■ -T^iti^ ktCt^tt/Sl
DE ECOLESIA CHRISTI
De Ecclesia Christi.
liUuuf^ /J- 6^%^J^^-v^,
TRACTATUS
DE ECCLESIA CHRISTI
SIVE
COrriNUATlO THEOLOGIAE DE VERBO INCARNATO
AUCTORE
LUDOVICO BILLOT S. J.
TOMUS PRIOR De credibilitate Ecclesiae, et de intima ejus constitutione
EDITIO TERTIA
PEATI
EX OFFICINA LIBRARIA GIACHETTI, FILII ET SOC.
1909
ACI -3 3 »39 115 1»
PROOEMIUM
Nihil sane magis consuetum apud Sacros Scripto- res, quam ut saeculum praesens sub similitudine vasti et procellosi maris exhibeant, in quo post Adae prae- varicationem tanquam in profunda et tenebrosa per- ditionis abysso humanum genus immergitur. Unde Verbum supernum adveniens ut nos e gurgite ere- ptos ad terram viventium retraheret, apostolos quos operis sui vicarios destinabat, inter piscatores maris Gahlaeae expresso consilio elegit dicens : Venite post me^ faciam vos fieri piscatores hominitm. Insuper, Ec- clesiam suam quam vehit universale sahitis medium instituebat, figuratam esse voluit in ea piscatoria na- vicula qua assidue usus est, imo in qua habuit quasi domiciHum, dum praedicans Evangelium, perlustra- ret villas et oppida Uttoris lacus Genesareth.
Factum est autem, cum turhae irruerent in eum ut audirent verhum Dei, et ipse stahat secus stagnum Ge- nesareth. Et vidit ditas naves stantes secus stagnitm ; piscatores autem descenderant^ et lavabant retia. Ascen- dens autem in itnam navim quae erat SimoniSy roga- vit eum a terra reducere pusillum, et sedens docehat de navicula titrhas. Ut cessavit autem loquiy dixit ad Si- monem: Duc in altum, et lctxate retia vestra in ca- ptitram. Et respondens Simon dixit illi: Fraecepor,
6 PROOEMIITM
per totam noctem lahorantes nihil cepimm, in verbo auteni tuo laxaho rete. Et cum hoc fecissent, concliise- runtpiscium Tnultitudinem copiosani ; rumpehatur au- tem rete eorum. Et annuerunt sociis qui erantin alia navi, ut venirent et adiuvarent eos. Et venerunt et im- pleverunt amhas naviculas, ita ut pene mergerentur. Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad gemia lesu dicens : Exi a me, quia homo peccator sum, Do- mine. Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant. Si- militer autem lacohum et loannem fllios Zehedaei qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem lesus: Noli timere, ex hoc iam homines eris capiens. Id est: Sicut mirando prodigio liodie implesti retia tua tanta mul- titudine piscium. ita postmodum in virtute eiusdem potentiae. et miraculo maiori. extrahes animas homi- num e profundis abyssis saeculi. easque in naviculam tuamadduces. exinde transmittendas ad httus quietis sempiternae (1). Quibus verbis ipseDominus dignatus est exponere magnum prodigiosae capturae sacra- mentum, ut in integro huius facti ordine appareret quid in Ecclesia gerendum sit. usquedum veniattem- poris consummatio. Duae naves intersunt. una Petri, altera filiorum Zebedaei. idque propter duos populos circumcisionis et Gentium, equorum utroque congre- gantur ad Ecclesiam. At vero propter unitatis myste- rium. in unam Petri naviculam ascendit Dominus, unum Petrum iubet ducere in altum et retia laxare in capturam ; sub Petro denique loannes et lacobus qui erant eius socii, ministerium suum impendunt, acde eius benedictione atqueabundantiaparticipant.
(1) Lnc. V, 1-10.
PROOEMIUM 7
Bene etiam tanta tunc fuit piscium multitudo ut rete rumperetur, quia ad fidei confessionem promiscue cum bonis intrant et mali qui rete apostolicum dila- cerent. Ideo sagena illa ex omni genere piscium con- gregans nondum trahitur ad littus, ut omnes ibi pi- scesindiscriminatimreserventur, sedtam bonis quam malis implentur naviculae in quibus praesentis tem- poris Ecclesia signatur. Postmodum autem veniet quando secus littus sedentes eligent bonos in vasa, malos autem mittent foras ; quod erit in consumma- tione saeculi.
Ast adhuc consistendum in consideratione Eccle- siae quae nunc est. Eius fatum, si fas est dicere, pul- chre monstravit eadem illa navicula e qua docebat lesus turbas, privilegio eam exornans coHigendi in retibus suis incolas abyssi. Non enim tranquillo mari destinabatur, sed saevis potius tempestatibus ma- nebat obnoxia, non obstante benefica lesu praesentia: quod etiam a proposita nobis allegoria minime dis- sidet. Quomodo enim abyssus frustra sibi eripi prae- das pateretur? quomodo sileret? quomodo omnes non adhiberet conatus ut fragilem illam j)iscatoris sca- pham a qua tantuni timet excidium, conterat et de- voret? « Qui descendunt mare in navibus facientes « operationem in aquis multis, ipsi viderunt opera Do- « mini et mirabilia eius in profundo. Dixit, et stetit « spiritus procellae, et exaltati sunt fluctus eius. « Ascendunt usque ad coelos et descendunt usque ad « abyssos ; anima eorum in malis tabescebat. Turbati « sunt et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia « eorum devorata est. Et clamaverunt ad Dominum « cumtribularentur,etde necessitatibus eorum eduxit
8 PROOEMIUM
« eos. Et statuit procellam eius in auram. et siluerunt « fluctus eius. et laetati sunt quia siluerunt, et deduxit « eos in portum voluntatis eorum » (1). Sane vero omnia haec magis ad litteram verificata sunt in pi- scatoria Christi navicula, quam in maximis navi- giis quae unquam pertransierunt Oceanum usque ad Ophir. Et cum venisset lesus^ inquit (2), in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et fehricitantem. Et tetigit manum eius^ etdimisiteam fehris. Vespere autem facto, iussit ire trans fretum. Et ascendente eo in navi- culamy secuti sunt eum discipidi eius. Et ecce motns magnus factus est in mari, et descendit pi^ocella venti in stagnumy et complehantur et periclitahantur. Et erat ipse in puppi super cervical dormiens. Et accesserunt ad eum discipuli eius, et suscitaverunt eum dicentes : Bomine, salva nos, perimus. Et dicit eis lesus: Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Iterum ergo navicula Petri, nam e Petri domo egrediens ius- serat Christus transfretare. Iterum imago Ecclesiae in hoc mundo fluctuantis et cum coelesti merce ad portum properantis, quam nunc continuo submer- gendam crederes, crebrescente undique immundorum spirituum vel pravorum hominum impetu. lam in eo est ut conteratur, iam pereunt omnia, et quod cuhnen malorum est, inter aequoris fremitus videtur lesus oblitus periculi suorum. Sed statuto tempore susci- tatur e somno, et manu indicit procellae silentium ; tunc aspectus eius super fluctus irradiat non secus ac sol; tunc aquarum superficies leviter mota et quasi
(1) Psalm. CVI, 23-30.
(2) Matth. VIII, 14-26; Marc. IV, 35-39; Lnc. VIII, 22-24.
PROOEMIDM 9
laetitia exsultans resplendet luce inundante, dum mollis aura velis navigii dulciter blanditur. Verum- tamen, sedata una procella, succeditmox altera; quin imo, quanto magis appropinquat mundi finis, tanto magis crescunt errores, crescunt terrores, crescit ini- quitas, crescit iniidelitas. Et ideo in alia circumstantia tota nocte usque ad quartam vigiliam, periclitatam videmus naviculam: dum scilicet lesus solus esset in monte, quasi intra velum coelestis altitudinis mo- rans, discipuli autem laborarent in mari, quod vento magno flante exsurgebat. Et stathn, inquit (1), coegit discipulos siios ascendere navim^ ut praecederent eum trans fretmn ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret po- pulum. Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. Et cum sero esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra. Et vidit eos taborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis. Hic rursus. ut ait Beda superMarcum, labordiscipulorum inremigando et contrarius eis ventus labores sanctae Ecclesiae va- rios designat, quae inter undas saeculi adversantis ad quietem patriae coelestis quasi ad fidam littoris stationem pervenire conatur. Et bene dicitur quod navis erat in medio mari, et ipse solus in terra, quia nonnunquam Ecclesia tantis gentilium pressuris non solum afflicta, sed et foedata est, ut si iieri posset, redemptor ipsius eam prorsus deseruisse ad tempus videretur. Unde est illa vox eius inter undas procel- lasque tentationum depreliensae, atque auxilium pro- tectionis illius gemebundo clamore quaerentis: JJt quid, Domine^ recessisti longe^ despicis in opportuni- tatibus, in tribulatione? Quae pariter vocem inimici
(1) Marc. VI, 45-51 ; Matth. XIV, 22-32 ; loan. VI, 16 21.
10 PROOEMIUM
persequentis exponit subiiciens: Dixit enim in corde suo: Ohlitus est DeuSy avertit faciem suam ne videat in pnem (1). Verum ille non obliviscitur orationis pauperum, neque avertit faciem suam a sperantibus in se. Unde hic quoque aperte dicitur quia vidit eos laborantes in remigando. Vidit quippe Dominus labo- rantes in mari, quamvis ipse positus in terra, quia etsi ad horam difterre videatur auxilium tribulatis im- pendere, nihilominus eos ne in tribulationibus defi- ciant. suae respectu pietatis corroborat. et ahquando etiam manifesto adiutorio. victis adversitatibus quasi calcatis sedatisque fluctuum vohiminibus Hberat. si- cut hic quoque subsequenter insinuatui' cum dicitur : Quarta auteni vigiJia noctis venit ad eos amhulans su- per mare. Et videntes eum super mare amhutantem tur- hatisimt dicentes, q^iia phantasma est, et prae timore clamaverunt. Statimque lesus tocutus est eis dicens: Hahete fiduciam^ ego sum, notite timere. Respondens autem Petrus dixit: Domine^ si tu es, iuhe me venire ad te super aquas. At ipseait: Veni. Et descendens Petrus de navicula amhutahat super aquam ut veniret ad lesuni. Videns vero ventum validum tiniuit, etcum coepisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac. Et continuo lesus extendens manum apprehendit eum, etait ilti: Modicae fidei, quare duhitasti f Et cum ascendissent in navicutam, cessavit ventus. Quarta vi- giUa noctis est ultima noctis pars. Laborant ergo toto noctis opacae tempore, sed dihiculo appropinquante, et soHs dieique aeterni exortum Lucifero promit- tente, venit Dominus ambulans super tumores maris, quamvis nondum procellae finis. Imo crescere vi-
(1) Psalni. IX, 22-32.
PROOEMIUM 11
detur, dum Dominus adveniens non agnoscitur, dum phantasma esse putatur. dum Petrus e navicula quasi e sua sede exturbatus super aquas ambulare et ipse cogitur, dum denique vento valido iam superandus apparet. At Christus porrigit ei manum ne mergatur in profundum, et cum ambo, lesus scilicet et Petrus. naviculam repetunt, statim ventus concidit, et iuxta id quod loannes narrat. statim navis fiiit ad terram ad quain ibant.
Hic imaginem vides apostolicae naviculae ad littus terrae viventium tandem aliquando pervenientis in saeculi fine. Quid igitur in felicissimo isto naviga- tionis exitu, transacta nocte et mane facto gerendum sit, restabat praefigurandum. Continetur autem haec figura in piscatione miraculosa quae contigit post Christi resurrectionem. Postea, inquit, manifestavit se iteriun lesns discipidis ad mare Tiberiadis. Manife- stavitauteinsic. Erant simul Simo)i Petrus, et Thomas qui dicitur Didymus, et Xatlianael qui erat a Cana Galilaeae^ et fllii Zebedaei, et alii e.r discipidis eius duo. Diciteis Simon Petrus: Vado p>iscari. Dicunt ei: Venimus et nrjs tecum. Et exierunt et ascenderunt in navim, et illa nocte nihit prendiderunt. Mane autem facto stetit lesus in littore, non tamen cognoverunt di- scipuli quia lesus est. Dixit ergo eis lesus : Pueri num- quid puhnentarium habetis .^ Responderunt ei. Non. Dicit eis: Mittite in dexteram navigiirete, et invenietis. Miserunt ergo. et iam non mlehaid illud trahere prae multitudine piscimn. Dixit ergo discipulus ille quem diligebat lesus, Petro : Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus esty tunica succinxit se, et misit se in mare. Alii autem discipidi navigio ve-
12 PROOEMIUM
nerunt trahentes rete pisciiim. Utergo descenderunt in
terraniy viderunt prunas positas et piscern superposi-
tiim, et panem. Dicit eis lesus : Afferte de piscibus
quos prendidistis nunc. Ascendit Simon Petrus. et tra-
xit rete in terram plenum magnis piscihus centum qua-
draginta trihus. Et cum tanti essent, non est scissum
rete. Quae omnia et temporum finem et beatam con-
summationem insinuant laborum Ecclesiae. « Ad hoc
« pertinet quod mane facto lesus stetit in littore^ quia
« etiam littus finis est maris, et ideo finem significat
« saeculi. Eumdem finem saeculi ostendit et quod Pe-
« trus i'ete extraxit in terram, lioc est, in littus : quod
« ipse Dominus aperuit, ubi alio loco de sagena in
« mare missa similitudinem dedit, et eam trahunt, in-
« quit, ad littus. Quo littus quid esset exponens ait:
« Sic erit in consummatione saeculi. Sed illa verbi est,
« non rei gesta parabola. Re autem gesta, sicut hoc
« loco qualiter in saeculi fine futura sit, ita Dominus
« aha priori piscatione significavit Ecclesiam qualiter
« nunc sit. Quod autem ilhid fecit initio praedicatio-
« nis suae, hoc vero post resurrectionem suam. hinc
« ostendit illam capturam piscium bonos et malos si,
« gnificare quos nunc habet Ecclesia, istam vero tan-
« tummodo bonos quos habebit in aeternum, com-
« pleta in fine huius saeculi resurrectione mortuo-
« ram. Denique ibi (in prima piscatione) Dominus
« non sicut hic in httore stabat quando iussit pisces
« capi, sed ascendens in unam navem quae erat Si-
« monis, dixit ad Simonem: Duc in altum, el laxate
« retia vestra in capturam. Et illic quod captum est
« piscium in navicuUs fuit, non sicut hic, rete traxe-
« runt in terram. His signis, et si qua alia potuerint
PROOEMIUM 13
« reperiri. ibi Ecclesia in hoc saeculo, hic vero in line « saeculi figurata est ; ideo illud ante, hoc autem post « resurrectionem Domini factum est, quia ibi nos « Christus significavit vocatos, hic resuscitatos. Ibi « retia non mittuntur in dexteram, ne solos signifi- « cent bonos, nec in sinistram, ne solos malos, sed in- « difierenter : Laxate, inquit, retia vestra in captu- « ram, ut permixtos intelligamus bonos et malos. Hic « autem : Mittite, inquit, in dexteram navigii rete, ut « significaret eos qui stabunt ad dexteram solos bo- « nos. Ibi rete propter significanda schismata rum- « pebatur ; hic vero. quoniam tunc iam in illa summa « pace sanctorum nulla erunt schismata, pertinuit « ad evangelistam dicere : Et cum tanti essent, id est, « tam magni, non est scissum rete, tanquam illud re- « spiceret ubi scissum est, et in illius mali compara- « tione commendaret hoc bonum. Ibi capta est mul- « titudo piscium tanta ut impleta duo navigia mer- « gerentur, id est, in submersionem premerentur : non « enim mersa sunt, sed tamen periclitata. Unde enim « exsistunt in Ecclesia tanta quae gemimus, nisi cum « tantae multitudini obsisti non potest, quae ad sub- « mergendam propemodum discipKnam intrat cum « moribus suis a sanctorum itinere penitus alienis ? « Hic autem miserunt rete in dexteram partem, et « iam non valehant illud trahere prae multitudine pi- « scium. Quid est, et non valebant illud trahere, nisi « quia illi qui pertinent ad resurrectionem vitae, id <c est ad dexteram, et intra christiani nominis retia « moriuntur, nonnisi in littore, id est, in fine saeculi « cum resurrexerint, apparebunt ? Ideo non valuerunt « sic trahere retia ut in navem refunderent quos ce-
14 PROOEMIUM
« perant pisces, sicut de illis factnm est quibus rete « diruptum et naviculae pressae sunt. Habet istos « dextros Ecclesia post fineni vitae huius in sotnno « pacis velut in profundo latentes, donec ad littus « rete perveniat, quod trahebatur quasi a cubitis du" « centis. Postremo in illa piscatione numerus non « exprimitur, tanquam illud ibi fiat quod praedictum « est per Prophetam : Annuntiavi et locutus sum, « multiplicati sunt super numerum. Hic vero non « sunt super numerum, sed certus est numerus, cen- « tum quinquaginta tres » (1).
His igitur aliisque quam phirimis indiciis mani- festum fit veram Christi Ecclesiam in humiU illo apo- stolico navigio mirabihter fuisse praefiguratam, et quidem quoad omnia et singula ad eam pertinentia. Praefigurata hierarchia, quae in nauclero Simone Petro recapitulatur : praefigurata membra, quae in piscibus bonis et malis agnoscuntur; praefigurata destinatio et perennis operatio, quatenus Ecclesianon sumptuosa triremis est ad commoditatem navigatio- nis facta, non navis bellica tormentis lethiferis in- structa, sed simplex piscatoris navicula, cuius instru- menta captos non perimunt, sed reservant, et praedas vivas de profundo ad lumen extrahunt, fluctuantes de infimis ad superna traducunt. Praefiguratus de- nique fehx tantaeoperationissuccessus, quia undique ad retia huius naviculae in abyssum emissa concur- runt pisces, quia ipsa fluctuat sed non mergitur, quia sibi opitulantem eum habet cui et venti et mare obe- diunt, quia certus est appulsus ad littus beatae aeter- nitatis, iuxta magnum sacramentum quod in loannis
(1) Beda, in S. loannis Evangelium expositio, cap. 21.
PROOEMIUM 15
evangelio, ut instantius commendaretur, loco ultimo est scriptum.
Nunc vero. si evangelica navicula imago Ecclesiae Dei est, ubinam haec Ecclesia? Estne extra Catlio- licam aliqua alia quae inde ab origine inter tempe- states et procellas mare perambulet, quin indestructi- bilis vitae et insuperabilis vigoris quidquam deperi- erit ? An forte in sua statione manens Orientis religio, quae a saeculis immersa limo aquae stagnantis, sub- sistit in medio profundae, sed lethalis tranquillitatis? Infelix navigium, solidius constructum quam ut in frusta redigatur, sed velis et antennis destitutum, solo fluxu et refluxu elementi in quo sepelitur, inei*tis massae instar, hinc et inde iactatum sine motu et sine vita, velut simulacrum in ficto Oceano! Hanc ec- clesiam dedignatur persecutio, et ne odium quidem mundi ei signaculo est. Conservat ergo exsistentiam sub dominatione et iugo civilis potestatis, cui est loco instrumenti, quin spes aspirationem ullam eliciat, aut charitas vitalem conatum. NuUi ibi missionarii, clerus sine activitate, praelati sine scientia, monachi sine studiorum amore, laici sine zelo. Nequaquam digna quae excitet procellae furorem ; non huic di- ctum est: Duc in altum, et laxate retia vestra in ca- pturam ! — Sed quid nunc sentiendum de navi splen- didiori, et melioribus saltem scientiae armis instructa, communionem dico Anghcanam quae inter caeteras Protestantismi formas ad societatis sive ecclesiae christianae normam propius accedere videretur? Hic saltem occurrit tumultus, si non activitas, et licet in Oceano non sit progressus, at certe interior motus non deest. Omnia ibi a modernis inventa ad defectus
1'6 PROOEMIUM
occultandos et imperfectiones attenuandas ; omnia extrinsecus nitida et in pulchro ordine posita, periti gubernatores, zelantes nautae, quorum sortes a navis conservatione dependent; abundanter etiam provi- sumnecessitatibusettemporalibus commodis eorum- dem. Ast isti prudenter anchora teneri volunt, nec audent a terra elongari cum periculo securitatis amit- tendae; vela enim et antennae et prora navigii non ad sustinendos furentis maris impetus facta, ut hic quoque locum habeat dictum poetae: « Nil pictis « timidus navita puppibus confidit ; tu, nisi ventis « debes kidibrium, cave » . Ideo non longe a ripa, ele- gantia interdum retia dehcate emittunt quasi ad re- creationem et oblectamentum : interim vero clamores audiuntur, medios inter conflictus ac perpetuas dis- sensiones. Et quid mirum si navis nequaquam mo- veatur? Dum unus iubet ut vela hac parte tendantur, alter tendit e parte contraria in puppi altera, et si quis remigum conetur antrorsum ire, statim ab aho quopiam retrogradus motus imprimitur. Neque hi benedictionem acceperunt piscatoris, non hic est na- vicula Petri!
At catholicus divinissimam illam apostolicae na- viculae allegoriam videbit mirandum in modum ad- impleri ab initio usque ad finem. Cernit mysticam scapham littore solventem ipso die quo Petrus laxare incipiens retia in capturam, piscationis primitias con- secravit in appositione animarum circiter trium mil- Hum ; tum cogitatione eam prosequitur ductam in al- tum, id est in profunditates populorum, et gloriosas eius vicissitudines contemplatur per longam saeculo- rum viam. Vix dum e lerosolymis versus caput mundi
PROOEMIU^[ • 17
Romam ferebatuv, cum ecce in audacem nauclerum portae inferi evomunt atrocissimam tempestatem : « Ponto nox incubat atra, intonuere poli et crebris « micatignibusaether, praesentemque viris intentant « omnia mortem » . Nunc disparet navigium inter vehe- mentiam persecutionis, nunc in summitate undae praeceps cernitur, usquedum pace cum Constantino reddita, in aquis tranquilHoribus securius iter inve- niat. Sed haec brevioris intervaUi tranquiUitas; nam statim infuriit ab Oriente ventus magnarum haere- sum, et maius quam antea imminebat periculum. Tunc etiam deficiunt omnia humana consiUa; quo- cumque se quisque convertit fiuctus tremunt, tempe- stas saevit, brachia desunt: quo prora impingatur, cui fluctui latus nudetur, quo navis impulsa dimittatur, a quibus saxis ne pereat refrenetur, omnino a recto- ribus non videtur. Verumtamen in coelo aderat qui imperaret proceUae eamque verteret in auram, et ideo ab inceptae piscationis opere non desistebat nauclerus intrepidus. Dixerat Petrus post resurrec- tionem : Vado piscari. Hae sunt deUciae eius usque in temporum consummationem, quidquid minetur coeU facies aut terribiUs mugitus Oceani. Undique ergo retia laxari iubebat, et si oUm gavisus fuerat videns copiosam multitudinem piscium qua pene mergebatur naviculalacus Genesareth, quanto magis cum Patritius populos Hiberniae, Augustinus An- gUae, Eonifacius Germaniae, C^a^iUus et Methodius Slavoniae gentes ex aquarum profundo in ipsum Ec- clesiae gremium educebantl At iterum dolor ite- rumque formido, siquidem omni adversitatum ge- nere rursus pulsabatur navicula; primum quidem
De Ecclesia Christi. 2
18 PROOEMIUM
in schismate Orientalium quo rete rumpebatur, tum in imperatorum tyrannide ad opprimendam liberta- tem ecclesiasticam omnes conatus adhibente, deinde (quod malorum cuhnen fuit) in gravissimis dissidiis plurium inter se de ipso summo pontificatu conten- dentium. Quid, quaeso. quod spem uham humanam adhuc rehnqueret? Quid quod certum naufragium inevitabilemque submersionem non inferret? prae- sertim quando in Luthero puteus abyssi sic apertus est ut exinde non unius speciahs haeresis furor, sed omnium simul coUuvies errorum inceperit navigium concutere. quando Petrus in Pio VI et Pio VII e na- vicula ereptus supra tumores maris sohis debuit am- bulare, quando iam incipiebat mergi, et e praeparato gurgite vox audiebatur dicens : DevorabimuSy en ista est dies quam exspectabamus (1). Sed frustra. Cursum prosequebatur scapha benedicta. Mittebat apostohca retia in Indias, in Americam, in Oceaniam. et per omnes mundi partes incumbens operi suo implebat vasa praedis vivis Christo et coelo reservatis. Inter haec videbat persequentes inimicos unum post ahum in voragine demersos. Videbat et videt eos omnes qui separatam navigationem tentarunt, inter se di- visos, hac ihac errantes in vasto mari, sine duce et sine gubernaculo incassum quaerentes viam. quibus iam, neque sole neque sideribus apparentibus, ablata est spes omnis incohimitatis suae. Idcirco paucis abhinc diebus, qui semper sedet ad clavum Petrus, sub annulo piscatoris htteras dabat. obsecrans si quo modo redeant ad unitatem extra quam (de iis loquor qui scienter et vohmtarie ab ea separantur), nuha
(1) Thien. 11-16.
PROOEMIUM 19
est salus, nullusque appulsus ad illud littus terrae viventium ubi expectat suos iesus redivivus (1).
§ 2.
Haec igitur gloriosa Ecclesia Dei est, de qua nunc nobis erit sermo, quaeque in Scriptura sub aliis etiam figurarum similitudinibus passim proponitur. Cele- bratur enim ut domus quam sibi aedificavit Sapientia architectaincomparabilis (2), ut arx quam non vincunt superbae inferorum portae (3)^ ut civitas cui nomen Dominus ibidem (4), ut mons praeparatus in vertice montium (5), ut ovile cui unus pastor praeest (6), ut ve- ritatis columna necnon et firmamentum(7).Rursusdi- citur Christi sponsa, Christi corpus, et Christi plenitu- do (8). Sed, quocumque modo apj)elletur, statim appa- rebit hunc tractatum ad iHum alio de Verbo incarnato sic referri, ut non tam dicendus sit nova disputatio, quam ilUus prioris continuatio et necessarium com- plementum. Quid enini aliud mystica navicula, seu domus, seu civitas, seu arx sub variis respectibus no- bis insinuat, nisi ipsam oeconomiam per quam uni- versa incarnationis et redemptionis beneficia ad nos usque dimanant? In qua et retractis ex abysso perve- niendi ad soJ idam terram facultas datur, et lassis atque sauciis alimenta reservantur ac remedia, et iis qui
(1) Ita fere Card. Wiseman, ubi fle parabolis et miraculis N. T.
(2) Prov. IX-1.
(3) Matth. XVI-18.
(4) Ezech. XLVIII-35.
(5) Isai. II-2.
(6) loan. X-16,
(7) 1 Tira. III-15.
(8) Eph. 1-23.
20 PROOEMirM
erant dispersi commimio sanctorum ofltertur initiata in sanguine crucis. et timentibus a facie inferi contra conatus inimici confertur securitas. Extra quam (de iis iterum loquor qui bonae fidei excusationem non habent), minime prosunt sacramenta. non ianuam coeli Baptismus aperit, non mundat Poenitentia, non incorporat Christo Eucharistia. Si ergo in synthesi totius theologiae, doctrina de sacramentis iure meri- toque ponitur ut logice consequens incarnationis ve- ritatem (eo quod. ut in prooemio Tertiae Partis di- citur, sacramenta sunt remedia quae ab ipso Verbo incarnato efhcaciam habent), quanto magis et per prius, propter rationem mox declaratam. locum hunc obtinebit Ecclesiae consideratio.
Porro, adhuc crescit argumentum. si Ecclesiam consideres ut incarnati Verbi sponsam, iuxta simi- litudinem celebratissimam tam in veteri quam in Novo Testamento. Et in superiori quidem tomo ipse se sistebat Christus ocuHs fidei nostrae quahs in pro- pria persona cernitur : candidus propter divinitatem in qua est candor kicis aeternae, et rubicundus pro- pter passionem quam in carne assumpta perpessus est; cuius caputaurumoptinium, propter omnes thesauros sapientiae et scientiae absconditos, et manus torna- tileSj propter opera omnia apte concinneque facta; cui denique prae fiHis hominum inefFabiHs competit speciositas, in qua intendit et prospere procedit et re- gnat. Sed a sponso separare sponsam nefas, quippe quibus omnia communia sunt, nihil proprium, nihil a se divisum habentibus : una utriusque haereditas. una domus, una mensa, unus torus, una etiam caro. De- nique, propter hanc ihe reHnquet patrem et matrem
PROOEMIUM 21
et adhaerebit uxori suae ; haec quoque iubetur nihi- lominus oblivisci populum suum et domum patris sui, ut concupiscat ille decorem eius (1).
Quod si nunc requirat quispiam, qua de causa factum sit ut apud veteres scholasticos eiusmodi dis- putationis ordo non servetur, imo de Christi Ecclesia specialis tractatio non occurrat, respondeo causam partim ex natura rei, et partim ex pecuharibus tem- porum circumstantiis esse desumendam. De Ecclesia enim duplex potissimum quaestio institui potest: primo, ubinam sit vera et legitima Ecclesia Christi : secundo, cuiusmodi sit eius constitutio, hierarchia, potestas, officium, etc. Porro posteriorem hanc quae- stionemreducebant veteres adalias theologiae partes, puta de virtute hdei (2), de potestate clavium (3), de Ordinis sacramento (4). Priorem vero, utpote quae magis praesupponatur ad theologiam quam in ea in- chidatur (nam verae Ecclesiae magisterium una e regulis est theologicam disciplinam dirigentibus), in ipsis sacrae doctrinae penetralibus non ponebant, imo vix in modum praeambuli obiter et perpaucis attingebant. Quippe existimabant credibihtatem Ec- clesiae cathoHcae per se satis constare, et non frustra dixisse Christum Dominum : Vos estis lux mundi^ non potest civitas abscondi supra montem posita, neque ac- cendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelahrum ut luceat omnihus qui in domo sunt. Quae enim necessitas demonstrandi montem in sum-
(1) Beriiard., Serm. 7, in Cautic. n. 2.
(2) S. Thorn. 2-2, Q. 1, a. 10.
(3) Id., Sappl. Qnaest. 16 et seq.
(4) Id., Suppl. Quaest. 34 et seq.
22 PROOEMIUM
mis montium verticibus radicatum et super omnes colles eminentem, civitatem non solum in alto po- sitam, sed etiam ex fulgentissimis lapidibus constru- ctam, sicut scriptum est: Fundaho te in sapphiris, ponam iaspidein propiignacida tuai Quia ergo di- vina ecclesiasticae cathedrae institutio maxima fa- cilitate nata erat apparere ; quia insuper. omnia quae- cumque de origine et fontibus christianae revelatio- nis tenenda sunt, per ipsam Ecclesiam certificantur, non mirum si abstinuerint veteres iUi a demonstran- dis ex professo fidei praeambuHs, praesertim cum temporibus eorum concors circa ipsa principia esset omnium sententia, et plenissime verificaretur illud propheticum: Surge, illuminare lerusalem, quia venit lumen tuum.... et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. Certe, ut tritam com- parationem adhibeam, qui pacifice fundum possidet agricola, de exhibendis aut probandis tituhs legiti- mae possessionis nihil admodum curat; quin potius, ad utiliora properans agrum diHgenter excoHt ut fru- ctus ex eo percipiat quam fieri potest uberrimos. Sic ergo principes Scholae fundum revelationis pacifice possidentes, ei excolendo et fecundando pro viriH toti incumbebant, et cum in thesauris suis invenissent gemmas divini dogmatis nemine contradicente re- conditas, eas sicut veri Beseleel spirituaHs taberna- cuH. diHgenter exsculpebant, fideHter coaptabant, adornabant sapienter, adiiciebant splendorem, gra- tiam, venustatem, sed in confirmandis operoso la- bore ipsius possessionis tituHs inutiHter plane pro suorum temporum conditione desudassent.
At vero, quantum nunc mutata tempora ab iHis !
PROOEMIUM 23
Ecce iam a tribus saeculis Protestantismus, cuius est instituti christiani norraam radicitus impetere, necessariam fecit accuratissimam de vera Ecclesia et notis quibus a sectis discernitur expositionem. Neque vero, ut quisque facile videt, in praesentibus rerum circumstantiis immutata haec necessitas, sed aucta etiam magis. Nam, praeterquam quod Prote- stantismus adhuc perdurat, in sectas licet innume- ras divisus, Orientale schisma e Moscoviae praeser- tim partibus rursus congreditur, et quamvis a Re- formatoribus saeculi XVI quoad scriptas saltem confessiones plurimum dissideat, ab eis nihilominus accepit unde novis rationibus se muniret, Catholi- cam impugnando. Insuper, e Protestantismo nata est et late nimis per orbem vagata illa rationalismi seu naturalismi doctrina quae summo studio molitur ut Christo, qui solus Dominus et S'alvator noster est, a mentibus humanis, a vita et moribus populo- rum excluso, merae quod vocant rationis vel naturae regnum stabiliatur. Cui errori, vel potius omnium errorum cumulo nihil aptius opponi potest quam synthesis de Ecclesiae oeconomia. In ea enim su- perni consilii supernaeque providentiae altissima elucet simplicitas ; ad eam colKneant omnia quae- cumque pro evidenti fidei christianae credibilitate tam multa et tam mira sunt divinitus disposita; quin imo, ipsa per se Ecclesia divinum quoddam prodigium est et factum supernaturale omnium ocu- Hs expositum, ita ut iure meritoque a Vaticano Con- ciho dicta sit signum levatum in nationes, ad se invitans qui nondum crediderunt, et filios suos cer- tiores faciens firmissimo niti fundamento fidem quam
24 PROOEMITJM
profitentur. Accedit demum quod ab aetate anti- quiorum scholasticorum plurimae quaestiones exor- tae sunt ad Ecclesiae potestatem vel iura vel pri- matum pertinentes, quas adversarum partium stu- dium arduas fecit et difficiles. Evolutus etiam, salva interim immobilitate eoram quae essentialia sunt, ecclesiastici regiminis organismus, iuxta legem quae cunctis rebus viventibus dominatur. Atque his tan- dem aliisque simiHbus causis quas minutatim com- memorare non vacat, effectum est ut in unum di- stinctum doctrinae corpus coalescere debuerit id quod veteres vel praesupponebant de integ)'o, vel ad alias passim theologiae partes referebant.
Caeterum, propositum nostrae intentionis est ibi resumere quaestionem, ubi in ultima parte tractatus de Verbo Incarnato (de evidenti credibilitate mis- sionis et divinitatis lesu Christi), rehcta fuit : ut non iam de ipsa lesu Christi persona inquiratur, sed de opere quod in mundo operatus est, de societate in quam contulit divitias suae redemptionis, de magi- stra quam instituit ad aeternam salutem ultimum- que beatitudinis finem, denique de sponsa quam di- lexit, pro qua se tradidit, quam aeterno sibi amore copulavit. Integra autem disputatio in tres partes dividetur: Primo, de veritate cathoHcae Ecclesiae, cui Romanus praeest episcopus, tum absolute tum comparative ad sectas quae christiano nomine ut- cumque gloriantur. Secundo, de intima eius consti- tutione quoad membra, potestatem, hierarchiam. Ter= tio, de eius habitudine ad civilem societatem, sae- cularemque potestatem.
PARS PRIOR
DEMONSTRATIO VERITATIS ECCLESIAE CATHOLICAE ROMAHAE
NECNON
ET FALSITATIS OMNIUM SECTARUM QUAE AB EA SEPARANTUR
iiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiitiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiii'.iiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiii:iiiiiiiiiiiiiniiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiiii
INTRODUCTIO
DE OBIECTO, RATIONE, ET MEDIIS HUIUS DEMONSTEATIONIS
Praesens demonstratio pars est praecipua fundamentalis quam vocant theologiae. Fundamentalem enim theologiam nunc appellant eam quae versatur circa revelationis fontes et quascumque fidei regulas, tanquam circa principia ex quibus sacra doctrina procedit, et in quorum dictamine norma sincera religionis reponitur. Porro demonstratio verae Ecclesiae per se sola infert, sin minus adaequatam, at certe sufticientem ostensionem eorum omnium quae vel ad aedificationem scien- tiae dogmatum quovis modo inservire possunt, vel ad placen- diimDeo salutemque consequendam sunt cognitu necessaria. Et non est simile de alio quopiam obiecto. Fac enim te de- monstrasse veritatem missionis, imo etiam divinitatis lesu Christi: iam equidem consequitur credenda esse quaecumque Christus tradidit et docuit, sed quaenam illa sint nondum innotuit, maxime cum plures inveniantur in mundo religiones quae omnes vel iure vel iniuria a Christo ortas se dicunt, doctrinamque eius diversis ac plane contrariis modis inter- pretantur. Idem etiam notaretur defectus, dato quod demon- straveris Scripturas ut libros divinae auctoritatis, siquidem Scripturarum sensum in varias et oppositas partes abduci contingit. Sola Ecclesia est, quam si semel credibilem esse ostenderis qualem se hominibus exhibet, ipso facto tenes to- tam de integro revelationem absque ulla possibili ambigui- tate, quia tenes regulam semper vivam quam nemo potest in arbitrarios sensus pertrahere; statim tibi constat, rationabili
28 INTRODUCTIO
imo obligatoria fide credendum quidquid illa docuerit ad fidem et mores pertinentia; constat recipiendas esse ut sacras tum scripturas tum traditiones quas ut tales proponit; constat denique tandem, quae sit in individuo servanda religio, re- ligionem nunc dico obiective acceptam pro summa omnium officiorum quibus homo religatur ad Deum, sive haec in cre- dendo consistant, sive in agendo. Vere ergo fundamentalis demonstratio ea dicenda est, quae obiectum habet sequentem symboli articuhim : Credo sanctam Ecdesiam cathoUcam.
Sed ecce, cum de demonstratione agitur, in ipso praeHminio gravis se offert quaestio circa legitimitatem et normam et principia huius demonstrationis. Nec opus est ut ad difficul- tatem urgendam occurrat Protestans, cui ratum definitumque est Ecclesiam esse penitus invisibilem adeoque indemonstra- bilem, sed sufficit vel sola confessio qua nosmetipsi ultro Ecclesiam obiectum fidei fatemur. Quippe fides est de non apparentibus, iuxta illud Apostoli: argumentum non apparen- tium^ et quidquid apparere non potest, demonstrari etiam non potest. Ergo, si demonstratur Ecclesia, quomodo creditur? si creditur, quomodo demonstratur? — Insuper, si qua esse posset demonstratio, ubinam eius elementa? Nonne in Scri- pturis sive veteris sive novi Testamenti? Atqui dictitant pas- sim catholici, Scripturarum auctoritatem ex Ecclesiae suae magisterio potissimum constare. Relinqueretur ergo demon- stranda Ecclesia per Scripturam, et vicissim Scriptura per Ecclesiam, quod apertissime est peccare peccatum ineptae vitiosaeque ratiocinationis. — Denique, dato etiam quod nul- lus ibi circulus incurratur, quid saltem hominem non creden- tem movere poterit demonstratio fundata in fide Evangehi? Nihil, inquiet rationalista quispiam, opus est disputare, quan- doquidem circa ipsa principia inter vos et nos chaos magnum et impertransibilis distantia est. Vos catholici pro fundamento habetis revelationem et dogma, nos vero scientiam ; demon- strationes vestrae theologicae sunt, nostrae autem rationales ; philosophus magistram rationem sequitur, credens vero or- ditur a fide quae nuUo indiget titulo ad hoc ut recipiatur, sed loco rationum non exigit nisi voluntatem et affectum cre- dulitatis.
Haec sunt quae ante omnem discussionem, contra valorem instituendae demonstrationis opponi possunt et opponuntur.
INTRODUCTIO 29
Quae etiam magnam confusionem crearent, et nihil claritatis perspicuitatisve in evolvendis argumentis esse sinerent, nisi via prius explanaretur per remotionem omnium aequivocatio- num vel falsorum suppositorum quibus praedictae adversa- riorum rationes abundant. Porro totius confusionis origo in eo est quod de scientia et fide et habitudine unius ad aliam clarus et genuinus conceptus non habetur. Item in eo quod non attendunt quid sit iUud quod circa Ecclesiam demonstrai^ potest et debet, et quomodo distinguatur ab eo quod fide est tenendum. Denique in eo quod media demonstrationis nec adaequate computant. nec praesertim in suis rationibus for- malibus considerant. Igitur operae pretium erit paucis expo- nere per modum introductionis quasdam notiones praevias circa scientiam et iidem, ut demum appareat qualiter in obiecto nobis proposito non modo inter se minime dissident. sed imo opem sibi mutuam ferunt.
Haec porro expositio ad sequentia c[uinque capita revoca- bitur. Primo, de assensu evidenti. Secundo, de assensu fidei. Tertio, de evidentia illa quam fides, nedum respuat, appellat potius et exigit, quamque credibilitatis vocant. Quarto, de eo quod circa Ecclesiam demonstratur et videtur, salvo eo quod in eadem creditur. Quinto demum de instrumentis seu mediis demonstrationis, a qua omnis species circuli vitiosi absit necesse est.
^ 1. De asi^eiisii eviileiiti.
Evidentia, ut omnes norunt, quamdam importat perspicui- tatem qua obiectum praesto est menti et se ei intuendum porrigit. Ad rem Augustinus, epist. 147, n. 7: « Creduntm^ « illa quae absunt a sensibus nostris, si videtur idoneum quod « eis testimonium perhibetur. Videntur autem quae praesto « sunt, unde et praesentia nominantur vel animi vel corporis « sensibus ». Quae Augustini verba exponens S. Thomas, de Verit. Quaest. 14, a. 9, observat rem non indigere declaratione quantum ad ea quae praesto sunt cgrporis sensibus, quia ibi manifestum est quid praesto sit sensibus, et quid non. « Sed « in sensibus animi, inquit. quid praesto esse dicatur magis
30 INTRODUCTIO
« latet. IUa tamen praesto esse dicuntur intellectui. quae ca- « pacitatem eius non excedunt, tit intu'dn.s inteUectus in eis « figatiir. Talibus enim aliquis assentitur, non propter testi- « monium alienum, sed propter testimonium proprii intelle- « ctus » . Evidentia igitur nihil aliud est quam obiectiva enun- tiati veritas, sive connexio praedicati cum subiecto, prout menti afFulgens et in eius conceptu elucens, ita ut homo iu- dicet aliquid convenire rei vel non convenire, innixus sui proprii intellectus testimonio.
Porro evidentia multifariam distingui potest. Potissimum autem attendenda eius divisio, tum quoad modum quo est in intellectu, tum quoad esse quod reddit praesens intellectui.
Divisio evidentiae quoad modum quo est in intellectu.
Non a longe quaerenda distinctio est, quandoquidem con- tinuo experimur evidentiam esse in nobis vel perlectam vel adhuc imperfectam. Est in statu perfecto quando veritas plene intellectui applicatur, ita ut intellectus sponte et neces- sario rapiatur in assensum, omni possibilitate quomodolibet dubitandi prorsus ablata. Est autem in statu adhuc imper- fecto, quando videntur quidem firma admittendae veritatis motiva, eaque certo assensu digna, sed simul concurrunt dif- ficultates in oppositimi, quae vel nullo modo vel non satis a nobis dihii possunt : quatenus sciHcet, etsi appareat difficul- tates eiusmodi (si recte perpendantur) non ehdere rationum firmitatem, et non posse generare nisi imprudentem et irra- tionabilem formidinem. adhuc tamen aliquid obstat quominus sua perspicuitate veritas mentemomninoconstringat ac neces- sitet. Tunc ergo non exchiditur omnis dubitandi possibilitas, sed solum dubitandi prudenter, et ideo mens sub voluntatis motione relinquitur, ut dehberata formidine deposita, firmiter adhaereat ei quod videt non posse nisi irrationabihter in du- bium revocari.
Haec uhima assertio est contra Cartesium, qui reponendo universale criterium rationahs certitudinis in ea sola evidentia quae nec possibilem, quantumvis imprudentem, formidinem (;ompatitur, totius vitae morahs convehuit fundamenta, et la- tissimam scepticismo aperuit viam. Caeterum, cartesianum principium est tum contra rectae rationis dictamen, tum contra communem sapientum persuasionem. — Est, inquam, contra communem sapientum persuasionem, nam certe muha sunt
INTRODUGTIO 31
in naturali philosophia quae communiter ut demonstrata ha- bentur, tametsi non commmiiter excludatur. in iis etiam qui demonstrationemcapiunt, omnis possibilitasdubii imprudentis. Unde Aristoteles dixit, imbecillis ingenii esse, veritatem cer- tam propter difficultates relinquere. Ubi aperte supponit esse veritates certo demonstratas quibus refragari adhuc est pos- sibile, quatenus circa eas intellectus non immobiliter deter- minatur independenter ab omni applicatione voluntatis, ut supra. — Est etiam contra rectum rationis dictamen, nam recta ratio dictat quod ubi habetur evidentia dignitatis motivorum ad assensum firmum, firmiter veritati adhaerendum est, quam- vis veritas ipsa in quadam adhuc penumbra versetur, ratione debilitatis intellectus non valentis omnes rationes omniaque sophismata in contrarium occurrentia dissolvere. — Tenendum itaque est, quamdam esse veritatis evidentiam quae omnem etiam possibilem formidinem excludit, et aliquam aliam quae prudentem solum et rationabilem haesitationem nata est re- movere.
Hinc duplex datur in ordine scientiae assensus. Unus qui adaequat perfectionem scientiae. quia omnino quietatur intel- lectus cui nec ipsa dubitandi possibilitas adest. i^lter vero, qui a perfectione scientiae aliqualiter deficit, quia intellectus undequaque quietatus non est, sed indiget imperio voluntatis ad hoc ut imprudens haesitatio comprimatur. Quare assensus iste, etsi simpliciter ad scientiae ordinem pertineat, aliquid tamen de imperfectione fidei participat, pro quanto nonnulius est ibi voluntatis interventus, quamvis longe aliter ac in fide ipsa. Nunc enim intervenit voluntas sohimmodo ad removen- dum prohibens, id est, impedimentum irrationabilis dubita- tionis, adeoque per accidens ; causa autem per se firmitatis assensus non sunt nisi rationes perspectae ab intellectu, seu veritas intus menti apparens. Et propter hoc dixi actum hunc esse actum scientiae, simpliciter loquendo; nam in tide inter- venit voluntas, non ut mera causa per accidens firmae adhae- sionis, sed ut causa directa, ex propria ratione et naturamo- tivi requisita, prout ex dicendis infra satis apparebit.
Et de duplici quidem statu quem habet vel habere potest evidentia in intellectu nostro, hactenus. Sequitur nunc altera divisio quae in praesenti materia potioris etiam momenti est.
32 INTRODUCTIO
Divisio evidentiae quoad esse quod reddit praesens intellectui. — Sic dividitur evidentia in intrinsecam et ex- trinsecam, et rnrsus evidentia extrinseca pluribus modis dici potest.
Evidentia intrinseca est de esse rei secimdum se. in quan- tum scilicet^ proposito intellectui aliquo enuntiato circa rei existentiam vel naturam vel proprietates, facit apparere in ipsomet convenientiam et connexionem praedicati cum sub- iecto. Facit. inquam. apparere quacumque tandem ratione et modo : sive absque ullo medio interposito, ut in primis prin- cipiis quae dicuntur evidentiae immediatae ; sive per aliquod medium indistinctum a re, sicut cum ex summa Dei simpli- citate innotescit eius infinitas : sive demum per medium di- stinctum quidem, sed virtualiter continens aut virtualiter con- tentum, sicut cum ex cuusa innotescit exsistentia et quidditas effectus, aut vice versa. ex effectu exsistentia et quidditas causae.
Evidentia autem extrinseca dicitur ilia quae tota versatur circa quoddam esse extrinsecum rei, puta esse attestatum, esse credibile. Tunc enim nequaquam apparet connexio subiecti et praedicati in enuntiato attestato, sed solum perspicuum est connexionem lianc fuisse affirmatam in aliquo veraci testi- monio, vel esse affirmabilem ob alterius auctoritatem. Porro evidentia de re praecise ut attestata per verax testimonium, nomen habet evidentiae in attestante, quae etiam potest esse vel perfecta vel imperfecta, ut supra. Evidentia vero de re prout prudenter affi-rmabili propter alicuius testificantis aucto- ritatem, appellari solet ecidentia credibilitatis. Huius natura et discrimen ab evidentia in attestante apparebit in sequen- tibus, nec; oportet nunc de ea uberius disserere, cum eius notio accurate enucleanda sit in § 3. Interim vero duo in prae- senti observata velim, quae ad doctrinae connexionem sunt necessaria.
Primum est, quod non tantum evidentia credibilitatis, ve- rum etiam evidentia in attestante iure meritoque computatur ut extrinseca, minime vero evidentia quae est ex effectibus. lu quo quidem una tantum difficultas occurrit; quia quibusda)n videri posset attestationem non esse magis extrinsecam rei at- testatae quam causam effectui; unde sequeretur utramque evidentiam in eadem categoria esse reponendam. Sed facile
INTRODUCTIO 83
negatur assumptum, propter rationem quam bene assignat Gonet in Manuali, de virt. theol. c. 2 § 6, omnia exemplifi- cando in effectibus et attestatione Dei: « Eatio disparitatis est, « inquit, quia cum omnis effectus sit^ non quidem formaliter, « sed virtualiter in sua causa, quaelibet creatura potest dici « quoad omnia quae habet, virtualiter Deo intrinseca. At vero « divina revelatio, quamvis sit causa efficiens esse extrinseci « veritatum nostrae fidei, nempe esse revelati et esse testifi- « cati, non tamen esse intrinseci illarum, subindeque nullo « modo, etiam virtualiter, saltem quoad esse proprium et in- « trinsecum quod habent, dici possunt ei intrinsecae » . Atque hinc tandem fit ut eftectus vere ducat ad demonstrationem causae secundum se, non autem attestatio ad evidentiam rei attestatae in seipsa. — Aliud quoque animadvertere iuvabit quoad celebrem quaestionem de incompossibilitate fidei cum scientia circa idem obiectum, ne forte suboriatur confusio. Notandum scilicet quod non omnis evidentia excludit fidem, etiam in S. Thomae doctrina, sed illa sola quam diximus in- trinsecam : illa nimirum evidentia quae facit apparere verita- tem rei secundum proprias rationes, et quidem ita perfecte ut omnis possibilitas quocumque modo dubitandi absolute remo- veatur. In tantum enim evidentia fidem destruit vel repellit, in quantum fides est de non visis ; porro sola evidentia intrin- seca facit ut res sit visa (1). Imo vero, nisi haec ipsa intrin- seca evidentia adeo plena sit et perfecta ut intellectus sponte sua in assensum rapiatur, adhuc poterit remanere fidei locus, quia adhuc res est quadantenus non visa, adhuc stat intel- lectus sub dominio voluntatis cui integrum est movere men- tem ad assentiendum propter unum vel alterum motivum, adeoque etiam propter motivum fidei de qua iam sermo ha- betidus est.
(1) « In hoc falluntur minus perspicaces, quod uon discernunt quid « intersit inter videre proposita in tide esse vera, et videre proposita in « fide ut attestata esse vera. Multum enim refert, refeiendo ad eviden- « tiam. Nec disceruunt inter cognitionem certam ex evidentia rei cogni- « tae, et certam ex evidentia testimoniorum eius. Hacc enim in tantum « distant, ut prima repugnet fidei, secunda autem repugnet fidei testi- « monii, sed non fidei rerum quae sunt attestatae ». Caietanns^ in 2-2, Quaest. 1, a. 4.
De Ecclesia Christi. 3
34 iSTEODUuno
§2.
De a.sseiiisii ficlei*
Assensus fidei nihil aliud est quam aetus credendi. Igitur, in quo sita sit credendi ratio, primo occurrit determinandtmi .
1. Quid sit credere, et quot modis dicatur. — Si ra- tionem credendi in sua generalissima acceptione investigemus, facile perspiciemus C|Uod credere importat assensum intelle- ctus non quietati per apparitionem veritatis. Unde Augustinus, de praedest. SS. c. 2, dixit qtiod credere est cum assensu co- gitare, vel, quod idem est, cum cogitafione assentiri. Cogita- tionem autem ntmc intellige inquisitionem intellectus cui pro sua parte satisfacttmi non est. seu mottim illum in mente natttraliter insurgentem. qtiamdiu mens non pervenit ad per- fectionem sui actus in inttiitione evidenti. Itaque id sibi vult Augustinus. quod credens assentittir non habendo evidentiam rei de qtia est assenstis: hinc enim sequitur non auferri cogi- tationem, aut certe catisam et radicem cogitationis. Id porro contingit. qtiando iion ex intrinsecis rationibtis. sed ex alte- rius testimonio inteDecttis adhaeret alicui propositioni. Et quia dupliciter fit. ideo duplex credendi modus est distin- gtiendus.
Et primo quidem potest esse assensus propter emdentiam in attestante, seu ptire et simpliciter qtiia evidens intellecttii est quod in testificando testificans nec falli pottiit nec fallere : puta, quia evidens mihi est aliqttid ftiisse attestatttm ab eo qtii est prima Yeritas, vel qtiia evidens mihi est post considera- tionem omnium circtmistantiarum alictiius testimonii humani. quod in eo nec error obrepsit nec fallacia. Tunc evidentia illa non est tantum de praerequisitis ad assensum, sed est ipsum motivtim super quo fttndatur assenstis. propriaque ratio men- surans eitis firmitatem ac certitudinem.
Nunc autem. aliter omnino contingit dari assenstim ex al- terius testimonio. scilicet non praecise et formaliter propter aifulgentem evidentiam veri testimonii, sed propter dignitatem quam habet testificans ad hoc ut fidatur sibi. et sibi in fenendo id quod asserit, praecise quia asserit. mens audientis acquiescat. Et hic modtts mttlttun ditfert a praecedenti. — Primo differt,
INTRODUCTIO 35
quia etsi evidentia etiam perfecta in attestante possit ibi con- comitanter haberi, non tamen est ipsa assensus ratio formalis. Non enim nunc assentior praecise quia mihi evidens est rem fuisse attestatam haud fallaci testimonio, ita scilicet ut gradus lirmitatis seu certitudinis debeat commensurari gradui eviden- tiae de testimonii veritate. — Secundo differt, quia scientia et veracitas testis quae sufficere potest ad fidem priori modo dictam, non sufficit ad iidem de qua in praesenti. Etenim, ad hoc ut habeatur evidentia in attestante, satis est ut appareat testem in casu determinato non fuisse de facto in errore, et de facto non esse mentitum, quod quidem contingere potuit etiam per accidens, seu praeter morem et consuetudinem at- testantis. At vero in praesenti, motivum assensus est dignitas vel ius loquentis ad docilem mentis acquiescentiam seu etiam submissionem, quae quidem dignitas non est in eo qui per accidens non errat, et per accidens dicit veritatem, sed in eo solo qui in certo saltem ordine instruitur habitu scientiae et veracitatis. — Tertio difPert, quia in iide cuius motivum est evidentia in attestante, si dicta evidentia sit perfecta, non relinquitur libertas dissentiendi. At vero in fide cuius moti- vum est loquentis auctoritas sub formali ratione auctoritatis cui dignum est acquiescere, voluntas est semper libera appli- candi vel non applicandi intellectum ad huiusmodi obsequium. Unde etiam efifi.citur, hanc solam fidem, et non aliam, meri- toriam esse posse, atque ex parte credentis honorificam at- testanti. — .Quarto difPert, quia in hac fide gradus firmitatis est semper secundum mensuram auctoritatis quae in loquente noscitur existere, qaidquid sit de perfectione evidentiae sub qua haec ipsa auctoritas milii innotescit. Adeoque, etsi evi- dentia quam habeo de divina infallibilitate et veracitate non sit super omnia, attamen quia semper scio auctoritatem Dei (si est) omnibus praevalere, semper credens propter auctorita- tem Dei, credere debeo assensu super omnia firmo. — Quinto demum differt, quia qui credit propter evidentiam in atte- stante, etiam quando attestans est Deus, nunquam credit pro- pter motivum increatum; evidentia enim cuiuscumque enun- tiabilis nobis propositi semper aliquid creatum est. Nunc autem qui credit propter auctoritatem Dei reduplicative in quantum huiusmodi, vere ponit actum theologicum, quia in assensu suo nititur alicui quod est a Deo indistinctum. Unde tandem ap-
36 INTRODUCTIO
paret quam vere dicat S. Thomas, obiectiim fidei christiaiiae esse ipsam primam Veritatem.
Aliae adhiic difterentiae notari possent, quae in decursu huius disputationis satis declarabuntur. Interim vero, id cer- tissime ex praemissis constat : videlicet, fidem proprio etiam sensu acceptam dici analogice analogia proportionalitatis, tuni cle assensu qui nititur emdentiae veri testimonii^ sicnt cumhisto- ricus credit ea quae in consentientibus testimoniis coaevis narrata reperit, tum de assensu qui nititur attestantis auctoritati formaJiter sub ratione auctoritatis, sicut cum puer credit matri, et indoctus docto, vel cum in iis quae ad ordinarium vitae commercium pertinent, unusquisque credit audita a viro ho- nesto, unice quia, ut praesumere licet, dignus est ille cui fida- tur. Insuper constat quod in hoc ultimo assentiendi modo tanquam in principe analogo, per prius verificatur fidei ratio: ibi enim vel maxime aliquis assentitur fidendo. Ergo haec est fides principalius dicta, quam debemus Deo, de qua praesens indago procedit, quaeque dividitur in humanam et divinam, secundum quod creditur propter humanam vel divinam aucto- ritatem (1). Porro, cum fides humana notior sit quoad nos, de fide Deo debita inquirendum est per comparationem ad eam, et ad hoc ponitur sequens assertio.
2. Quod eadem est resolutio fidei divinae et fidei hu- manae in auctoritatem loquentis, et quod fides superna- turalis formali obiecto non differt a fide quae naturae viribus eliceretur.
Hoc est fundamentale principium, quod etsi a quibusdam theologis reiectum, apparet tamen solidissimis rationibus fun- datum, et sensui communi necnon et antiquae traditioni ap- prime conforme. Rem solide et sapienter declarat Cardinalis de Lugo, de Fide, Disp. 1, Sect. 7, n. 117: « Quando, in- « quit, fide humana aliquid credimus propter auctoritatem « Petri qui id afiirmat et testatur, non minus dicimur niti « auctoritate et testimonio Petri, fidemque nostram resolvere « in Petri testimonium, quam in testimonium Dei quando cre-
(l) Nota quod haec divisio propria est fidei qnae inuititur auctoritati, non autem fidei quae habet pro obiecto forniali evidentiam in attestante. Non enini diversificatur evidentiae ratio, ex hoc quod est de attestatis a Deo vel homine. Diversiticatur autem auctoritas.
INTRODUCTIO 37
« dimus fide diviaa. Quamvis enim firmior sit assensus fidei « divinae quam humanae, hoc tamen provenit ex maiori au- « ctoritate Dei cui nitimur, quam hominis. Caeterum, quoad « modum sistendi in auctoritate dicentis, eodem modo se ha- « bet intellectus in utraque fide, ut constat experientia, nec « aliud a nobis exigunt Scripturae et Patres, nisi ut credamus « propter testimonium Dei, sicut solemus credere propter ho- « minis testimonium, addita solum maiori firmitate assensus, « prout exigit maior auctoritas loquentis. Sic enim arguit Apo- « stohis loannes ad exigendam fidem nostram, epist. 1, cap. 5: « Si testimonium homimim accipimus, testimoniiim Dei maius « est. Et ipse Christus. loan. VIII, arguit simihter ex fide quae « adhibetur duobus testibus, ut adhiberetur etiam fides sibi et « Patri testificantibus : Et in lege vestra, inquit, scriptum est « quia chiorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui « testimonium perhiheo de meipso^ et testimonium jjerhibet de me^ « qui misit me Pater. Unde si res fidei nostrae credamus pro- « pter testimonium Dei firmissime, eodem modo quo credi- « mus fide humana propter testimonium Petri, addita maiori « illa firmitate, nemo potest negare quod fides nostra resol- « vatur sufficienter in auctoritatem et testimonium Dei. Nec « enim unquam a nobis exigitur quod magis resolvatur fides « nostra in testimonium Dei, quam fides humana in testimo- « nium hominis cui credimus, neque ad id asserendum est « ullum probabilitatis vestigium, cum verum sit in toto rigore « et proprietate quod per tidem humanam credimus Petro, « et ducimur eius auctoritate et testimonio, sicut verum est « dicere hoc ipsum de fide divina respectu testimonii di- « vini » (1).
Et re quidem vera, multiplex assignari potest diversitas in genere credendi, secundum quod nunc de fide loquimur. — Di- versitas ex parte eius quod creditur, quia vel est factum hu- manimi, vel mysterium quod multas continet apparentes re-
(1) Haec Cardinalis de Lugo. Adverte tanieu multum differre doctri- nam quaui propugnamus, ab opiuione ipsius, tametsi iu hoc puncto om- nino cum ea coiucidat. Ratio est quia Lugo non distiuguit duplicera modum fidei, ut supra, et uon agnoscit nisi fidem quae pro motivo habet evidentiam in attestaute, vel perfectam ut iu daeuionibus, vel imperfc- ctam ut apud nos.
38 INTRODUCTIO
pugnantias. — Diversitas ex parte illius cui creditur, quia vel est liomo qui videtur, vel Deus qui non videtur. — Di- versitas ex parte firmitatis assensus quo creditur, quia aucto- ritas quae est motivum iidei, digna est vel non, assensu super omnia. — Diversitas ex parte principii a quo fidei actus eli- citur, quia principium elicitivum vel est facultas elevata per gratiam, vel facultas suis naturalibus relicta. — Diversitas etiam ex parte obligationis ad credendum, quia vel lege mo- rali tenetur liomo ad interius adhaerendum dicto loquentis, veL secus, etc. — At vero ex parte modi tendendi in obiectum sistendo in auctoritate dicentis, nulla diversitas esse potest, quia non potest esse multiplex modus assentiendi fidendo, hoc est, innitendo auctoritati et verbo alterius. Et confirmatur, quia alias, id quod primo deberet revelari christianis, foret ille specialis modus credendi Deo, quem fingunt adversarii. Credere enim est actus humanus qui ratione regulatur, et sub conscientia cadit quoad apprehensionem vel prosecutionem obiecti. Atqui modus iste nunquam intelligibiliter fuit expli- catus a suis assertoribus, et nulla unquam auctoritate firmatus. Denique, ut bene arguebat Cardinalis de Lugo, ubi supra, solum informantur Christiani ad credendum propter aucto- ritatem Dei, sicut solent natura duce credere propter hominis auctoritatem, addita solum maiori firmitate assensus, secun- dum quod postulat maior dignitas attestantis.
Quare fides divina eodem modo resolvitur ac fides humana in dicentis auctoritatem. Et hinc statim consequitur, nihil omnino repugnare quominus detur circa veritates de facto a Deo revelatas actus fidei mere naturalis, similis prorsus quoad modum adhaerendi, fidei supernaturali. Suppone aliquem qui ex signis credibilitatis convinceretur de exsistentia revelationis christianae. Sane vero, cum naturale conscientiae dictamen evidenter doceat credendum esse Deo loquenti, id est, assen- tiendum esse iis quae revelavit Deus, fidendo ei et adhaerendo verbo eius super omnia propter tantae auctoritatis firmitatem, nulla est ratio sufficiens, imo etiam probabilis (ut videtur), denegandi naturae potentiam saltem physicam eliciendi verum ac proprie dictum fidei divinae actum, similem omnino (non dico in entitate supernaturali, sed in ratione actus humani), ei quem elicit gratia.
Dixi potentiam saltem physicam, quia propter difficultatem
INTRODUCTIO 39
credendi mysteria adeo ardua et sensui repugnantia, recte for- sitan in praesenti statu naturae diceretur requiri gratia ut sanans, eodem scilicet pacto quo necessaria asseritur pro ob- servantia legis naturalis, ad hoc ut detur posse non solum physice, verum etiam moraliter. Sed hoc est omnino praeter quaestionem quae nunc agitatur. Quippe difficultas praedicta minime versaretur circa modum credendi resolvendo assensum in solam dicentis auctoritatem, sed tota proveniret ex condi- tione obiecti materialis in ordine ad praesentes circumstan- tias, quateaus ratione praevalentis inclinationis ad ea quae sunt secundum sensus, valde arduum est adhaerere veritatibus sensui carnali repugnantibus, praesertim si non modo in sei- psis, verum etiam in practicis consectariis eidem opponantur. Et ideo, ex hac morali impotentia naturae minime sequeretur diversitas inter fidem naturalem et supernaturalem quoad formale obiectum, seu quoad modum adhaerendi auctoritati divinae. — Sed nec etiam obstat axioma quo dicuntur actus specificari ab obiecto. Nam, si sensus sit quod actus specifi- cantur ab obiecto soloet nullatenus a principio elicitivo, sic axioma non verificatur nisi de actu morali praecise in quan- tum moralis est. Et ratio est in promptu, quia actus moralis qua talis consideratur in quantum habet principium a libera voluntate ; libera autem voluntas non est ad unum determi- nata, sed indiiferens ad utramque partem; porro ex indiflfe- renti specificatio non sumitur, ut constat. At vero, extra for- malitatem moralitatis, actus specificatur tum ab obiecto, tum ab elicitivo principio, tanquam a duobus terminis a quo et ad quem. Et ita in praesenti, ab obiecto quidem formali su- mitur specificatio fidei ut sic : a principio autem elicitivo spe- cificatio fidei naturalis vel supernaturalis, prout facultas est elevata per gratiam, vel secus. — Addo tamen quod etsi ab- sokite loquendo dari possit fides acquisita seu naturalis, quae in sua resolutione obiectiva minime diiferat a fide supernatu- rali, adhuc tamen actus eiusmodi deficeret a perfectione enti- tativa quam per se exigit auctoritas Dei revelantis. Nam re- velatio divina locum non habet nisi in hypothesi elevationis ad finem supernaturalem, ac per hoc, solus actus supernatu- ralis, id est, ex viribus gratiae elicitus, adaequat perfectionem quae tali obiecto sive motivo debetur. Actus vero ex solis naturae viribus semper elongaretur a nobilitate illa quam di-
40 INTRODUCTIO
ctum motiviim exigit quantmn est de se (1), et cum hac ob- servatione facile explicantur certae locutiones apud veteres theologos occurrentes, quae alias videri possent difficiles. — Hinc in forma, ad palmare argumentum adversariorum sic respondendum existimo. Actus consideratus secundum quod rationem habet fidei de qua nunc loquimur, potius quam ra- tionem scientiae vel cuiuscumque alius assensus, specificatur ab obiecto, conc, nam ideo tides specifice diflert a scientia, quia habet obiectum formale omnino diversum. Actus consi- deratus secundum perfectionem naturalem vel supernaturalem in eadem linea fidei divinae, siibdist. Specificatur proxime ab obiecto, neg. Remote. iferum suhdist. Quatenus obiectum fidei divinae per se exigit principium elicitivum per gratiam ele- vatum, ad hoc ut actus sit sibi in perfectione proportionatus, conc. Quatenus natura non possit ponere actum similem quoad tendentiam sub eadem formali ratione, neg.
Et haec quidem obiter dicta sint, ut appareat nullum esse mysterium latens in modo quo credentes adhaeremus revela- tioni; itemque ut notum fiat, rationabilitatem fidei christianae eodem genere rationum constare, quibus constat rationabilitas fidei humanae ; quippe, eadem est proportionaliter utriusque ratio et modus adhaerendi. Sed nunc, ad maiorem doctrinae evidentiam, qualiter divina fides in Dei auctoritatem ultimo resolvatur, paulo distinctius est declarandum.
3. Quod auctoritas Dei revelantis attingitur ante actum fidei, et in ipso fidei actu, aliter tamen et aliter. Ante actum fidei attingitur absolute ut res, et non est per se immediate nota, sed innotescit per argumenta seu signa quae possunt esse multiplicis generis, et maioris minorisve certitudinis. In ipso autem fidei actu attin- gitur pure ut ratio credendi, hoc est, non ut quod cre- ditur, sed ut propter quod aliquid creditur, et seipsa firmat assensum credentis, eumque uniformiter termi- nat, quin detur locus ulteriori resolutioni.
Ratio generalis hinc est repetenda, quod omnis fides, saltem si de ea loquamur quae non evidentiae in attestante, sed at- testantis auctoritati innititur, est essentialiter assensus intelle-
(1). Cf. Caietanuiii, in 1-2, Quaest. 62, a. 3.
INTRODUCTIO 41
ctualis imperatus a voluntate, ut in superioribus insinuatum est. Porro, quoties mediante voluntate assensus imperatur, oportet ut antecedenter ad assensum ipsum, sciatur non so- lum id de quo assensus quaeritur, verum etiam an exsistat et cuiusmodi sit motivum assentiendi. Quomodo enim volun- tas faceret intellectum assentiri propter rationem aliquam, cuius exsistentia et natura non fuisset ei per prius monstrata ab ipsomet intellectu? Tunc igitur ratio illa debet praevie cognosci: cognosci, inquam, antequam actu exerceat motivi munus, adeoque ut materiale obiectum ad quod terminatur cognitio; et hoc est cognosci absolute ut res, seu ut quod. Si ergo in omni fide, auctoritas testificantis qua motivum assen- sus constat, praevie innotescat necesse est (an sit et qualis sit), idem profecto dicendum est de auctoritate Dei revelantis, in ordine ad fidem divinam. Et quia haec auctoritas et reve- latio non est aliquid per se notum, idcirco eius notitia ultimo resolvitur in omnia motiva vel signa quibus in cognitionem exsistentiae et attributorum Dei, necnon et facti locutionis eius, humana mens duci potest. Yerumtamen adhuc consistitur pure et simpliciter in necessariis ad fidei actum praerequi- sitis. — Nunc autem, semel ac introducta fuit in intellectu cognitio auctoritatis etlocutionis divinae ut conditio praevia, iam potens est voluntas imperare assensum circa ea quae at- testata sunt a prima Veritate, idque propter ipsam eius au- ctoritatem, quae in eo actu non attingitur uf quod, (neque ut quod scitur, neque ut quod creditur), sed mere ^it quo, seu ut propter quod creditur. « Sicut visus, inquit Gotti (1), at- « tingit colorem quia lucidum, quatenus eodem actu attingit « colorem ut rem visam, et lucem ut rationem videndi ». Et ideo dicendum quod in actu praevio auctoritas Dei testificantis est obiectum intellectus absolute at res, in ipso autem actu fidei pure et simpliciter uf ratio assentlendi (2).
(1) Gotti, de Fide, Qaaest. 1, Diib. 4, ^ 2.
(2) Nec obstat quod ipsa Dei auctoritas et locutio possit ac debeat credi, saltem ab iis qui de ea perfectam evideutiam non habent. Non enim potest unquam credi, formaliter iu quantum est formale fidei nio- tivum ; sic enim non est id quod creditur, sed solum propter qiiod creditnr, ut dictum ost. Verumtamen, quia Deus revelando quamlibet veritatem, exercite etiam revelat suam locutionem necnon et auctoritatem, constat
42 INTRODUCTIO
Ut res, est materia circa quam versatur vel versari potest evidentia et certitudo: ut ratio assensus, nihil aliud est quam motivum certitudinis. Ut res, tenetur ea certitudine cuius causa esse potest quidquid intellectum humanum quacumque ratione certiorare valet : ut ratio assensus. non est motivum nisi illius certitudinis quae a libero voluntatis imperio de- pendet. Ut res, habet in diversis intellectibus certitudinem maiorem minoremve : ut ratio assensus, semper et in omnibus determinare debet certitudinem adhaesionis summam. Etenim varia motiva plus minusve perspicua quibus suadetur exsi- stentia auctoritatis primae Veritatis, non sunt nisi introdu- centia in intellectu id quod erit deinde formale fidei divinae obiectum in actu exercito ; sed ipsum formale obiectima quo- modocumque inductum et ex quocmnque argumento, si modo vere exerceat munus suum, semper aequali modo exserit vim sibi propriam respectu obiecti materialis, faciendo illud summa adhaesionis certitudine credendum. Cuius rei aliquale exem- plum accipere potes ex vapore aquae in locomotiva. qui habet vim semper aequalem. quaecumque sit cansa vel medium per quod ei aperta est via.
Hinc etiam patet -quomodo fides divina ultimo resolvitur in divinam auctoritatem, sicut fides himiana in humanam. Si enim quaero a fideli, cur Trinitatem credis? respondere de- bebit, quia qui Trinitatem revelavit Deus. dignus est fide, et quidem super omnia. Et responsio est adaequata. nec possi- bile est ulterius inquirere in eadem linea. Xam si in linea di- recta, eodemque ordine causarum ulterius inquireres, deberes quaerere: cur credis id quod dictum est a fide digno : quae interrogatio est stulta et imjDertinens. — Et simile est in fide humana. Xam si a quopiam petas, cur credis hoc? et respon- deat ille. quia Caius mihi dixit, adhuc quidem urgere potes :
quod baec ipsa auctoritas seu lociitio couuumeratur iuter alia obiecta revelata. Et ideo, sicut creditur Trinitas quia Deus dixit se esse ununi in essentia et trinum iu personis, ita et credi potest Dei auctoritas (nisi forte obstet perfecta de ea evideutia), quia Deus se primam veritatem attestatur. Notandum autem quod auctoritas credita ut credita, non po- test esse plns quam materiale obiectum in aliquo parttculan fidei actu. At vero, tam in eo actu quam iu quolibet alio, auctoritas reduplicative ut motivum est, nequaquam attingitur ut quod, sed ut quo, vel sub quo, vel propter quod, iuxta hactenus declarata.
INTRODUCTIO 43
cur credis id quod Caius tibi dixit? Cum autem alter respon- derit, quia Caius dignus est fide, non est possibile ulterius progredi in eadem linea, quia pervenitur ad rationem suffi- cientem. Si enim quaeras: cur liabes Caium ut dignum fide ? iam devias a directo ordine rationum assensus sive actus cre- dendi, et deilectis ad causas illius cognitionis quae solum praesuppositive se habet ad fidem. — A pari ergo, si ad re- sponsionem, credo Trlnitatem quia Deus dignus fide super omnia, eam revelavit, urgeres dicens : Undenam scis Deuni esse dignum fide, vel revelasse Trinitatem? iam non inquiris de proprio motivo sub quo et propter quod assentior, sed solum quaeris undenam praesupposuerim exsistentiam illius aucto- ritatis quam ut rationem assentiendi assumo, ac per hoc, petis motiva, non iam ipsius fidei secundum se, sed cognitionis quae praecedit et se habet tantum ut praerequisita conditio. Ergo, si sermo sit de obiectiva resolutione actus fidei in suis intrinsecis constitutivis considerati, nihil aliud est quae- rendum ultra auctoritatem loquentis, cui ultimo hdes ipsa in- nititur. Sed si quaestio fiat de eo quod debet praecedere fidem ad hoc ut prudenter et rationabiliter a vohmtate imperetur, sic assignandae remanent rationes ex quibus intellectus per prius efficitur certior tum de summa Dei auctoritate, tum de facto revelationis eius. Uno verbo exponenda venit evidentia illa credibilitatis quam divina fides non solum non exchidit, sed imo exigit atque appellat.
§3.
De eE*eclil>ilitate et evicleiitia ere€lil>ilitatis.
CredibiUtas in praesenti dicit extrinsecam illam obiecti cu- iuspiam seu doctrinae conditionem, ex qua habet ut possit terminare prudentem actum credendi. Et si haec ipsa conditio evidenter menti appareat, tunc adest credihilitatis evidentia quam signat S. Thomas cum dicit: « Ea quae sunt fidei con- « siderari possunt sub communi ratione credibilis, et sic sunt « visa ab eo qui credit. Non enim crederet, nisi videret ea « esse credenda, vel propter evidentiam signorum, vel pro- « pter aUquid eiusmodi » (l). — Haec evidentia distinguitur
(1) S. Thom. 2-2, Quaest. 1, a. 4 ad 2.
44 INTRODTJCTIO
primo ah evidenfia veritatis, dummodo veritas nunc sumatur, non sensu transcendentali et universalissimo (quippe et ipsa credibilitas quaedam veritas estj, sed sensu restricto pro ve- ritate rei in seipsa. Si enim dicam Trinitatem evidentem evi- dentia credibilitatis, absit ut ipsimet propositioni qua emm- tiatur Deus trinus in personis, evidentiam attribuam, sed solum illi alii qua Trinitas asseritur posse prudenter credi fide divina. — Item distinguitur ah evidentia in attestante, quae non est forma-liter de obiecto prout esse potest terminus prudentis mei assensus, sed prout fuit ab alio attestatum attestatione nulli obnoxia errori, nulli etiam fallaciae. At contra, evidentia credibilitatis tota quanta est versatur circa aifirmabilitatem alicuius enuntiati propter auctoritatis motivum, ut supra, et pendet ex duobus: Si certa sit personae auctoritas oh quam credendum est, si insuper certa sit attestatio per quam aucto- ritas iUa ad determinatum ohiectum appUcatur. Certam porro dico, saltem ad exclusionem omnis dubii quo vir prudens mo- veri possit. Non enim ad perfectam evidentiam de qua in praesenti, necessario requiritur perfecta etiam evidentia de auctoritatis aut attestationis exsistentia. Et ratio statim ap- parebit vel ex sola consideratione terminorum. Credibilitas namque iiihil plus ponit quam requisita ad prudentiam ad- haesionis fidei, adhaesionis scilicet quae sit ex motivo et se- cundum pondus auctoritatis Dei revelantis, Atqui notum est in terminis, adeoque evidens evidentia omnirrioda, quod tunc potest esse prudens eiusmodi adhaesio, quando ipsa auctoritas et attestatio sic constat, ut omni rationabili haesitationi locus praeckidatur.
Hic tamen nota diligenter quod si ad rationabilem et pru- dentem fidem minime praeiequiritur perfecta de Dei auctori- tate vel attestatione evidentia, non ideo obstare existimanda est. Et hoc dico propter quosdam qui attendentes essentialem obscuritatem iidei, putaverunt fidem ipsam de qua nunc lo- quimur, non esse amplius possibilem, quando id quod est fidei motivum omnino evidenter intellectui aifulget. Sed in hoc, nescio an in magna aequivocatione non versentur. Cum enim dici solet quod actus fidei est essentialiter obscurus, sensus est quod motivum seu auctoritas nullo modo facit apparere veritatem eius de quo est fides, scilicet veritatem obiecti ma- terialis, sed profecto sensus non est quod ipsa auctoritas lo-
INTRODUCTIO 45
quentis propter quam assentirnur, debeat esse non apparens, aut saltem non perfecte apparens. Unde S. Thomas ubique dicit quod obiectum iidei nostrae est ipsa prima Veritas non visa, utique intuitive. Nusquam vero dicit quod sit auctoritas Dei loquentis non perspecta, eo scilicet modo quo Dei attri- buta et operationes in statu viae perspicere valemus. Et re quidem vera, semper intellectus videre debet id propter quod assentitur, etiam quando assentitur sub motione voluntatis. Imo vero, quanto clarius videt dignitatem Dei, quanto evi- dentius scit Deum esse locutum, tanto etiam magis apparet fidei obligatio. — Nec iterum obstat libertas actus iidei quam' alii periclitari putant, ubi perfecta evidentia est tum de au- ctoritate tum de attestatione : nam ibi etiam aequivocatio latet. Sane vero, si perfecte evidens sit Dei auctoritas et at- testatio, concomitanter etiam adest evidentia in attestante, ac per hoc necessitatur homo ad eam fidem quae huic evidentiae innititur, iuxta superius praemissa. At longe alterius rationis est fides habens pro motivo auctoritatem sub formali ratione auctoritatis cui mens acquiescit, et eius discrimen a fide primo modo dicta satis expositum est in § 2. Sed et hic modus fidei, si sermo sit de obiecto attestato et non evidenter viso, semper est in libero credentis arbitrio reposita, quia semper liberum mihi est assentiri per moduni fidentis verbo alterius, captivando intellectum in obsequium eius. — Itaque concludere oportet quod fidei de qua nunc loquimur, rflinime obstaret perfectissima etiam evidentia tam de auctoritate quam de locutione attestantis, quamvis ad evidentiam credibilitatis satis sit si quoad utrumque ratio prudenter dubitandi aufe- ratur.
Porro, cum de Deo agitur, auctoritas seu dignitas qua di- gnus est ut sibi loquenti adhibeatur fides, in specialem con- troversiam venire non potest, quia satis evidenter omni ho- mini ratione utenti innotescit. Et re quidem vera, sicut humana ratio ex ordine mundi et adspectabilis huius universi con- sideratione statim assurgit in cognitionem saltem confusam exsistentiae primae causae, seu entis supremi a qao in esse dependemus, ita et per eamdem viam spontaneo quodam ra- tiocinio quod omnem syllogizandi artem antecedit, pervenit in notitiam perfectionis illius, puta sapientiae et veracitatis, secundum quod constituunt summam quamdam auctoritatem.
46 INTRODUOTIO
cui si aliquid revelet hominibus, fidere iustum est. Neque in hoc unquam intervenire habet humanum magisterium velut praebens fundamentum istius iudicii: digmos est Deus cui lo- quenti credatur, sed solum ut applicans mentem ad conside- rationem talis veritatis, vel etiam ut coadiuvans eam ad perfectiorem eius penetrationem, quatenus magis explicite incipiat innotescere quod prius confuse tenebatur. Caeterum, nemo est tam rudis, si modo rationis usu polleat quantum requiritur ad moralis vitae exercitium, cui eo ipso auctoritas Dei evidenter non affulgeat, ea saltem sufficienti evidentia de qua mox diximus.
Sola igitur superest quaestio de facto revelationis. In quo quidem omnino abstrahendum censeo a quaestione disputata, utrum revelatio seu locutio Dei pertineat ad intrinsecum con- stitutivum formalis obiecti fidei, an potius se habeat tantum per modum conditionis applicantis. Eiusmodi enim contro- versia in praesenti nihil admodum refert, et quaecumque so- lutio adhibeatur, semper eodem modo verum est quod credi- bilitatis evidentia exigit certam de exsistentia divinae revela- tionis notitiam, et quod in ordine divinae iidei illud omne et solum evidenter credibile dicendum est, de quo constat quod fuit a Deo attestatum. — Sed nunc, qua via, quave ra- tione id constare debeat, merito percontaberis, et non occurrit nisi una ex his tribus : vel per viam auctoritatis divinae, vel per viam auctoritatis humanae, vel denique per viam rationalis demonstrationis. Atqui non per viam auctoritatis divinae. quia haec ipsa auctoritas est, de cuius interventu (an sit) inqui- ritur. Auctoritas quoque humana, puta parentum, magistro- rum, vel quorumcumque institutorum, relativam tantum cre- dibilitatis evidentiam nata est creare, videlicet in pueris vel rudibus, quibus rectum prudentiae dictamen monstrat sequen- dos esse eos quos sibi eruditores natura providit. Et hi quidem iure meritoque fide humana accipientes divinae re- velationis notitiam, certum sibi iudicium efformant quo iudi- caht christianam doctrinam fide divina prudenter esse credibilem et credendam (1;. Yerum haec humanae auctoritatis via non
(1) Nec contra rationabilitateiii tidei horum hominuni opponi potest quod quandoque rationes absurdas pro motivis suae credulitatis assignent, vel etiam per easdem videntur nonnunquam convinci de necessitate cre-
INTRODUCTIO 47
sufficit nisi per accidens, et ratione infirmitatis seu defectus in cultura rationis. Eelinquitur ergo ut absolute et per se lo- quendo, divina locutio seu revelatio debeat innotescere per rationalem demonstrationem. At rursus, demonstratio ista po- test esse adhuc rudimentalis et satis indistincta, prout est in mente multorum plus minusve confuse percipientium, vel mi- raculosa signa quibus tanquam testimonialibus suae legatio- nis litterisCatholicaEcclesia undique resplendet, vel perfectam huiusmet ecclesiae conformitatem ad normam in evangelio traditam a Christo, cuius divina auctoritas multiplici ratio- num genere eis manifestatur. Ne tamen ab eis exspectes ut has rationes satis enucleate exponant, multoque minus ut scientifica methodo ordinent processum quo ad sequentem conclusionem deveniant : ergo de religione christiana, seu de Ecclesia catholica tanquam de vera ecclesia exsistit Dei te- stificatio. Quapropter, eiusmodi confusa demonstratio potest quidem sufficere simplici fideli ad suae vitae directionem, non autem theologo cui competit alios instruere, necnon et con- vincere aut certe refellere fidei adversarios.
Ergo tandem, ut ea habeatur credibilitatis evidentia quae omnibus causae exigentiis satisfaciat^ instituenda est scientifica demonstratio exsistentiae revelationis circa credendum obie- ctum. Demonstrationem dico scientificam, quanquam non sit in ea quaerendum idem evidentiae genus quod in mathema- ticis, vel etiam in primis conclusionibus metaphysicae haberi solet. Et causa quidem huius disparitatis non est debilitas ra- tionum quibus sacrosancta revelatio munitur, sed est potius debilitas intellectus nostri, una cum natura rei de qua agitur. Nam in mathematicis v. g., medium demonstrationis est unum, homogeneum, invariabile, ac prorsus immobile. Est etiam in- tellectui nostro maxime proportionatum, cum in eo amice con- currant phantasia et ratio. Conchisiones quoque non habent
dendi. Eiusmodi euiui ratioues uou suut directa et propria motiva quibus apud eos iudicium credibilitatis iunititur, sed solum faciuut ad remo- vendas inanes difficultates quae alias eos detiuerent. Quod autem absurda difficultas per aliam absurdam ratiouem in mente alicuius destruatur, aut imprudens dubium per inane quoddam argumentum, nihil omnino refert, sed tunc simile simili curatur, et vacuum phantasma per aliam inanem umbram excluditur.
48 INTRODUCTIO
nec habere possunt quamlibet oppositionem etiam apparen- tem, aut cum factis experientiae. aut cum principiis a priori, atque idcirco non occurrunt ab extrinseco diificultates quae legitimitatem consequentiarum vel minimum obfuscent; Hic vero sumuntur argumentandi principia ex multis mediis, et ex aestimatione plurimarum circumstantiarum, tum in testi- moniis exponendis, tum in ponderandis factis prout naturae facultatem superantibus. Quae quidem testimonia vel facta quanto magis perspicua sunt oculis sensus communis, tanto magis ansam praebent iniinitis dubiis plus minusve coloratis, ubi ad subtilem et minutam discussionem descenditur. Prae- terea, revelationis exsistentia de iis rebus est quae secundum se transcendunt experientiam et ea quae nobis familiaria sunt, ut interim omittam quod revelatio christiana ea continet, circa quae valde obmurmurat sensuaKtas hominis propter praece ptorum rectitudinem, et valde stupet ratio propter myste- riorum altitudinem. Denique habes colluviem congestorum sophismatum, cloacam dico nunc praesertim undequaque exun- dantem, cum a multis abhinc saeculis pessimorum quorumque hominum ingenia in hoc unum collineaverint, ut in christia- nam revelationem tenebras offunderent. Hinc igitur accidit ut non obstante vere et proprie dicta demonstratione exsi- stentiae revelationis de Ecclesia catholica, eaque satis obvia homini gerenti animum liberum a praeiudiciis, vix possit con- vinci ille qui convinci non vult. sed rationes studiose quaerit ut se obfirmet contra obligationem suseipiendi fidem. Neque putandum est hoc fuisse casu dispositum, imo potius alto di- vinae Providentiae consilio provisum. Sic enim verificatur illud Scripturae dicentis : Exortum est in tenehris lumen rectis, et iterum: Orta est redis corde Jaetitia, et iterum: Illuminans tu mirabiUter a montibus aeternis, turbati sunt omnes insipientes corde.
Ex dictis igitur apparet quid sibi velit ConciHum Vatica- num, cum dicit quod « recta ratio fidei fundamenta demon- strat » (1); nimirum demonstrat evidenter tum summam Dei auctoritatem, tum factum locutionis eius, ac per hoc, revelati obiecti credibiUtatem. Item apparet quo sensu dicatur dogma fidei demonstrari, videlicet non quoad se, sed quoad exsisten-
(1) Conc. Yatic. Sess. 3, cap. 4.
INTRODUCTIO 49
tiam revelationis qiia a Deo fuit nobis attestatum. Denique, applicando hanc distinctionem ad materiam praesentis tracta- tus, facile perspicies qua ratione circa Ecclesiam possit esse simul demonstratio et fides; de quo sit capitulum sequens.
§ 4. Qiioiiioclo Eeclesia^ cleiiioiistretiii*, et ciiioiiioclo ei*ecla.tiir.
Primum omnium, quid hoc nomine Ecdesia, tam in sym- bolo fidei quam in lingua omnium christianorum importetur adverte.
Et certo quidem certius, nomine Ecclesiae non intelligitur societas religiosa qualiscumque, externis quibusvis confessio- nis et communionis vinculis sub aliquo regimine adunata. Etenim secundum has rationes communissimas Ecclesia con- venit cum omnibus religiosis societatibus seu veris seu falsis, et sic non potest esse fidei obiectum, eo vel magis quod hoc modo cadit sub immediata experientia sensuum etiam exter- norum. - — Rursus nomine Ecclesiae non 'miQ\\\g\i\xr praecislve societas religiosa a Deo fundata: tum quia esse fundatum a Deo non signat nisi causam extrinsecam efiicientem, minime vero determinat rationes rei intrinsecas : tum quia iterum, haec nota potest esse et est communis, quandoquidem antiquam etiam Synagogam a Deo fundatam fatemur, quam vis in omnium christianorum fide Ecclesia a Synagoga sit apprime distincta. Hinc, etiamsi nos ex iis quae sunt Ecclesiae propria, puta ex miraculosa eius unitate, invicta stabilitate, aliisque eiusmodi, innitendo soli principio causalitatis, videre valeremus chara- cterem divinae institutionis cum evidentia omnimoda, adhuc minime sequeretur Ecclesiam non esse, et quidem per se, di- vinae fidei obiectum (1). Nondum enim fieret rationi pervia intima Ecclesiae ratio.
(1) Nota quod ad fideni j^er sc pertiiiet id tantum quod absolute et simpliciter transceudit rationem naturalem. « Dicendnm, inquit S. Tho- « mas in III, Dist. 24, Quaest. 1, a. 2, quod fides comparatur ad aliquid « dupliciter, scilicet yer se, et j^e>' accidens. Et quod per se pertinet ad « fidem, pertinet ad eam semper et ubique. Ideo quod pertinet ad fidem « ratione liuius vel illius, non est fidoi per se, sed per accidens. Sic ergo,
De Ecclesia Christi. 4
50 INTRODrCTIO
Considerandum itaque quod nomine Ecclesiae intelligitur societas quae a Deo non utcumque est, sed ut ordinata ad finem supernaturalis illius beatitudinis quam nobis sanguis lesu Christi promeruit : Societas habens in se omnia media ad praedictum finem efficaciter conducentia, in qua proinde est vera remissio peccatorum et interioris gratiae elargitio per ritus illos externos quos vocamus sacramenta; societas quo- que indefectibilis, sive infallibilitate doctrinae, sive consecu- tione finis, sive immobilitate formae quam ei lesus Christus indidit ; societas demum quae sit a cunctis hominibus sub poena amittendae salutis ineunda. Haec sunt quae intelligi- mus, cum Ecclesiam cogitamus; haec sunt quae menti obver- santur, cum circa eam fidei actum elicimus. Credimus enim esse in mundo aliquam societatem supernaturalem, indefectibilem, necessariam, in qua sola est via vitae aeternae, et hanc societa- tem eam esse quae catholica Romana appellatur. — Atqui nihii horum demonstranda suscipimus, ea scilicet demonstratione quae faciat intrinsecam veritatis evidentiam. Sunt enim de non apparentibus, et in impenetrabili caligine recondita donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus nostris. Quippe supernaturalis beatitudo in visione Dei consistens est mj^ste- rium proprie dictum, ut nunc suppono ex aliis theologiae locis. Si autem finis est undequaque rationi impervius, tam quoad exsistentiam quam quoad possibilitatem, necesse profecto est ut eamdem invisibilitatem habeat exsistentia medii sub ra- tione veri medii ad talem finem. Non ergo intendimus natu- ralibus argumentis demonstrare quod sit Ecclesia, sive su- pernaturalis illa societas mox descripta, multoque minus ubi sit; sed solima quod facta est divina revelatio, omnes praedi-
« qnod simpliciter hiimannm intellectum excedit ad Denm pertinens no- « bis divinitus revelatnm, per se ad fidem pertiuet. Quod autem excedit « intellectum hnius vel illins, et non omnis hominis, non per se, sed per « accidens ad fidem pertinet. Ea autem quae omnem humanum intelle- « ctum excedunt, non possnnt per demonstrationem probari, et ideo huius- « modi non possnnt esse scita. Sed quaedam quae sunt praecedentia ad « fidem, qnorum non est fides nisi per accidens, in quautnm scilicet exce- « dunt intellectnm illins hominis, et non hominis simpliciter, possunt « demonstrari et sciri, sicut hoc qnod est Deura esse, quod quidem est « creditum quantum ad eum cuius intellectns ad demonstrationem non « attingit ».
tNTRODUCTlO 51
ctas invisibiles Ecclesiae rationes nobis credendas proponens, et quidem de hoc determinato ac visibili coetu cui Romanus praeest episcopus.
Uno verbo, proprium demonstrationis obiectum intra dis- cussionem sequentium dubiorum continetur : An revelavit Deus exsistentiam Ecclesiae, id est, supernaturalis societatis ut su- pra, et quatenus affirmative, cuinam coetui haec revelatio ap- plicatur. Sicut si de Trinitate loquens dicerem : demonstran- dum assumo adesse testimonium divinum de veritateTrinitatis, et hoc testimonium non convenire Trinitati quam posuit Plato vel Trismegistus, sed illi soli quam praedicant christiani. In quo quidem, demonstratio nihil phis faceret quam evidentiam credibiHtatis, evidentiam scilicet praeambulam ad fidem et fidei conservativam, ut in superioribus ostensum est, nedum sit cum fide incompossibilis. Et sic etiam contingit in praesenti ; ac per hoc, Ecclesia catholica demonstratur quantum ad te- stimonium quod de ea dedit Veritas prima Deus^ creditur vero quantum ad rationes intrinsecas quae sunt de conceptu Ecclesiae verae.
Superest tandem ut norma instituendae demonstrationis paucis declaretur.
§6.
De inoclo et iiiediis iustitiieiiclae cleiiioiistratioiiis.
Difficultas initio huius introductionis iam declarata, in eo est quod adversarii aiunt vitiosum esse processum demonstra- tionis catholicae, tum quia postulamus ut principium id ipsum quod in quaestione est, puta divinam evangelii auctoritatem, tum quia in circulo versamur demonstrantes Ecclesiam per Scripturam, cum tamen Scriptura secundum nos non inno- tescat nisi per Ecclesiam prius cognitam, a qua et habet re- gulam suae interpretationis. Primum opponunt rationalistae, alterum protestantes. Sed hae oppositiones laborant falso sup- posito, necnon et defectu distinctionis diversarum formali- tatum quae in libris Novi Testamenti accurate sunt discer- nendae.
In primis falso supponitur, nullum aHud adesse demon- strationis instrumentum praeter Novi Testamenti libros. Est
52 INTRODUCTIO
enim mium argumentormii genus, per se quidem sufficien- tissimum, quod nulli nititur auctoritati seu divinae seu hu- manae, sed ea tantum assumit quae nostrae subiacent expe- rientiae. Coniicitur autem eodem processu et ordine, quo in superiori tomo usi sumus ad ostendendam credibilitatem in- carnationis. Et ibi certe processus talis erat: Christus in ter- ris degens seipsum verum Deum asseruit. Insuper hanc eius attestationem sigillaverunt signa quae a solo Deo esse pos- sunt, puta miracula quae ipse Christus fecit, vel prophetiae quae in eo mirabiliter sunt adimpletae. Ergo de vera Christi divinitate divina testificatio est. Et simili quoque modo, ultro se in praesenti offert sequens argumentandi modus : Ecclesia catholica Romana attestatur se societatem supernatu- ralem, infallibilem fidei magistram, necessariumque salutis aeternae medium. Praeterea hanc eius attestatio- nem tanquam ab ore Dei descendentem sigillant mira- culosae notae quae in ea sunt, puta catholica unitas, invicta stabilitas, et alia similia naturae facultatem et vires prorsus superantia. Ergo de Ecclesia catholica Romana, tanquam de vera ecclesia, testimonium divi- num est. In quo quidem processu sumitur argumentandi prin- cipium ex solis factis omnium oculis expositis, et totius ope- rositas demonstrationis in ipsorum factorum interpretatione sita est : ut scilicet ratione ostendatur qualiter facta illa quae instar proprietatum catholicam Ecclesiam afficiunt.non habent in viribus naturalibus causam sibi proportionatam, sed sponte sua et suapte indole produnt Dei institutoris interventum, ac per hoc, divinam originem testimonii Ecclesiae de seipsa. Et haec est demonstrationis ratio quam indicat Yaticanum Con- cilium, Sess. 3, cap. 3, ubi ait: « Quin etiam Ecclesia per se « ipsa, ob suam nempe admirabilem propagationem, eximiam « sanctitatem et inexhaustam in omnibus bonis fecunditatem, « ob catholicam unitatem invictamque stabilitatem, magnum « quoddam et perpetuum est motivum credibilitatis, et di- « vinae suae legationis testimonium irref ragabile » . Haec etiam est demonstrationis ratio, cuius accuratam pro modulo nostro expositionem minime praetermittemus : in qua profecto, nul- lum vel specie tenus locum inveniet, aut vitiosi circuli, aut gratuiti postulati criminatio.
INTRODUOTIO 53
Nunc, si sermo sit de eo genere argumentoriim, utique longioris expositionis et praecipui usus, quae ex testimoniis librorum Novi Testamenti procedunt, id ante omnia praeob- servandum: formalitatem inspirationis minime excludere ab evangeliis formalitatem pure historicam, quae est prior quoad nos, et ab alia independens, et eodem prorsus modo inno- tescens quo historicus valor commentariorum Caesaris, vel annalium Taciti, vel alius cuiusvis operis eiusmodi. Sane vero, evangelia quando conscripta sunt, legenda et examinanda erant etiam ab hominibus nondum credentibus, quoram re- spectii auctores nulhim ahum titulum habere poterant, nisi quod historici forent probi, referentes de visu, aut saltem se- cundum acceptam ab iis qui viderant traditionem, ea quae fecit et dixit inter nos Dominus lesus. Insuper, in eorum fato erat ut omnibus experimentis subiicerentur quae posset humanum ingenium invenire, ut conferrentur cum omni ge- nere documentorum, geographicorum, physicorum, historico- rum, philologicorum, ac demum totius criticae impetum sus- tinerent. Inquisitio facienda de unoquoque scriptore: cuius temporis, cuiusve regionis? quibus mediis uti potuit ad co- gnoscendam veritatem? cuius linguae, idiomatis? quis scopus, quodnam interesse? Et re quidem vera, homines invitati ad renuntiandum iis omnibus quae natura corrupta concupiscit ac diligit, idque sub fide factorum naturam superantium, non ita animo comparati supponendi erant, ut se iugo Christi su- biicerent, solum quia homines e ludaea profecti se inspiratos iactitabant. Imo vero infallibiliter futurum erat ut circa haec facta humanam quaererent evidentiam, et quidem cum ea se- veritate ab iis adhiberi solita, qui naturaliter submissioni re- pugnantes, nonnisi causa funditus cognita, manus victas dare decreverunt. Hinc loannes: Qiiod audivimus, quod vidimus oculis nostris^ quod perspeximus et manus nostrae contrectave- runt de Verbo vitae.... testamur et annuntiamus vohis (1). Et iterum: Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de liis et scripsit haec, et scimus quia verum est testimonium eius (2). Et iterum: Et qui vidit, testimonium perhihuit, et verum est
(1) 1 loan. I, 1-2.
(2) loan. XXI, 24.
54 INTBODUCTIO
fe-stimonhim eius (1). Et rursiis Lucas : Sicut tradiderunt nohis qui ah initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis. visum est et mihi assecuto omnia a principio diligenter ex ordine tihi scrihere^ optime Theophile (2j. Yere ergo evangelia sunt docu- mentum in toto rigore historicum. Quin imo fidenter asseres nuUum aliud esse monumentum historiae quod severioris cri- ticae experimenta ita vincat, et tam evidentia authenticitatis et fidelitatis habeat argumenta, sive externum criterium con- sideretur, sive internum. Xunc autem, utrum in eis sit altior etiam auctoritas, quatenus scilicet naturali factorum cogni- tioni et expositioni accesserit suggestio dictantis Spiritus Sancti, alia omnino quaestio est. Et quidquid sit de modo quo horum librorum innotescere potest inspiratio, certo sal- tem certius a divino Ecclesiae magisterio minime dependet, etiam secundum nos, certitudo historici valoris eorumdem. Sed haec notitia de iis cognitionibus est, quae fidem antece- dunt, et in ambitu naturalis scientiae undequaque comprehen- duntur. Sub hac igitur formalitate mere historica sumebantur evangelia in ea parte tractatus de Verbo incarnato, in qua credibilitas incarnationis fuit demonstrata. Ibi enim quaereba- tur an historice constet, tum de attestatione qualesus Christus se asseruit Deum, tum de factis miraculosis attestationem hanc sigillantibus. Et hoc etiam modo accipientur in praesenti, ut post probatam in superiori tomo Christi divinitatem, sciatur ulterius quid ipse Christus dixerit vel revelaverit de Ecclesia, quibusve characteribus insignitam eam ostenderit. In quem finem licebit nunc evangeliis adiicere caetera scripta aposto- lica, rursus non ut inspirata seu dictante Deo exarata, sed pure et simpliciter ut referentia genuinam mentem Christi, et explicantia revelationem eius circa Ecclesiam. Quippe, si Christus verus Deus venit in mundum ad Ecclesiam fundan- dam, omnino esse non potuit ut apostolos a se missos errare permitteret in exsecutione operis, sineretque eos a norma praestituta deviare. Ex quo etiam fit ut ad sensum revela- tionis Christi melius ac melius declarandum, recte et conve- nienter adduci quoque possint antiquiores Patres, nimirum ut simplices apostolicae doctrinae depositarii, iique tantomagis
(1) loan. XIX, H5.
(2) Luc. I, 2-3.
INTRODUCTIO 55
receptibiles, quanto propius ad fontem noscuntur accessisse. Vides igitur quomodo demonstratio quae procedit ex te- stimoniis librorum Novi testamenti, omnino praescindat ab eorumdem inspiratione, id est, ab ea formalitate sub qua sola dici possent praesupponere quoad nos cognitionem verae Ec- clesiae et infallibilis eius aUctoritatis. Argumenti enim com- pendium in hoc est : Historicum monumentum revelatio- nis quam nobis attulit lesus Christus^ (cuius divinitas et missio iam fuit inconcussis rationibus demonstrata), proponit certam ecclesiam ab eo fundatam, in qua una redem- ptionis fructum oonsequeremur, et ad beatum vitae aeternae finem perveniremus. Insuper, huic ecclesiae tales characteres et notas assignat, quae in sola catho- lica Ecclesia de facto reperiuntur. Ergo de Ecclesia catholica Romana, tanquam de sola ecclesia vera, di- vina adest testificatio. Nihil certe ibi, in quo circuli carlu- mnia vel apparentem praetextum invenire possit (1).
Addo tandem fuisse hucusque declaratam normam et ra- tionem instituendae demonstrationis, prout absohite valet con- tra quosvis adversarios, et omni homini in quacumque hy- pothesi credibiHtatem cathoHcae Ecclesiae nata est ostendere. Verum, si solam cum protestantibus ahisque haereticis vel schismaticis controversiam attendamus, tunc nihil prohibet quominus utamur instrumento Scripturae etiam ut Scriptura est divinitus inspirata, cum dogma inspirationis sacrorum h- brorum nobis et ilUs commune sit, nihilque magis legitimum quam ut per unum articulum fidei nostrae in quo cum eis
(1) Non ceuseo liic iramorandiim in refntando id quod quandoqne op- ponunt protestantes : Scripturam iuxta nos esse iuterpretandam per Ec- clesiam, adeoque nihil iuvare si in deraonstratione catholica Scripturam N. T. accipiamus iu ratione monumenti pure historici adventus et prae- dicationis lesu Christi, siquidem independenter ab Ecclesia iam coguita, sensum saltem huius documenti assequi non valemus, stando principiis uostris. Haec quippe ex falso supposito rursus procedunt. Cum enira di- cimus Ecclesiam iudicem controversiarum circa sensum Scripturae, mi- nime somniamus sensum hunc nunquam posse certo coustare indepen- denter ab ecclesiasticis definitionibus, praesertim in locis per se claris- simis, cuiusmodi illa sunt quae visibiles notas et characteres audiendao a nobis Ecclesiae assignant, ut suo loco videbimus,
56 INTRODrCTIO
convenimus, demonstremus veritatem alterius articuli in quo a nobis ipsi dissentiunt. Sic enim fit argumentum ad homi- nem, in hunc fere modum : Inspiratas a Deo Novi Testa- menti Scripturas nobiscum confitemini; quin imo, sacrorum libronmi auctoritati unice vos fidere dicitis, atque ex ea omnem controversiam terminari vultis. Porro illae ipsae inspiratae Scripturae sunt, quae Catholicam Ecclesiam tanquam solam veram attestantur. Reliquum est ergo ut verbo Dei scripto inhaerentes, Catholicam nobiscum credatis, audiatis, et te- neatis.
Hactenus introductio de demonstrationis obiecto et modo procedendi.
QUAESTIO I.
DE INSTITUTIONE VI8IBILIS ECCLESIAE CHRISTI EXTRA QUAM NON EST SALUS
Haec quaestio versatur circa ipsum originale factum quod supra (1), in ordine ad demonstrationem catholicam prout ex monumentis historiae perficiendam, fundamenti instar est as- signatum. Nisi enim per prius constaret lesum Christum ad sui operis perennitatem, aut potius ad iugem dispensationem suae redemptionis, visibilem ecclesiam necessitate medii ab omnibus ineundam, ac per hoc, ab omnibus dignoscibilem instituisse, frustra de notis quibus eam discernibilem tradidit, disputatio fieret. Quare, adhuc quidem maneret demonstra- tionis modus primo loco indicatus (2), videlicet ex miracu- losis signis quibus Ecclesia Catholica undequaque resplendet, minime vero ille alius qui assumit in instrumentum historiam Novi Testamenti, quique cum facile praeemineat, sin minus veritatis evidentia, at certe adaptatione ad praesentes contro- versiae exigentias, hac de causa maiori studio et cura est ex- ponendus. Historica igitur veritas revelationis et fundationis visibilis Ecclesiae Christi sese in primis vindicanda oiFert, et quia plures iam in ipso limine occurrunt adversarii, prius- quam veniatur ad argumenta, oportet paucis referre quid a diversis dicatur, ut statu totius quaestionis rite intellecto, fa- cilius perspiciatur demonstratio. Primo itaque exponendum quid sentiant catholici, tum secundo, quae sit positio eorum qui nobis in hac parte adversantur; sunt autem potissimum protestantes et rationalistae.
Sententia catholicorum circa successionem religionis inde ab initio mundi, in lege patriarchali, mosaica, et evan- gelica, hisce capitibus continetur.
Totius religionis centrum in statu naturae lapsae est me- diator Dei et hominum homo Christus lesus. Non enim fuit unquam a praevaricatione Adae in alio aliquo sahis, non per
(1) Pag. 55.
(2) Pag. 52.
58 QTJAESTIO I.
aliquem alium accessus ad Deum. non ab aliquo alio spes vitae aeternae et gratiae derivatio. Sed cum Christus in medio tem- porum venerit. antiqui comparabantur ad eum ut ad redem- ptorem promissum. nos autem comparamur ad eumdem ut ad redemptorem iam missum. Atque liinc sequuntur omnes dif- ferentiae inter praeteritum et praesentem statum religionis, cuius mira unitas per saeculorum decursum continuata^, eo illustrior ipsa varietate apparet. quod non in materiali quadam uniformitate perhibetur consistere, sed in constanti habitudine ad unmn caput nunc demum exsistens, prius vero expecta- tum, prophetizatum, et praefiguratum. Et vere, etsi Salvatoris adventus certae epochae a divina Sapientia praestitutae fuerit alligatus, incarnati tamen Verbi mysterium cuncta implet tem- pora, quia ubi nondum erat Christus veritate praesentiae, ibi iam fuit per promissionem, desiderium. exspectationem, et tj- pos multiplices, ut merito exclamet Tertullianus (li: O Chri- •stum et in novis veterem ! Id est, quam vettis est Christus in novitate Evangelii! Qtiippe. novum est quod honoramus, quia Christus in persona non ab initio adfuit : antiquum pariter, qtiia promissio, spes. et figura a primis temporibus praecessit. Statim ergo post lapsum promissus est Salvator. Genes. 111-15, et instituta in protoparentibus propaganda inter po- steros societas verae religionis, qtiae eatenus christiana iam dici potuit, quatenus principaliter in ea attendebatur fides in Christum venturum. ex ctiius praevisis meritis conferebanttir tunc a Deo interna sanctiticationis dona. Erat autem haec so- cietas visibilis, externa professione fidei. exterioribusque sacri- ficiis et sacramentis colligata sub regimine patriarcharum (seu capitum familiarum). quos praecones itistitiae Scriptura vo- cat (2). De hac mentio est in Genesi. ubi commemorantur filii Dei. distincti et religione separati a /iUi.s homimim (3) ; hanc Augustinus in libris de civitate, usque ad dihivitim ar- camque deducit ; eam demum in filiis Xoe per eortmi bene- dictionesperseverasse ostendit. et praesertimin posteritate Sem. Yerumtamen Ecclesiae unitas visibilis adhuc laxior et inchoata erat, prout conveniebat his initiis. Quippe. in dispensatione
(1) Tertiill. 1. 4 adv. Marc. c. 21.
(2) 2 Petr. II, 5.
(3) Genes. VI, 2.
DE INSTITUTIONE VISrBFLIS ECCLESIAE CHRISTI 59
revelationis et correspondente religionis forma, sapientissimo consilio Deus hoc volnit observari, iit iuxta humanae conditio- nis congruentiam, usque ad plenitudinem temporis ab imperfe- ctioribus ad perfectiora fieret processus. Incrementum itaque perfectionis in foedere mosaico accepit antiquae ecclesiae con- stitutio; quo tamen foedere non fuit abolita aut restricta, sed solum in uno populo electo specialius conservata, et distinctius explicata promissio in Adam toti generi humano a Deo facta. Perseverante namque et semper vigente pro caeteris gentibus priori religionis patriarchalis oeconomia, instituta est in Israel Synagoga, in qua sicut prophetica revelatio in dies clarior, ratio typorum manifestior, ita forma ecclesiae esset expres- sior. At nondum in mosaica lege hnis. imo nihil nisi prae- paratio ad testamentum novum, umbra praecedens corpus, et custodia in eam fidem quae revelanda erat. Quapropter ultima ac definitiva religiosae societatis constitutio pertinebat ad Christum de quo visio et prophetia. Qui tandem adve- niens, et universum testamentum vetus, non reprobando, sed adimplendo abrogans, instituit ecclesiam suam: ecclesiam qui- dem a Synagoga plane distinctam, (quamvis ad eam se ha- beat ut antitypus ad typum et figuratum ad figuram), eccle- siamvisibilem et universalem ab omnibus iam hominibus usque in mundi finem ineundam, quae manens regniim immohile^ ut dicifur Heb. XII-28, non aliam exspectat consummationem sui status, quam a fide ad visionem in ecclesia coelesti (1).
Ecclesia igitur in quam totius religionis terminatur suc- cessio, utpote quae non amplius habeat umbrani futurorum bonorum, sed ipsam imaginem rerum, asseritur esse a Christo vere et immediate fundata, asseritur ex: sui fundatoris insti- tuto essentialiter visibilis, asseritur medium ex eiusdem lege omnibus necessarium ad salutem consequendam.
Primo, inquam, asseritur a Christo fundata, ita ut specia- lissimo modo dicatur Ecclesia Christi. Ubi sciendum est quod vocabulo ecclesiae ad litteram significatur collectio aliquorum qui evocati, convenerunt in aliquam unitatem. Et quia ad supernaturalia nonnisi divina vocatione pervenitur, ideo in usu Scripturae N. T., Ecclesia generatim dicit societatem su- pernaturalem, cuius caput Christus. Cum autem societatem
(1) Ita fere Card. Franzelin^ cle Ecclesia, Thes. 3, passim.
60 QUAESTIO I.
supernaturalem audis, intellige societatem quae supernatura- lem habet finem, et media ad eiusmodi finem conducentia, videlicet ad interiorem sanctificationem gratiae, eiusque ulti- mam consummationem vitam aeternam. Porro antiquae fide- lium congregationes sive intra sive extra Synagogam, vero quodam sensu iam erant Ecclesia, et Ecclesia Christi, ita ut non dubitaverit S. Thomas dicere : « Sancti patres non in- sistebant sacramentis legalibus tanquam quibusdam rebus, sed sicut imaginibus et umbris futurorum. Idem autem est motus in imaginem in quantum est imago, et in rem. Et ideo antiqui patres servando legalia sacramenta. ferebantur in Christum per fidem et dilectionem eamdem qua et nos in ipsum ferimur, et ita patres antiqui pertinebant ad idem corpus Ecclesiae ad quod nos pertinemus » (1). Verumta- men nomen Ecclesiae vel Ecclesiae Christi nonnisi imperfe- cte et ex parte eis competebat, quia cum Christus per quem gratia et veritas facta est, nondum re adesset, socialis orga- nismus nec ab eo erat institutus, nec ab eo trahebat virtutis efficaciam, sed eum respiciebat tantummodo ut terminum seu obiectum, propter cuius bonitatem praevisam refluebat a Deo anticipata iustificationis dispensatio. At nunc, illius ecclesiae exsistentia adstruitur, quae simpliciter et adaequate Ecclesia Christi dicitur et est, utpote ad Christum comparata, non amplius ut ad obiectum desideratum et promissum, sed ut ad fundatorem et caput active influens, quatenus ex eius insti- tutione habet suam formam, suam hierarchiam, sua sacra- menta, et quidquid ad socialis corporis constitutionem perti- net. Item quatenus ab eo iugiter gubernatur tanquam a summo rectore, cuius ministri et instrumenta sunt quicumque apud eam principatum gerunt vel sacris praeficiuntur.
Asseritur praeterea haec Ecclesia ex instituto Christi visihiUs. Hic nota quod nomen visionis « primo impositum est ad si- « gnificandum actum sensus visus, sed propter dignitatem et « certitudinem huius sensus extensum est hoc nomen secun- « dum usum loquentium ad omnem cognitionem aliorum sen- « suum, (dicimus enim, vide quomodo sapit, vel quomodo « olet, vel quomodo est calidum), et ulterius etiam ad co- « gnitionem intellectus, secundum illud Matth. V-8 : Beati
(1) S. Thorn. 3a Part. Quaest. 8, a. 3 ad 3um.
DE mSTITUTIONE VlSIBILtS EGCLESIAE CHRISTI Gl
« mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt » (1). At quia in praesenti vita omnis nostra cognitio incipit a sensu, nihil quoad nos visibile dicitur nisi id quod aliqua ratione sub sensu cadit, vel certe ex sensibilibus quibus afficitur notis, in- tellectui innotescere potest. Pluribus ergo modis visibilitas de aliquo praedicatur. Certe alio modo visibilia sunt accidentia corporea ad quae exterioris sensus cognitio per se terminatur, et alio modo substantiae corporales quae sub sensu non cadunt nisi ratione suarum proprietatum. Alio item modo dicitur homo secundum animam intellectivam visibilis, propter exteriores operationes quae suapte natura iniluxum principii intellectivi produnt ; et alio modo diceretur visibilis praesentia Christi sub hostia in qua miraculosa effigies carnis vel sanguinis appa- reret, nimirum visibilis tantum quoad esse attestatum a Deo, (quod non faceret phis quam visibihtatem credibiHtatis), at- que ita porro. Nunc ergo, cum de Ecclesia agitur, distinctione opus est, nam ipsa dupHci modo considerari potest et debet : Primo ut societas reHgiosa simpHciter, tum secmido, ut vera societas credentium in qua vere sitnt principia supernaturaHs vitae aeternaeque sahitis via. Et sub dupHci hac formaHtate duplex visibiHtatis modus ei attribuitur. Si consideretur ut so- cietas reHgiosa simpHciter, sic cathoHci iHam dicunt ex in- stituto Christi visibilem quoad ipsum suum esse intrinsecum, quatenus sociaHs eius forma in iis reponitur quae sub sensu cadunt, aut mediantibus sensibus externis possunt attingi ; puta in deputatione ad cultum christianum per sacramentum ba- ptismatis, una cum coHigante vinculo externae professionis unius fidei uniusque communionis, sub dependentia determi- natae ac designatae hierarchiae, cui munus docendi, regendi, et sacramenta ministrandi commissum est. Si autem conside- retur ut vera societas supernaturaHs, sic dicunt iHam ex in- stituto Christi visibilem soHnn in esse revelato seu divinitus attestato, quatenus ipsum Ecclesiae corpus de quo supra, ex hierarchia regente et muHitudine gubernata constans, iis ex- ternis notis insignitur, quibus innotescit ut revelata iHa socie- tas cui verbum Dei attribuit promissiones regni caelorum et vitae aeternae claves. Posterior ergo iHe visibiHtatis modus
(1) S. Tbora. la Part. Quaest. 67, a. 1.
62 QUAESTIO I.
qui primum necessario praerequirit, nihil demum aliud circa Ecclesiam ponit nisi visibilem credibilitatem.
Tandem liaec ipsa visibilis Ecclesia Christi asseritur me- dium ex divina lege omnihus necessarium ad salufem consequen- dam, non tamen necessarium determinate in re. sed vel in re vel in voto, ita ut ii omnes qui invincibili ignorantia ab eius corpore sunt separati, non ideo extra salutis viam versari credantur. dummodo ad dictum corpus voto pertineant : voto, inquam. saltem implicito in voluntate serviendi Deo secun- dum modum ei placentem eique acceptabilem. Et de insti- tutione quidem Ecclesiae sub lege evangelica haec sentiunt catholici.
Ex adverso sunt variae opiniones positioni praece- denti vel ex parte vel ex toto contradicentes, quae ta- men, ut eas sohun commemorem quae hodiedum vigent, ad duas reducuntur.
Prima et celebrior illa est quam asseruerunt Eeformatores saecuH XVI, visibilitatem Ecclesiae Christi de medio tollen- tes. Quae quidem opinio ab Hussitis in Constantiensi Con- cilio damnatis iam praeformata (1), et postmodmn apud lan- senistas magno in favore habita (2), semper placuit iis qui sub specie christianismi auctoritatis iugum excutere ardent. Caeterum impossibile esset placita protestantium in praesenti ad unum certum doctrinae corpus redigere, quia quod ad Ecclesiam attinet, plurimum variaverunt, in maxima semper confusione versati. Imo usi sunt contradictoriis et ad se in- vicem pugnantibus principiis, secundum quod requirebat ne- cessitas vel polemica adversus cathoHcos. vel politica adver- sus sectas ex proprio sinu pulkilantes, reformationisque do- ctrinas ad extremum usque perducere tentantes. Seposita quippe auctoritate et regimine Ecclesiae visibiHs, pronus erat ad quasHbet divisiones descensus, et ideo Lutherus et post
(1) « Unica est sancta nniversalis Ecclesia, quae est praedestinatorura « universitas. — Praesciti non suut partes Ecclesiae, cum nulla pars eius « tinaliter excidat ab ea, eo quod praedestinationis charitas quae ipsara « ligat, non excidit ». Iiiter articulos loannis Huss daranatos a Concilio Constantiensi. </7^/W*.«=s^»* Z^ ^. ^t/./4*' 77^7. />^%. S^tf
(2) Cf. propositionem 15am Pistoriensium, danmatam a Pio YI in buUa Auctorem fidei. 2?.^ /^
DE INSTITUTIONE VISIBILIS ECCLESIAE CHRISTI 63
eum Calvinus, dum ad principia de invisibili Ecclesia appel- labant ut sese expedirent ab interrogationibus catliolicorum quaerentium ubi esset Christi Ecclesia ante Reformationem, simul visibilem Ecclesiam cum vera auctoritate et legitimo ministerio adstruebant ut suos sequaces compescerent, et na- scentibus novis sectis sese opponerent (1). Frustra ergo ali- quid fixum sibique constans in Protestantismi doctrina requi- reres, et ideo satis erit referre oapita fundamentalia utcumque inter se colligata, in quibus sat communiter nunc conveniunt, duplicem ecclesiam asserentes, unam visibilem quae cum di- vinae institutionis non sit, variabilis est et diversa pro tem- porum et locorum circumstantiis, alteram invisibilem quae in priori latet, et est sola vera ac genuina Ecclesia Cliristi.
Palmare quippe principium Protestantismi est, singulos ho- mines sahitem suam habere immediata sua relatione ad Chri- stum, singulos habere in se principium salvificum, singulos esse sibi ipsis sacerdotes, et opus suae iustificationis perficere cum solo Deo, ope solius internae fidei qua unusquisque credit peccata sibi propter merita Christi non amplius imputari. Hinc vera Christi Ecclesia nihil aliud est quam collectio eo- rum qui propter fiduciam intus conceptam de remissione suo-
(1) Cf. Bellarminum, de Conc. et Eccl. 1. 3, c. 2. — Moeheler, la Sym- bolique, 1. 1, c. 5, ^ 48-51. — Nota etiara quod ab initio sic dictae Re- formationis nunquam defueruut qui Reformationem reformarent, eiusque principia contra primos eius parentes et magistros urgerent. In quorum sectis maxime conspicuus apparuit protestanticae doctrinae fructus, vi- delicet illuminismus et fanatismus. Fatale enira eist ut homines qui re- licta auctoritatis et naturalis rationis regula, ratum habent se esse sub immediata inspiratione Spiritus Sancti, semperque inhiant superuis il- lapsibus, in hallucinationem et vesanum etiam furorem vertantur. In his sectis specialem merentur mentionem : Primo, Anabaptistae, sic dicti a rebaptizando ; initium habuerunt duce Muncer, anno 1522. Secnndo, Re- monstrantes seu Arminiani, sic dicti ab Arminio doctore Batavo, vel a remonstrando, anno 1560. Tertio, Quakeri, sic dicti a voce anglica to quake, quod est tremere ; horura initiator fuit Georgius Fox natus in Anglia, anno 1624. Qliarto, Pietistae sic dicti a pietate (collegia pieta- tis), quorum parens fuit Spencer natus in Germania anno 1635. Quinto, Methodistae seu Wesleiani sic dicti ab auctore Wesley natione Anglo (1729), vel etiam a methodo, quia profitebantur se per rigorosam metho- dum in ascetismo proficere.
64 QUAESTIO I.
rum peccatorum, imputatam sibi a Deo habent iustitiam Chri- sti, et pro tanto ad vitam praeordinantur aeternam. Et haec Ecclesia soli Deo nota, sola est Ecclesia quam promissionum dicunt, cui scilicet promisit Christus se aftuturum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. — At quia veri credentes a Spiritu Sancto instituti possunt suam fidem ma- nifestare exterius, proprios sensus communicare, imo externis sacramentorum symbolis ad fidei excitationem uti: ideo ori- ginem dant ecclesiae visibili, quae tamen ecclesia non est a Christo instituta, nec ulli necessaria ad sakitem, imo habet varias formas secundum adiunctorum varietatem, denique phi- rimis semper admiscetur hypocritis, in quorum massa semper latet Ecclesia vera prorsus indiscernibilis. — Quod si his op- ponas vanam tunc esse disputationem de Ecclesia, ^et frustra traduci Catholicam ut Synagogam Satanae et Antichristi re- gnum, respondebunt : Omnes quidem visibiles ecclesiae for- mas esse institutionis mere humanae, sed aliquas fundari in principiis sinceritati evangeHi prorsus |contrariis, alias vero esse in harmonia cmn doctrina Christi. Et hoc demum sensu, uni visibili formae prae alia dicunt competere legitimitatem et verae Ecclesiae nomen, assignantes pro notis distinctivis puram praedicationem verbi Dei et legitimum sacramentorum usum (1).
(1) Omueiii origiueui et geuesim buius doctriuae sic praeclare expouit Card. Frauzeliu, de Ecclesia, Sect. IV, Praeuotio liistorica : « Priraum « nempe Reformatores toti eraut in destrueuda Ecclesia, affirmantes eam « ex multis iam saeculis corrupisse veram fidem lesu Christi, et pro fide « divina induxisse in orbe terrarum multos errores bumanos, totamque «baerereiu idololatria, Romauum Pontificem esse Auticbristum, episco- « pos catbolicos, sacerdotes ac uionacbos esse ipsius Auticbristi apostolos « seusu proprio quo iu Scripturis Anticbristus praenuutiatus reperitnr. — « At vero si baec ita essent, Ecclesia a lesu Cbristo fundata eiusque « sanguine redempta ex multis iam saeculis tota periisset. Nibil ergo « remansisset reformaudum, sed iustituenda fuisset omuino nova ecclesia, « qu?-e boc ipso non lesu Cbristi fuisset, sed alia ecclesia uovi institu- « toris, opus proinde meri bomiuis. Ex altera parte Cbristus Deus suam « a se fundatam Ecclesiam evideuter promisit indefeotibilem^ et boc ipso « n fide ac doctrina infallibilem fore sub sua ipsius tutela omnibus « diebus usque ad consummationem saeculi. His angustiis pressi aposta- « tae illi, ue, id quod evidens erat, faterentur se ab Ecclesia lesu Cbristi
DE INSTITCTIOXE VISIBILIS ECCLESIAE CHRISTI 65
Veriim facile apparebit quomodo in hoc dicendi modo, re ipsa destruitur id quod verbis asseritur. Ecclesiam enim Chri- sti a Christo fundatam dicunt, ne scilicet negetur id quod
« indefectibili ac proinde adhuc tiim exsisteute defecisse, cogebantur « comminisci novani doctrinam de ipsa natura Ecclesiae, seu potius ne- « gare rem ipsam retento solo nomine Ecclesiae, fictione non minns qui- « dem evidenter contraria Scriptnris, sed interim tamen sufficienti ad « speciem aliquam pro vulgi iguorantia impiae rebellioni obducendam. — « Ecclesia prornissionum, aiebant, quae sola est vera Ecclesia Christi ex eius <' promissis indefectibilis, sancta et universalis,* non constat nisi solis '- membris sanctis (iuxta Lutheranos), vel praedestiuatis (iuxta Calvinia- << nos). Sola fide speciali singuli Christiani apprehendunt merita Christi « et iustitiam qua ipse iustus est, per eamque sibi imputatam ipsi singuli « iusti non sunt, sed coram Deo habentur velut iusti. Isti igitur sunt « sancti, atque ex horum omnium et solorum numero vera Ecclesia pro- .< missionum constituitur. jSTon potestate aliqua vel ministerio divinitus « instituto formantur ab Ecclesia et generautur, sed ipsi formant et ge- « nerant Ecclesiam ; singulique sibi ipsis sunt sacerdotes, non per mi- « nisterium Ecclesiae, sed per suam quique fidem specialem immediate « conceptam virtute Spiritus Sancti quae verbo inhaeret, Christi meritum « apprehendentes, et ita Christo capiti uniti tanquam sola vera eius mem- « bra. — Secundum istam igitur theoriam homines quidem sunt utique X visibiles, sensibilis est etiam Scriptura et verbi praedicatio, et sensi- v< bilia sunt verhi adminicula , sacramenta. At ista sunt signa externa dun- « taxat, et quatenus visibilia, non sunt propria attributa verae Eccle- « siae, sed communia etiam massae damnatae quae solo nomine, uon re « ipsa, non ex veritate, sed per dissimulationem veritatis dicitur Ecclesia « Christi. Nam illa omnia quibus homines uniuntur Christo atque ita '< ingredinntur numerum componentium veram Ecclesiam... soli Deo com-» « perta sunt, hominibus vero occulta ac prorsus invisibilia, hocque ipso « invisibilis est Ecclesia vera, cum haec non sit aiiud quam numerus « computatus omnium sanctorum aut praedestinatorum. Cum itaque au- « ctores rebellionis furiosam suam praedicationem qua debacchabantur in « totam per orbem terrarum Ecclesiam tanquam Christo inimicam et syna- « gogam Antichristi, necesse haberent conciliare cum institutione et pro- « missis Christi, quibus certi reddimur ipsum omnibus diebus futurum « cum sua per hanc ipsam institutionem ac praeseutiam indefectibili Ec- « clesia, atque adeo cum oporteret ostendere aut aliquid saltem dicere, « ubinam sit et per tot saecula faerit vera illa Ecclesia promissionum : « respondebant Deum sibi semper conservasse aliquos sanctos, sed oc- « cultos et in medio nationis pravae latentes, horumque numerum per
De Ecclesia Christi. 5
66 QUAESTIO I.
nimis aperte nimisqiie evidenter Seripturae docent. Aliimde vero institutmn Christi reducunt ad ecclesiam invisibilem, cui ne apparenter quidem convenit quoad rem ecclesiae nomen
« orbem terrariim dittusum fuisse et esse veram Ecclesiam. — Huic suo « dogmati cum caeteris connexis de verbo Dei claro et non iiidigo inter- « pretationis, insistebant primo in stadio, quando ad avertendos populos « ab Ecclesia omnibiis viribus contendebant. At vero, cum rerum omniuni « perturbatio, sectarum diversarum infinita colluvies, et fanaticarum mul- « titudinum cruentae rebelliones ex illis ipsis principiis exortae mox ma- « nifesturu redderent, in istis fundamentis nullam societatem religiosan), « nullum ne ad speciem quidem ordinem ecclesiasticum posse constitui, « resque civiles ipsas in ruinam trahi : tum demum de ministerio eccle- « siastico eiusque auctoritate, ac proinde de Ecclesia visibili et de Ec- « clesiae constitutione nova substituenda antiquae, solliciti esse coepe- « runt. Sed hoc opus, hic labor, ut evideuter contradictoria simul con- « ciliarentur ! Nimis absurdum est quod aliquando conarentur, et pauci « illi adhuc superstites qui se Protestantes orthodoxos dicunt, usque ad « haec tempora conantur, in pugna quidem adversus catjiolicos retinere « notionem Ecclesiae invisibilis in ipsis principiis fundamentalibus to- « tius haereseos expressam, simul autem ad suam religiosam societatem « continendam et adversus alias eiusdem originis sectas defendendam, « asserere et serio vindicare sibi Ecclesiam visibilem et indefectibilem «a Christo institutara, atque inde ab Apostolis permanentem usque ad « ipsos hos orthodoxos perductam. Hac enim catholica notione visibilis « Ecclesiae promissionum constituta, ex ipsa Reformationis origine et « historia evidens est etiam caecis, totam defectionem saeculi XVI, ac « proinde sectas istas omnes, inclusa orthodoxa, non esse nisi synagogas « rebelles adversus veram indefectibilem Ecclesiam lesu Christi. Vt hanc « evidentem consequentiam quam in primis amoliri eis ratum et fixum « est, quomododemuracumque eflfugiant, plerique integrura conservant « principium fundamentale ex quo velut ex matrice suam trahunt origi- « nem, Ecclesiam promissionum a Christo institutam fuisse et esse invi - « sibilem. Tum vero ab hac vera Ecclesia sanctorum seu praedestinato- « rum distinguunt massam ecclesiasticam quae est utique visibilis. Ad « hanc massam visibilem in qua vera Ecclesia latet invisibilis, aliqua « disciplina ac politia continendam, requiruntur ministeria quaedam et « instituta ecclesiastica quibus componitur constitntio Ecclesiae. Sed haec « constitutio humanae est originis, et ideo mutabilis, pro diversis tem- « poribus et locis diversa. Hoc posito, ratio sane nuUa erat, hanc Ec- « clesiam visibilem cum sua constitutione humana distinguendi velut sui « iuris, diversam a civitate terrena ac regimine politico. Unde necessario « sequebatur id quod in Protestantismo ubique factum esse videmus, ut
DE INSTITUTIONE VISIBILIS EGCLESIAE CHRISTI 67
et ratio, cum ipsa iiihil plus sit quam numerus individuorum a se invicem prorsus independentium et sibi invicem plane incognitorum. Atqui in eiusmodi numero unitatum, impossi- bile est invenire socialis corporis structuram et coagmenta- tionem quae est evidenter de conceptu Ecclesiae. Quare me- lioris in hac parte conditionis sunt puri rationalistae^ quos radicalis negatio omnis ecclesiae a Christo institutae fecit saltem ab incohaerentia protestantica immunes. Hi ergo de medio tollunt omnem supernaturalem communicationem Dei ad homines et hominum ad Deum, asseruntque solum ratio- nabilem cultum esse eum qui expeditus ab omni dogmate po- sitivo, intus in sola cogitatione redditur Deo. Christum vero ideo laudant, quia huius spiritualis cultus primus fuit aut certe praecipuus initiator. Caeterum^ idem ipse Christus nusquam cogitavit de abrogando cultu ludaico ut ei novam exteriorem religionis formam substitueret, imo ad mortem usque, ut tem- poribus se accommodaret, mosaicae legis observantias im- plevit. Sed post passionem eius, ex aemulatione apostolorum Petri et Pauli factum est ut prodiret Ecclesia a Synagoga distincta, et mixtione duplicis elementi eflPormata : elementi quidem iudaici cuius assertor fuit Petrus, et elementi spiri- tualis quod attulit Paulus, prout levibus sane indiciis ex Acti- bus apostolorum et ipsius Pauli epistolis, praesertim ad Ga- latas, docti illi viri persuadere vohmt.
Hactenus ergo simplex status quaestionis expositio. Huic iam succedere debet sententiae catholicae demonstratio, quae duabus sequentibus propositionibus perficietur.
« reges seu principes politici sub uomiue ab Ecclesia catholica mutuato « supremi episcopi, uoii minus et eodem iure sic dictam Ecclesiara na- « tionalem gubernent, sicut sub nomiue principis regunt alias res poli- « ticas ac civiles. Quod vero dicunt, principem non regia potestate, sed « velut membrum praecipuura Ecclesiae fungi supremo illo episcopatu, « patet hanc fictionem ad illudendum plebibus excogitatam, quoad rem « ipsam nullius esse pretii_, praesertim cura ex principiis Protestantismi « paulo ante expositis, de nullo siv^e rege sive magistratu constare possit « ipsum esse membrum verae Ecclesiae. Si autem eura dicunt solummodo « mcmbrura praecipuum massae illius quae non est vera Ecclesia, evi- « denter totura hoc negotium sujiremi episcopatus politicum esb, funda- « tum in i)otestate regia et civili, nequaquam vero in praerogativa raembri « Ecclesiae ». Hactenus Card. Franzelin, statum quaestionis apud Prote- stantes fideliter referens.
68 QUAESTIO 1.
THESIS I.
Cliri!s$tiijs iii teri>is aclveiiieiis Mosaieste i*eli^-ic>iii liiieiii cleclit^ Eeelesiaiiic|iie siia.111 iit acliiiii)letioiii&» oeeoiioiiiiaiii iii ciiiaiii traiisiret A^etiis Testaiiieiitiiiu. |>riiiiiiiii c|iiiclc>iii l>i*aeclieaiiclo aiiiiuiitiavit^ tuiii iii i>raei>ai*atioiie pro- xiiiia aiiteciiiaiii pateretur clisposiiit, cleuiciiie a iiiortuis resur^eus iii actu ultiiiio fuiiclavit. Qiiae etiaiii statiiii l>ost eliristiaiiaiu Peuteeosteu, taiic|uaiii perfeeta atciiie clistiueta a Sxuag-og-a soeietas, vitaiu ag-ere propriaiu, et sese per iiiiiucliiiu expauclere eoepit.
Haec directe simt ad destruendiim commentmii eorum ra- tionalistaruni. quibus iuxta superius declarata asserere placet, Christum nunquam constituendae societati religiosae. prae- sertim a Spiagoga distinctae, intendisse ; sed unice atque exclusive fuisse in tradendo morum regulas, puta in docendo mansuetudinem, charitatem, pietatemque erga Deum et pro- ximimi. Xam licet ista contra omnem verosimilitudinem et historiae fidem dicantur, tamen inveniunt favorem apud eos quos in ordine ad excutiendum exosum religionis iugum, nulla non movet rationum inanitas. Eemovendum ergo commen- tum huiusmodi, considerando fundationem Ecclesiae in fieri et in facto esse. In fieri quidem. secmidum liistoriam evan- gelicam narrantem quid dixerit et fecerit inter nos Dominus lesus a baptismate loannis usque ad ascensionis diem: tum praeterea in facto esse, iuxta ea quae de initiis christianae societatis in Actibus apostolorum referuntur.
§ 1.
Prae jmmis. quod attinet ad collatam a Christo operam in suae Ecclesiae aedificatione, tres veluti gradus facile distin- gumitur. Primus fuit annuntiatio novae oeconomiae religio- nis quae iamiam abrogando Veteri Testamento succederet. Secundus fuit praeparativa eius actuatio arite consummatam passionem crucis. Tertius, definitiva constitutio post resurre- ctionem, id est, per illos quadraginta dies quibus praebuit
DE mSTITUTIONE VISIBILIS ECCLESIAE CHRISTI 69
seipsum vivum, apparens eis et loquens de regno Dei^ ut di- citur Act. I. Singula ergo per ordinem percurrenda.
Annuntiatio novae oeconomiae religionis. — Praevia annuntiatio instantis iam mutationis quam futuram vates prae- dixerant, pertinuit ad Praecursorem. Ipse enim limes antiqui et novi Testamenti, ipse prophetarum ultimus necnon et ma- ximus, per quem prophetia vetus ad terminum perducta fuit, demonstrato atque indigitato eo in quo suam adimpletionem esset habitura. Ipse demum totius praecedentis oeconomiae consummator, cuius ministerio Lex protestata est finem sui advenisse, homines remittendo ad etini cid^ ut moriens lacob praedixerat, erat repositum sceptrum. Propterea, testantibus evangelistis, venit loannes in omnem regionem lordanis di- cens : Poenitentiani agite, appropinquavit enim regnum coelo- rum (1). Propterea suum baptismum ex familiari Spiritus Sancti instinctu legitur instituisse, utique per modum pro- fessionis poenitentiae in ordine ad susceptionem legis mes- sianicae mox publicandae. Propterea accessit et Christus hunc baptismum suscepturus, ut turbae eorum qui ad ripas lorda- nis convenerant immixtus, signo columbae super eum descen- dentis et indicio vocis de coelo emissae, manifestaretur tan- quam ipse Messias cuius exspectabatur regnum. Abhinc ergo sumenda est solemnis introductio lesu Christi apud popuhim Israel.
Verumtamen publica eius praedicatio proprie non incepit nisi duobus circiter post mensibus, quando ad incarceratio- nem loannis cessavit ministerium hominis missi a Deo ut testimonium perhiberet de lumine, et pararet viam ante Sal- vatorem. Nam, cum audisset lesus qiiod loannes traditus esset, e terra ludaeae ubi erat baptizans ("2) secessit in Gcdilaeam, et exinde coepit praedicare et dicere: Poenilentiam agite, appro- pinquavit enim regnum coelorum (3). Et iam in ipso itinere Galilaeam versus, cum transiret per Samariam, habuerat cum muliere celebre colloquium in quo ineundae praedicationis principale argumentum de integro continebatur. Interrogatus enim circa obiectum controversiae inter Samaritanos et lu-
(1) Matth. III, 2.
(2) loan. III, 22.
(3) Matth. IV, 12-17.
70 QrAESTIO I.
daeos exsistentis de loco in quo adorare/ id est sacrificare oporteret. responderat: MuUer^ crede mihi, quia venit hora quando neque in monte hoc, neque in lerosolymis adorabitis Pa- trem. Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus, quia salus e.v ludaeis est. Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adoralmnt Patrem in spiritu et veritate^ nam et Pater tales quaerit qui adorent eum. Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in .^piritu et veritate oportet adorare. Quibus verbis tria fecerat Christus. Primo quidem docuerat venire horam quando otiosa atque superilua evaderet mulieris inter- rogatio. eo quod nova religionis oeconomia esset subroganda, in qua ab ortu solis usque ad occasum adoraretur Pater, oeco- nomiam scilicet cultus christiani qui non amplius uni loco sicut cultus mosaicus alligatur. manifeste designans. At se- cundo. ne videretur aequiparasse ludaeos cum Samaritanis. declaraverat iuxta prophetiam lacob cui evidens aUusio fie- bat, veram religionem hactenus permansisse apud ludaeos. non vero apud Samaritanos qui suo schismate ab unitate po- puli Dei defecerant. Ultimo, novum cultum mox introducen- dum opposuerat, timi cultui Samaritano qui nequidem erat in veritate, utpote falsus et a Deo reprobatus. titm etiam cultui ludaico qui etsi verus et legitimus, non tamen erat in spiritu, quatenus propter carnalitatem gentis tot materialibus condi- tionibus debuerat onerari. ut elementum eius praedominans videri potuisset magis esse corporalis exercitatio quam inte- rior devotio. Ex quo intelligere dederat. rem e converso se habituram in nova oeconomia in qua erat adorandus Pater. Uno demum verbo annimtiaverat Christus « cessationem ado- « rationis tam secandimi ritimi ludaeorum adorantium in le- « rusalem. quam etiam secundum ritum Samaritanorum ado- « rantimn in monte Garizim. Uterque enim ritus cessavit ve- « niente spirituali Evangelii veritate secundimi quam in omni « loco Deo sacrificattir. ut dicitur Malach. 1 » ili.
Sed quod in privato colloquio mtilieri edixerat, omnibus iam modis ptiblicare parabat sive per se, sive per disciptilos. Exinde coepit praedicare et dicere : Poenitentiam agite, appro- pinquavit enim regnnm coeJorum (Matth. IV, 17). Venit prae- dicans evangelium regni Dei, et dicens: Quoniatn impJetnm est
a\ S. Thom. 2-2, Quaest. 84, a. 3, ad lum.
DE INSTITUTIONE VISIBILIS ECCLESIAE CHRISTI 71
tempus, et appropinquavit regnum Dei, poenitemini et credite Evangelio (Marc. I, 15). Circuibat totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni (Matth. IV, 23). Duodecim misit lesus praecipiens eis: Euntes praedicate, di- centes: Quia appropinquavit regnum coelorum (Matth. X, 5-7), et alibi frequenter. Quid ergo nomine regni coelorum hic ve- niat, accurate inspiciendum est.
Porro regnum coelorum evidenter est regnum messianicum seu ordinatio hominum sub Messia legislatore et rege, in or- dine ad finem sempiternae beatitudinis. Istud est regnum de quo Christus ad Pilatum : Eegnum meum non est de Jioc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum^ ministri mei utique decertarent ut non traderer hidaeis, nunc autem regnum meum non est hinc. Et hic nota quid sit, regnum Messiae non esse ex hoc mundo. Videlicet, non habet originem ex causis mun- danis et factis humanis, quia nec etiam habet finem terreno- rum seu mundanorum regnorum, quae et a natura oriuntur, et ad bonum naturale imo temporale sunt ordinata. Nam du- plex est finis respectu cuius dari potest hominum coordinatio sub supremo duce et imperante : finis politicus temporalis quem significat Apostolus 1 Tim. II, quando orandum esse dicit pro omnibus qui in sublimitate sunt constituti, ut quie- tam et tranquillam vitam agamus; tum finis simpliciter ulti- mus qui est beatitudo aeterna, eaque in praesenti providentia supernaturalis seu transcendens omnes naturae exigentias. Itaque, sicut potestas regalis, ita et regnum dividitur gene- raliter in temporale et spirituale. Non quod spirituale constet invisibilibus personis aut mediis, sed quia a fine sibi proprio suam accipit denominationem, quae omnino aequivalet evan- gelicae appellationi regni Me.ssiae, vel regni Dei, vel regni coelorum. — Nunc autem, hoc idem regnum coelorum in du- pHci statu consideratur. « Nomen regni^ inquit S. Thomas in « IV, D. 49, Quaest. 1, a. 2, a regnando est sumptum. Regere « autem providentiae actus est. Unde secundum hoc aliquis « regnum habere dicitur, quod alios sub sua providentia habet, « et ideo secundum hoc homines in regno Dei esse dicuntur, « quod eius providentiae perfecte subduntur. Providentiae « autem est ordinare in finem ; in finem autem ordinantur et « ea quae distant a hne secundum quod perducuntur ad finem, « et ea quae iam assecuta sunt finem secundum quod in fine
72 QUAESTIO I.
« conservantur. Et ciun regula providentiae sit finis, illa per- « fecte providentiae subsunt, quae iam in ipso fine collocantur, « et ideo in eis nihil potest esse ab ordine providentiae alie- « nuni. In aliis autem quae a fine distant, secundum hoc magis « vel minus divinae providentiae subsunt, secundum quod « magis et minus a fine elongantur. Propinquissimi sunt fini. « qui sunt in via ad finem ; via autem perveniendi ad finem « est fides per dilectionem operans. Unde et regnum Dei quasi « antonomastice dupliciter dicitur. Quandoque congregatio « eorum qui per fidem ambulant, et sic Ecclesia militans re- « gnum Dei dicitur. Quandoque autem illorum coliegium qui « iam in fine stabiliti sunt. et sic ipsa Ecclesia triumphans « regTLum Dei dicitur. et hoc modo esse in regno Dei idem » est ac esse in beatitudine ». Quapropter in praedicatione etiam Christi manifesta apparet distinctio inter regnum coe- lorum seu regnum messianiciun, de quo statim in terra con- stituendo aiebat: Quoniam impletum est tempus, appropinqua- vit regnum Dei^ poenitemini et credite evangelio^ et regnum coe- lorum in fine temporum solemniter dedicandum, cum venerit Filius Jiominis in maiestate sua, et omnes angeli cum eo, et con- gregahuntur ante eum omnes gentes^ et separabit eos ah invicem sicut pastor segregat oves ah hoedis, et dicet rex his qui a de- xtris eius erunt : Venite henedicti^ possidete paratum vohis re- gnum a constitutione mundi. — Insignis inter alia est locus apud Lucam, XYII, 20 et seq.^ ubi regnum Dei in eadem periodo secundum utramque acceptionem invenitur a Christo successive adhibitum. Interrogabant enim Pharisaei, quando venit regnum Dei^ puta regnum Messiae in gloria. quod sohim a ludaeis ut iam imminens expectabatur, sed in Evangelio non ad primiun. bene vero ad secundum Christi adventum constantissime refertur. Respondit autem lesus : Non venit regnum Dei cum ohservcttione, neque dicent : ecce hic aiit ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos es-t. Quo in loco sumitur primo regnum Dei in eo sensu quem ferebat inter- rogatio, videlicet pro regno gloriae ; in posteriori autem inciso, pro regno quod tunc in terris per Messiam erat constituendum. Et sensus est : Hoc regnum Dei quod vos cogitatis, non venit cum observatione, quia minime praesciri poterit quando venturum sit : veniet enim ut fur et tanquam laqueus in omnes qui sedent super faciem omnis terrae. Nec
DE INSTITUTIONE VISIBILIS ECCLESIAE CHRISTI 73
cum probabilitate ulla dicere poterunt : ecce hic aut ecce illic, quia non solum proprium eius erit ex improviso reve- lari, verum etiam cum tanta evidentia tantaque claritate in toto mundo manifestari, ut cum vere aderit, non amplius futurum sit obiectum coniecturarum aut discordantium inter homines opinionum. Quippe, sicut fulgur coruscans de sub ' coelo, in ea quae sub coelo sunt fulget, ita erit Filius ho- minis in die sua. Non ergo cum observatione venit regnum istud, sed nec necesse est ut sic veniat, ecce enim regmim Del intra vos est, videlicet regnum Dei praesens quod est futuri praeparatio et via ad ipsum. Hoc, inquam, regnum est in medio vestri et in vestra potestate, quia vobis iam adest Christus ad se vos vocans, et ideo de hoc regno suscipiendo omnis cura est impendenda, quin de tempore alterius ulla sit admittenda sollicitudo.
Itaque regnum de quo dicebat : Poenitentiam agite, appro- pinqiiavit enim regnum coeloruni, et alia superius relata, erat sine dubio regnum messianicum inter homines viatores iam tunc instituendum, ut permaneret usque ad regnum gloriae quod in secundo adventu revelabitur. Hoc est regnum (utique in hoc mundo exsistens, quamvis non ex hoc mundo), ad quod pertinent parabolae omnes in capite XIII Matthaei relatae. Parabola quidem seminantis describens praedicationem fidei, per quam vocantur homines ad regem qui venit testimonium perhibere veritati (1) : parabolae de thesauro et margarita osten- dentes quanti pretii facienda sit ista vocatio : parabolae grani sinapis et fermenti, in quibus ipsius regni initia, progressus, et modus evokitionis praenuntiantur ; parabola quoque sagenae piscium monstrans bonos et malos in eo permixtos donec ve- niat illa saeculi consummatio in qua exibunt angeli separantes malos de medio iustorum. Hoc denique regnum est quod alias exhibet Christus sub typo ovilis in quo non iam unius gentis, sed omnis nationis homines erunt. Et aJias^ inquit, oves haheo quae non siint ex hoc ovili, scilicet ex gente ludaica, et iUas oportet me addticere, et fiet ununi ovile et unus pastor. Sed et eodem hoc regno certam significari religionis oeconomiam, a ritu mosaico plane distinctam, et iam antiquatae legi mosaicae subrogandam (eo prorsus pacto quo adveniens veritas subro-
(1) loan. XVIII, 37.
74 QUAESTIO I.
gatur nmbraticis praefigurationibiis),'omnes omnino Evangelii paginae protestantur.
Sane vero. vel ipsa nomina regni Dei et regni coelorum pro- prium religionis finem important. adeoque sponte sua signant oeconbmiam respicientem ea quae sunt ad Deum, sive deter- minatam rationem religationis ad ipsum. Insuper, eiusmodi rationem religionis esse omnino distinctam ab ea quae per ministerium Moysis fuerat introducta. evidentius apparet quam ut indigeat pluribus demonstrari. Expresse enim ei op- ponitur ut quae debeat ei succedere : Lex ef prophetae. inquit, iisque ad loannem^ ex eo regnum Dei evangelizatur (1). In tan- tum etiam ei antefertur. ut quamvis maior proplieta inter natos mulierimi loanne Baptista nemo sit. tamen qui minor est in regno coelorum, maior sit illo (2i: in quo quidem non fit comparatio quoad personalem sanctitatem. uti evidenter constat, sed quoad conditionem status. Cum enim tota vetus oeconomia se habeat ad regnmn Christi sicut quoddam eius vestibulmn, eodem sensu maior loanne edicitur ille qui in regno coelorimi minimus est, quo sensu minimum filiormn domus diceres digniorem praestantissimo etiam eorum qui atrii sive vestibuli servitio sunt addicti. Rursus ad rem faciimt haec verba directa ad Pharisaeos: A diehus loannis Baptistae re- gnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt iUud (3). A diebus loannis Baptistae. inquit. id est a prima eius annimtiatione. Yim patitur, et quare? profecto quia non potest suscipi quin multae trmicentur necessitudines. et inveterata abiiciantur praeiudicia. inter quae iUud praecipimm : penes ludaeos fore semper religionis principatum. patriumque ritum nusquam abolendum. Ad idem etiam referuntur loca omnia in quibus a regno coelorum exckidendi praedicuntur Iudaei(4i: exchi- dendi autem, non propter repudiatum ab eis ritum mosaicum, sed imo propter rationem e diametro oppositam. Et aha in- numera sunt in eamdem omnino collineantia sententiam, quae tamen commemorare nunc non vacat, quia iam certissime con- chidere hcet. annuntiationem regni coelorum in praedicatione
(1) Luc. XVI, 16.
(2) Matth. XI, 11.
(3) Ibid XI, 12.
(4) Matth. XXI, 43, XXIII, 38, etc.
DE mSTITUTIONE VISIBILIS ECCLESIAE CHRISTI 75
Christi niliil aliud fiiisse nisi proclamationem adventantis finis ludaismi et initii novae oeconomiae religionis, pro quanto nova dici potuit ea per quam non solvebatur Lex, sed potius adim- plebatur. Ast hactenus nihil plus quam annuntiatio, quae quo- modo transierit in actum, nunc videndum est.
Proxima Ecclesiae praeparatio ante consummatam passionem crucis. — Proximam dixi praeparationem, quia usque ad mortem Christi viguit oeconomia vetus, et omnes eius observantiae manserunt obligatoriae. In sanguine enim aeternae redemptionis dedicatum est testamentum novum, dicente Apostolo : Testamenfum in moHuis confirmatum, est, alioquin nondum valet dum vicit qui testatus est (1). Hinc est quod ante passionem, ea quae spectant fundationem Ecclesiae et collationem potestatis ei propriae ubique enuntiantur in fu- turo : Aedificabo Ecclesiam meatn^ tihi daho claves regni coelorum (Matth. XVI-18) ; quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata in coelo (Matth. XVIII-18). Post resurrectionem vero, omnia sunt de praesenti : Sicut misit me Pater, et ego mitto vos (loan. XX-21) ; pasce agnos meos, pasce oves meas (loann. XXI-17); euntes docete omnes gentes, haptizantes...,docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vohis (Matth. XXVIII-19). Ideoque, per tres annos praedicationis et apostolatus lesu Christi, praeformatam tantum videmus Ecclesiam, quamvis ita praeformatam ut iam in actu primo proximo appareat constituta, cui scilicet nihil deerat nisi ultimae impositio formae.
Sane vero, vel a principio institutum est et ministratum baptisma Novae Legis, per quod aggregavit sibi Dominus pri- mos fideles velut initium aliquod regni sui. Legitur enim apud loannem statim post relatum colloquium cuni Nicodemo (quod in primo exordio vitae pubUcae indubitanter ponendum est) : Post haec venit lesus et discipuU eius in terram ludaeam, et illic demorahatur cum eis, et haptizahat (2). Et infra: Ut ergo cogno- vit lesus quia audierunt Pharisaei quod lesus plures discipulos facit et haptizat quam loannes, reliquit ludaeam et ahiit iterum in Galilaeam (3), ubi iuxta ea quae superius praemissa sunt,
(1) Heb. IX, 17.
(2) loan. III, 22.
(3) loan. IV, 1.
7(j QUAESTIO 1.
adventiim regni caelorimi incepit praedicare. Atqiii liaec certo certius intelligimtur de baptismo distincto a baptismo loannis. id est, de baptismo illo qiiem ipse loannes annuntiaverat di- cens : Qui post me venhints esf^ ipse vos haptizahit in Spiritn Sancto. Illum dico baptismum paulo supra revelatum Nico- demo (cum sermo esset de renascentia et ingressu regni Dei), quem postea Christus, Matth. XVIII-19, ad omnes gentes man- davit deferendum. Hic igitur prima habes initia communitatis christianae.
Porro publicatio evangelii per vicos et castella Galilaeae vix inceperat, cum in hac fidelium communitate distinctio or- dinum instituitur. Et primo quidem quando Luc. 71-12, vo- cavit Dominus discipulos suos, eligens duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit, eosque constituens in unum speciale collegium multis praerogativis supra caeteros cunctos decora- tum (1). Tum postea quando Luc. X-1, designavit et alios se- ptuaginta duos quasi ministros secundi gradus, quibus etiam participationem contulit suae propriae auctoritatis in praedi- cando, ita scilicet ut ex parte eorimi ad quos mittebantur, obedientia fidei deberet respondere [2). Verum ea quae spe- ctant summum collegium apostolicum, specialem omnino me- rentur considerationem. Apposite notat Card. Franzelin quod quamdiu ipse Dominus et magister cum apostolis visibiliter versatus est, alii visibili capiti aut centro unitatis nec locus
(1) « Memoratu digiiissinuim est, quod inde iam uomine coUegiali eis « projirio, ut uuum corpus morale eoustanter appellantur illi duodecim « cum articulo, ol dojdEua (Matt. X-1, XI-1, XX-17; Marc. 111-14, etc.)... « lam hos duodecim excellentiori munere ab aliis omnibus discretos « fuisse, clarum est ex ipso facto et modo electionis; ex nomine iudito « apostolorum seu legatorum Christi in eius regno ; ex locutionibus hoc « distlnctum collegium comparantibus cum aliis Christi discipulis et fide- « libus (Luc. XXIV, 9-33); ex modo quo diserte munus apostolorum ad « testificationem authenticam, etiam ante adventum Spiritus Sancti om- « nino distinguitur, iu oppositione ad testes quosvis alios quanturavis « fide et scientia idoneos (Act. 1-21 et seq.). Verum his omnibus opus « non est. Tota enim Cbristi oeconomia luculenter demonstrat specialem « relationera quam habent apostoli in regno Dei, tum ad Dominum a quo « mittuntur, tum ad alios discipulos universos sive unitos sive uniendos, « pro quibus mittuntur ». Franzelin, de Eccles. Thes. 8.
(2) Luc. X, 16.
BE INSTITUTIONE VISIBILIS ECCLESIAE CIIRISTI 77
nec opiis fuit. Sed de tempore futuro post suum discessum sese sollicitum ostendebat Christus, et ideo omni oblata oc- casione monebat et praenuntiabat, aliquem ex ipsis et super ipsos constituendum esse maiorem, primum, praecessorem, in regno Dei super terram (1). Quis autem ille ex duodecim fo- ret, verbis insinuabat et factis (2); tum vertente tertio suae
(1) « Ubi seruionem habet de suo abitu ab apostolis^ fere seniper cou- « iungitur quaestio inter ipsos^ quis eorum videretur esse maior f Nullum « ergo adhuc noverant iam tunc maiorem inter ipsos, aliquem tameu « futurum pro tempore constituti regni Christi in terris, omnino certum « habebant. In respousionibus Domini ad has eorum quaestiones, expli- « cite vel implicite haec tria solent contineri : NuUum adhuc esse con- « stitutum inter ipsos maiorem, seque solum esse eis ducem ac magistrum ; « esse tameu sui loco non amplius cum eius visibiliter versaturi, aliquem « ex ipsis constituendum maiorem ac praecessorem ; hoc ab eo impertien- « dum ministerium in exerccnda potestate, longe diversum esse ab am- « bitiosa dominatione principum inter gentes, ita ut praecessor licct po- « testate maior, humilitate tameu seutiat se omnium ministrum, ad exem- « plum ipsius Domini ac Magistri, videlicet exercendo potestatem maioris, « non ad suum commodum et ambitionem, sed ad fructum et salutem « comrauuem in regno Dei. Luc. XXII, 24, Marc. IX, 34, Matth. XXIII, « 11, etc. » Franzelin, ubi supra.
(2) « Praeparatio (primatus in Petro) iam continetur in prima statim « Simonis vocatione : Intuitvs eum lesus dixit, tu es Simon Jilius lona, tu « vocahcris Cephas, quod intcrpretatur Petrus. In electione et iterum in « missione duodecim apostolorum, hoc uomen Petrus expressius notatur, « et ratione huius nominis et rei signincatae, non solum ordine ubique « primus pouitur, sed etiam diserte primus inter apostolos esse decla- « ratur (Luc. VI, 14, Matth. X, 2, Marc. III, 16). Factis ipsis eum Do- « minus tanquam praecessorem a reliquis discrevit. Non solum inter eos « quos ad peculiarem confidentiam admisit, ubique primus notatur Pe- « trus, sed fere cum ipso solo prae aliis divinus Magister agere videtur. « In transfiguratione assumpsit Petrum et lacohum et loannem... Petrus vero « et qui cum illo erant gravati erant somno, et evigilantes viderunt maiestatem « eius... Ait Petrus ad lesum, praeceptor honum est nos hic esse. Ad agoniam « in monte Oliveti, assumpsit Pelrum et lacohum et loannem secum..., et « venit et invenit eos dormientes, et ait Petro : Simon, dormis, non potuisti « una hora vigilare mecum ? lubet Petrum laxare retia ad capturam pi- « scium, et cum ad prodigium stupor circumdederat eum et omnes qui « cum illo erant, similiter autem et lacobum et loannem..., ait ad Si- « monem lesus : Noli timere, ex hoc iam homines eris capiens. Cum apostoli « videntes lesum super mare ambulantcm turbati dicunt quia phautasma
78 QUAESTIO I.
praedicationis aimo. explicite etiam declarabat, annimtiando simul proximam siiam passionem ac mortem ^1) • denique eumdem rursus diserte designabat in supremae nocte coenae, dum suum condebat testamentum. et ultimum vale in hac mortali vita dicebat suis (2). Huic igitur uni plenam potestatem supremamque in suo regno promittebat auctoritatem, prout multis argumentis contra adversariorum cavillationes infra ostendetur, interim vero ex obvio et naturali verborum sensu absque ampliori discussione affirmare licet. Verumtamen non sic uni Petro claves regni coelorum asserebat esse repositas, ut apostolici collegii auferretur praerogativa. Unde paulo post celebrem illam declarationem factam in partibus Caesareae Philippi, regendi auctoritas omnibus apostolis, salva interim subordinatione ad caput cuius manet immobile privilegium, committenda annuntiabatur his verbis: Si aidem Ecdesiani non audierit, j^if tihi sicut ethnicus et publicanus ; amen amen dico cohis, quaecumque alligaveritis super terram^ eriint ligata et in coelo, et quaecumque solverifis super terram, erunf soluta et in coelo (3). Et sic apparet praeparata in actu primo proximo distinctio membrorum Ecclesiae, prout sunt iuribus et officiis inaequalia : eorum scilicet qui reguntur et habent debitum obe- diendi, tum eorum qui regunt et sub Christo principantur se- cundum ordinem hierarchicum in suis essentialibus constitu- tivis iam ex timc praedeterminatum.
Quin et quoad universalitatem seu omnimodam catholici- tatem, in eadem periodo vitae mortalis lesu Christi praefor-
« est, respondens Petriis dixit: Domine, si tu es, juhe me renire ad te super « aquas, et ipse ait : reni,.., et continuo lesus extendens manum, apprthendif <i eum. Cura colligentes didrachma quaerunt : Magister A-ester non solvit « didrachma? Filius Dei patrat miraculura ut solvat pro se simul et « Petro, tanquam una seeuni persona iuridica: ToUe piscem, et aperto « ore eius inrenies staterem, ilUtm sumens da eis pro me et te ». Franze- lin, 1. c.
(1) Mattb. XVI, 13-19. Et statira post verba: Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, etc, sequitur: « Tunc praecepit discipiilis suis ut nemini di- « cerent quia ipse esset lesus Christus. Exinde coepit lesus ostendere « discipulis suis quia oporteret eum ire in lerosolymam, et mnlta pati « a senioribus..., et occidi, et tertia die rcsurgere ».
(2) Luc. XXII, 31-32.
(3) Matth. XYIII, 18.
DE INSTITUTIONE VISIBILIS ECCLESIAE CHRISTI 79
matam videmus Ecclesiam. Equidem verum est quod de sua personali missione protestabatur Dominus dicens: N^on mm mlssiis nisi ad oces qtiae perienint domus Israel. Imo, cum in experimentum vitae apostolicae mittebat duodecim, dicebat eis : In viam gentium ne ahieritis, et in civitates Samaritanoriim ne intraveritis, sed potiiis ite ad oves quae perierunt domus Israel. Et sane, iis quorum erat adoptio et testamentum et promissa, per prius perferri oportebat evangelium, praesertim quia, ut continuatio religionis ab ipso mundi exordio usque ad christianam legem illustrior appareret, necesse erat as- sumi ex ludaeis primam Ecclesiae compagem^ cui deinde ac- cederent Gentiles velut oleaster trunco bonae arboris insertus, et iam socius effectus radicis ac pinguedinis olivae (1). Sed interim omnibus modis ovile suum Gentibus destinatum esse inculcabat Christus : Multi, aiebat, ah Oriente et Occidente ve- ' nient, et recumhent in regno coelorum (Matth. VIlI-11). Ideo dico vohis (ludaeis), quia auferetur a vohis regnum Dei^ et da- hitur genti facienti fructus eius (Matth. XXI-43). Ad discipulos autem: Ad praesides et ad reges dncemini propter me, in testi- monium illis et gentihus (Matth. X-18). Et rursus: Praedica- hitur hoc evangelium regni in universo orhe, in testimonium omnibus gentihus, ettunc veniet consummatio (Matth. XXiy-14). Et non verbis tantum, sed et factis gentiles in regnum suum mox advocandos ostendebat, sive cum apud Samaritanos mansit duos dies, sese eis manifestans Salvatorem mundi (loan. IV -40), sive cum chananaeae et -centurionis exaudivit preces, sive praesertim cum in die pahnarum, gentilibus quibusdam quaerentibus eum videre, exuitavit in spiritu di- cens : Venit hora ut clarificetur FUius hominis. Amen amen dico vohis, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet, si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (loan. XII-23). Ubi profecto alludebat ad pro- ximam suam passionem et ad gloriosa eius consectaria in conversione Gentium, iuxta notissima omnium prophetarum vaticinia (2).
Nec denique praetereundum quod in ipsa nocte in qua tradebatur, novum illud sacrificium mulieri Samaritanae tribus
(1) Rom. XI, 17.
(2) Cf. Franzelin, ubi siipra.
80 QUAE8TI0 I.
ante anni.s annuntiatiim instituebat : sacriiicium videlicet com- memorativum mortis suae, subrogandum veteribus hostiis (juae fuerant eiusdem praenuntiativae. Quia cum ab origine generis humani cruore victimarum passurus prophetizatus fuisset Christus, peccatumque mundi in suo sanguine abla- turus, nunc demum novum erigebat altare quod est altare Ecclesiae. in quo ad finem usque annuntiaretur completum quod prius futurum sperabatur. « Antiqui celebrabant figuras « futurae rei..., et venit sublatis holocaustis arietum, hirco- « rum, vitulorum, caeterarumque victimarum ; nohiit illa Deus. « Quare illa noluitV quare primo voluit? Quia illa omnia quasi « verba erant promittentis, et verba promissiva, cum venerit « quod promittunt, non iam enuntiantur. Tamdiu quisque « promissor est donec det , cum dederit, mutat verba. Xon « dicit adhuc, daho quod se daturum dicebat, sed dicit, cledi ; « mutavit verbum. Quare illi primo placuit hoc verbum, et « quare illud mutavit? Quia temporis sui verbum fuit, et pro « tempore suo placuit. Quando promittebatur, tunc dicebatur. « Cum autem datum est quod promissmn est, ablata sunt « verba promissiva, data sunt completiva. Sacrificia ergo illa, « tanquam verba promissiva, ablata sunt. Quid est quod datum « est completivum? Corpus quod nostis... Sacrificiiim, inquit, « et oblationem noluisti. Quid ergo ? Nos iam hoc tempore sine « sacrificio dimissi sumus? Absit. Corpus autem perfecisti mihi. « Ideo illa noluisti ut hoc perficeres, illa voluisti antequam « hoc perficeres. Perfectio promissorum abstulit verba pro- « mittentia. Nam si adhuc sunt promittentia, nondum im- « pletum est quod promissum est. Hoc promittebatur qui- « busdam signis. Ablata sunt signa promittentia, quia « exhibita est veritas promissa » (1). Hinc in ultima coena accipiens panem benedixit, fregit, deditque discipulis dicens : Accipite et manducate, hoc est corpiis meiim quod pro cohis datur. Et similiter calicem postquam coenavit, dicens: Acci- pite et bibite, hic est sanguis meus novi Testamenti qui pro multis effunditiir in remissionem peccatorum. Hoc facite in meam com memorationem .
Ergo, quando pergebat ad crucem Christus, iam erant in- stituta sacrificium N. L. et duo praecipua sacramenta quae
(1) Augu8tinus, Euarrat. iu Psalm. 39, n. 12.
DE INSTITUTIONE VISIBILIS ECCLESIAE CHRISTI 81
sunt baptismus et eucharistia ; iam initiata societas regni coe- lorum in pusillo discipulorum grege ; iam designata hominum universalitas e qua per totum orbem erat evocanda ; iam de- nique praeparata eius hierarchia per promissiones factas duo- decim apostolis et specialiter Petro. Quid ergo adhuc desi- derabatur, nisi ut apostoli actu acciperent suam missionem in mundum, ut actu investirentur potestate ad successores in perpetuum transitura, ut externa media applicativa redemptio- nis aeternae iierent non sokim exsecutoria, sed et obligatoria quoad omnes gentes, ac per hoc, deiinitive sanciretur ordo coaptationis hominum sub capite Christo in regno Dei super terram? Et hoc est quod ultimo factum novimus in diebus qui inter resurrectionem et ascensionem, ut Leo Papa dicit, non otioso transiere decursu. Hinc :
Ultima Ecclesiae constitutio post Christi resurre- ctionem. — Omnia in tribus apparitionibus peracta leguntur. Prima accidit ipso resurrectionis die in coenaculo ubi erant undecim congregati : « Dixit eis iterum, pax vobis, simt mmf « me Pater et ego mitto cos » (1). Altera fuit ad mare Tiberiadis, cum post miraculosam capturam piscium collata est Petro pastoralis potestas in integrum gregem : « Dicit ei : pasce agnos « (^agniculos) meos... Dicit ei : pasce agnos meos.... Dixit ei : « pasce oves meas » (2). Ultima demum in monte Galilaeae, quando « undecim discipuli abierunt in Galilaeam, in montem « ubi constituerat illis lesus, et accedens lesus locutus est eis « dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. « Eiintes ergo docete omnes gentes, Ixiptizantes eos in nomine « Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia « quaecumque mandavi volns. Et ecce ego vohiscum stim omnihus « diebus usque ad consummationem saeculi » (3). His namque solemnibus declarationibus instituebat hierarchiam apostoli- cam, id est, ministerium legatorum potestate fungentium in suo regno, quatenus sicut ipse missus fuerat a Patre ut re- gnum acquireret, ita et undecim mittebat ut quae ad regni extensionem et administrationem spectant vice sui perficerent.
(1) loan. XX, 21.
(2) loan. XXI, 15-17.
(3) Matth. XXVIII, 16-20.
Dt Eccleeia Christi.
82 QUAESTIO I.
Hanc etiam hierarchiam instituebat ut mansuram usque in mundi finem. adeoque institutio ipsa non respiciebat exclusive apostolos prout personaliter sumpti mox erant morituri, sed in solidum prout coUegium erant, lege successionis perenniter duraturum. Huic denique hierarchiae tanquam capiti mini- steriali, (capiti quidem respectu habito ad homines, ministe- riali vero respectu habito ad seipsumj, subdebat totum regnum suum. Neque enim ullae sunt oves eius quae a Petro coUegii principe pascendae non assignentur, nec ulla est gens aut gentis vel minima pars quae non comprehendatur in horum verborum generalitate : Docete omnes gentes. baptizantes et docentes servare omnia quaecumque mandavi vobis. Porro, per institutionem apostolicae hierarchiae complebatur opus aedificationis Ecclesiae. Cum enim Ecclesia sit corpus sive societas cuius Christus est supremum caput, et regnum cuius est rex, tunc profecto ultimo fundata est, quando fuit inuno- biliter institutus ordo quo homines gubernationem Christi reciperent, eique tanquam subditi et membra adhaererent. Sed haec institutio perfecta tuit in constitutione hierarchiae mi- nisterialis et vicariae, sub qua omnes ad messianicum regnum pertinentes in perpetuum ponebantur. Et confirmatur, quia ex hierarchia regente et hominibus huius hierarchiae auctoritati obnoxiis societas aliqua per se coalescit, hoc est, multitudo hominum, cuiusdam communitatis vinculo adunata in commu- nem tinem. Societas autem ista procul dubio illa Ecclesia est, quam Christus, Matth. XVI, aedificaturum se dixerat super apostolici collegii primatem Petrum.
§2.
Sed nunc, completae iam institutionis evokitionem inde ab ascensione et descensu Spiritus Sancti considerare oportet, videndumque qualiter viventibus adhuc apostolis granum si- napis excreverit in arborem magnam, et regnmn coelorum e ludaea in totum mundiun sese expanderit secundum consti- tutum a Christo exemplar. Tres autem periodi facile distin- guuntur. Prima est quando adhuc solis ludaeis praedicatum est evangelium, et ex solis ludaeis nascens coaluit Ecclesia, (Act. II-IX). Altera est quando et Gentibus incepit aperiri ostium, septem circiter annis post promulgatam legem novam,
DE INSTITUTIONE VISIBILIS ECCLESIAE CHRISTI 83
(Act. X-XV). Tertia" est a temporibus L[nae secuta sunt con- cilium lerosolymitanum usque ad praecipuorum apsotolorum mortem et lerosolymae excidium, quando in toto orbe, maxime inter gentes, Christi regnum fuit quaquaversus dilatatum, (Act. XVI, seq.).
Nascentis Ecclesiae primum stadium. — Dictum fuerat a Domino ascendente in coelum : Eritis mihi testes in leru- salem^ et in omni ludaea et Samaria, et usque ad ultimiim terrae. Quem ordinem apostoli religiose sibi observandum semper duxerunt, et quamvis ipso Pentecostes die characterem catholicitatis Ecclesiae haud obscure attestatus sit Petrus di- cens : Vohis est repromissio^ et filiis vestris, et omnihus qui longe stintj quoscumque advocaverit Dominus Deus noster (A(;t. 11-39), de facto tamen usque ad baptismum Cornelii centurionis, nonnisi hominibus Israelitis patuit Ecclesiae ingressus (1). Eatio iam constat ex superius dictis (2) ; sed et prophetica huius oeconomiae figura praecesserat, quando ad incunabula Salvatoris pastores prius ex vicinis locis, deinde Magi e lon- ginquis terris fuerant advocati (3). Nihilominus, vel a primo hoc stadio, historia Actuum ostendit christianos in societatem religiosam a Synagoga plane distinctam constitutos, qui sci- licet baptismate initiati propriis sacris utebantur, propriosque agebant coetus, sub magisterio et regimine apostolorum.
Ad primam Petri praedicationem phires convertuntur. Hos statim iubet Petrus segregari a Synagoga: Salvamini, inquit, a generatione ista prava (Act. 11-40) ; tum baptizantur et uniun- turinsocietatempropriam, quae, ut recte Card. F^ganzelinnotat, ipso appositionis nomine significatur : Et appositae sunt in die illa animae circiter tria millia. Subdit porro Lucas : Erant au-
(1) Profecto omues illi variaruui liuguarum horaines qui die Penteco- stes, loqueutes audierunt apostolos, ludaei eraut, ut expresse testatur Lucas, Act. II, 5. ludaei etiara^ Graeci quorum murraur Act. VI-1, fuit occasio electionis diaconorum ; dicuntur enim £/.XrjviOTEg, non eXXi]V££; hellenistarum autem uomiue designabantur ludaei liugua graeca utentes inter gentes. Denique et Samaritaui, ante vocationem Cornelii conversi ad fidem, inter Israelitas sine dubio computantur. • (2) Supra, § 1.
(3) Cf. de Verbo incarnato, Quaest. 35, ubi de circnmstantiis nativi- tatis Christi.
84 • QtAESTIO I.
tem persevemntes in doctrina apostoloyum, iugiter eos audientes ut veritates evangelii edocerentur : itemque in communicatione fractionis paniSy (««' tT] y.oivoyvia, ttj k/mgei tov «orou, ad litteram, in eommunione. in fractione panis), id est in communione quae est per fractionem panis sive celebrationem Eucharistiae (1), et omtionibus.*^t paulo infra addit qiiod ot)ines qui credehant erant pariter, quotidie perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, quatenus scilicet ad sacra ce- lebranda mysteria domos privatas liabebant, ad verbi Dei vero praedicationem et conunimem omnium precationem templum adibant. Sed et concordant sequentia initiis, dum ubique so- cietas distincta et in dies augescens insinuatur. Ait enim : Midtitudinis autem credentium erat cor unum et anima una, (Act. IV-32), et rursus : Caeterorum autem nemo audehat se coniungere iUis, magis autem augehatur credentium in Domino mtdtitudo virorum ac nudierum (VI-13). Et infra referens quo- modo Paulus tribus annis post conversionem suam venit le- rusalem : Tentahat, inquit,6^e iungere discipuUs,et omnes timehant eum, non credentes quod esset discipuJus, donec Barnabas ap- prehensum ilhmi introduxerit ad apostolos, id est ad Petrum
(1) Certe vox communio, KOivcovia, qnae usque nunc est iu usu ad significandum Eucharistiae sacramentum, expresse atque explicite pro hoc mysterio adhibetur a Paulo, 1 Cor. X-16: Faiiis quem fi-angimus, inquit, nonne pariicipatio (communio) corporis Domini estf Ovyi KOivovia Tov ooj^uaTOg Tov Kvoiov EOTiv. In eamdem quoque siguificationem con- currit locutio fractio pams, tum in praecitato Pauli testimonio, tum infra in relatione institutionis sacrificii N. L., tum praesertim in ipso libro Actuum, XX-7 et seq. Una autem sahbati (id est die dominica) cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputahat cum eis, profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. Erant autem lampades copiosae in coenaculo uhi eramus congregati. Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio coenaculo deorsum et su- hlatus est mortuus. Ad quem cum descendisset Paulus, incuhuit super eum, et compJexus dixit : Xoliie turhari, anima enim ipsius in ipso est, Ascendens autem, frangensque panem et gnstans, saiisque aJlocutns usque in lucem, sic profecius est. Haec Lucas. At certe circumstantia diei, apparatus loci, lougior apostoli concio, omnia ista sacrum coetum inculcant, et vetant ne fractio panis quae indicatur ut praecipuus scopus totius conventus, j)ro vulgari coena sumatur.
DE INSTITUTIONE VISIBILIS ECCLESIAE CIIIilSTI 85
et lacobum fratrem Domini, a quibus exceptus, omnis in po- sterum suspicionis immunis fuit (Act. 1X^26-28). Neque solum distincta describitur societas, verum etiam ab apostolis re- gentibus per omnia pendens, et in tantum quidem ut hi, nondum elapso secundo post ascensionem anno, necesse ha- buerint primos instituere diaconos, ne a ministerio verbi et sacrorum dispensatione distraherentur. — Ex hac porro segre- gatione a Synagoga orta est persecutio, non autem vice versa, ut vellent rationalistae, ex persecutione segregatio, prout evidenter attestatur tum ratio agendi Synedrii ludaici contra apostolos (Act. IV- V), tum historia lapidati Stephani necnon et Sauli devastantis Ecclesiam (Act. VI- V). Interim vero, vehemens illa persecutio lerosolymis exorta, in causa erat cur dispergerentur christiani per regiones ludaeae et Sa- mariae, et ibidem disseminarent fidem Christi. Unde mox ad novellos christianos qui haptizati tantum erant in nomine Do- mini Ie,m, mittebantur Petrus et loannes, tum ut eos in fide confirmarent, tum ut sacramentum plenae christianitatis eis conferrent (Act. VIII, 14-21). In quo quidem, quid aliud iterum ostenditur nisi una individua societas sese paulatim expandens extra angustos incunabulorum fines, communionis eiusdem fidei eorumdemque sacramentorum vinculo colligata, sub una eademque apostolica hierarchia? Quin et in his primis initiis^ supremi episcopatus Petri iUustre invenimus docu- mentum. Nam quando sedata tandem tempestate quae prius saevierat, Ecdeda per totam ludaeam et Galilaeam et Sama- riam liahehat pacem,et aedificahatnr amhnlans in timore Domini, et consolatione Spiritns Sancti replehatnr, factum est nt Petrns, dnm pertransiret nniversos, demniret ad sanctos qui hahitahant Lijddae (Act. IX, 31-32). Dum pertransiret universos, inquit. Quippe, ut notat Baronius ad annum 39, tam optata et tam op- portuna a Deo praestita Ecclesiae suae tranquillitate Petrus utitur, et lerosolymis egressus regiones circumpositas peragrat, ut omnes quae sunt universalis praefecturae functiones exse- queretur et consummaret. Hoc namque sibi vult illud dnmper- transiret tiniversos, quod de aliis apostolis Lucas non scribit, sed de Petro, cuius muneris fuit universo gregi prospicere (1).
(1) A(l hanc circamstantiam refert Baronius susceptuni a Petro epi- scopatura Antiochenum.
86 QUAESTIO I.
Unde Chrysostomus. Hom. 21 iii Acta. n. 1-2: « Dicturus est
(Lucas) de Petri discessu ad sanctos. Xe quis ergo putaret id
ex metii provenisse. primo narrat iit se haberent ecclesiae,
ostendens ipsimi persecutionis tempore lerosolymae man-
sisse: cmn aiitem in tuto erant ubique ecclesiae, tunc lero-
solymam reliquisse. Xon enim quia pax erat, putabat non
opus esse suo adventu.... Quasi dux circuihaf, ordines con-
siderans,quae pars esset coadunafa, quae ornafa^quae suaprae-
senfia egeref. Vide illuni ubique circumcursanfem, et primuni
invenfum. CJbi eligendus erat apostolus, hic primus fuit:
cum dicendum erat ludaeis non esse ebrios apostolos, cum
claudus sanandus fuit, cum concionandum erat, hic ante
alios erat : quando agendum cum praefectis, quando cimi
Anania. quando ex umbra sanationes fiereht. Ubi periculmn
est, hic adest, et ubi quaedam dispensanda sunt : ubi vero
tranquillae res sunt, in commimi visitat omnes ».
Ergo, vel a prima omnino origine. in ratione autonomae ac
distinctae societatis sese exhibebat Ecclesia Christi. Xec pror-
sus in contrarium est, quod primi illi christiani ex ludaeis
collecti caeremonias mosaicas adhuc servaverint, prout totius
consequentia historiae. et praesertim ea quae postmodinn in
accessu Gentilium piovenerunt. satis superque demonstrare
videntur. Etenim etiam atque etiam considerare oportet qitod
transitus a ludaismo ad christianismum non fuit transitus a falsa
ad veram religionem, sed ab una verae religionis oeconomia
in oeconomiam aliam, quae iuxta superius iam dicta. ad prio-
rem se habebat ut corpus ad umbram. ut antit^^us ad typum,
ut adimpletio ad promissionem. « Incarnatio quippe Yerbi et
« occisio ac resurrectio Christi universorimi fidelium salus
« facta est, et sanguis unius lusti hoc nobis donavit qui emn
« pro reconciliatione mundi credimus fusimi. quod contulit
« patribus qui similiter credidere fundendum. Xihil ergo ah
« antiquis significationihus in chrisfiana religione diversum esf,
« nec unquam a praecedentibus iustis nisi in Domino lesu
« Christo salvatio sperata est. dispensationibus quidem pro di-
« vinae volimtatis ratione variatis. sed in idipsum coruscan-
« tibus et legis testimoniis et prophetiae oraculis et oblatio-
« nibus hostiarum, quia sic congruebat illos populos erudiri,
« ut quae revelata non caperent. obumbrata susciperent, et ma-
« ior Evangelii esset auctoritas, cui tot signis totque mysteriis
DE INSTITUTIONE VISIBILIS ECCLESIAE CHRISTI 87
« V. T. paginae deservissent, de quibus.Dominus profitebatur « quod non venerat solvere legem, sed adimplere » (1). Unde, quamvis in morte lesu Christi consummatum sit Testamen- tum Novum, et exinde omni vi obligatoria carere inceperit lex antiqua, (quod theologi significare solent dicendo legem mosaicam ex tunc mortuam evasisse), non tamen oportuit ut continuo reiiceretur tanquam mortifera, haud secus ac si fuis- set diabolicae superstitionis corruptione infecta. Imo vero, per aliquod tempus in fidelibus a Synagoga egressis permanere debuit antiquarum observantia caeremoniarum, simul cum iis quae sunt propria religioni christianae, ut scilicet nexus Novi et Veteris Testamenti fieret manifestior, et dum intertexebatur figura veritati, evidentius appareret mirabilis illa successio atque continuatio religionis, sese ab initio evolvens sicut lux quae ab aurora crescit usque ad perfectam diem. Tunc ergo, iuxta celebremAugustini comparationem, legales observantiae se habuerunt instar honorabilis mortui qui non statim in fo- veam deiicitur, sed aliquantisper conservatur et ad tumulum deducitur cum debita reverentia, parentum ac necessariorum caterva stipatus (2). Nec dubium quin eiusmodi transitionis oeconomia maxime locum habuerit, quando solis adhuc Israe- litis coalescebat Ecclesia. Verum, iam instabat eventus qui occasionem suppeditaret, primo quidem solemniter atque au- thentice declarandi abrogatam obligationem veteris legis, tum deinde diligenter eradicandi praeiudicium quo plerique adhuc tenebantur ludaei conversi erga mosaicas observantias,usque- dum completa tandem sepultura cum destructione templi et eversione lerusalem, verificaretur id quod dicit Augustinus ubi supra: « Proinde nunc quisquis Christianorum, quamvis « sit ex ludaeis, similiter ea (legalia) celebrare voluerit, tan- « quam sopitos cineres eruens, non erit pius deductor vel « baiulus corporis, sed irnpius sepulturae violator ». Porro, eventus ille praeparativus ad consummatas Synagogae exse- quias, fuit accessus Gentilium ad fidem evangelii, cum quo incipit alterum et perquam notabile nascentis Ecclesiae sta- dium. Tunc enim effecta est iunctura duorum populorum, circumcisionis et praeputii, tam profundis tamque inveteratis
(1) Leo M. Serm. 15 de Pass. c. 1-2.
(2) August. epist. 82^ n. 16.
88 QUAESTIO I.
inimicitiis inter se invicem hactenus dissidentium, de qua iunctura Apostolus, Ephes. II, 14-22: « Ipse enim (Christus) « est pax nostra qui fecit utraque unum, et medium parietem « maceriae solvens inimicitias in carne sua, legem mandato- « rum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum « novum hominem, faciens pacem, et reconciliet ambos in « uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitias in se- « metipso. Et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe « fuistis (Gentilibus), et pacem iis qui prope (ludaeis). Quo- « niam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu « ad Patrem. Ergo iam non estis hospites et advenae. sed « estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super « fundamentum apostolorum et prophetarum^ ipso summo an- « gulari lapide Christo lesu » .
Secundum nascentis Ecclesiae stadium. — Incipit iuxta computum Baronii anno aerae vulgaris 41, quando Petrus a Deo monitus, edoctusque advenisse tempus admissionis gentium (1), gentilem hominem Cornelium centurionem cum cognatis et amicis eius Caesareae baptizans, cunctis ethnicis aditum ad Ecclesiam reseravit (Act. X). Quae res tam dili- genti studio a Luca relata, querelae primum occasio fuit ex parte eorum qui ex circumcisione erant, cum Petrus a Cae- sarea lerosolymam reverteretur. At audita narratione facti, q?ii aderant tacuerunt^ et glorificaverunt Detim dicentes: ergo et gentihus poenitentiam dedit I)eus ad vitam, ita ut, prima iun- ctione duorum parietum in angulari lapide Christo pacifice peracta, exhinc non Petrus tantum et apostoli caeteri, sed ex discipulis complures qui hactenus nonnisi ludaeis praedicave- rant evangelium, gentiles etiam ad Christi ovile colligere ince- perint. Subdit enim Lucas : Et illi quideni qui dispersi fuerant
(1) Apposite notat Card. Franzelin quod in bac circurastantia, « apo- « stolorum principi Petro, uon quidem ipsuni dogma de destinatione « evangelii pro omnibus gentibus et de universalitate Ecclesiae revelatum « est, quod sicut a propbetis praenuntiatuni, ita a Cbristo saepe diser- « tissiniis verbis declaratuni fuerat (cf. Act. 11-39, ]lI-26); sed tempus « manifestatum est simul cran ratione modoque admissionis omnium gen- « tium, et exsecutiouis testamenti Salvatoris, ut apostoli praedicarent « evangelium omnibus gentibus, omni creaturae, et testes essent usque « ad ultimum terrae », De Ecclesia, Tbes. 14,
DE INSTITUTIONE VISIBILIS ECCLESIAE CHlllSTI 89
a frihulafione quae facfa fueraf mh Sfephano^ pemmhulaverunf uaque Phoenken, ef Cypru m^ et Anfiochiam . . . Erant autem quida m ex eis viri Cyprii et Cyrenaei, qiii cum infroissent Antiochiam, loquehanfur et ad Graecos, annuntiantes Bominuni lesum. Et erat manus Domini cum eis^mulfusque numerus credenfium conversus est ad Domimim. At vero, iit notat Baronius ad annum 42, quo magis magisque ex gentibus colligenda propagaretur Ec- clesia, Paulum quem ad lioc opus elegerat, adhuc Tarsi agen- tem et quasi sagittam electam in sua pharetra latitantem, Deus educere in medium festinavit. Ad ethnicos enim Antiochiae conversos missus est e lerosolyma Barnabas, qui hortaretur eosin proposito cordis permanere in Domino; tum ipse ptro- fectus esf Tarsum uf quaereret Saulum ; quem cum invenisset perduxit Antiochiam, ef annum totum conversati sunt ihi in ec- clesia, ef docuei-unf furham multam, ifa ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli, christiani (Act.Xl-2b) .'Porro , tran- sacto anno illo, paulo post persecutionem Herodis Agrippae in capite XII Actuum relatam, (quae et de vivis abstulit lacobum fratrem loannis, et occasionem dedit dispersionis apostolorum per universas terras, necnon et adventui Petri in Urbem), iussu Spiritus Sancti factam legimus ordinationem Pauli et Barnabae, dum scilicet sacerdotes qui aderant Antiochiae (1), in celebratione sacrorum mysteriorum essent occupati: Mini- strantihus autem illis Domino (graece /.eiTovQyovvrojv , id est sacrificantibus), dixit illis Sjnrifus Sanctus: Segregafe mihi Sau- lum ef Barnaham in opus ad quod assumpsi eos. Tunc ieiunanfes ef oranfes, imponentesque eis manus , dimiserunt /ZZoa^ (Act.XIII-2). Exinde igitur, mutato nomine (2), Paulus in campum certa- minis egressus suscepit partes specialis apostoli gentium, ut- pote qui peculiarem de gentilibus ad fidem convertendis ha- beret a Deo procurationem. Statimque ipse et individuus co- mes Barnabas, ambo in historia Actuum tunc primum nOmine apostolorum recensiti (3), accepto ministerio cum ingenti
(1; Inter hos, teste Luca, erat Mauahen qiiem multi suspicantur esse Evodium, immediatum Petri in sede Antiochena successorem.
(2) In Actibus prima uominis Panli mentio habetur post celebratam ordinatiouem per impositionem manuura. Saultis auteni qni et Pauhis (Act. XIII, 9). Exhinc autem, semper Paulus uorainatur.
(3) Act. XIV, 4-13.
90 QUAESTIO I.
fructii funguntur in regionibus Asiae minoris et adiacentibus insulis, ubique fundantes ecclesias, constituentesque presby- teros per singulas (1). Tum, expleto opere, redeunt Antiocldam iinde eranf traditi gmtiae Dei in opiis quod complevemnt ; cum autem venis-sent et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum iUis.et quia aperuisset gentihus ostium fidei ; morati sunt autem non modicum tempus cum discipidis{A.ci.^KYV ^ 25-27). Sic pervenitur ad annum aerae vulgaris circiter quin- quagesimum primum.
Sed interim gentilium multitudo in dies accrescens intra Ecclesiae gremium. excitaverat inyidiam quorumdam qui erant ex circumcisione, eorumque zelum pro mosaicis observantiis multum exacerbaverat. Et quidam descendentes de ludaea doce- ha nt fratres Aiitiochiae commorantes: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari. Hinc maxima turbatio, repugnantibus per omnia Paulo et Barnaba. quibus necesse visum est. attenta rei gravitate, ascendere lerusalem ubi pro tempore aderat Petrus (post decretum Claudii quo omnes ludaei e Roma discedere coacti fuerant), aderat etiam lacobus minor, imo et loannes, ut ex Gal. II-9 coniicere licet. « Tractanda siquidem erat, ait Baronius, omnium gravissima « causa : An scilicet una cum Evangelio Lex quoque servanda « esset. ut qui ex gentilibus ad christianam religionem se « transferrent, ex legis hebraicae praescripto circumcidi de- « berent, et aliorum legalium observatione obligari. Instabant « pseudoapostoli pro lege Moysi acerrime concertantes, et « partem adversam strenue oppugnantes. Apostolico igitur « haec erant discutienda consessu, definienda consensu, atque « auctoritate firmanda. lam vero ipsa s^modica acta quae « Lucas scriptis consignata reliquit, inspiciamus. Ipse enim « in primis causam eiusmodi cogendi conventus praemittens, « sic ait: Cum venissent lerosolymam PauJus et Barnahas, « suscepti sunt ah ecclesia.... Surrexertint autem quidam de « haeresi Pharisaeorum qui crediderunt, dicentes: Quia oportet « circumcidi eos, praecipere quoque servare Jegem Mojjsi. Con- « veneruntque apostoJi et seniores (presbyteri) videre de verlm « hoc. Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit « ad eos: Viri fratres^ vos scitis quoniam ah antiquis diehus
(l) Act. XIV, 22.
DE INSTITUTIONE VISIBILIS EOCLESIAE CHRISTI 91
« Deiis in nobis elegit, per os meum atidire gentes verbum « Evangelii, et credere. Et qui novit corda Deus, testimonium « perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis. Et nihil « discrevit inter nos et illos^ fide purificans corda eorum. Ntinc « ergo quid tentatis Deum imponere iugum super cervices disci- « puIor2im, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus f « Sed per gratiam Domini lesu Christi credimus salvari^ quem- « admodum et illi. Hactenus Petri sententia, quam primus « ut princeps apostolorum dixit, imo rem ipsam sui praero- « gativa suffragii visus est definisse. Nam (quod ait Hiero- « nymus scribens ad Augustinum), in sententiam eius lacobus « apostolus et omnes simul presbyteri transierunt, nec servan- « dam ab illis esse circumcisionem, neque caetera quae per- « tinent ad legem Moysi, aeque omnes senserunt.... Sed quid « post haec factum sit prosequitur Lucas : Placuit apostolis et « seniorihus ciim omni Ecclesia, eligere viros ex eis, et mittere « Antiochiam cum Paulo et Barnaha ludam et Silam viros << primos in fratribus^ scrihentes per manus eorum. Epistola « autem fuit eiusmodi : Apostoli et seniores fratres his « qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex « gentibus, salutem. Quoniam audivimus quia quidam « ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis^ everten- « tes animas vestras, quibus non mandavimus : Pla- « cuit nobis coUectis in unum, eligere viros, et mittere « ad vos cum charissimis nostris Barnaba et Paulo, « hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine « D. N. I. C. Misimus ergo ludam et Silam qui et ipsi « vobis verbis referent eadem. Visum est Spiritui San- « cto et nobis, nihil ultra imponere vobis oneris prae- « ter haec necessaria : Ut abstineatis vos ab immolatis « simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornica- « tione, a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete. « Hactenus litterae apostolicae ex concilio Hierosolymitano, « quod, ea data epistola, absolutum fuisse, Lucas qui ad res « Antiochenas vertit stylum, signiiicare videtur».
Verum non levi ista transeunda calamo, quia in tam so- lemni circumstantia plurima sunt quae Ecclesiam evidenter commonstrant in ratione distinctae atque perfectae societatis
92 QUAESTIO 1.
constitiitam. Primo apparet luce meridiana clarior separatio a Synagoga. tmn qnia exorta acri controversia de observantia legis Mo3'sis. non ad sacerdofes lefifici generis, iuxta praescri- ptmn Deuter. XYII-8 et seq., sed ad apostolicam hierarcliiam cui Petrus praesidet. communi omnium consensu iudicimn et decisio defertur : tum quia. sicut Concilimn ex suprema mi- nimeque dependente potestate agit. (Visum esf, inquit, Spirifui Sancfo ef nohis), ita eius definitio ut irreformabile decretum seu dogma a cunctis recipitur, (unde infra. Act. XV -41, vi- demus Paulum perambulantem Syriam et Ciliciam, praecipien- temque cusfodire praecepfa aposfolorum ef seniorum, et iterum XYI-4, tradentem cusfodire dogmafa quae eranf decrefa ah apo- sfolis ef senioribus qui eranf lerosolymis) : tum denique quia decretum ipsum continet authenticam declarationem de eo quod mosaicae caeremoniae minime essent christianis impo- nendae. Quod si insuper rationem habeas sententiae quam in Concilio edixerat Petrus, videbis legales ritus ne ipsis quidem christianis de genere Abraham necessarios habitos fuisse, quamvis propter rationes superius relatas. adhuc in eis tole- rarentur. Per grafiam Domini lesu Chrisfi. aiebat. credimus salvari quemadmochim ef illi (scilicet gentilesi. Quasi dixisset: Per lesu Christi fidem atque evangelicorum praeceptorum exercitationem credimus nos ad salutem perventuros,non secus ac ethnici salvi fiunt : caeremoniae deinceps neque illis neque nobis proderunt, sed spem omnem in evangelio et I. C. gratia collocare debemus. Haec igitur dicendo, iudaicas caeremonias penitus abolendas fore et de medio omnino tollendas satis in- nuebat.
Apparet etiam in iis quae de lerosolymitano Coucilio refert Lucas, haud minus perspicua unitas regiminis, necnon et communionis qua in mimn regnum, unumque sociale corpus omnes particulares ecclesiae iam coalescebant. Ab uno enim auctoritatis centro normam credendorum simul et agendorum acceptam, hic manifestum est. Quin et suprematiae Petri prout a cunctis indubitanter agnitae ilhid quoque attestatur, quod cum in ConciHo magna hinc et inde conquisitio prae- cessisset, statim ut ipse sententiam protulit, cessavit agitatio • Tacuif aufem, inquit. omnis mulfifudo.
Tertio demum apparet exercitium potestatis non modo doctrinalis. verum etiam legislativae quantum ad disciplinam,
DE INSTITUTIONE VISIBILIS ECCLESIAE CHRISTI 93
in imposito praecepto abstinendi a sanguine et suifocato, id est ab esu sanguinis vel animalium e quorum carnibus sanguis non fuit per prius effusus. Neque enim in vi legis naturalis, ut constat, nec in vi legis positivae antecedentis cuius finita declarabatur obligatio, eiusmodi praeceptum imponebatur, sed per legem novam a propria auctoritate apostolica ema- nantem, similem ei qua etiam nunc ab esu carnium certis diebus prohibemur. Caeterum si huius legis causam requiras, haec affertur potissima: nimirum, ut aliquo (licet in re levis- sima) remanente usu legalium, -ludaei ac Gentiles in unum Christum lapidem angularem facilius necterentur (1). « In « Actibus Apostolorum, inquit Augustinus h 32 c. Faustum, « c. 13, hoc lege praeceptum ab apostolis, ut abstinerent gentes « tantum a fornicatione et ab immolatis et a sanguine, id est, « ne quidquam ederent carnis cuius sanguis non esset eflPu- « sus.... Et si hoc tunc apostoli praeceperunt, elegisse mihi « videntur pro tempore rem facilem et nequaqum observan- « tibus onerosam, in qua cum Israelitis etiam Gentes, propter « angularem iUum lapidem duos in se condentem, aliquid « communiter observarent.... Transacto vero illo tempore quo « illi duo parietes, unus ex circumcisione, alter ex praeputio « venientes, quamvis in angulari lapide concordarent, tamen « suis quibusdam proprietatibus distinctius eminebant, ac ubi « ecclesia gentium talis effecta est ut in ea nuUus Israelita « carnalis appareat, quis iam hoc Christianus observat, ut « turdos vel minutiores aviculas non attingat. nisi quarum « sanguis effusus est, aut leporem non edat si manu a cervice « percussus, nullo cruento vuhiere occisus est? Et qui forte « pauci adhuc tangere ista formidant, a caeteris irridentur. « Ita omnium animos in hac re tenuit illa sententia veritatis : « Non qnod infrat in 06- restnim, vos coinquinat, sed quod exif^ « nullam cibi naturam quam societas admittit humana, sed « quae iniquitas committit peccata, condemnans ». Et de rebus quidem in concilio lerosolymitano actis, hactenus.
(1) Ita Barouius (ad auuuui 51), qui alias utitur pulcherrima hac com- paratione : Id institueraut apostoli, compaginationis causa, sicut iu pa- rietibus videmus fieri, dum ut superinducendus uovus priori constructo firmius inhaereat^ prominentes relinquuntur lapides, qni velut nexus qui- dam, recens erectum sibi couiungaut.
94 QIAESTIO I.
Sed ecce iam pervenimus ad Achillem adversariorum, vi- delicet ad ea quae praetermisit Lucas, narrat vero Paulus scribens ad Galatas. Quippe absoluto conventu apostolorum lerosolymis celebrato, ii omnes quibus commissae fuerant litterae synodales, venerunt Antiochiam ut missionem exple- rent. Porro ludas mox abiit, Silas remansit, Paulus vero et Barnabas non parvam moram fecerunt inter Antiochenos, do- centes et evangeJizantes ciim aliis phirihus verhiini Doniini (Act. XV-35). Cum autem adhuc ibi essent, supervenit etiam Pe- trus, et tunc accidit factum notissimum, multis hinc et inde discussionibus versatum : Cuni aiitem venisset Cephas Antio- chiam^ inquit Paulus ad Galat. II, 11-14, in faciem ei restifi^ quia reprehensibilis erat. Prius enlm quam venirent quidam a lacoho, cum Gentihus edehat ; cum autem venissent, suhtrahehat et segregahat se, timens eos qui ex circumcisione erant. Et si- mulationi eius consenserunt caeteri ludaei., ita ut et Barnahas duceretur ah eis in illam simulationem. Sed cum vidissem quod non recte amhularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephae coram omnihus: Si tu, cum ludaeus sis. gentiliter vivis, et non iudaice, quomodo Gentes cogis iudaizare? Ecce tibi omne fundamentum quo innixi recentes quidam rationalistae, contra attestationem totius Evangelii, contra historiae evidentiam, contra auctori- tatem omnium saeculorum inde ab initio aerae christianae, contra conscientiam simplicis etiam rationis tantam impossi- bilitatem respuentis, asserere non dubitant Ecclesiam catho- licam non esse opus lesu Christi, sed ex collisione et sequenti fusione duorum principiorum contrariorum esse natani, Petri- nismi scilicet et Paulinismi, ut ipsi dicunt in lingua barbara. Quatenus quidquid in Ecclesia de exterioribus observantiis retinetur, esset quaedam veluti prolongatio mosaici instituti cuius adsertor fuit Petrus, quidquid autem spirituale elemen- tum audit, deberetur intluxui eius qui in faciem restitit Petro, et per omnia caeremonias Legis studuit evacuare. Et alibi quidem parturiunt montes ut enascatur ridiculus mus ; hic autem e converso, quod sane difficilius est, faciunt parturire murem ut enascatur mons. Sed cum eiusmodi homines prin- cipium causalitatis seu rationis suffi-cientis parum curare so- leant, non est cur ab eis quaeras, quaenam tandem esse possit vel apparens proportio inter mirandam Ecclesiae compagem
DE INSTITUTIONE VISIBILIS ECCLESIAE CHRISTI 95
striicturamqiie firmissimam, et casualem illam ab eis somnia- tam mixtionem contrariorum iniluxuum. Forte magis labora- rent in expediendo se ab evidenti denegatione quam a docu- mentis positivis accipiunt, explicando videlicet cum aliqua saltem specie verosimilitudinis, qui tieri potuerit ut Petrus ab eis traductus tanquam tenacissimus Mosaismi contra Paulum delensor, primus omnium in lerosolymitano consessu senten- tiam edixerit de non imponendo Christianis iugum legale ; quin imo, in eo ipso loco unde argumentandi principium sumunt, dictus sit gentiliter vivere. Tum vice versa, quomodo Paulus cui contrariam Petro meutem et sententiam et intentio- nem adscribunt, potuerit circumcidere Timotheum (Act . XVI-3), et postmodum veniens lerusalem, legales purificationes perfi- cere ad ludaeorum gratiam sibi conciliandam, oblationesque et vota velut unus de Nazaraeorum numero in templo per- solvere (Act. XXI et seq.). Haec quippe iam satis superque ostenderent nullam unquam inter utrumque apostolum esse potuisse sententiarum seu diversitatem seu oppositionem, sed solum quamdam agendi rationem a Petro fuisse imprudenter admissam, quando institutum vitae mutavit occasione ludaeo- rum qui a lacobo lerosolymis venerant Antiochiam, et tacitum eius exemplum propter supremam personae auctoritatem tan- tum creasse Ecclesiae periculum, ut iusto zelo commotus Paulus violentum debuerit remedium adhibere.
Et sane, ex ipsa Pauli narratione pro comperto habetur primo, Petrum prius communi more conversatum esse inter Antiochenos tam gentiles quam iudaeos mosaicae consuetu- dinis iam desuefactos, sed postea patrias repetivisse observan- tias, ne scilicet offenderet adventantes lerosolymitas. Secundo, huic posteriori vivendi modo convenisse nomen simulationis, non quidem directae seu per se intentae, sed certe indirectae qua quis in facto externo dat aliis de se sentire aliud quam quod intus in animo habet. Tertio, Paulum ad reprehensionem Petri nihil aliud adhibuisse quam Petri auctoritatem : si Ui, cum ludaeus sis, gentiliter vivis et non iudaice, quomodo Gentes cogis iudaizare? Haec porro, non solum non infirmant catholi- cam doctrinam, sed confirmant etiam magis. Non, inquam, infirmant, quia ad summum probant Petrum non fuisse im- peccabilem, sed aliquid tunc habuisse in conversatione sua
96 QUAESTIO I.
materialiter saltem reprehensibile (1), quod scandali occasio fiiit, id est occasio perniciosissimae existimationis, quod le- galia adhuc essent ex necessitate servanda, et in perpetuum apud christianos retinenda. Et nedum infirment, confirmant etiam magis. Unde enim tanta efficacia solius exempli Petri, nisi ex hoc quod apud omnes communiter habebatur ut caput Ecclesiae et omnium princeps apostolorum ? Ecce Paukis expresse et instanter docebat cessasse legalium obligationem, et summopere cavendum ne apud gentiles christianos eius- modi ritus , introducerentur qui in solis ludaeis adhuc ad tempus poterant tolerari. Petrus vero nihil omnino docebat quod doctrinae Pauli esset contrarium, sed solo conversandi modo videbatur inducere ethnicos conversos ad amplectendum usus mosaicos, et nihilominus praevalet simplex et nudum Petri exemphmi, tum praedicationi apostoli gentium, tum decisioni recens acceptae a Concilio, in tantum ut ipse Bar- nabas qui testimonio Spiritus Sancti Antiochiae segregatus erat in evangelium, in eamdem traheretur simulationem. Mensurans ergo Paulus periculi magnitudinem ex iam secutis effectibus, in faciem restitit Petro. Non tamen restitit Petro aliquid praecipienti, iubenti, aut docenti, sed aliquid impru- denter agendi unde Ecclesiae damnum imminebat. Neque
(1) Dico saltem materialiter, quia nihil est qno iudicetur^ Petrum for- maliter etiam deliquisse. Nam timor ille de quo Paulus ait: timens eos qui ex circiimcisione erant, nou fiit timor mundanus, sed quo timuit ne isti a fide deficerent. « Petrus quidem discipulis suis palam et aperte « dicere non audebat, ab his (legalibns) penitus abstinendum esse. Me- « tuebat enim ne forte, si consnetudinem istam ante tempus vellet evel- << lere, simul etiam Christi fidem evelieret, cum uondum meus ludaeorum (' ob diuturnam anticipatam opinionem circa legera haec verba posset <^ audire. Et quemadmodum optimus agricola, cum iuxta veterem arbo- « rem teneram plantam conseverit, non audet veterem evellere arborem, « nictuens ne, radicibus illis avulsis, nova planta simul avellatur, sed « exspectat prius illam recte defigi et in terrae visceribus radices agere, « tum deinde veterem confidenter evellit, neque iam de planta novella « quidquam timet : sic nimirum et beatus Petrus agebat. Recens plan- « tatam tidem recte defigi in auditorum mentibus sinebat, ut cum altas « radices egisset, confidenter deinde iudaicam omnem anticipatam opi- « nionem exstirparet ». Chrysost. Homil. in illud In faciem Peiro re- stiti, n. 12.
DE IXSTITUTIONE VISIBILIS ECCLESIAE CHRISTI 1)7
etiam restitit Petro quasi potestatem in eum exercendo, sed potius remittendo ipsum ad proprium eius sensum, quem antecedens agendi modus satis prode.bat. In his autem rerum adiunctis quis unquam dixerit resistentiam non contineri intra iustos limites qui inferiori respectu superioris assignantur ? Sed magna dispensatione Spiritus Sancti factum est ut tam solemne factum accideret, qao profundius in animis firmaretur decretum lerosolymitanum vindex christianae libertatis. Quis enim, ait Baronius, nisi haereticus pertinax de his ulterius disputare praesumpsisset, C|uibus iani Petrus reprehensione admonitus consensisset ? Vel quis sperare potuisset iudaicos ritus introducere in Ecclesiam perpetuo servandos, quorum admissionem nec licuit Petro etiam tacito exemplo ad horam auctorizare ? (1)
(1) Haec ({iiidoiii secuuduin planuui ct naiuraleui litterae seusuui. — Fuerunt auteni qui diccri^nt, Cepbani illuui (lucni Paulus legitur repre- hendisse, non fuisse Apostoluui Petruui. Hanc opinioneui conimeniorant Chrysostoinua in honiilia uiox citata, et Hieronyuuis, Coinuient. in epist. ad Galatas; liuic etiani adhaerent nonnuUi ex reccntioribus theologis. Sed priiuo, (|uis uuquaui sibi x>ersuadere poterit, Cephaui hunc, si ut Chrysostoiuus refert quosdam dicere, fuisset uuus quispiam ex multis, auuumerari cuui his quos Paulus columnas Ecclesiae appellat? [acohuSf iuquit, et Cephas ct loannes qni videhantur cohimnae esse, oi boKovvTEg Ovkoi Eiifai, phrasi (luidem usitata apud Graecos, qua non significautur ii fpii apparent cssc id (juod revera uon sunt, sed ii qui vore luagua auctoritato fuuguutur, et ideo suut in existimationo {oi douovureg f^e- Xf^ii^, primores i»opuli, ot jioov/sli^ boKOVVTEg, qui summa rcrum ])otiun- tur, ctc). Deinde quis sibi persuadere poterit, Cepham hunc cuius uulla uieiitio exstat iii historia, suo agcndi niodo potuisse trahere multos, ipsuni- (lue I5;iruabauif Denique, qua taiidem ratioue adeo iusisterct PjiuIus in reprehensione uuius iguoti et nullius auctoritatis viri, quando vult pro- bare siuceritatem suae doctriuae, et ostendere se nihil aliud praedicare (]uaiu quod caeteri praedicabant apostoli f
Fuit etiam alia opinio quam hite exponit Chrysostomus, et quondani acriter defendit Hieronyraus contra Augustinum. Viilt totura factum Pe- tri seso a mensis Gentiliura subtrahentis, tum Pauli Petrum repreheu- dcntis, fuisse simulatiim, quatouiis ex pacto inter arabos inito, et materia reprehensiouis posita cst, et reprehensio ipsa. Videlicet, Petriis et Paulus iu eo cousentiebant, ut iam a christianis omnibus tara ex gentilitate quam ex ludaismo conversis removerentur legalos observantiae. At([ni Petro,
De Ecclcsia Chrisli. 7
98 QUAESTIO 1.
Caeterum. uppositionem inter Petrum et Paulum tanquam inter praecones duorum contrariorum systematum religionis, meram fabulam esse, omni etiam apparenti fundamento desti- tutam, ex hactenus dictis satis superque constat. Addo demum quod perpetuae concordiae duorum apostolorum testis authen- ticus est Petrus, qui in epistola quam testamenti loco Eccle- siae reliquit, concludit dicens : Propfer quod^ chavissinii, Tiaec expectante.s satagite innnacuJati et invioJati ei inveniri in pace^ et Doniini nostri Jonganimitatetn saJntem arJntreniini, sicnt et cha- risrsimn.s frater noster PanJns .secundnnt datani .siJ)i sapientiani scripsit vohi.s^ .sicut et in onniiJm.s epi.stoJi.s^ Joquens in eis cJe his in quibus sunt quaedant difpciJia inteJJectu^ quae indocti et instahiJes depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad .suani ipso- runi perditioneni (2 Petr. III-14). Testis etiam Pauhis ipsemet in epistola quam ad Romanos dedit (eo tempore quo a Roma aberat Petrus, ut declarat Baronius, ad annum Christi 58). Quid est enim quod tantopere desiderabat Ecclesiam Eoma- nam invisere, prout ab initio protestatur his verbis : Sine in- termis.sione memoriam ve.stri facio .semper in orationiJms meis, ob.secrans si quomodo tandem aJiquando prosperum iter halmim
utpote speciali apostolo circmucisiouis, speciali opus erat cuudesceudeutia erga fideles ludaeos. Opportunani ergo uacti occasiouem cum Autiochiaui adveueruut lerosolymitae, ambo couveueruut ut Petrus iudaizaret et a Paulo publice reprehenderetur, Petro uon rcluctante, imo sileutio suo reprehensiouem approbante, sicque minus odiosa fieret ludaeis exactio. Nam hoc modo « ueque Petrus illam seuteutiam introducebat, verum ab « alio se coargiii, id est a Paulo, permittebat, et silebat ut doctrina faci- « lius posset admitti ». Simili quodam uiodo, in parlameutis nostris miui- ster quispiam se ex coudicto iuterpellari curat, ut res facilius compoual vel etiam resarciat, si opus sit. — At vero, ntrum sic dimiuuatur diflScul- tas, aunon potius augeatur, iudicet prudens aestimator. Praeterea, conveu- tionis et pacti nullum ue levissimum quidem in narratioue Panli apparet vestigium. Denique, qua fronte diceret Apostolus : //* faciem ei restiti, qiiia reprehensibilis erat, et iterum : Ciim vidissem qiiod non recte amhnla- rent ad veritatem Evangelii, si ipsemet in eam actionem quam reprehen- sibilem dicit, consensisset f
Haec sane excogitata fueruut ut responderetur adversariis tidei chri- stianae hoc loco abutentibus. Sed uou indiget veritas gratuita negatione eius quod maguo rationum pondere lirmatur, et generatim loquendo, pe- riculosius est concedenda negare, quam neganda concedere.
DE iNSTrruTioN^: visiBir.is ecclesjai: christi 99
in voJnnfate Dei ceniendi ad cos ; desidero enim videre vos (Rom. 1-9). Et iterum iu fiiie: JSic auteni pmedicavi Evange- lifun lioc, non ubi nominatus ed Christus^ ne super aHennm fnndamentum aedificare^n, sed siciit scriptum est : Quibns non est annuntiatnni de eo^ videbunt. Propte)' cpiod et impediebar plurimnm venire ad vos. Xunc vero ulterius locum non habens in his regionibns, cnpiditatem antem habens veniendi ad vos ex multis iam praecedentibus anni-s, cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod praeteriens videam vos (Rom. XV-20). Et rursus : Obsecro ergo vos, fratres, per D. N. I. C, ut adiuvetis me in orationibns vestris pro me ad Deum,nt liberer ab infide- libus qni sunt in Indaea, ut veniam ad vos in gaudio per vo- luntatem Dei, et refrigerer vobiscuni (Ihid.^)). Quid est, inquam, quod nunc contra morem suum non timet super alienum fun- damentum aedificare, id est, praedicare evangelium apud eos quibus iam ab alio fuerat annuntiatum, sed ardet desiderio aliquid impertiendi gratiae spiritualis, iis quos instituerat Petrus? An forte ut opus Petri reformaret? Utquid ergo tantis encomiis celebraret florentissimum statum et potentiorem principalitatem illius Ecclesiae, cuius fides, sicut ipse ait, annuntiabatur in universo mundo? Sed sciebat se a Deo de- stinari Petri coadiutorem in Ecclesiae Romanae fundatione, praesentiebatque extraordinariam commissionem apostoli gen- tium ibi esse desituram, ubi apostolicae cathedrae vigebat principatus, ut merito in finem usque saeculorum de Petro et Paulo diceretur : Gloriosi principes terrae, qnomodo in vita sua dile.mrunt se, ita et in morte non snnt .separatif — Reli- quum est ut quae ad tertium primaevae Ecclesiae stadium pertinent, paucis attingamus.
Tertium nascentis Ecclesiae stadium. — A temporibus Concilii lerosolymitani incepit maxima diffusio Ecclesiae inter gentes, tam intra quam extra fines imperii Romani, ita ut paucis post annis, de apostolis loquens Paulus dicere potuerit : Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Rom. X-18). Ubique autem, unius coliaerentis ac distinctae societatis forma, ad normam a Christo in evangelio traditam, exhibetur.
Exhibetur enim societas colligata vinculo unius fidei. Nam. 1 Cor. IY-17, praedicatio apostolica una est ubique in omni Ecclesia. Et Coloss. 1-6, evangelium unum in universo mundo
100 QUAESTIO I.
est ef fnicHficat et cre.scit. Et 1 Tliess. 1-8, fides Tlie.s.saloni- censium eadem est cum fide omnium credentium, non sohini in Macedonia et in Achaia, .sed et in omni loco. Et Eom. 1-8, fides Romanorum annnntiatiir in iinirerso mundo. — Exhibe- tur societas colligata participatione eiusdem sacrificii, eorum- demque sacramentorum. Xam. Heb. XIII-10: Hahemus altare de quo edere non habent potestatem qui tahernaculo deserriunt. Et Eph. IV-4: Unus Dominus, una fides, unum haptisma. Et 1 Cor. XII-r2: In uno spiritu omnes nos in unum corpus ha- ptizati sumus, sive ludaei, sive Gentiles, etc. Et supra : Panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? Quo- niam unus panis, umim corpus midti sunnis, omnes qui de uno pane participamus. — Exhibetur societas in qua cunctae per orbem ecclesiae inter se invicem communicant tanquam unius eiusdemque regni partes. « Ecclesia Corinthi constat sanctifi- « catis et vocatis in una societate cum omnihus qui invocant « nomen Domini lesu Christi in omni loco (1 Cor. 1-2). Chri- « stiani ubicumque terrarum reperiantur, sunt et dicuntur fra- « ternitas quae in mundo est [1 Petr. V-9j. In diversis ec- « clesiis particularibus sunt omnes fratres et membra unius « societatis, Ecclesiae nempe universalis. Romanos quorum « ohedientia fidei in omnem locum divulgata est^ salutant omnes « ecclesiae Christi; iisdem commendantur christiani ex aliis ec- « clesiis, ut eos suscipiant in Domino digne sanctis ; iis qui « Paulum adiuverant. gratias agunt cunctae ecclesiae gentiunf « (Rom. XVI, 2-19).... Communio haec est omnium fidelium « inter se, cum apostolis, cum Christo capite et cum Deo : « Ut et vos sociefatem haheatis nohiscum, et sociefas nosfra sif « cum Pafre et Filio eius lesu Chrisfo (1 loan. 1-3). Ecclesia « constat vocatis sanctis, et vocati sunt in societafem FiliiDei, « adeoque Ecclesia est societas Filii Dei (1 Cor. I. 2-9) ». — Denique exhibetur societas quae distinctis hominum gradibus ordinibusque diversis coalescat (1 Cor. XII, 14-29) ; quae coe- litus datis pastoribus, dispensatoribus mysteriorum Dei et pro Christo legatione fungentibus, gubernetur (x4.ct. XX-28: 1 et 2 Tim. passim, etc. j : in qua etiam apostolica potestas vigeat, non modo legifera et iudiciaria, verum etiam coactiva (1 Cor. V, 3-5 : 1 Tim. V-19 : Tit. 1-13). Ita fere Card. Franzelin, de Eccl. Thes. 14.
Et haec quidem Ecclesiae nascentis ratio non proponitur
DE INSTlTUriONE VlSlBILlS ECCLESIAE CHRISTI 101
ut ab apostolis primum inventa, sed tanquam in aeternum a Christo constifcuta. Nam, « ipse (Christusj dedit quosdam qui- « dem apostolos, alios autem pastores et doctores ad consum- « mationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem « corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei « et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram « aetatis plenitudinis Christi ». Ergo tandem de facto funda- tionis Ecclesiae a Christo nullus remanet ambigendi locus. Reliquum est ut, antequam ad disputationem de notis eius veniatur, ipsiusmet Ecclesiae generales rationes paulo distin- ctius investigemus. Ad hoc pertinet sequens propositio.
THESIS II.
Keelesin Clii*isti, ex eiiis«icleiii Clifisti i*evelatioiie et iiij^titiito est esssentialitei^ vi!iiii>ilis, et i|»<B$a. vii>«ii»ilii« liIeeleMia essit KeeleNia. |>roiiii$«5!$ioiiiiiii : iiereiiiiij^ ^eilieet at«|iie iiiclefeetiliilis^ iii «|iia et pei* «iiiaiii lioiiiiiiejii «liaii- etitateiii et «naliiteiii eoiise4|iiiiiitiii% aii «iiiaiii lieiiiiiiie «iii (|iiiM re vel voto iioii pei^tiiiiiei^it^ ««alviiN ejsij^e iioii |io- terit.
Hic intendimus excludere fundamentalem protestantium errorem de Ecclesia invisibili, destruendo simul dualismum ([uem ad necessitatem suae causae adinvenerunt, cum distin- guentes inter ecclesiam promissionum et ecclesiam quae ex- terno organismo seu exteriori societatis forma instruitur, hanc posteriorem asserunt non esse de institutione Christi, sed re- sultare ex factis hinnanis contingentibus et variabilibus pro locorum ac temporum diversitate, consequenterque dicunt ni- hil per se referre ad sahitem, an huius vel illius vel etiam nullius visibilis ecclesiae membrum quis exsistat(l).Nos igitur eiusmodi commentum explodimus. Non quod omnia ad Ec- clesiae rationem pertinentia dicamus esse in se visibilia, absit. Nam iuxta analogiam humani compositi, in Ecclesia a Christo fundata distinguimus corpus et animam : corpus quod est sociaJis organismns' sive exterior menihrorum compa- ges referens simUitudinem corporis j^hi/sici organici, tum animam
(1) Vide siipra, iu Qn:iest. ])raeanibiilo.
102 QUAESTIO I.
quae consistit in interiorihus habihialis grafiae sive s-iipema- tnralis vitae donis. Vemm. sicnt corpus et anima non faciunt in hnmano composito homines duos. ita nec in praesenti ec- clesias duas, sed unam. Unam dico ecclesiam in qua anima coniungitur corpori, sic tamen ut corpus ordine naturae prae- supponatur animae, et non vice versa, ac per hoc, nemo pos- sit participare de animae vita, quin per prius ad unitatem corporis aliquo saltem modo pertineat. Qua in re adhuc iu- vamur analogia desumpta ex physicis, ubi corpus est prius anima in via generationis, et quidquid ab anima viviticatur. non vivificatur nisi pars corporis vel exsistat vel fiat. Itaque visibilem asserimus Ecclesiam propter corpus cui anima unita est. Ipsi autem corpori, sicut in praeliminio quaestionis iam fuit declaratum, duplicem visibilitatem ex Christi instituto inesse profitemur. Primo visibilitatem quoad esse intrin- secum, quatenus est quaedam socialis structura quae median- tibus sensibus externis attingi potest in sua propria indivi- dualitate, in distinctione ordinum quibus constat, in hierarchia penes quam est regimen. et multitudine ei obnoxia. Secundo visibilitatem quoad esse revelatum, quatenus hoc distin- ctum et individuum corpus religiosum, ex perspicuis quibus adornatur notis innotescit. ut cui revelatio divina attribuit in proprium media supernaturalis vitae, simul cum promis- sionibus perpetuae assistentiae in ordine ad vitae aeternae finem. Et ista quidem corporis visibilitas talis est, quae visi- bilem faciat et animam. visibilitate scilicet credibilitatis. Porro ambos visibilitatis modos, quorum prior se habet ut necessa- rium posterioris praesuppositum, uno brevi verbo compre- hensos esse vohimus, ubicumque in posterum visibilis aut discernibiHs dicetur Ecclesia, quin necesse futurum sit toties ([uoties ad explicationem descendere, quae semel pro semper data supponitur.
His itaque rite et ut par est praemissis, ad singulorum de- clarationem descendimus, demonstrantes in primis, Christum instituisse Ecclesiam determinate ut visibilem. Tum deinde. hanc visibilem Ecclesiam esse omnibus hominibus medium sahitis, et quidem necessarium. Attamen necessitatem hanc inteUigendam esse sub disiunctione, vel in re vel in voto. prout de sacramentis Baptismi et Poenitentiae iam alias ex- plicatum est.
DE iNSfrTUfroKE VrStBlLIS PlCClLT^.SIAE CttRISTl lOB
i^ 1.
Prior assertio nimis evid.eiiter continetur in praedemon- stratis. Et re quidem vera, ut a generalioribus exordiar, vel nullam omnino e(3clesiam fundavit Christus, vel si aliquam fundavit, talem profecto fundavit qualem necessario exigit natura hominum inter quos instituebatur, adeoque visibilem. Visibilem dico visibilitat^ primum constitutionis, quia non est societas si se mutuo socii non agnoscant, et non est unde homines se ut socios agnoscant, si socialis structura per sensus externos attingi non potest. Visibilem etiam visibilitate di- scernibilitatis a non genuinis ecclesiis, quia ideo sane fundata est, ut ad eam evocati homines se aggregent. Si ergo non esset discernibilis, frustra et inutiliter fuisset a suo auctore instituta, quod de Christo cogitare nefas. Unde iam ab initio notatum est, protestantes non posse cum qualibet verosimi- litudinis specie suam tueri opinionem, nisi penitus destruendo ipsum fundamentalem Ecclesiae conceptum, seu verius, ne- gando omnem divinitus institutam ecclesiam in sensu biblico vocabuli (1). Nam certe in Scriptura N. T., Ecclesiae nomine non venit numerus individuorum dispersorum et in massa humana profunde latentium, sed totum aliquod organice uni- tum, cuius partes sibi invicem iis nexibus adhaereant qui inter homines esse non possunt nisi visibiles: Aeclfficafio comtmda, inc[uit Apostohis, crescens hi femphnn sancfnm in Dornino (Eph. 11-21), et iterum : Corjms contpacfnni ef conne.rnm per omnem inncfuram snhminisfrafionis (Ibid. IV-IH).
Quod si nunc specialiter conferas abnormem illam conce- ptionem Ecclesiae ponentis tenebras latibuhim suum, cum omnibus et singulis quae de institutione Christi in superiori propositione relata sunt, ubique videbis oppositionem adeo radicalem ut nulla maior excogitari possit. Et primo quidem manifestum est Christum fecisse baptismum ianuam Ecclesiae suae, quatenus nemo Ecclesiam ingreditur nisi baptismo ini- tiatus. Id demonstrat factum Christi in evangelio, ubi colli- gens discipulos ad Ecclesiae inchoationem, primum eos bapti- zasse legitur (loan. III-22, at IV-1); demonstrat iussio qua post
V(l) Cnrd. Franzelin, de Ecclesia, Thes. 21.
l04 QtAESTIO t.
resiirrectionem iubentur apostoli clocere omnes gentes. hapti- zantes eos (Matth. XXYIII-19) : clemonstrat promulgatio Xovae Legis facta in die Pentecostes : Qnid faciemus^ ciri fratres? Petriis vero ad iUos: Poenitentiam agite, et haptizetur tinusqni- sque vestrum in nomine I. C... Qui ergo receperunt sermonem eins, haptizati snnt, et appositae sunt in die iUa animae circiter tria miUia (Act. II, 37-41). Et alia innumera sunt in N. T. eiusdem sensus eiusdemque tenoris, quae propter summam rei evidentiam commemorare non opus est. Xunc autem, si ingressum Ecclesiae in visibili sacramento constituit Christus, eo ipso visibilem ecclesiam instituisse dicendus est, Cjuia ab- surdum sane foret si ad invisibilem societatem visibiHs ini- tiatio essentialiter requireretur.
Praeterea, potestas ligandi et solvendi C|uae Matth. XYI Petro promittitur. est potestas propria illiusmet regni coelo- rum quod Christus in terra fundavit. Ait enim: Super hanc petram aedifical>o Ecclesiam meam, et tihi daho claves regni coelorum, et qnodcumque solveris snper terram erit soJutnm et in coeVis, etc. Xon igitur potestas est pertinens ad aliquam ecclesiae formam C|uae ex humanis factis derivaret, sed ad ipsum proprium ac verum regnum Christi apucl nos. At vero, quomodo in ecclesia invisibili in qua omnia membra |sibi invicem sunt penitus ignota, locus esset exercitio huiusmodi potestatisPNam quidc\uid tandem debeat determinate intelligi per sohitionem et alligationem de qua in praesenti, id saltem undec|uac|ue perspicuum: solvendi et ligandi ministerium in regno coelorum esse quamdam gubernandi rationem. cpiae quidem in ridiculam desinit chimaeram, ubi nec gubernator cognoscere potest gubernandos.necgubernandi gubernatorem.
Adhuc, Matth.XYIII-15 et seq., dicit Dominus: Si peccaverit in te frater tuus. vade et corripe eum inter te et ipsum .sohim.... Si autem te non audierit, adhihe tecum adhuc umim vel duos.... Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae. Si autem Ecclesiam non audierit, sit tihi sicut ethnicus et puhlicanus. Amen dico vohis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo, etc. Quo in loco non sumitur Ecclesia pro omni chri- stianorum multitudine : id enim perabsurdum, tum quia omni multitudini dici non potest, timi cpiia si posset, nihil iuvaret. Quae enim emendatio sequeretur ex confusae multitudinis correptione ? Deinde, illi procul dubio ecclesiae dicendum
DE mSTITUTIONE VISIBILIS EOi^LESI \E CHRISTI 105
est, de qua statim snbiungitur : Qnaecumque alligarerifis^ etc. qnod non ad omnem multitudinem, sed ad solum collegium apostolicum ex toto orationis contextu noscitur pertinere. Sed iieque necessario de integro pastorum corpore accipienda liic est Ecclesia, prout ex subiecta materia satis constat. Unde ecclesia nunc vocatur etiam unus particularis praelatus. Sic enim et magistratus qui Rempublicam gerunt sive in toto sive in parte, Respublica vocantur, ut recte adnotavit Mal- donatus, et quod ab illis fit, a Republica factum esse dicitur. Itaque : dic Ecclesiae, hoc est, denuntia ecclesiasticae aucto- ritati (1), et si contra hanc auctoritatem contumax exsistat, •svV fibi sicuf eflinicus ef publicanus. Haec, inquam, est obvia et maxime naturalis huius loci expositio, quamvis non omnia ibi contenta ad praesentem demonstrationem necessaria sint. Quacumque enim ratione ecclesiam interpretatus fueris, vel de integra multitudine, vel sohim de iis qui potestatem in ea gerunt, profecto non aliam ecclesiam- accipias necesse est^ quam quae in superiori evangehi capitulo prima vice nomi- nata fuit, cum dictum est : aedificabo Ecclesiani ineani ; non aham nisi eam quae sola proponitur in omni Scriptura N. T., videlicet veram et genuinam Ecclesiam Christi. Atqui si in- visibiKs est ista Ecclesia, quomodo locum habebit ilhid : dic Ecclesiae? Si latet, si soli Deo est nota, quomodo poterit ad eam causa deferri, quomodo is qui eam non audierit, reus erit tanti delicti ut pro ethnico et publicano sit habendus?
Rursus, per quadraginta dies post resurrectionem cum suis apostoHs conversatus est Christus loquens de regno Dei, ut dicit Lucas, Act. 1-3; de regno Dei, id est de Ecclesia sua t[uae iuxta superius praemissa, nomine regni Dei vel regni coelorum in evangeUo insignitur. Porro, ad huius regni Dei institutionem pertinetne vel non, quod dictum est Petro in apparitione lacus Genesareth : Pasce agnos meos^ pasce ores nieas? Et sermo ad omnes apostolos directus, primo quidem in coenaculo : Accipife Spirifum Sancfum, quorum remiserifis peccafa^ remiffunfur eis, et quoruni refinuerifis, refenfa sunf, tum deinde in monte Galilaeae : Eunfes docefe omnes gentes.... ef ecce ego robiscum su/n omnibus diebus usque ad consumma- fionem saeculi? At si in Ecclesia est pastor et pascendus grex,
(1) Cf. Chrysost. ITom. fiO in MatMi. n. 2.
100 QUAESTIO I.
si hierarchia docens et miiiistrans sacra. si legati potestate fiingentes quos existimare debet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei, quid, quaeso, quo eviden- tius excludatur protestantica fictio Ecclesiae invisibilis ?
Adhuc, ecclesia quam apostoli plantaverunt. fuitne ipsis- sima Ecclesia a Christo fundata, vel alia? Si aliam dicis. ergo apostoli non erant apostoli, scilicet missi ad exsequendum id quod in domini sui vohmtate erat. aut certe suo muneri defuerunt. et exconsequenti non habuerunt de facto promissam sibi a Christo assistentiam. Sin autem ipsissimam confitearis, ergo Christi institutum de visibili Ecclesia est, nam procul dubio visibilis erat ecclesia illa in Actibus descripta. primum ex solis ludaeis constans, deinde sinum suum aperiens et Gentibus, et a primo suo ortu, participatione sacrorum, com- munione socialis vitae. proprioque et autonomo regimine ab omni alio coetu discreta. Sed quid phira '? Nonne in ipsis evangehi exordiis ad discipulos suos loquens Christus aiebat : Vos esfis Ju.v uuindi. Xon pofest cirifas- ah.scondi snpra monfem po.sifa, neque accendunf /ucernam ef ponunf eam suh modio. sed snper candeJahmm, nf Jnceaf omniJms qui in domo snnf? Quasi dixisset: Vos estis civitas elevata in vertice montis, quae a conspectu hominum subtrahi nequit, cum a quacumque ho- rizontis parte illi adveniant, sive ab Austro sive ab Aquilone sive ab Oriente sive ab Occidente, ultro se videndam offerat. Vos estis lucerna illa indefectibilis quam ego hix aeterna accendam, et sicut hicerna non accenditur ut abscondatur, sed ut loco eminenti posita fulgore suo omnes qui intrant domum inuminet, ita vos non in latebris ponemini, sed in medio totius orbis theatro. ut ad vestrae cathedrae fulgorem ii qui inhabitant mundum veritatem edoceantur. Haec Chri- stus in evangeho. Sed vide nunc utrum excogitabile sit ali- quid e diametro contradicens magis, quam inventio latentis, occultae. ac prorsus indiscernibilis ecclesiae, de numero eorum operum quae opifex ad hicem proferre non audet, timens reprehendi. Vide an Ecclesiae visibilitas potuisset sub vivi- dioribus describi coloribus : visibiHtas, inquam, ([uae competit ei non sohnn prout quaedam societas est, verum etiam prout vera Dei Ecclesia est, cuius cathedra tot et tantis signis foret decoranda, ut ad omnem linminnm conscientiam proderetur
DE INSTITUTIONE VISIBlLIS ECCLESlAE CHRISTI 1()7
taiiquam coelitns instituta acl erudieiidiim humanum genus circa ultimum aeternae beatitudinis finem.
Nunc, si primaevae traditionis testimonia requiras, non laboriosa opus est inquisitione, quandoquidem verae Christi Ecclesiae visibilitas est ipsum praesuppositum omnis fere quaestionis primis temporibus agitatae. Dico autem praesup- positum non sohnn universali consensu firmatum, sed etiam a jeo ratum fixumque, ut ne a longe quidem, vel cogitationem contrarii menti antiquorum obvenisse hiculenter appareat. Sume ad exemphmi celeberrimam illam controversiam quae saeculo tertio exarsit de baptismate ab haereticis collato. Sane vero, quando Cyprianus considerans sacramenta esse proprium bonum soHus verae Ecclesiae Christi, nec satis distinguens inter legitimam et mere vahdam sacramentorum seu confe- ctionem seu susceptionem, asserebat nulHtatem baptismi extra verae Ecclesiae communionem accepti, ita ut rebaptizari vel- let eos qui veniebant ab haereticorum sectis : procul dubio genuinae Christi Ecclesiae (iUius sciHcet quae Christi sponsa est, et possidet in proprium omnia sponsi bona ac promissio- nes), visibiles terminos esse supponebat. Supponebat omnino discerni, quinam a legitima matre accepissent baptismatis sacramentum, (piinam vero non. Supponebat proinde visibi- lem per omnem modum esse Ecclesiam promissionum, vide- Hcet tam materiaHter quam formaHter. Et non sohmi suppo- nebat, sed signate etiam adstruebat : « Manifestum est, inquit. « ubi et per (luos remissa peccatorum dari possit, c|uae in « baptismo sciHcet datur. Nam Petro primum Dominus, super « quem aedificavit Ecclesiam, et unde unitatis originem insti- « tuit et ostendit, potestatem istam dedit ut id solveretur in « coeHs (|uod iHe solvisset in terris. Et post resurrectionem « quoque ad apostolos loquitur dicens : Sicuti tnisit me Pater. « et ego mitto ros. Hoc cum dixiH.sefy inspiravit et ait ////.<?.• Ac- « cipite Sjyiritum Sanctnm, */ cuins remiseritis peccata, remit- « tentur iUi, si cnius tenueritis. tenehuntur. Unde inteHigimus, « nonnisi in Ecclesia praepositis in evangeHca lege ac dominica « ordinatione fundatis,Hcere baptizareet remissam peccatorum « dare, foris autem nec Hgari aHquid posse nec solvi, ubi non « sit qui aut Hgare possit aHquid aut solvere.... Nec est ergo. « frater charissime, quod haereticis cedendum existimemus. ut
108 QUAESTIO 1.
« baptisma quod nonnisi uni et soli Ecclesiae datum sit. pro- « dendmn putemus.... Ecclesia paradisi instar exprimens ar- « bores fructiferas intra muros suos intus includit. ex quibus « quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mit- « titur. Has arbores rigat quatuor fluminibus, id est, evangeliis <- quatuor. quibus baptismi gratiam salutaris coelesti inunda- « tione largitur. Xumquid de Ecclesiae fontibus rigare potest « qui totus in Ecclesia non est? Numquid paradisi potus sa- « lubres et salutares impertire cuiquam potest, qui perversus « et a semetipso damnatus et extra paradisi fontes relegatus « aruit et aeternae sitis siccitate defecit? Clamat Dominus ut « qui sitit veniat et bibat de fiuminibus aquae vivae quae de « eius ventre fiuxeriuit. Quo venturus est qui sitit, utrumne « ad haereticos ubi fons et fluvius aquae vitalis omnino non « est, an ad Ecclesiam quae una et super unum qui et claves « eius accepit. Domini voce fundata est? Haec est una quae « tenet et possidet omnem sponsi sui et domini potestatem(l)». At forte in lioc fuit error Cypriani, in hoc a collegis suis caeterisque antiquis Patribus dissensit, quod unam veram Ecclesiam promissionum diceret visibilem, penes quam unam esset legitima baptismi dispensatio? Audi ergo Augustinum 1. 6 de Bapt. c. 1, declarantem in quo dissidii causa con- sisteret. « Nec ob aliud, inquit. illis temporibus, quando ista « quaestio disputationibus salva charitate atque unitate al- « tercantibus discutiebatur, visum est etiam quibusdam egre- « giis viris antistitibus Christi, inter quos praecipue beatus « eminebat Cyprianus, non esse posse apud haereticos vel « schismaticos baptismum Christi. nisi quia non distinguebatur « sacramentum ab effectu vel usu sacramenti. Et quia eius ef- « fectus atque usus in liberatione a peccatis et cordis rectitu- « dine apud haereticos non inveniebatur. ipsum quoque sa- « cramentmn non illic esse putabatur ». Ergo non de hoc unquam exstitit dissidium. an scilicet extra verae Christi Ec- clesiae visibilem commmiionem esset, necne, legitima et (per se loquendo) fructuosa sacramenti vel susceptio vel collatio. Unde ipsum Stephani Papae rescriptum iubebaf ut eis qui ab haereticis baptizati veniebant ad Catholicam. mamis trnpone- reiur ad poenifenfiam. Sciebat enim Pontifex. manifestifm es.se
(l) Cyprianiis, ppist. ad Iiil.aiannm n. 7-11. ^^* /^z^- ^7- ^^f^,^.
DE INSTITUTIONE VISIBILIS EOCLESIAE CHRISTI 109
0
uhl et per quo-s yemissa peccatoriim dari possit. Sciebat sacra- mentum baptismatis timc solmn incipere prodesse ad salutem, quando corrigitur sacrilegum scelus adhaesionis ad sectas a vera visibili Christi Ecclesia separatas. Noverat discernere ovem foris errantem, et praeter ordinem charactere dominico a fallacibus depraedatoribus signatam, ab eis quae in ovilis unitate natae erant. Sed solum volebat ut veniens ad huius christianae unitatis salutem. corrigeretur ab errore, liberaretur a captivitate, sanaretur a vulnere, character tamen in ea do- minicus agnosceretur potius quam per repetitam baptismi collationem improbaretur (1). Item, cum Augustinus confu- tandam assumebat conclusionem a Cypriano deductam ex com- paratione Ecclesiae cum terrestri paradiso, an forte compa- rationem ipsam respuebat, et vehit ineptam removebat? An nolebat dici, visibilem esse Ecclesiam promissionum, sicut visibilis erat paradisus ? Aut sentiebat sacramenta non esse propria huiusmet visibilis Ecclesiae bona, sicut proprius pa- radiso erat iluvius ille in quatuor capita divisus, qiii egredie- hatur de loco voluptatis ad irrigandum paradim m. '^ Ahmt^ sed comparationem contra Cyprianum urgens aiebat : « Ecclesia « paradiso comparata indicat nobis, posse quidem eius bapti- « smum homines etiam foris accipere, sed sahitem beatitudinis « extra eam neminem vel percipere vel tenere. Nam et iiu- « mina de fonte paradisi, sicut Scriptura testatur, etiam foras « largiter emanaverunt. Nominatim quippe commemorantur, « et per quas terras fiuant, et quia extra paradisum constituta « sunt omnibus notum est: nec tamen in Mesopotamia vel in « Aegypto, quo illa fiumina pervenerunt, est feHcitas vitae « quae in paradiso commemoratar. Ita fit ut cum paradisi « aqua sit extra paradisum, beatitudo tamen non sit nisi intra « paradisum. Sic ergo baptismus Ecclesiae potest esse extra « Ecclesiam, munus autem beatae vitae nonnisi intra Eccle- « siam reperitur, quae super petram etiam fundata est, quae « ligandi et solvendi claves accepit » (2). Haec Augustinus, Cypriano evidenter consentiens in confessione illius visibihs Ecclesiae, in qua baptismi aqua oritur et iluit tanquam in regione propria, quamvis Cypriani errorem corrigat, osten-
(1) Cf. August. 1. 6 de Bapt. c. 1.
(2) August. 1. 4 de Bapt. c. 1.
UU QUAESTIO I.
dendo qualiter foras etiam emanet (non amplius tanquam in paradiso. sed tanc|uam in Aegypto), propriae terrae lines prae- tergressa. Et cum paulo post idem Augustinus ad alia Cypriani verba alludens, comparat eos qui a verae Christi Ecclesiae ministris baptizati sunt, iiliis patriarcharum e libera uxore natis ; alios vero baptizatos extra unitatem, figuratos esse vult in filiis Abrahae et lacob natis ex ancillis. nemini profecto veniet in mentem, ipsum cogitasse invisibilem dominam quae ab ancillis non possit discerni. Denique, summam Ecclesiae Christi visibilitatem adstruunt omnes ad unam, Augustini disputationes cum Donatistis. Asserunt vel evidenter suppo- nunt veteres Patres qui scripserunt adversus Montanistas, Xovatianos, Arianos, et caeteros quorum nomina recensent Irenaeus et Epiphanius de haeresibus. Ostendit vel ipsa ex- communicationis doctrina necnon et praxis ab initio obser- vata, nam quid aliud fuit unquam excommunicatio in intel- lectu omnium christianorum, nisi separatio a visibili corpore verae Ecclesiae Christi ?
Nunc autem contra tot et tantas auctoritates, contra ipsum communem sensum ab informi illa et portentosa imagina- tione Ecclesiae in humana massa absconditae penitus abhor- rentem, aliquid saltem quod argumenti speciem prae se ferat, habebunt protestantes ? Mirum sane, si in hominibus qui profitentur se unice pendere a verbo Dei scripto, non mireris absolutam scripturalium etiam rationum quoad ipsam funda- mentalem doctrinam vacuitatem.
Ex evangeUo proferunt loca duo : unum ubi dicit Christus ad Samaritanam, venisse horam in qua veri adoratores ado- rabunt Patrem in spiritu et veritate ; alterum ubi asserit re- gnum Dei non venire cum observatione, imo, inquit, regmim Dei intra V06- e-sf. Sed iiuius duplicis loci iam fuit in supe- rioribus anticipata expositio (1), ex qua apparet utramque auctoritatem nihil omnino continere quod sit ad rem, prae- tereaque nihil. — Nam in primo testimonio opponit Dominus novum Evangelii cultum, tam falso cultui schismatis Samari- tanorum, quam cultui materiali religionis ludaicae. Atqui, si cultus evangelicus dicitur spirituaHs in comparatione ad cultum Yeteris Testamenti, non est sane consequens ut putetur
(1) Vidc tjupra, Thes. 1, v^ 1.
DE INSTlTUTroNE VJSIBILIS ECCLESIAE CURISTI 111
esse, contra omnem naturae liumanae exigentiam, pure in- ternus atque invisibilis. Et si solvitur ab alligatione ad unum particularem locum, secundum iilud : neque in monte hoc neque in lerosolfjmis adomhitis Patrem, perabsurde concluderes talem fore religionem qualis conveniret solis angelicis spiritibus. Denique, si eatenus in spiritu et veritate est, quatenus id quod in eo principaliter requiritur est vera fides formata charitate, nequaquam sequitur hanc ipsam fidem non esse generandam, alendam, conservandam, per doctrinam et ma- gisterium unius visibilis hierarchiae a qua fideles dependeant, et in sociali unitate contineantur. Alioquin, quorsum spe- ctant haec clarissima verba Christi ad apostolos : Euntes docete omnes gentes, haptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spi- ritus K>ancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi 1'ohis (1). — Alterum quoque testimonium extra quaestionem est. Nam primo, regnum quod non cenit cum ohservatione, minime convertitur cum regno invisibili, sed est regnum de quo praesciri nequit quando venturum sit. Imo vero, idem istud regnum de quo non dicent : ecce hic, aut ecce iUic, est regnum in tanta visibilitate atcjue claritate manifestandum, ut cum advenerit, altercantium hinc et inde opinionum obie- ctum esse non possit. Sed hic sermo est de ultimo adventu, ut iam ostendimus. Quod autem attinet ad alia verba: Ecce enim regnum Dei intra vos est, in quibus ipsa propositionis forma regnum Dei praesens cogit intelligere, dicendum in primis quod etiamsi interpretaremur intra vos est, videlicet. in cordihus vestris est, adhuc nihil sequeretur, quia nusquam negant catholici nobilissima charismata regni Dei esse inte- riora, quamvis dicant illa esse connexa cum mediis externis et visibilibus a Ohristo institutis, quae sicut per hanc aucto- ritatem non afdrmantur, ita nec negantur. Yerum, omnino alius videtur esse huius loci sensus, tum quia verba allata
(1) Hiuc etiam sequitiir quod oiuuia loca, iu quibus gratia et uuctio interna celebratur, sicut cum dicitur 1 loau. II, 27 : Unctio eius docet i'os de omnihus, intelligenda sunt de ipsa interiori Spiritus Sancti illu- stratioue, supposito et non excluso exteriori magisterio ac ministerio Ecclesiae. De qua re plura dicemus infra; interim vero cf. Card. Fran- zelin, de Traditione, Thes. 12.
112 QUAESTIO 1.
dirigimtur ad Pharisaeos qui expresse (vers. 22) contradistin- guuntur ab iis qui in regno Dei iam erant. tum quia ante- cedentia et consequentia sermonis ostendunt intentionem Christi fuisse ut curiositatem de tempore adventus gloriae removeret. omnem curam revocando ad susceptioaem regni Dei quod est Ecclesia praesens. De quo quidem regno dicebat : int)'a vos e.sf. scilicet. in niedio ve.sfri esf, et a vobis cum magna sollicitudine suscipi debet. si vultis regni Dei in gioria ven- tura fieri participes ' 1 1. — Ex his igitur nulla conclusio. Porro ex Novo Testamento nihil aliud proferunt quod ad praedicta non reducatur. nisi forte alicui persuaderi posset. mulierem illam Apocalypsis (XII-14 . cui dafae sunf aJae duae aquiJae magnae uf roJaref in deserfum in Jocum suum, uJn aJifur per fempora ef fempora ef dimidium fempori.'^ a facie .'<erpenfis, nonnullam gerere similitudinem cum spectro invisibilis eccle- siae adversariorum ! Egregie ad rem Cardinalis Franzelin. de Eccles. Thes. 21 : « In loco Apocal. XII. describitur Ecclesia « martyrum. vel sensu litterali secundum persecutiones ulti- « morum temporum adhuc futuras. vel sensu litterali imme- « diato secundum persecutiones imperii idololatrae primis « tribus saeculis. nunc iam praeteritas.... At Ecclesia marty- « rum in tribus potestatibus harumque functionibus. in quibus « (sae^De a nobis superius descriptis) essentialiter visibilitas « ex Christi institutione consistit, non minus ut regnum Dei « in terris manet conspicua. dum pascifur a pastoribus suis « doctrina et disciplina et sacramentis in .soJifudine catacum- « barum, ibique generat et praeparat fiJios mascuJos, qui pro- « fuso sanguine rapianfur ad Deum ef ad fhronum eius, iit « cum Agno in cuius sanguine laverunt et dealbaverunt stolas « suas, reganf omnes genfes in virga ferrea: quam dum tem- « pore pacis lucet etiam splendoribus externis, qui conne- « ctuntur quidem cum visibilitate, et etiam (licet non deter- « minata ratione ac mensurai promissi sunt, non tamen con- « stitumit ipsam essentialem visibilitatem Ecclesiae. Apostoli. « eorumque proximi successores Clemens. Polycarpus, Igna- « tius. Irenaeus. Cyprianus, cumque eis presbyteri Clemens « Alexandrinus, Origenes. Tertullianus. ipsam hanc Ecclesiam « martyrum inter medias persecutiones fugientem in solitu-
(1) Integram bnius looi expositioneni vide in thes. pracc.
DE IXSTITUTIONE VISIBILIS I^OCLBSIAE CHRISTI 113
« dinem describunt, sed eam non novernnt aliam quam per
« totum orhem iinam ecc]e.siam, muUorum episcoporum concordi
« numerositate diffumm (1). Unde, qui a visibili sacerdotum
« ac plebis Ecclesia se secernunt, quamdiu manent in crimine
« haereseos vel schismatis, nec martyres Christi esse possmit :
« An esse sibi cum Christo cidetur^qui adcersus sacerdotes Christi
« facit^ qui se a cleri eius et plehis xocietate secernit? Arma ille
« contra Ecclesiam portat, contra Dei dispositionem repugnat.
« Hostisaltaris, adcersus sacrificium Christi reheUis. . . , contemptis
« episcopis et Dei sacerdotihus, constituere audet aliud aUare.
« precem aUeram iUicitis cocihus facere, dominicae hostiae ve-
« ritatem per falsa sacrificia profanare, nec scire quoniam qui
« contra ordinationem Dei nititur, oh temeritatis audaciam di-
« vina ani^nadcersione punitur (2). Haec igitur, episcopatus
« unitate et successione, sacrificio, sacramentis, cultu, disci-
« plina, inter .medias persecutiones visibilis Ecclesia sola est.
« quae, ut in Apocalypsi describitur, parit Christi martyres ».
lam, inter auctoritates Veteris Testamenti non occurrit
quidquam quod vel apparenter referatur ad quaestionem, si
unum excipias textum leremiae (XXXI-31), in quo de novo
foedere prophetia continetur : Ecce dies venieTit, dicit Dominus,
et feriam domui Israel et domui Tuda foedtis nocum, non se-
cundum pactum quod pepigi cum patriJnis eorum.... Sed hoc
erit pactum quod feriam cum domo Israel po.st dies iUos^dicit
Dominus: Daho legem meam in ciscerihus eorum^ et in corde
eorum scriham eam..., et non docehit uUra cir proximum suum.
et vir fratrem suum dicens: Cognosce Dominum ; omnes enim
cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum, ait Domi-
nus. — Verum primo, ex hoc quod dicitur lex nova danda
in visceribus et scribenda in cordibus, sequitur solum qiiod
ipsa sit lex gratiae, in (|ua principalitatem ordine perfectionis
obtinet internum fidei lumen et spiritualis ardor charitatis.
Quid autem exinde proficiat causa protestantium revera non
apparet, quia semper eodem radicali vitio laborat argumen-
tum, quatenus ex positione elementi interni arguitur ad ex-
clusionem mediorum visibilium, sicut si ex asserta necessitate
spiritualis renascentiae sumeretur causa excludendi necessi-
(1) Cyprian. cpisti. 52 ntl AutonintiMin.
(2) Cyprian. <lo Unitntc Ecolcsiac.
De Ueclesia C/iristi, «
114 QUAESTIO I.
tatem visibilis sacramenti. contra verbnm Domini dicentis :
Nisi qids renatus ftterif eoc aqua ef Spirifu SancfOy non potesf
infroire in regnum Dei, — Itaque vis argumenti. si qua esset,
tota reponeretur in eo quod additur apud leremiam : Ef non
docebit ultra vir proximum suum. etc. quibus verbis videri
posset excludi visibilis Ecclesiae visibile magisterium. Sed
contra est quod ait Christus in evangelio: Eunfes clocete otnnes
genfes.... docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vohis.
Eritne igitur Propheta contrarius Christo. ut uni credamus.
altero derelicto? Quod si nefas ipsis protestantibus existima-
bitur. conciliationis modum necesse habebunt invenire. expli-
cando et ad nescio quam innaturalem metaphoram detor-
quendo verba Christi. propter verba antiquae prophetiae.
Atqui nihil ineptius cogitari potest, tum quia non ex Yeteri
Testamento explicari debet Novum. sed magis ex Novo Vetus;
tum quia si poeticam atque impropriam dicendi.rationem in
alterutro textu oporteat agnoscere, puto illam fore quaeren-
dam in prophetia ut in sede idonea. potius quam in solemni
missione data apostolis, ubi certo certius convenientem locum
eiusmodi metaphora non habet. Sed absit ut vel uni vel alteri
textui vis inferatur, nam verba leremiae naturaliter expri-
munt, quamvis diverso modo, illud ipsmn quod expressit
Christus dicendo: docefe omnes genfes, \'\de\\cQi. universalita-
tem evangelicae legis, per oppositionem ad legem mosaicam
prout uni tantum populo olim datam. « Prius enim foedus
« privum erat genti Israeliticae, ideoque tantum praeceptum
« ipsis erat ut suos docerent, Deuter. I^'. 9-10 (Paulus cum
« Septuaginta. Heb. VIII-11, verba proximum suum transfert
« Toj' jro/.iTi])> avTov). In foedere autem*novo dictum est apo-
« stolis : Docefe omnes genfes. lis ergo verbis Prophetae. non
« docehif amplius vir proximum suum, non excluditur magi-
« sterium et ministerium extrinsecum, sed limitatio doctrinae
« seu magisterii ad unam nationem : quae limitatio eo signi-
« ficabatur, quod iussi tantum essent Israelitae docere con-
« civem et fratrem suum. Unde haec ratio subditur : omne.s-
« enim cognoscent me. Haec autem optime componuntur cum
« visibilitate societatis quacum foedus ineatur a De'o » (1).
(1) P.iliiiitTi. <lo Ivoni. Pout., Prolejifoni. ^n 11.
DE mSTITUTlONE VISIBlLlS ECCLESIAE CHRISTI 115
Unum tandem video remanere ab adversariis valde celebra- tnm. Dicuntenim: Vera Christi Ecclesia obiectum fidei est. Sed obiectum fidei est invisibile, iuxta illud Apostoli: ^-v^ aii- tem fides argumentum non apparentmm. Ergo vera Christi Ec- clesia visibilisesse non potest. Ad hoc igitur primum respondeo quod eodem argumento probaretur Christum Dominum non fuisse