnes catholici huic Sedi per fidei commu- « nionem adhaereant omnibus diebus usque ad consumma- « tionem saeculi. et velle ut credatur hanc Sedem in iide « docenda nunquam defecturam esse, prorsus est unum et « idem. Nisi quis velit dicere adhaerendum esse huic centro « et capiti circa fidem, etiamsi aliquid contra fidem absohite « definiat, quod absurdum esse nemo non videt ». Alia deinde ratio fuit, quia nesciverunt effectum a causa distinguere. Yi- dentes enim consensum episcoporum lege constanti cum de- finitionibus sedis apostoHcae connexum, voluerunt sibi persua- dere consensum hunc esse causam vel conditionem irrefor- mabihtatis apostohcorum iudiciorum, cum tamen secundum rei veritatem se haberet nec plus nec minus ad irreformabilia Pontificum iudicia, sicut effectus se habet ad causam. Verum, omissis nunc incohaerentiis quibus Gallicanum sy- stema refertum erat, iterum atque iterum considera, id fuisse ab initio et semper in confesso apud catholicos universos: quod de necessitate sahitis sit, remanere in communione Ro- mana, et nunquam ab ea sese segregare. Porro in hoc prin- cipio continebatur formalifer necessitas concordandi cum Ro- mano Pontifice in rebus fidei et religionis. Ulterius vero continebatur virhicditer infallibilitatis praerogativa primae Sedi a Christo collata, cum profecto appareat penitus impos- sibile ut Deus ligaverit Ecclesiam universam erga falHbile magisterium. Hinc autem iam fluunt plures magni momenti consequentiae. Consequitur primo, quod Vaticana definitio quae sic in- scribitur: Pius episcopns^ servus servorum Dei^ sacro appro- hante Concilio, ad perpetuam rei memoriam. eiusdem prorsus roboris fuisset etiam sine concilio, quo approbante, edocti sunt christiani, divinitus revelatum dogma esse : Eomanum Pontificem, cum ex cathedra loquitur, per assistentiam di- vinam ipsi in beato Petro promissam. ea infallibihtate pol- lere qua divinus Redemptor Ecclesiam suam instructam esse vohiit, ideoque eiusdem Romani Pontificis definitiones ex sese. non autem ex consensu Ecclesiae, irreformabiles esse. Nam etiam sine concilio clausula finalis semper habuisset eamdem necessitantem vim: « Si quis autem huic nostrae definitioni « contradicere, quod Deus avertat, praesumpserit, anathema DE ROMANO PONTIFICE 689 sit», id est, a nostra commLinioiie, seu ab ovili extra quod non est salus, praecisus exsistat (1). Consequitur secundo, quod non est nunc maior obligatio adhaerendi deiinitionibus pontificiis, quarn ante Vaticanum. Non maior quoad se, ut evidenter constat. Nec maior quoad nos, quia non est nobis nunc magis notum quod secundum ipsam Christi institutionem, ad Sedem S. Petri oportet omnem convenire Ecclesiam. Hoc enim^ ut dictum est, semper fuit certum certitudine iidei divinae, qua firmior excogitari nequit. Quare id tantum per Vaticanam definitionem efFectum est, ut in perpetuum abolerentur inchoaerentiae in nonnullorum animis consistentes, ex quibus veritas principiorum fidei ca- tholicae obfuscabatur, et creabatur pericuhim subversionis eo- rumdem. Consequitur tertio, non esse ullatenus secedendum in par- tes eorum qui dicunt : Ad quid infallibihtas Petro et succes- soribus eius pro consistentia et incohimitate totius Ecclesiae a Christo collata, si usque ad saecuhmi XIX expectandum fuit ut esset fideUbus sufficienter proposita? In primis enim omnino negandum est, infaUibiUtatem pontificiam non fuisse in se exphcite agnitam ab omnibus saecuhs christianis, uti abunde constat ex argumentis traditionis superirus expositis. Si autem de iUis paucis ratio habeatur qui eam ahquando, salvo essentiah vinculo unitatis cathohcae, negare potuerunt, dicendum quod ab iis ipsis semper fuit cognita, sahem eo modo qui per se ad praxim sufficiebat, videhcet in principio generah de necessitate communicandi cum Sede apostolica tanquam cum capite, centro, et fundamento universahs Ec- clesiae. Unde definitiones ex cathedra semper habuerunt de facto eumdem effectum, et nequaquam in aUiori auctoritatis culmine eminent nunc, quam ante. Consequitur denique quarto, nihil prorsus per Vaticanam definitionem fuisse variatum in habitudine Pontificis ad Ec- clesiam, Ecclesiae ad Pontificem, vel Ecclesiae totius ad ci- (1) Hiic reclit observatio CoDiitis de Maistre contra insauiam eorum qui dicebant Pontificem esse obnoxium coactioui Concilii : « Le Pape « ponr dissoudre un concile comme concile, n'a qu'^ sortir de la salle « cu disant : Je iV en suis plns. De ce moment, ce u^est plus qu'une as- « sembl6e, et un conciiiabule s'il s'obstine ». L. 1, c. 3. De Ecclesia Chrisli. 44 690 QUAESTIO XIV. viles societates, adeoque fmstra fuisse qui ante quadraginta annos occasionem sumpserunt criminandi substantialem re- rum mutationem. et rumpendi sub hoc praetextu concordata praecedenter inter Sanctam Sedem et Statum communi con- sensu inita (1). (1) Exemplo sit epistola Comitis Beust, rerTim externarum in Austria ministri, ad legatiouis Romae secretarium de abrogatione Concordati, 30 lulii 1870: « Les deruiers d^crets du Concile, proclamant le dogme « de r infaillibilite pontificale, n'ont pu etre envisagds par le Gouver- « nement Imi^erial et Royal qu'avec un sentiment de profonde et legi- « time preoccupatiou.... Arme d'une autorite nouvelle qui le revet d'uue « sorte d'omnipotence, le Souverain Poutife est institue juge supreme en « matiere de foi et de morale, lorsque ces matieres reyoivent en meme « temps des d6finitions qui les <^tendent fort au dela du domaine reserv^ « sans contestation a la competence de l'Eglise. Uu accroissement aussi « consid^rable de la puissance dont le Cbef de l'Eglise est d6positaire, « oblige les Gouvernements a d^ployer j)lus de vigilauce et d'energie « pour maintenir intacts leurs propres droits en face de ceux qui sont « revendiques sous Pegide de ce pouvoir nouveau.... Les doctriues pro- « mulgu^es par le Concile placent les relations de PEtat avec l'Eglise « sur une base toute nouvclle, puisque celle-ci ^tend le cercle de sa com- « p6tence et concentre en mome temps dans la personue du Pape tous « les pouvoirs qu'elle pretend exercer. Un cbangement aussi radicnl « bouleverse toutes les conditions qui ont pr^sid^ jusqu^ici au reglc- « ment des rapports entre 1'Etat et 1'Eglise. Cest cette derniere qui « prend 1'initiative d'un acte d'une aussi grande portee, et en agissant « ainsi, elle se place sur nn terrain ou il ne nous reste qu'a la suivre « en d6clarant que les conventions conclues sous 1'empire de circonstances « toutes differentes ne peuvent plus etre consid^r^es comme valablcs. Le « concordat de 1855 est par cons6quent frappe de caducite, et le Gou- « vernement Imp6rial et Royal le regarde comme abroge ». QUAKSTIO XV. DE EPISCOPIS Cum de successoribus apostolorum episcopis in sua habi- tudine. tum ad Romanum Pontificem Petri successorem, tum ad Ecclesiam universalem cuius regimini aliqualiter partici- pant, frequens in superioribus fuerit sermo (1), pauca iam de eis secundum considerationem quae dogmaticae theologiae propria est, dicenda supersunt. Et haec pauca sub sequen- tium capitulorum compendio proposita accipe. § 1. Quocl acl liierai*cliiaiii iiii^e cli^-iiio eoiii^titiitaiii pei^ti- iieiit epis^eopi cfiii siii^iilis S'i^e^iiiiiii$ ciiiii iiii^iii^clietioiie lii^opi^ia. et oiMliiiai*i£i |»i*£iesiclea.iit. lurisdictio episcoporum, an sit immediate a Deo, vel im- mediate a E-omano Pontifice. acriter disputatum est in Con- cilio Tridentino, et nihil tunc definitum. In Concilio vero Vaticano quaestio nequidem fuit proposita (2), praesertim cum ad praxim quod attinet, fere indifiPerens sit, sive una sive altera sententia admittatur. Nam et illi theologi qui episco- palem iurisdictionem immediate a Deo derivari volunt, adhuc eam sine dubio dicunt a Deo conferri cum vera et plena de- pendentia a Summo Pontifice. Et nos quidem, tum supra ubi de primatu Petri, tum in tractatu de Ordinis sacramento, communissimam et valde rationabilem sententiam quae in Pontifice proximum agno- scit iurisdictionis episcoporum fontem, pluribus argumentis prosecuti sumus. Cum qua omnino stat veritas catholica quae in praesenti adseritur, videlicet: Ex dispositione ipsins iuris divini esse, qnam nulla potestas, etiam pontificia, abrogare vaJet, ut suh Fontifice summo singidae partes Dominici gregis per (1) Vide praesertim in Quaest. XIII, Thesim 26 ^ 2, et Thesim 27 per totum; item in Quaest. XIV, Thesim 30 et 31 passini. (2) Cf. Relationem episcopi Tarvisini ad Conc. Vatic, CoUect. Lac. Tom. 7, col. 472. 692 QUAESTIO XV. episcopos tanquam per proprie dictos pastores et locorum ordi- narios guhernentur (1). Quod enim haec veritas sit prorsus independens a controversia circa immediatam iurisdictionis originem, sequenti exemplo facile apparebit. Nam si esset aliqua constitutio politica iubens ut sub rege particulares gubernatores praesideant, semper forent isti de iure consti- tutionis. idque indiiferenter, sive immediate a constitutione ipsa singuli potestatem acciperent, sive solum deberent ex immobili constitutionis praescripto per Regis auctoritatem creari. Et haec applica in praesenti, et cum proportione ra- tiocinare. Caeterum assertio demonstratur ex perpetuo et manifesto Ecclesiae sensu. Item ex Act. XX-28: Attendite vohis et uni- verso gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei. Quidquid enim Spiritui Santo refertur auctori, de iure non ecclesiastico, sed divino est. Si ergo Spiritus San- ctus instituit ut per episcopos regantur particulares greges qui in Ecclesia sunt, profecto ad hierarchiam iurisdictionis divi- nitus constitutam pertinent episcopi, ut etiam aperte docet Tridentinum Sess. XXIII, cap. 4. — Intrinseca autem con- venientiae ratio fuit declarata in prolegomenis de Ecclesiae monarchia. Vide ibi dicta (2). § 2. Quotl iiirisflietio episcoimlii§$, etsi posstit |>ei* iiis poii- tifleiiiiii i>liis iiiiiiiis^^e i*esti^iii^i) seiiiiiei* tmiieii est «le iicitiii^a siisi iiirisilietio eoiiipleta? ao tsiiii extei*iio ciiiaiii intei^iio se exteiiclens. Sane vero, potestas episcopalis est potestas ad regendum, seu pascendum popuhim Dei, iuxta praecitatum testimonium Actuum, cui consonat illud 1 Petr. Y-2 : Seniores (id est epi- scopi) qui in vohis sunt, ohsecro consenior et testis Christi pas- (1) Nec contra hoc est, qiiod iu iis regiouibus in quibus christianitas nondum est regulariter constituta^ Apostolica Sedes constituat, nou or- dinarios episcopos, sed episcopos vicarios, vel etiani simplices presbyteros qui praefecti apostolici dicuntur. (2) Supra, Qaaest. 13, Praeuotiones de monarchia. DK p:piscopis 693 sionum,.., pascite qni in vobls e.st gregem Dei. Sed potestas pa- scendi et regendi simpliciter dicta, potestas est quae omnes regiminis ecclesiastici partes complectitur, et non est solum ad ministrandum sacramenta, verum etiam ad leges ferendum, ad exercendum iudicia, ad puniendam contumaces. Unde S. Thomas in IV, Dist. 20, a. 4: « Cum Ecclesia sit congre- « gatio fidelium, congregatio autem hominum sit duplex, sci- « licet oeconomica (seu domestica), ut illi qui sunt de una « familia, et politica, sicut illi qui sunt de uno populo, Ec- « clesia similatur congregationi politicae, quia ipse populus « ecclesia dicitur. Sed conventus diversi vel parochiae in una « dioecesi similantur congregationi in diversis familiis vel in « diversis officiis. Et ideo sohis episcopus proprie praelatus « ecclesiae dicitur, et ideo ipse sohis quasi sponsus annulum « ecclesiae recipit, et ideo solus ipse habet plenam potesta- « tem in dispensatione sacramentorum, et iurisdictionem in « foro causarum quasi persona publica. Alii autem secundum « quod ab eo eis committitur ». Caeterum apparet ista esse semper intelhgenda cum Hmi- tatione illa quam ipsa per se importat particularitas et sub- ordinatio episcopahs potestatis. Unde in primis, a parti- culari episcoporum iurisdictione excipiuntur omnes causae quae ordinem universahs Ecclesiae respiciunt, vel cum eo proximam connexionem habent, et hac ratione causae maiore.s dicuntur. Has enim ad Sedem apostohcam pertinere, et notis- simae iuris canonici sanctiones adstruunt (1), et ratio etiam (l) Decret. 1. 1, Tit. 7, c. 1; et 1. 3, Tit. 42, c. 3, etc. — Hic auimad- verte, esse errorem a Febronio vulgatum, qiiod disciplina referendi ad Sedem apostolicam omues maiores causas, originem habuit saeculo VIII et IX ex supposititiis decretalibus collectionis Isidorianae. Sunt autem siipposititiae decretales, quaedam canonum collectio, originaliter (ut vi- detur) a S. Isidoro Hiqpalensi compilata, et postmodum circa tempora Caroli Magni ab aliquo ignoto adaucta^ interpolata, et divulgata, quao etiam fuit magna ex parte inserta a Gratiano in sua Concordia discor- dantium cauonum. Scopus praecipuus compilatoris seu falsarii fuit ob- viandi abusui qui paulatim irrepserat in Germania et Gallia, ubi me- tropolitani sibi ius arrogaverant iudicandi et deponendi episcopos suae provinciae. Porro rei veritas habet quod supposititiae decretales non fiierunt origo uovi iuris, sed solum occasio reformationis iutroductae ad uormam antiqui iuris, ut bene ostendit Feller, Biographie nniverselle, Isidore Mercator, et etiam Bouix, du Concile provincial. 3^oie Partie, c. U 694 qrAESTio xv. perspicua ostendit, eum in omni societate bene ordinata, ma- iora negotia quae communis boni totius reipublicae intersunt, ad providentiam supremae potestatis semper devolvantur. Excipitur quoque omnis materia quam Pontifex sua lege or- dinat, vel sibi forte reservavit. Quod enim possit Pontifex a iurisdictione episcoporum subtrahere certas res vel personas quae alias ad eam pertinerent, pro certo habendum est. Nam etsi ius divinum sanxerit ut singuli greges episcopis tanquam ordinariis pastoribus regendi committerentur, adhuc tamen quaedam latitudo est intra quam episcopalis potestas restri- ctionem patitur, quin propterea desinat esse potestas ad pa- scendum popuhnn Dei. Nec oportuit ut per ius divinum omnino immobiUter determinaretur id quod debuit manere aUqualiter mutationi obnoxium pro varietate circumstantia- rum ac temporum. pro maiori vel minori faciHtate recursus ad Sedem apostoHcam, aUisque eiusmodi. Xunc autem si ius divinum non assignavit in individuo fines episcopahs pote- statis, constat ipsam posse phis minusve restringi per ius pontificium, quia nullos ahos hmites novit pontiticia aucto- ritas praeter eos quos ei ius divinum praefixit. Hinc ergo lo- cum habent reservationes casuum, causarum. dispensationum, et simiha. Hinc quoque oritur exemptio regularium qui in toto mundo ipsa sua exsistentia, iura Primae Sedis exercite attestantur. §3. iliiofl |>i*»etei* Koiiiaiiiiiii l^oiitilieeiii^ iiiillii«»i epiJiieoiiiiJii iii alioiai e|ii9i»eo|>ois iiii*e diviiK» iiai>e»t »iietoi*it»teiii, et €|iio(l oiiiiie«ii |ST*afliis iiii*ii!^eo|>siliiiiii. iiiliil aliiifl ssiiiiil f|iiaiii f|iiaeflaiii |)ai*tieii>atif>iie««i |>i*iiiiatiis S. I*eti*i iiii*e poiitilieio eoiiistitiitae. Ratio demonstrativa hinc petitur, quod episcopatus nihil ahud est quam collegium apostohcum per decursum saecu- lorum usque in mundi finem continuatum. Atqui in collegio apostohco nuha fuit a Christo instituta praelatio. praeter ih lam quae Petro propria est. Ergo neque in cohegio episco- porum potestas est episcopi in episcopum quasi ex Christi institutione descendens, si unam excipias praelationem su-. DK KPFSCOPIS G95 premi capitis Romani Pontiiicis. Et coniirmatur ex facto, quia iurisdictio patriarcliarum cessavit. Ergo non erat de iure divino, cum impossibile sit ut in Ecclesia cesset id quod di- vinae institutionis est. IJnde ulterius sequitur quod nec de iure divino sunt alii gradus in episcopali ordine usque nunc exstantes, quoniam illi profecto non altius repetunt princi- pium, nec praestantiorem habent suae constitutionis originem. Dicendum igitur est, institutionem patriarcharum et ar- chiepiscoporum descendisse de auctoritate Petri seu succes- sorum eius, quatenus convenientissima ordinatione provisum est ut certi antistites in certis circumscriptionibus, pro maiori minorive facultatum delegatione, vices apostolicae Sedis im- plerent. Unde Leo Magnus, epist. 14 ad Anastasium Thes- salonicensem : « Quoniam sicut praedecessores mei praede- « cessoribus tuis, ita etiam ego dilectioni tuae vices mei « moderaminis delegavi, ut curam quam universis ecclesiis « principaliter ex divina institutione debemus.... adiuvares, « et longinquis a nobis provinciis praesentiam quodammodo « nostrae visitationis impenderes ». Et infra, sub finem: « Qui- « bus (sacerdotibus) cum dignitas sit communis, non est ta- « men ordo generalis, quoniam et inter beatissimos apostolos « in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis, « et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est ut « caeteris praeemineret. De qua forma, episcoporum quoque « est orta distinctio, et magna ordinatione provisum est ne « omnes sibi omnia vindicarent, sed essent in singulis pro- « vinciis singuli, quorum inter fratres esset prima sententia, et « rursus quidam in maioribus urbibus constituti sollicitudi- « nem susciperent ampliorem, per quos ad unam Petri sedem « universalis Ecclesiae cura confiueret, et nihil usquam a suo « capite dissideret » . Quo in loco distinctio fit inter archie- piscopos et patriarchas, ita tamen ut id omnibus commune esse asseratur, quod erga episcopos suarum provinciarum vel suorum patriarcliatiuim, organa Petri sint et ministri. Unde et Gregorius Magnus in epistola iam citata ad Eulogium Ale- xandrinum, urbanissime in memoriam revocat, duas sedes Alexandrinam et Antiochenam, in tantum supra alias multas auctoritatem accepisse, in quantum Petrus quadam delegatione suae potestatis eas ad praecellentem hunc gradum evexerat. Quin imo in Concilio Lugdunensi II, Graeci ultro subscri- ()D0 QUAE8T10 XV. pserimt professioni fidei a Gregorio X missae. in qua sic lia- bebatiir: « Ad lianc (Romanam Ecclesiam) sic potestatis ple- « nitudo consistit. quod ecclesias caeteras ad sollicitudinis « partem admittit. Quarum multas, et patriarchales praecipue, « diversis privilegiis eadem Romana Ecclesia honoravit, sua « tamen observata praerogativa tum in generalibus conciliis « tum in aliquibus aliis, semper salva ;> (1). Porro in huius rei attestationem, signum distinctivum di- gnitatis archiepiscopalis quod est pallium, dicitur sumi de cor- poi'e B. Petri, « ad significandum supra-episcopalem potesta- « tem esse participationem quamdam i delegatam i potestatis « primatus quam Petrus et eius successores in Christi Eccle- « sia habent » (2). CiiMMl |>raet€*i* epi*!ieo|>4»«ii 1111111 stlii i^iiiit <|tii aci liiefai*- oliiain iiii*iM4lietioiiis diviiia iiistitiitioiie eoiistitiitaiii l>ei*tiiie»iit. Certe ad hierarchiam iurisdictionis divinitus institutam illi soli pertinent, qui ex praescripto divinae constitutionis Ec- clesiae, in ipsa Ecclesia praesunt cum iurisdictione propria atque ordinaria. Atqui praeter episcopos nulli alii sunt (jui has conditiones obtineant. Nam si quod dubium obvenire pos- set, hoc esset vel de cardinalibus, vel de praelatis religionum, vel denique de parochis. Atqui cardinales qua tales (3j, quocumque modo conside- rentur. non habent potestatem condistinctam ab ea quae pro- pria est Sanctae Sedi. id est summo Pontifici, a quo assu- muntur ut consiliarii et coadiutores in regimine universalis Ecclesiae. itemque ut negotiorum exsecutores tempore vaca- tionis Sedis. praesertim ad electionem novi Pontificis quam citius celebrandam. Xon ergo constituunt ordinem cui propria (1) Apud Labbe, Coiic. Lugduu. II, Michaelis Palaeologi imperatoris Graecorum litterae ad Gregorium Papam X. (2) Oietti. Synopsis reruui moralium et iuris pontilicii, ad voceiu PaUium. (3) Cf. Constitutionciu Eugcuii IV Son inediocri, et Schmalzgrueber, Toni, 1. Tit. XXXI, p. 2. DK EP1SC0F18 697 iiisit iurisdictio, praeterquam quod miiiime dici possunt di- vinae institutionis, nisi forte eo sensu quod ad ipsum ius na- turale pertinet, ut sint quidam clerici Pontifici assistentes, qui etiam, eo demortuo, electioni successoris provideant. Adliuc minor ratio dubitandi est de abbatibus et praelatis religionum. Ubi nota quod potestas quae praepositis regula- rium in suos competit, est duplex. Una est dominativa, vel domestica seu oeconomica, qualem habet dominus in servum, pater in filium. Altera est iurisdictionis, et quidem quasi epi- scopaiis, quia consistit in potestate reservandi casus, cogendi per excommunicatiouem et alias censuras ecclesiasticas, alia- que praestandi quae episcoporum propria sunt. Sed hanc eo- rum potestatem de iure divino non esse, evidentissime constat, quia etsi de institutione et voluntate Christi sit, ut perpetuo in Ecclesia vigeat status religiosus, non tamen de essentia et conceptu huius status est, ut potestas clavium penes ipsos religionis praelatos resideat. Et ideo religiosi status essentia omnino salvatur apud moniales^ quanquam feminae sint iu- risdictionis ecclesiasticae prorsus incapaces. At parochos de iure divino esse, nonnullis aliquando vi- sum est post Gulielmum a S. Amore, Gersonem, et alios in Concilio Constantiensi. Quorum opinio semper placuit lan- senistis, et non parvam habet atfinitatem cum haeresi pres- byterianismi saeculo IV ab Aerio introducta, pro quanto scilicet multa indebite attribuit sacerdotibus secundi ordinis in persona parochorum, praesertim si usque in eum perducatur excessum quem in Pistoriensibus Pius VI condemnavit (1). Porro parochorum nomine veniunt clerici habentes sub epi- (1) « Doctiiua quae statuit, reformationem ahusuum circa ecclesiasticam « discipUnam in Synodis dioecesanis ah episcopo et parockis aeqiialiter penderc « ac stahiliri dehere, ac sine lihertate derisionis indehitam fore suhiectionem « suggestionihus et iussionihus episcoporum : falsa, temeraria, episcopalis << aiictoritatis laesiva, regimiuis bierarchicl subversiva, favens haeresi « Aerianae a Calvino innovatae. — Item cloctrina qua parochi aliive sa- ^< cerdotes in Synodo congregati pronuutiantur una cum episcopo iudices « lidei, et simul iuuuitur, iudicium iu causis fidei ipsis competere iure « proprio, et quidem etiam per ordiuationem accepto : falsa, temeraria, « ordinis hierarcbici subversiva, detraheus firmitati definitionum iudi- « ciorumve dogmaticorum Ecclesiae, ad uiiuus errouea ». BuUa Auctorem fidei. n. 9-10. 6^8 QUAE.STIO XV. scopis inrisdictionem ordinariam in aliquam plebis partem, minime qnidem ad leges ferendas. ant iudicia in foro externo exercenda, sed solum ad praedicationem verbi Dei et dispen- sationem sacramentorum. Horum institutio, ut historice con- stat, certo certius anterior non est saeculo V, et per lioc ipsmn iuris mere ecclesiastici esse ostenditur. Equiden de iure divino sunt presbyteri, quibus per sacram ordinationem con- fert Deus characterem seu ordinis potestatem. De iure pariter divino est, quod iidem presbyteri sint in sacramentorum ad- ministratione adiutores episcoporum. minime vero quod or- dinaria iurisdictione instruantur ad haec munia exercenda, quasi minores pastores stabili modo uni plebi addicti. Ergo in omnibus integra manet episcoporum praerogativa, de qua novissime scripsit Eminentissimus Cardinalis Segna in erudito opere cui titukis: De Ecclesiae Constitutione (1). Yide illum. (1) Komae, Forzaui, 1900. QUAESTIO XVI. DE CONCILIIS Cum hactenas de subiecto potestatis dictum sit pro regu- lari et ordinario statu in quo Ecclesia regens per totum or- bem est dispersa, quaedam tandem adiicienda veniunt de Conciliis quae identidem et veluti casualiter celebrantur. Et generalia quidem principia iam fuerunt exposita in Quaest. 13, praesertim Thesi 27. Sed et de causa finali conciliorum, eo- rumque vel necessitate vel utilitate satis egimus ubi de in- fallibilitate Romani Pontificis (1). Unde sohim restat dicen- dum de tribus aUis generibus causarum, et primo de causa efticiente quae est legitima convocatio.- § 1. C^ikmI «Ic ■*ati<>iie e4»iicilil «»e<*iiiiieiiiei e^t, iit eoiivoce- tiit' st SiiiiiiiK» i*4»iitifiee. Kt «|iio• ut capitis et membrorum unus et indivisus actus sit, una sententia, unumque solemne ludicium. Huiusmodi enim as- sumptio per convocationem efficitur, et esse debet a capite assumente, non autem a membris assumendis, ut per se evi- dentissime constat. Accedit quoque. quod in omni monarchia, praesertim pura et simplici, generalia regni comitia nonnisi ex monarchae auctoritate congregantur. Sed hic, dubium hi- storicum occurrere posset quantum ad partes imperatorum in primis conciliis indicendis. De qua re vide Bellarminus 1. 1 de Conc. c. 13, ubi haec duo erudite copioseque declarat : Primo quod Ecclesia usa est urbanitate et condescendentia erga principes, penes quos tunc temporis erant omnes appa- ratus et sumptus conciliorum. Deinde quod decreta imperialia non habuerunt unquam rationem legitimae indictionis nisi ex assensu Pontiiicum. Et haec quidem de conciliis oecu- menicis. De particularibus vero dicendum quod ad eorum legiti- mam constitutionem necessaria quoque est Sanctae Sedis au- ctoritas. Nam potestas concilii particulariis nequaquam con- surgit ex summa potestatum quae sunt in singulis episcopis, sed singulus quisque in solidum exercet iurisdictionem super circumscriptionem longe excedentem propriae dioecesis fines. Et ideo, etiam ibi consideratur quaedam potestas supra-epi- scopalis, quae esse non potest nisi per delegatam participa- tionem potestatis Summi Pontificis. Aliter tamen intervenire habet Sanctae Sedis auctoritas in conciliis provincialibus qui- bus metropolitani praesunt, aliter vero in conciliis quae non constant episcopis unius determinatae circumscriptionis ec- clesiasticae. In prioribus enim auctoritas Pontificis intervenit per ipsam institutionem metropolitanorum, quibus vi insti- tutionis demandatum est munus cogendi concilium provin- ciale, eique praesidendi. In aliis vero opus est speciali di- spositione et directa dispensatione Sanctae Sedis, sine cuius consensu ecclesiastica regula vetat ne ulla synodus in Ec- clesia celebretur, ut supra ex Socrate 1. 2, c. 8, et Sozomeno 1. 3, c. 10 notatum est. DE C0KCILII8 701 i^ 2. Qiiod oiiiiies ei>iscopi loeoniiii 4»iMiiiiai^ii lial»eiit iiip» .«ieclemli eiiiii $mifri*a^-io cleei^^ivo iii eoiieiliis oeeiiiiieiii- eis; et (|iio«l «le aliis episeopis.. siii «le iiii^e, aii soliiiii ex: lii^ivileg-io voeari «lelieaiit vel posiisiiiit, eoiitiM>vei»titiir. Ratio asserti est quia conciliomm oecumenicoriim nomine veniunt generalia comitia eorum qui sunt positi regere Ec- clesiam Dei. Tales antem, ut ex praemissis constat, sunt omnes episcopi locorum ordinarii. Omnes porro dico, et titulo aequali. Cum enim in concilio sedeant ut catholici episcopi, non ut mandatarii plebium suarum, nulla esse potest distin- ctio inter episcopos maiorum minorumve sedium. Sed nec valent ibi primatialium vel archiepiscopalium iurisdictionum praerogativae, quae ad vices moderaminis Sanctae Sedis in statu dispersionis implendas sunt introductae. Et ideo omnes et singuli, a minimo usque ad maximum, aequali iure do- nantur sub communi omnium capite summo Pontifice. Controvertitur autem, ad strictum ius quod attinet, de epi- scopis titularibus qiii sunt sine plebe, quoniam hi non per- tinent actu ad Ecclesiam regentem. At nihilominus, cum procul dubio charactere insigniantur qui ad Ecclesiae regimen est ordinatus, dicendum quod convocatio eorum est saltem consentanea ordini divinitus instituto, nedum ei contrarietur. Et hoc quidem maxime valet de vicariis apostolicis, qui etsi ordinarii pastores non sint, adhuc tamen in regionibus mis- sionum ea quae pastorum suat exsequimtur, Denique a iure sedendi certo certius excluduntur simpli- ces presbyteri, quorum character non dicit habitudinem ad regendi officium. Quanquam ex privilegio admittantur cardi- nales, abbates, et religionum generales, prout apud canoni- stas late declaratum invenies. De principibus vero nequidem esse potest quaestio, cum satis superque notum sit eos ne- quaquam ad ordinem hierarchicum pertinere. Unde, ut Bel- larminus ait 1. 1 de Conc. c. 17, invitabantur olim, tum ut Concilium defenderent, tum ut testes et conscii conciliarium decretorum, postea transgressores ac contumaces sua pote- state comprimerent. 702 QIAESTIO XVI. §3. diiofl ail Niiiiiiiiiiiii Poiitifieeiii pei*tiiiet vel per se vel I>ei» le^atos oeeiiiiieiiieiis coiieiliis praesitlere, et c|ii^is pereiiiptoria iiou e^^t iii$«i ratioiie eoiifiviiiatioiiiifi eiiiscleiii Siiiiiiiii Poiitifieis, «|iiae sola coiiiiiiiiiii episeoponiiii seiiteiitiae i^atioiieiu coii- fei*t siipi*eiiiitatis atciiie- ii*i*eroi*iiial>ilitatis. Cum praecedens quaestio esset de causa materiali conci- liorum, nunc ultimo succedit quaestio de causa formali, qua quaeritur quis debeat esse ordo inter iudices..id est inter membra concilii. Sicut enim in corpore. ait Bellarminus, forma dicitur figura seu ordo omnium membrorum suo loco positorum, ita in coetu hominum forma dicitur ordo quidam quo praeest qui debet praeesse, subest qui debet subesse. Itaque agitur in primis de praesidentia concilii. Praesi- dentiam autem dico, non purae repraesentationis quam in modemis parlamentis videre est, sed verae iurisdictionis, qua Pontifex ex potestate sibi propria ius habet moderandi conciliares operationes, determinandi res discutiendas, ad- mittendi vel reiiciendi ea quae sunt iudicio Patrum propo- nenda, ipsum concilium transferendi, suspendendi, dissol- vendi, etc. — Porro a praedicta praesidentia distinguitur iudicialis eiusdem Romani Pontificis sententia quae concilia- ribus statutis vim confert peremptoriam. Et ab ea distin- guitur primo secundum propriam et intrinsecam rationem, ut per se evidenter patet. Distinguitur deinde secundum ra- tionem necessitatis, pro quanto praesidentiae defectus per subsequentem confirmationem quasi in radice sanari potest, ut iam dictum est de convocatione ; at confirmatio pontificia est essentialiter et indispensabiliter requisita ad decretorum auctoritatem. Tertio demum distinguitur, quatenus potest Pontifex praesidere concilio etiam per legatos ; confirmare autem decreta conciliaria, nonnisi per semetipsum. Quippe, suam potestatem sub ratione supremitatis delegare omnino nequit. Cum igitur confirmatio sit actus supremus ex quo decretis accedit irreformabilitas, a Pontifice in propria per- sona promanet necesse est. At vero praesidentia concilii non •^ DE CONCILIIS 703 importat definitiviim et ultimum supremae auctoritatis exer- citium, quia decreta Patrum etiam sub legitimo praeside edita, adhuc subiacent ulteriori determinationi per quam ad culmen auctoritatis perducantur. His igitur praemissis, declarationis terminorum gratia, utrumque assertum facile demonstratur. Et ius quidem prae- sidentiae evidentius sequitur ex monarchica Ecclesiae consti- tutione, quam ut nunc indigeat pluribus firmari argumentis. Hoc idem ius comprobant omnia oecumenicorum conciliorum acta. Si enim excipias Concilium II et Concilium V quae non fuerunt in sua celebratione oecumenica, in omnibus aliis, absente Pontifice, praesides assignantur legati apostolicae Sedis. Nam in Concilio I (Nicaeno, anno 325) praesedit Ho- sius Cordubensis episcopus cum presbyteris Vito et Vincentio, qui tres agebant vices S. Silvestri Papae. In Concilio III (Ephesino, anno 431) praesedit Caelestinus per CyriHum Ale- xandrinum et alios Roma missos, quibus etiam hoc dederat commonitorium : « Auctoritatem Sedis apostolicae custodiri « debere mandamus.... Ad disceptationem si fuerit ventum, « vos de eorum sententiis iudicare debeatis, non subire cer- « tamen » (1). In Concilio IV (Chalcedonensi, anno 451) prae- sedit S. Leo per Paschasinum et Lucentium episcopos, Bo- nifacium et Basilium presbyteros. In Concilio VI (Constan- tinopolitano III, anno 680) praefuit Agatho per suos legatos, quorum duo erant simplices presbyteri Petrus et Georgius, tertius loannes diaconus. In Concilio VII (Nicaeno II, an- no 787), sine controversia praesides fuerunt legati Adriani I, Petrus archipresbyter et Petrus abbas S. Sabae. In Conci- lio VIII (Constantinopolitano IV, anno 869) praesederunt legati Adriani II, Donatus et Stephanus episcopi, et Maximus diaconus. De aliis vero in Occidente • celebratis nequidem suboriri potest quaestio. Nunc de absoluta necessitate confirmationis pontificiae ad oecumenicitatem decretorum, dicendum quod sponte sua ex- oritur ex praemissis. Nam si decreta sub formalitate decreto- rum sunt ab omnibus episcopis simul sedentibus et coniudi- cantibus, tamen formalitas supremitatis et irreformabilitatis non potest esse nisi a Pontifice, qui in conciliari unitate est (1) Migne, P. L. Toni. 50, col. .503. 704 QUAESTIO XVI. caput ad se membra assuraens, et petra totam compagem fir- mans, et monarcha penes quem unum sunt summae claves regni coelorum. Denique, pontificiae coniirmationis necessitas adeo illustri et constanti Ecclesiae traditione proponitur. ut apud Gallicanos ipsos instar inconcussae veritatis semper ha- bita sit. Concludendum ergo quod concilium oecumenicum et Pon- tifex non sunt duo subiecta, neque supremae potestatis, neque etiam activae infallibilitatis. Non supremae potestatis. quia concilium eam non habet nisi ratione Summi Pontificis, cuius auctoritas informat detinitiones communi consensu conciliari- ter edictas ad unitatis Ecclesiae manifestationem. Neque etiam activae infallibilitatis. quia haec infallibilitas annecti- tur supremae potestati ecclesiasticae velat inseparabilis eius praerogativa, quemadmodum in superioribus saepe dictum est. Sic igitur. assistit Deus Ecclesiae docenti ne in docendo fallat aut fallatur. et haec est intallibilitas activa. Assistit et Ecclesiae edoctae ne a sequenda doctrina pastorum aberret, et haec est infallibilitas passiva. Ex utraque autem, Ecclesiae universalis omnimoda integratur indefectibilitas. Sed Ecclesia docens Pontifice et episcopis constat. Rursus episcopi sunt pastores et magistri respectu plebis, oves vero et discipuli respectu Pontificis. Unde in toto corpore episcoporum atten- ditur infallibilitas quae sub alio et alio respectu passiva est et activa. Passiva quidem. in quantum integrum corpus ob- noxium est magisterio Pontificis doctoris omniimi christiano- rum. a cuius ductu deviare omnino nonpotest. Activa vero. in quantum hoc idem corpus constituitur super christianam plebem, in qua edocenda. a Petra Ecclesiae et supremo omnium Pastore confirmatur. Et hoc modo hierarchia nostra in summa unitate summoque ordine disponitur. vere terri- bilis inferni portis nt casfrorum acie.s orcUnata. l-IXIS 1'RIMT TOMI iiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiniiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiitiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiitiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiii INDEX Prooemium Pag. 5-24 PARS PPvIMA DE3I0NSTRATI0 VERITATIS ECCLESIAE CATHOLICAE ROMA- NAE NECNON ET FALSITATIS OMNIUM SECTARU3I QUAE AB EA SEPARANTUR. Introductio — De obiecto, ratione, et mediis biiius demon- strationis . 27 ^S 1. — De assensH evidenti 29 Divisio evidentiae quoad modum quo est in intellectu 30-31 Divisio evidentiae quoad esse quod reddit praesens intellectui 32-33 § 2. — De assensu jidei 34 Quid sit credere et quot modis dicatur . . 34-36 Quod eadem est resolutio fidei divinae et fidei liumanae in auctoritatem loquentis, et quod fides supernaturalis formali obiecto non differt a fide quae naturae viribus elicere- tur 36-40 Quod auctoritas Dei revelantis attingitur antpe actum fidei et in ipso fidei actu, aliter ta- men et aliter. Ante actum fidei attingitur absolute ut res, et non est per se imme- diate nota, sed innotescit per argumenta seu signa quae possunt esse multiplicis ge- neris, et maioris minorisve certitudinis. In ipso autem fidei actu attiugitur pure ut ra- tio credendi, boc est, non ut quod credi- Dc Ecclcsia Christi. 4'5 106 INDEX tur. sed ut j)ropter quod aliqiiid creditiir, et seipsa tiiniiat asseusum credeutis. eumque uniformiter termiuat. quiu detur locus ul- teriori resolutioni 4043 (i 3. — De credibiUtate et evidentia credihili- tatis 43-49 ^4. — Quomodo Ecclesia demonstretur, et quo- modo credatur 49-51 ^5. — De modo et mediis instituendae demon- strationis 51-56 QuAESTio I. — De institutione Tisibilis Ecclesiae Christi extra quam non est salus. Sententia catbolicorum circa snccessionem re- ligionis iude ab initio mundi 57-62 Sententiae adversae 62-67 Thesis I. — Clnistus in terris adveniens Mo- saicae religioni linem dedit, Ecclesiamque suam ut adimpletionis oeconomiam in quaiu trausiret Vetus Testameutum, primum qui- dem praedicaudo annuutiavit, tum in prae- paratione proxima antequam pateretur dis- j)0suit. denique a mortuis resurgens in actu ultimo fuudavit. Quae etiam statim post Cbristianam Pentecosten, tanquam I)erfecta atque distiucta a Syuagoga socie- tas, vitam agere propriam et sese per mun- dum expandere coepit 68-101 Thesis II. — Ecclesia Cbristi ex eiusdem Cbristi revelatioue et instituto est essen- tialiter visibilis. et ipsa visibilis Ecclesia est Ecclesia promissionum, iu qua et per quam bomines sanctitatem et salutem consequun- tur, ad quam deuique si quis re vel voto non pertiuuerit, salvus esse uon poterit . 101-122 QiAESTio II. ~ De notis Ecclesiae iii commimi 123 (,1. — Quod male a Protestantibus nofae Ec- cJesiae assiynantur 124-127 ^2. — Item, a Graecis et 2Joscovitis . . . 128-138 ^3. — Quod notae recte rejionuntur in qua- txior proprietatibus a Patribus Constantino- jjolitanis si/mbolo inscriptis : Et unam, san- ctam, catliolicam, et apostolicam Eccle- siam 138-144 QuAESTioIII. — De uota unitatis 145 Praenotiones de triplici unitate regiminis, tidei. et communionis 145-151 Thesis III. — Ecclesia ex sui fundatoris in- stituto est essentialiter una unitate regimi- nis, lidei, et commuuionis. Quae triplex INDEX 707 unitas prout viva ac per se coDsistens, id est, nulli alii uaitati naturali (puta politi- cae) subordinata, et accessorii instar an- nexa, proponitur iu evangelio velut nota verae Ecclesiae positiva. Porro, in vi liuius notae Ecclesia communionis Romanae unica vera et legitima Christi sponsa esse osten- ditur 151-171 QuAESTio IV. — De nota sanctitatis. Praenotiones de sanctitate principiorum et membrorum 172-178 Thesis IY. — Ecclesia Christi est essentiali- ter sancta, primum quidem sanctitate prin- cipiorum, quam deinde consequitur ut ne- cessaria proprietas sanctitas etiam mem- brorum. Utraqueautem sanctitas proutsese exterius manifestans, baberi debet pro nota verae Ecclesiae positiva, idque non tantum in vi auctoritatis librorum N. T., sed ex ipsa quoque natura rei 179-187 Thesis Y. — Perspicuis et notoriis factis de- monstratur sedem sanctitatis in raundo nullam omnino esse praeter Ecclesiam Ro- manae communionis, utpote quae sola ex propriis principiis influat sanctitatem, et sola etiam beroes virtutis velut genuinos a se formatos filios sibi vindicare possit. Hinc rursus in vi huius notae, tanquam unica vera Ecclesia Christi ab omnibus est agnoscenda 187-204 QuAESTio V. — De nota catholicitatis 205 Praenotiones 205-207 Thesis VI. — Ecclesia Christi est essentia- litercatholicacatliolicitateiurisseu destina- tionis et missionisacceptae asuo Fundatore. Hanc deinde ut necessaria proprietas con- sequitur catholicitas facti consistens in duo- bus. Primo quidem in permanenti ac simul- tauea per orbem diffusione, qua fit ut ipsa vera Ecclesia ingentem fidelium numerum de multitudine gentium sinu suo semper compreliendat. Tum secundo in incremento successivo quo usque in mundi finem sese magis ac magis propagare debet per omnia omnino terrarum loca, omnesque liominum progenies 207-220 Thesis VII. — Ecclesia Romanae commu- nionis liabet sola omnes catholicitatis con- ditiones, et splendore huius notae, inde- 708 INDEX pendenter etiam a positiva auctoritate Scri- pturarum, in summo orbis tlieatro tanquam a Deo fandata palam innotescit .... 220-233 QuAESTio VI. — De nota apostolieitatis 234 Praenotiones Ibid. Thesis VIII. — Vera Christi Ecclesia est es- sentialiter apostolica, quatenus in finem usque habere debet visibilem continuatio- nem cum primitiva ea ecclesia quam plan- taverunt apostoli. Et quia eiusmodi con- tinuatio ita ei propria est, ut nulli falsae sectae possit esse communis, notae quoque positivae vim ac rationem obtinet, imo vero notae principalis qua potissimum utuntur Patres. Porro, tanto evidentius in commu- uione Eomana character iste resplendet, quanto manifestius ab aliis omnibus abesse ostenditur 234-255 Thksis IX. — Cum apostolicitate originis in- time cohaeret apostolicitas ministerii sive regiminis, quae quidem in Ecclesia catho- lica ex successione Romauorum episcopo- rum super Sedem Petri maxime est con- spicua, alibi vero tam evidenter deest, ut ex lioc capite onmes quotquot in mundo sunt sectae separatae, obvia et perquam manifesta illegitimitatis nota obsignentur. 254-266 PAES SECUXDA DE INTIMA CONSTITUTIONE ECCLESTAE Prooemium huius secundae partis 269-573 CAPUT PRIMUM QuAESTio VII. — J)9 ecclesiae menibris 274 Sententiae haereticoruiii 274-278 Sententiae theologorum 278-283- Thesis X. — Id quod primo et principaliter requiritur ut quis sit Ecclesiae membrum est character baptismalis, isque non puta- tive tantum, sed in rei veritate susceptus. Porro tanta est vis huius characteris, ut nisi aliquo ijDsius baptizati actu haec eius elficacia impediatur, semper aggreget homi- nem uuitati corporis Ecclesiae Catholicae. INDEX 709 Ideo illi omnes qni usiini rationis nondura adepti, quocuraque tandera raodo et a qui- buscuraque sacraraentum baptisraatis vere acceperunt, ipso facto inter vera corporis eius raerabra nuraerantur 283-291 Thesis XI. — Licet cliaracter baptisraalis sit de se sufficiens ad incorporandum horai- nera verae Ecclesiae catbolicae, nihilorainus ad hunc effectura requirit in adultis dupli- cem conditiouera. Et priraa quidera con- ditio est ut non impediatur sociale vincu- lura unitatis fidei per liaeresira formalera aut etiara mere raaterialera. Verumtaraen, quia huiusmodi impediraentura illa sola haeresis affert, quae in apertara professio- nera transit, dicendura est solos notorios haereticos a corpore Ecclesiae excludi. . 291-304 Thesis XII. — Altera conditio pro adultis requisita in eo est, ut non impediatur vel non solvatur vinculum catholicae comrau- nionis, quod duobus modis potest destrui. Prirao per ipsius horainis factura, hoc est, per schisma, de quo j)roportionaliter sen- tiendum est sicut de liaeresi. Deinde per sententiam ecclesiasticae auctoritatis, id est, per excoraraunicationera quae plenara et perfectani habeat excoraiuunicationis ra- tionem. Quia vero nulla videtur esse talis nisi ea qua quis vitandus efficitur, sequitur quod ad Ecclesiae corpus adhuc pertinere possunt excoraraunicati tolerati, sive oc- culti sint, sive etiam notorii 304-311 Thesis XIII. — Praeter characterem bapti- sraalera siraul cum vinculo unitatis tum fidei tum coraraunionis catholicae, nuUa alia requiritur conditio. Et ideo, (quod fide etiara tenendum est), inter Ecclesiae mem- bra non sunt soli iusti, multoque minus soli praedestinati 311-325 Thesis XIV. — De anima Ecclesiae sunt oranes et soli iusti in mundo exsistentes; sed primo et principaliter ii qui in re ipsa, deinde vero quasi accessorie, ii qui solo voto ad visibile eius corpus pertinent. . 326-327 710 IXDEX CAPUT SECUNDUM QuAESTio Vllf. — De potestate ecclesiastica in generali. Prooemium 328-33(> V> 1. — Quod potestas ecclesiastica, si formales potestatum rationes considerentur, recte di- viditur in potestatem ordinis, magisterii, et iurisdictionis 330-335 Q 2. — Quod potestas magisterii, si spectetur in concreto prout inseparabiliter annexum liahet ius imperandi suhditis ohedientiamjidei, ah ipsa potestate iurisdictionis adaequate non distinguitur. Et quod Jiac de causa usu satis communi recepta est himemhris divisio pote- statis ecclesiasticae in potestatem ordinis et potestatem iurisdictionis 335-337 ^3. — Quae divisio liic tenenda 337-338 QuAESTio IX. — De potestate ordinis. Thesis XV. — Est in Ecclesia specialis pote- stas ordinis quae a potestate iurisdictionis nou solum essentia et obiecto distinguitur, verum etiam collationis modo, pro quanto scilicet id propriissimiim liabet ut conse- cratione conferatur, id est sacri impressione characteris, ac per hoc, iuamissibiliter prorsus perraaneat in omni eo qui semel ea j)otitus est. — Huiusmodi autem distin- ctio ordinem inter et iurisdictionem, mi- nime efficit ut haec duo siut a se invicem iuxta Christi institutum simpliciter inde- l^endentia. Sed omnino diceudum est, pote- statem ordinis a potestate iurisdictionis dependere quantum ad legitimitatem exer- citii, et vicissim potestatem iurisdictionis a potestate ordinis tanquam a conditione in subiecto requisita ut in eo sit regulari ac connaturali modo. — Atque hinc tan- dem consurgit mirabilis illa hierachiae ec- clesiasticae ratio, quae in indivisibili et compacta uiiitate perstat, et tamen ordinis characteres natura sua inamissibiles, etiam iu transfugis et desertoribus permanere sinit 339-349 QuAESTio X. — De potestate magisterii. Thksis XVI. — Medium a quo dependet iuxta divinam ordinationem propositio credendo- rum, non est privatus spiritus vel privatum examen Scripturae, sed auctoritas viventis IXDEX 711 magisterii. Haac porro aactoritatem in Ec- clesia saa Christas institait cam infallibi- litatis cliarismate perpetao darataram, ut esset in ea iannobile principiam tam incor- ruptionis taai anitatis lidei. — Xec tamen ad solos fideles sea etiam catechnmenos beueficam eius infiuxum patere voluit, sed sapra verticem moutium cathedrani eccle- siasticam erexit, ut ad eos quoque qui longe sunt, miris multiplicibasque niodis hoc magisterium radios suae lucis expan- deret, et per ipsum ad perfectum adduce- retur quidquid ab initio mundi faerat pu- blice provisum pro diffasione revelatae ve- ritatis in genere humauo 350-392 Thesis XVII. — Potestas infallibilis niagi- sterii pro obiecto primario habet res fidei et morum quae in deposito catholicae re- velationis formaliterexplicite vel formaliter implicite continentur. — Secundario vero extenditur ad alias etiam veritates in se non revelatas, quae tamen requiruntur ut revelationis depositum integrum custodia- tur, et nominatim quidem ad multiplices propositionum censuras et ad fiicta dogma- tica 392-420 TuEsis XVIII. — Qaidquid ab Ecclesia sive solemni iudicio, sive ordinario et univer- sali magisterio tanquam a Deo revelatum proponitur, fide divina credendum est, et pertinaciter obnitens incurrit liaeresim. — Caetera vero ab eodem magisterio definita, non divina, sed ecclesiastica fide videntur esse credeniha. Unde uon sunt per se ma- teria circa quain formalis haeresis esse pos- sit, quamquam liuiusmodi deflnitionibus ex ipsius iuris divini praescripto plenum in- tellectus et voluntatis obseqaium debeatur. 420-133 TiiEsis XIX. — Ad potestatem magisterii per- tinet postremo censurare doctrinas censuris ordinis practici, tanquam quae tuto vel non tuto teneri ac tradi possint. Et quamvis eius- modi decisiones non sint ex natura rei ir- reformabiles, neque a saprema auctoritate doctrinali, sed a Pontificiis Cougregationi- bus ut plurimum procedant, adhuc tamen nt se eis subiiciant ex conscientia catholici obstringuntur 434-439 12 IXDEX QuAESTio XI. — De potestate iiirisdictioiiis. Thesjs XX. — Ecclesiae suae contulit Cbri- stus liberam atque independentem ab omni humana dominatione iurisdictionem. quae non interni tantum, verum etiam externi fori est, compreliendens in ordine ad tinem regni coelorum tnplicem illam quae omni perfectae societati competit potestatem : le- gislativam scilicet, iudiciariam. et coacti- vam 440-455 Thesis XXI. — In tota amplitudine potesta- tis clavium a Cliristo institutae duplex di- stinguitur iurisdictionis modus, pro quanto alia iurisdictio est Labens esse completum in Ecclesia, eique competens tanquam cau- sae principali ; alia vero est in ea existens tantum ut in Dei instrumento. — Prior est primo ac priucipaliter ad ligaudum liga- mine legis, et quamvis se extendat ad omnem materiam cuius obligatio conducit ad finem regui coelorum, directe tamen ac per se circa solos actus externos versatur. Poste- rior est principaliter ad solvendum. Xon autem ad solvendum instituta aut leges di- vinas sive naturales sive jDositivas, sed so- lum ad solvenduin particulares personas a vinculis adliuc connaturaliter solubilibus quae per suos proprios actus iii foro Dei contraxerant 456-466 Thesis XXtl. — Legislativa Ecclesiae pote- stas pro materia babet tam res fidei et mo- rum quam res disciplinae. Sed in rebus fidei et morum obligatio legis ecclesiasticae adiungitur obligationi iuris divini ; in ma- teria vero disciplinae tota obligatio iuris ecclesiastici est. Semj^er tamen exercitio supremae potestatis legiferae annectitur infallibilitas, pro quanto ex Dei assistentia habet Ecclesia ut nunquam possit statuere disciplinam quae sit quomodoliliet opposita regulis tidei et evangelicae sanctitatis . . 466-471 Thesis XXIII. — Ex praemissis consequitur quod Ecclesiae administrationi et regimini in societatibus cliristianis specialiter su- biicitur iuventutis institutio atque educa- tio, necnon et librorum impressio, editio, et lectio. in ordine ad puritatem tidei et morum integritatem 471-475 Thesis XXIV. — Ad potestatem legislativam INDEX 713 demum consequitiir potestas coactiva quae decretis poenis, non spiritualibus modo, sed et temporalibus ac corporalibus coer- ceat contumaces. Quidquid autem sit de quaestioue controversa, an Ecclesia per se ius gladii immediate possideat necne, di- cendum saltem est quod recte et legitime ad coercitiouem dissidentium vim poten- tiae saecularis iuvocare potuit, et foro ci- vili tradere incorrigibiles liaereticos capi- tali etiam poena j^uniendos 476-485 CAPUT TERTIUM QcAESTio XII. — De forma regiminis ecclesiastici in generali, siye (le ratione secundnm qnani a formis politici principatns discriminatnr. Prooemium 487-489 ^ 1. — I)e origimhus et formis politici prin- cipatus. I. Quod potestas politica secundum se a Deo sit auctore naturae' 489-494 II. Quod nec forma politici principatus nec coniunctio potestatis cum quibuslibet impe- rantium personis immediate a Deo sit. Et quod ex consequenti, nulla est persona in civilibus societatibus seu regnis, quae iure divino potiatur auctoritate 494-498 III. Quod ius determinandi formam gubernii et statuendi legem investiturae i)otestatis, originaliter in commuuitate est. Et quod sententia scolasticorum circa civilem prin- cipatum ad hos terminos reducta, verissima invenitur 498-509 IV. Quod ius statuendi novam gubernii for- mam novamque investituram potestatis, semper in commuuitate est quantum boni publici necessitas exigit. Et quod bac de causa, generatim loquendo, omne guber- nium cui pacifice adluxeret communitas, pro legitimo babendum sit 509-511 ^2. — I)e modo principutus ecclesiastici. Quid proprium, quidve distinctivum habeat ecclesiastici priucipatus forma et constitu- tio 512-516 QuAESTio XIII. — De monarchia Ecclesiae in Beato Petro in- stitnta. Praenotiones de mouarchia, eiusque divisione tum in simplicem et mixtam, tum in abso- lutam et non absolutam 517-520 714 IXDEX Errores liaereticorum circa monarcbiam Ec- clesiae 520-521 Error G-allicanorum 521-523 Seutentia Bellarmini 523-524 Thesis XXy. — luxta evangelii testimonia (Mattb. XVI et loan. XXI) primatus iuris- dictionis constans plenitudine potestatis in universam Dei Ecclesiam, immediate et directe Beato Petro apostolo, eiusque in perpetuum successoribus collatus a Christo Domino fuit. Et ideo regimen Ecclesiae di- cendum est divina institutione exactum ad formam plenae perfectaeque monarcbiae . 524 55 J Thesis XXVI. — Singuli praeter Petrum apostoli eidem Petro prorsus aequiparaban- tur, non solum quoad ordinis potestatem, verum etiam quoad speciale cbarisma infal- libiliter exsequendi constitutionem Cbristi in prima Ecclesiae pLintatione, Ecclesiam- que ipsam initiandi sicut erat semper per- inansura seu continuanda omnibus abbinc diebus usque ad consummationem saeculi. — Sed omnis episcopalis iurisdictio quam vel ipsi vel instituti ab eis antistites in particulares plebes babuerunt, de jDlenitu- dine pastoralis potestatis Petri descende- bat. — lurisdictio vero quam procul dubio praeter et ultra ordinarium particularium ecclesiarura episcopatum singulatim exer- cuerunt, in eis non fuit nisi ut in puris eiusdem Petri vicariis, cui soli mouarcbica Ecclesiae constitutio contulerat in pro- prium, supremam atque universalem pn- scendi auctoritatem 451-569 rHESis XXVII. — Verumtamen ad commen- dandam illam unitatem de qua in ultima coena pro apostolis orans dicit : Ut sint nnum siciit et nos, ut in nohis unum sint, ut sint consummati in unum, stabili perpe- tuaque institutione disposuit Cbristus ut collegium apostolicum prout unitum prin- cipi Petro. consors esset supremae pote- statis. Hinc monarcbia Ecclesiae est monar- cbia sui generis, quae cum plenam mini- meque diminutam monarcbici iuris ratio- uem per omnia retineat, adliuc tamen par- ticularium antistitum regimen sic coniun- ctum liabet, ut etiam inindividuum summae M^ INDEX 715 auctoiitatis exercitiiim adniittat coliaerens cum capite episcopale corpus 569-573 QuAESTio XIV. — De siiccessore Petri Romano Poiitifice. Quaestionis divisio 574 Thesis XXVIII. — Fide catliolica certum es^, RomaauRi Pontificem apud quem est de facto successio Priucipis apostolorum, iare divino universae praeesse Ecclesiae. — Insuper, hanc Petri successionem quae ti- talus est ad Ecclesiae raonarcliiam, penes i()sum esse, non modo veritas est facti, sed etiam definitum fidei dogma. — Quin itno, si huius dogmatis conditio et tenor iuspiciatur, dicendum oinnino videtur alli- ^ationem primatus ad episcopalem Sedem Romanam fuisse divino iure sancitam, adeoque (quod ex maxima conveuientia requirebatur), summum Ecclesiae princi- patum esse eiusdem Sedis praerogativam in finem usque saeculorum omnibus modis ab ea inainovibilem 574-603 Corollarium I. — Iiomanus ej^iscopatus et sii- premns pontificatus non sunt duo episcopa- fus i)i actu, sed potentia tantuni, lioc sensu scilicet quocl potuissent esse duo .... 604-605 CoroIIariura IT. — Sedes Romana est sedes Pe- tri, non autem coniunctim Petri et Pauli, nec Paulus aliquid contulit quantum ad ius potestatis, sed solum quantum ad nohilitatem originis 605-607 Corollarium III. — Si sermo sit de personis quae primatu decorantur, non una est Petri et successorum eius conditio, pro quanto Pe- trus fuit personaliter a Christo electus, et nulla mediante designatione liumana, pri- matu insignitus ; successores vero investi- turam potestatis iure divino non ohtinent nisi praesupposita designatione personne in Po- nianum emscopum per electionem canonicam. 608-609 Thesis XXIX. — Cum tituUis ad saccessio- nem Petri iu primatu totius Ecclesiae sit legitima in Romanum episcopum electio, prae piimis tenendum est conditiones buius electiouis a solo iure pontiticio, regulariter saltem loqueudo, dependere. — lusuper, in personariteelecta et semel pontificatu aucta pontiflcia potestas cessare quidem potest per voluntariam abdicationem, sed minime per depositionem, imo nec quovis alio modo, 716 IKDEX si iuxta fundatissimain Bellarmini aliorum- que tlieologoruu} senteutiam supponatur im- possibilis casus Pontificis qui per haeresim uotoriam desiueret esse de Ecclesia. — Quidquid vero de possibilitate liuius liypo- tliesis adhuc sentias, id saltem uecessario admitteudum : paciticam uuiversalis Eccle- siae adliaesionem fore semper infallibile si- gnum legitimitatispersonaePoutiticis,adeo- que et existentiae omnium conditiouum quae ad legitimitatem ipsam suut requisitae . . 609-621 Thesis XXX. — Romanus Poutifex habet potestatemordinariam,immediatam, etvere episcopalem in omues ac singulas particu- lares ecclesias ; itemqtie in omnes episcopos tam dispersos quam cougregatos, tam di- stributive quam collective sumptos. Uude superioritas Concilii supra Pontiticem a Gallicauis aliquando asserta, reiicieuda est tanquam omniuo errouea 621-637 Thesis XXXI. — Romanus Pontifex, cum ex cathedra loquitur. id est, cum omnium Chri- stianorum pastoris et doctoris muuere fun- geus pro suprema sua apostolica auctoritate doctrinam de fide vel moribus ab universa Ecclesia teneudam detinit, per assistentiam divinam ipsi iu Beato Petro promissam, ea infallibilitate pollet qua diviuus Redemptor Ecclesiam suam in detinienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit. Ideoque eiusmodi Romani Pontiticis detini- tiones ex sese, nou autem ex consensu Ec- clesiae, suut irreformabiles 638-686 Thesis XXXII. — In Constitutioue Vaticaua Pastor aetenius, Summus Pontifex definivit suam infallibilitatem sacroapprobaute Con- cilio, sed ad hauc detiuitionem Concilio absolute non indigebat. Insuper uihil per definitiouem ipsatu mutatum est iu habitu- diue Poutificis ad Ecclesiam aut Ecclesiae ad Poutificem, sed id solum eftectum est, ut in perpetuum aboleretur error qui apud quosdam obtinuerat, et nonnisi ]3er sum- mam incoliaereutiam iu eorum opinione subsistebat simul cum fundameutalibus X)rincipiis protessionis catholicae .... 686-690 QiAESTio XV. — De snccessoribus apostolornni episcopis. Praenotanda 691 § I. — Quod ad bierarchiam iure diviuo con- INDEX 717 stitutam pertiuent episcopi qui singulis gre- gibus cum auctoritate propria et ordinaria praesident 691-692 ^2. — Quod iurisdictio episcopalis, etsi pos- sit per ius pontificium plus minusve re- stringi, natura tamen sua semper est iuris- dictio completa, ad omnes partes regiminis ecclesiastici in foro tam exteruo quam in- terno se extendens 692-694 ^3. — Quod praeter Romanum Pontificem, nullus episcopus in alium episcopum iure divino liabet auctoritatera. Et quod omnes gradus iurisdictionum patriarcbalium, pri- matialium, vel arcLiepiscopalium, nibil aliud sunt quam delegatae participationes primatus S. Petri, iure pontificio consti- tutae 694-696 ^ -^. — Quod praeter episcopos, nuUi alii sunt qui ad Iiierarcliiam iurisdictionis divina in- stitutione positam pertineant 696-698 QuAESTio XVI. — De conciliis. Praenotanda 699 ^ 1. — Quod de ratione concilii oecumenici est ut convocetur a Summo Pontifice, et quod concilia etiam particularia sine eius auctoritate non sunt legitiina 699-700 (i 2. — Quod omnes episcopi locorum ordi- narii babent ius sedendi cum suffragio de- cisivo in conciiiis oecumenicis. Et quod de aliis episcopis, an de iure, an tantum ex privilegio vocari debeant vel possint, con- trovertitur 701 vS 3. — Quod ad Summum Pontificem perti- net vel per se vel per legatos oecumenicis conciliis praesidere. Et quod conciliaribus decretis vis peremptoria non est nisi ra- tione confirmationis eiusdem Summi Pon- tificis, quae sola communi episcoporum sen- tentiae formalitatem confert supremitatis atque irreformabilitatis 702-704 Conclusio de subiecto supremae potestatis et activae ivfallibilitatis. OPERIS APPROBATIO CuQi opus ciii titulus est Tractatus de Ecdesia CJiristi (EcJitio ter- iia)^ a P. LuDOVico Billot nostrae Societatis sacerdote compositum aliqui eiusdem Societatis revisores, quibus id coramissum fuit, reco- gnoverint et in lucem edi j^osse probaverint, facultatem concedimus ut typis mandetur, si ita iis ad quos pertinet, videbitur. In quorum fidem bas litteras manu nostra subscriptas et sigillo Societatis nostrae munitas dedimus. Eomae, 15 lulii 1909. Aloysius Caterini S. I. Praepositus Provinciae Pomanae. (L. S.). IIVJPEIMATUR Fr. Albertus Lepidi, Ord. Praed., S. P. A. Magister. IMPEIMATUR JosEPH Ceppetelli, Patr. Constant., Vicesgerens. IMPEIMATUE Prati, die 30 Octobris 1909. Can. Aemidius Lumixi, Vic. Gen. 9^^ ^:^^^i